Caput IX — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT IX
Qualis ante peccatum fuit secundum animam.
Nunc dicendum est qualis factus fuit homo secundum animam. Fuit autem factus ad imaginem et similitudinem Dei. Ad imaginem, quantum ad bona naturalia, scilicet rationem, memoriam, intellectum ; ad similitudinem, quantum ad bona gratuita. Sed numquid tunc habebat bona gratuita ? Ergo tunc habebat virtutes ; ergo tunc poterat mereri.
Sed hoc improbatur, quia si meretur, libero arbitrio meretur ; liberum autem arbitrium non pertinet ad praesens vel praeteritum, sed tantum ad futurum. Ideo nunc dicendum est : Quantum ad bona gratuita, id est ad habilitatem suscipiendi bona gratuita, qui factus est aptus suscipere virtutes ; non tamen statim habuit. Sicut Iosias genuit Iechoniam in transmigratione Babylonis, non tamen statim transmigravit ; et homo positus est in paradiso, ut operaretur et custodiret, non tamen operatus est, nec custodivit.
Vel sic : Quantum ad bona gratuita, id est quantum ad illum statum innocentiae in quo factus erat.
Vel aliter, ad imaginem, id est ad cognitionem veritatis ; ad similitudinem, id est ad dilectionem veritatis.
Item aliter, ad imaginem, quantum ad formam ; ad similitudinem, quantum ad essentiam, qua, sicut Deus simplex est et incorruptibilis, ita et anima ; et hoc quantum ad essentiam. Similitudo quantum ad formam ; quia, sicut Deus meminit, discernit, diligit, ita in anima reperiuntur haec naturalia, et haec dicuntur forma animae, quia huiusmodi informatur proprietatibus, et una magis alia anima.
Notandum autem quod sicut non solum pictura, quae est in tabula, dicitur pictura, vel imago alicuius rei, sed etiam ipsa tabula ; ita non solum anima imago Dei dicitur, sed etiam homo.
Item sciendum est quod anima sive homo, et est imago Dei, et est ad imaginem Dei. Christus autem est imago Dei Patris sed non est ad imaginem Dei Patris. Praepositio enim notat quamdam imparitatem et minoritatem eius quod est imago ad id cuius est imago. Unde non solet dici quod Filius, licet sit imago Dei Patris, sit ad imaginem Dei Patris secundum quod Deus. Sed anima sive homo et imago Dei est, et ad imaginem Dei est. Hominem enim minorem Deo esse certum est.
Sed quaeritur quomodo homo sit similis Deo per gratuita, cum illa in Deo non sint ? Estne homo similis Deo per id quod in Deo non est ? Item, homo est similis Patri per ista ; ergo Deus Pater et homo in his sunt similes, vel, ergo Pater est similis homini in his.
Ad quod dicendum quod ideo dicitur homo similis Deo per gratuita, non quia gratuita sunt in Deo secundum quod Deus, sed quia quae de homine dicta vocabula gratuita significant de Deo vere dicuntur ; et essentiam in eo significant, ut Deus est iustus, fortis, potens, et huius modi. Dicuntur enim aliqua duo similia, vel quia conformibus participant proprietatibus, quae similitudo hic non reperitur, vel quia aliquid fit circa unum quod est simile ei quod fit circa reliquum. Quo modo dicitur regnum caelorum simile grano sinapis, vel navis civitati, ut dicit Boetius ? Hoc modo dicitur anima similis Deo, non quod similibus participet proprietatibus, sed quia sicut Deus intelligit, meminit, et huiusmodi, ita et anima. Et licet similis sit anima Patri per memoriam, Filio per intelligentiam, Spiritui sancto per dilectionem ; non tamen per aliud similis est Patri quam Filio et Spiritui sancto ; quia illa appropriatio fit nomine non re. Sicut licet Pater offendatur per peccatum infirmitatis ; Filius per peccatum ignorantiae ; Spiritus, malitiae, non aliter tamen Pater quam Filius, vel Spiritus sanctus. Nam illa appropriatio nomine fit, et non re, ut supra dictum est.
Item hoc nomen imago ibi significat essentiam divinam ; ergo essentia divina dicitur imago Trinitatis.
Item, si hoc nomen imago essentiam divinam significat cum dicitur, homo factus est ad imaginem Dei ; ergo Deus est imago hominis ; ergo ei par vel eo inferior. Vel ita, ibi significat essentiam ; ergo non ibi dicitur in respectu ; quod videtur, quia cum genitivo ponitur. Nam ubi essentiam significat, per se ponitur. Si vero ibi significat rem creatam, quae est proprietas animae ; ergo homo factus est ad imaginem animae.
