Caput XVIII — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT XVIII
De peccato Adae, ubi quaeritur utrum plus peccaverit Adam quam Eva.
Exsecutis quatuor supra notatis capitulis diligenter, prout rei difficultas et ingenii nostri facultas sufficiebat, scilicet unde actuale peccatum habeat originem, et in qua re sit, et quid ipsum sit et quantae sint differentiae peccatorum actualium, transeundum est ad peccatum originale de quo prius fuisset agendum, nisi alia ratio praeponderans hunc ordinem nos permutare coegisset. Sed quia originale peccatum trahitur ex corruptione carnis, cuius causa fuit primum peccatum actuale Adae, de illo peccato nos expediamus, ut tandem ad originale redeamus.
Circa illud primo occurrit quaestio, utrum peccatum illud habuit originem et utrum ut vellet Augustinus quod praecessit in eo quaedam elatio : ait enim : In primo homine praecessit quaedam elatio comprimenda. Sed secundum hoc praemittitur illa solutio, qua peccatum Luciferi dicitur irremediabile, et peccatum Adae dicitur remediabilo. Ideo enim dicebatur peccatum Luciferi irremediabile, quoniam ipse peccavit ex propria et innata malitia, scilicet ex superbia, nulla praecedente tentatione exteriori. Hominis vero peccatum ideo dicebatur remediabile, quoniam illud peccatum habuit originem a tentatione praecedente.
Ad quod dicendum quod tentatio elationem, elatio opus praecessit, et ita opus habuit originem ab elatione, sed prius a tentatione : fuit enim in utroque parente elatio, sed maior fuit in Eva quam in Adam. Nam cum diabolus dixisset : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum, ipsa putavit se posse esse aequalem Deo. Adam quia sapientissimus erat, nunquam putavit se posse esse aequalem Deo, et ita non fuit in eo seductus, in quo mulier : propter quod Apostolus dicit eum non seductum. In hoc tamen seductus fuit quod putavit veniale sibi esse quod erat mortale ; nec tamen prior seductus, nec in eo in quo mulier. Ideoque non tanta in eo praecessit elatio quanta in muliere : Peccavit tamen quadam amicabili benevolentia qua plerumque fit ut offendatur Deus ne offendatur amicus. Noluit enim sociam suam contristari quam credebat sine suo solatio interire, et a se alienatam contabescere.
Videtur tamen quod Adam tantum peccavit.
Dicit enim Augustinus : Impari sexu, sed pari fastu peccaverunt. Ergo pari superbia. Ergo pari contemptu. Ergo pariter.
Ad hoc dicendum quod paritas illa referenda est ad excusationem, quia pariter se excusaverunt.
Vel referenda est illa paritas ad esum ligni prohibiti, de quo pariter comederunt, quia peccatum dicitur par alii, vel quia eiusdem generis, vel cuia adeo diuturnum, vel quia fastu factum.
Item, cum dictum sit quod Adam nunquam putavit se posse esse aequalem Deo, obicitur : Dicit enim Apostolus : Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo. Super quem locum legitur : Ut diabolus et primus homo. Ideo sic est exponendum : Ut primus homo, id est, ut Eva quae facta est de primo homine, sicut per primum hominem intravit mors in mundum, id est, per Evam quae facta est de primo homine, et quae prius peccavit.
Vel dicendum, quod si non credidit Adam se posse parificari Deo, tamen delectatus est promissione. Sed Eva delectata est in ea, quia plus credebat. Sicut iste pauper in hoc quod dicitur ei tu eris rex, vel papa, delectatur, licet credat illud nunquam posse evenire
Item, Adam peccavit per industriam, Eva ignoranter quia quasi [parvi intellectus] fuit, gravius est peccare industria quam infirmitate, plus quam ignorantia : ergo plus peccavit Adam quam Eva. Quod autem Eva peccavit ignoranter, ita probari potest. Eva credidit diabolo. Ergo credidit quod fieret sicut Deus. Credidit etiam per comestionem illius ligni bonum suum non posse amitti, sed potius augmentari. Ergo credidit se non peccare ; cum igitur peccasset, ignoranter peccavit.
Sed contra, sciebat sibi praeceptum datum a Deo, ne comederet. Ergo sciebat esse peccatum contraire. Ergo scienter peccavit.
