Caput II — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT II
Ubi fuit facta natura angelica
Nunc dicendum est ubi creati fuerint angeli ?
Fuerunt autem creati in empyreo caelo. Caelum non dicitur hic firmamentum ex aquis congelatis constructum, sed empyreum caelum, id est igneum, non propter calorem, sed propter splendorem in quo est Christus secundum humanitatem, et angeli, et beata Virgo, et usque ad illud caelum implebatur elementorum machina antequam distingueretur.
Sed nunquid caelum erat dum crearentur angeli ?
Erat quidem, quia creatum fuit in principio cum angelica et corporali natura, et angelica in illo caelo fuit creata. Unde in Evangelio : Videbam Satanam ut fulgur de caelo cadentem. Sed quid est quod in Isaia legitur de Lucifero : Ascendam in caelum et ero similis Altissimo ? Quomodo intelligendum, cum in caelo esset. Sed dicendum quod caelum ponitur hic pro sublimitate divinitatis, quasi diceret : Ascendam ad aequalitatem Dei et ero ei similis.