Ad hoc dicendum quod ibi essentiam significat divinam ; et est divina essentia imago ad quam factus est homo. Nam imago dicitur et exemplar et exemplum, sed magis proprie exemplum ; et hoc nomen Dei in illa iunctura locutionis essentiam divinam significat, et est resolvendus genitivus in nominativum : Ad imaginem Dei, id est quae est Deus, ut sit intransitio. Et cum hoc nomen imago in quadam significatione dicatur de Filio, relative scilicet, in qua non dicitur de Patre, non dicitur homo factus est ad imaginem Filii tantum prout ibi accipitur imago. Est enim imago creationis, scilicet bona naturalia, et recreationis scilicet bona spiritualia, et similitudinis scilicet tota Trinitas et ita accipitur in praedicta auctoritate.
Item Augustinus dicit : Quia anima ideo fit Deo similis, quia immortalem et indissolubilem eam fecit Deus ; sed quia talis a Deo facta est, est creatura Dei, et quia est creatura, est alia substantia a Deo ; et quia est alia substantia a Deo est ei dissimilis ; ergo quia facta est immortalis et indissolubilis, facta est Deo similis, et ideo per idem est similis et dissimilis.
Ideo distinguenda est haec, per idem est Deo similis et dissimilis, id est, per idem est res quae in aliquo est similis, et in aliquo est dissimilis, verum est ; si vero ita, per idem est similis et dissimilis, id est idem est ei esse simile et dissimile Deo, falsum est.
Sciendum est iterum quod anima hominis triplicem habuit scientiam ; habuit enim scientiam de caelestibus, et de terrenis, et de seipsa. Scientiam de caelestibus vel de se non plene habuit ; ergo imperfectus in scientia fuit.
Item si in illo statu aliquid Adam nescivit ; ergo in eo ignorantia fuit ; ergo poena, ergo punitus fuit antequam peccaret. Sed qui sic obiciunt de ignorantia, ignorare videntur quod ignorantia culpam notat, et debitum importat. Illud enim dicitur quis ignorare quod cum deberet scire non scit. Adam vero tunc nil debebat scire quod non sciret, et ideo ignorabat.
Quaeritur autem utrum Adam praescivit casum suum ? Quod sic ostenditur. Adam fidem habuit ; ergo credebat Christum nasciturum, moriturum propter redemptionem humani generis ; ergo sciebat humanum genus esse lapsurum : sed non per alium hominem quam per se ; ergo sciebat humanum genus per se lapsurum ; sed sciebat hoc non posse esse quin ipse peccaret ; ergo sciebat se esse peccaturum ; ergo lapsurum.
Ad hoc dicendum quod non sciebat humanum genus per se esse lapsurum, licet ipsum sciret esse lapsurum, nec sciebat per quem esse lapsurum.
Sed quaeritur an posset credere humanum genus esse casurum in alio, ita tamen quod in eo esset casurum ? Quod si esse poterat ; ergo poterat in eo statu credere esse verum, quod erat falsum, vel econtrario ; et ita poterat, habere errorem (quod est poena) antequam peccaret. Si vero non poterat hoc credere de aliquo nisi de se, et credebat de se vel de alio ; ergo credebat hoc de se. Aliter enim de alio si crederet, errorem haberet.
Ad hoc dicendum quod non poterat [scire] illud lapsurum esse in alio quam in se vel in eo in quo esse poterat lapsurum, non tamen credebat esse lapsurum in se. Verum est quidem quod ipse sciebat illud esse lapsurum in se vel in alio. Et si ipse sciret non posse esse lapsurum in alio, inde necessario sequeretur quod sciret illud esse lapsurum in se, sed nesciebat illud medium. Sicut iste scit astra esse paria vel imparia, et forte non possunt esse astra imparia, non tamen iste scit ; hoc non tamen sequitur quod sciat astra esse paria. Ita nec Adam sciebat quod non posset credere humanum genus esse casurum in alio. Quod si sciret, necessario sequeretur quod sciret esse casurum in se.
Item poterat Deus eum talem existentem, id est nec dignum vita, nec dignum morte damnare, quod videtur posse ostendi auctoritate quadam quae continetur super Epistolas : Poterat Deus talem facere nec dignum vita, nec dignum morte : quem si damnaret quis diceret : Cur facis ?
Ad quod dicendum quod talem poterat damnare, id est non salvare ; sed non poterat damnare, id est in infernum deducere vel detrudere, quia faceret contra misericordiam, cum sit piger ad poenam princeps, ad praemia velox.
Item Adam erat in tali statu in quo poterat stare ; ergo in quo poterat a malo declinare, ergo tentationi resistere ; ergo mereri ; ergo habebat virtutes.
Ad quod dicendum quod declinare a malo, hoc est non facere malum ; qui vitat culpam, non semper meretur palmam secundum illud :
Non feci furtum, non pasces in cruce corvos.