Item, mulier excusationem non habuit de ignorantia, cum etiam mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoravit.
Dicunt igitur quod ad hanc promissionem, Eritis sicut dii, etc., tanta ambitione caecata est mulier quod nec illud mandatum Dei esse animadverteret, nec peccatum esse contra facere cogitaret. Ignoranter ergo peccavit. Ergo ex ignorantia peccavit. Non est verum. Fallacia. Deus omnem quem aeternaliter punit, misericorditer punit. Ex misericordia ergo punit aeternaliter. Licet enim ignoranter, non ideo ex ignorantia, quia ignorantia non fuit principalis causa illius peccati, sed prava voluntas. Sicut omne bonum est ex libero arbitrio, non tamen primum bonum dicitur esse ex libere arbitrio, sed ex sola gratia, quia gratia est principalis causa illius.
Quod autem Augustinus dicit quod excusatio ignorantiae tollitur et ubi praeceptum esse cognoscitur, et peccatum esse contra facere non dubitatur, potest intelligi verum fuisse ante suggestionem. Tunc enim et praeceptum scivit, et peccatum esse contraire praecepto non ignoravit.
Vel potest dici quod tunc utrumque scivit et per illud peccatum credidit se in omnibus bonis consummari et in nullo diminui. Sicut Antichristus credet se per peccatum ad immortalitatem ascendere, ut in Psalmo habetur : Non movebor a generatione in generationem sine malo, id est, movebor ab hac generatione mortali ad immortalem, et hoc non erit sine malo, id est sine peccato, et sine malis artibus.
Quaerunt etiam hoc loco quidam ; quae nominibus credimus incognita, sed nec ad salutem percipiendam eorum scientiam fore necessariam ; scilicet si peccasset mulier, et non vir, an humanum genus esset corruptum, vel alia ei formaretur mulier ; vel si consensisset voluntate uterque et non opere, an corruptio esset tantum in mente et non in carne ; vel si stetissent, et eorum filii illud transgressi essent, an parentes de peccatis filiorum punirentur sicut et filii. Adhuc sentiunt vetustatem primi parentis et alia huiusmodi ; in quibus quaestionibus plus reperitur curiositatis quam utilitatis. Illud potius persimile ad rem pertinere videtur.
Utrum credidit Lucifer futurum esse quod expetiit ? Quod si est, ergo credidit se posse fieri aequalem Deo, ergo credidit statum suum posse aequari... et in nullo fieri minorem : sed sciebat hoc non posse fieri, si illa voluntate peccaret, ergo credidit se non peccare illa voluntate. Ergo ignoranter peccavit.
Item, ipse sciebat se esse creaturam, et Deum esse Creatorem. Ergo sciebat se non posse aequari Deo, cum nulla creatura Deo possit aequari.
Item, Lucifer voluit esse ut Deus, sed sciebat hoc non posse esse nisi esset Deus. Ergo voluit esse Deus : sed ipse sciebat quod non poterat esse ille Deus qui illum creaverat, nec alius, quia sciebat non posse esse nisi unum, cum modo illud sciat, quia ista scientia non accrevit ei postea.
Ideo dicunt quidam quod esse voluit similis Deo non per imitationem, sed per aequalitatem scientiae. Verius tamen videtur quod voluerit esse Deo aequalis, cum tamen scisset hoc non posse esse, nec ideo minus peccavit, imo multo gravius. De huiusmodi tamen cum non plene absoluta sint, dubitare non erit inutile. Hoc tamen sciendum quod omnes defectus, tam animae quam corporis, patimur propter inobedientiam ; et nostra etiam peccata quae ab eis originem contraxerunt, animae defectus et passiones sunt, ut ira, tristitia, dolor, immoderata laetitia ; corporis, ut fames, sitis, algor. Omnis tamen huiusmodi passio in anima est, sed corpori attribuuntur, quia non sentit has anima nisi in corpore et instrumento corporis, et sicut supra hunc ordinem assignavimus, ut prius diceremus qualis fuit homo factus ante peccatum secundum corpus, et qualis secundum animam, ita etiam de reformatione ipsius tractabimus : prius qualiter anima eius reformata, postea qualiter corpus, docebimus, ut ita idem ordo qui observatus est in formatione, teneatur in deformatione [reformatione], et fere idem etiam habendus sit in novissima reformatione.