Ideoque non merebatur Adam declinando a malo, quia nil erat quod ad malum impelleret, neque interior tentatio, neque exterior. Sed si quis impelleret, et ad malum et ipse non succumberet, sed resisteret ex caritate, tunc esset ei meritorium. Fuerunt enim duo status hominis ante peccatum : Unus in quo non habuit gratiam qua posset proficere, sed stare ; et alius qui [in quo] habuit gratiam qua potuit proficere, scilicet quando cecidit.
Unde Augustinus : Acceperat posse si vellet, sed non habuit velle quod posset ; nam si habuisset perseverasset. : Habuit homo posse quo vellet, sed non habuit velle quo posset ; quod si habuisset non peccasset.
At dicet aliquis, ipse tunc habebat in proposito quod si quis impelleret ad malum non faceret ; ergo illo bono proposito merebatur ; quemadmodum quis meretur implendo hoc praeceptum : Non occides, quia in proposito habet non occidere si impellatur.
Item Adam tunc erat adultus, et habebat tunc discretionem boni et mali, et recte ea utebatur ; ergo dignus erat vita vel morte ; ergo meruerat vitam vel mortem. Sed manifestum est eum non posse mereri vitam sine virtutibus.
Item sola ea quae merentur vitam, merentur mortem, et econtrario. Adam in eo statu erat in quo poterat mereri mortem : ergo in eo statu poterat mereri vitam et ita habebat virtutes.
Item nullum bonum irremuneratum, nullum malum impunitum. Illa dilectio naturalis qua Adam diligebat Deum bona erat, et ea bene utebatur ; ergo eius usus bonus erat, et ita cum nullum bonum sit irremuneratum, illa dilectio aliquid merebatur vel temporale vel aeternum. Et non est ratio quare magis temporale quam aeternum, et ita virtutes habebat, quia nemo meretur aeterna sine virtutibus.
Ad quod dicendum quod auctoritas illa nullum bonum irremuneratum, nullum malum impunitum referenda est ad bona quae fiunt in via. Sed Adam tunc non erat in via, neque in patria. Quod [al. quid] enim, si esset in via vel esset in patria, alibi audisti. Alia quae praedicta sunt instantiam habent in angelis qui prius habebant sola naturalia, et post gratuita.
Item Adam tunc sciebat, quod Deus erat constituendus principium et finis cuilibet actioni. Non enim postea accrevit illi haec scientia quando data est ei caritas. Sciebat etiam quod ipse debebat ei constituere finem omnis suae actionis et principium, et ei attribuere omnia bona sua ; ergo tenebatur ei exhibere latriam ; ergo tenebatur eum diligere ex caritate.
Item, caritas est dilectio Dei propter ipsum, et proximi propter Deum. Adam tunc diligebat Deum propter Deum ; ergo tunc habebat caritatem.
Item, Adam tunc diligebat Deum plusquam se, et se sicut proximum ; ita tamen quod primo loco Deum et secundo se, tertio proximum, quarto suam carnem, et hoc totum propter Deum faciebat. Si enim non propter Deum finaliter, sed propter aliud hoc faciebat, quia constituebat finem quod [qui] non referretur ad finem ; ergo peccabat mortaliter a fine debito declinando. Sine fine enim aliquo constituto illud non faciebat. Quod si totum hoc propter Deum faciebat, ergo caritatem ordinatam habebat.
Item minimus motus caritatis excedit quantumlibet magnum motum naturalis dilectionis ; Adam autem per infusionem virtutum solo naturali motu diligebat Deum, post datas virtutes eadem naturali dilectione nondum in via diligebat Deum, et praeterea motu caritatis ; ergo multo fortius diligebat Deum post datas virtutes quam ante.
Item, multo plura dona tunc habebat a Deo quam ante, quia et naturalia et gratuita, cum prius haberet tantum naturalia ; ergo plus diligebat eum Deus tunc quam ante, ergo et ipse plus Deum, aut transgressor erat ; nam qui magis diligitur, magis tenetur diligere.
Ad hoc dicendum quod non quilibet motus caritatis excedit quantumlibet motum naturalis dilectionis quantitate, sed dignitate. Potest enim esse quod aliquis minus diligat Deum, quam aliquis alius filium suum sola dilectione naturae. Et verum est quod Adam plus tenebatur diligere datis gratuitis, id est pro pluribus. Tamen diligere aequivoce dicitur de naturali dilectione et de caritate. Unde non valet ibi comparatio. Potest enim dici quod tunc tenebatur Adam exhibere latriam Deo, non tamen ideo diligere caritate, sicut et de angelis dicitur.
Item, Adae post peccatum inflictus est fomes peccati quem non ante habebat. Ergo magis tenebatur diligere Deum ante peccatum quam post.
Item, tunc legitur interfuisse curiae angelorum et prophetasse de diluvio, et multis aliis, sed non postea. Ergo magis tenebatur. Econtrario videtur quod magis post peccatum : nam restitutis sibi quae prius amiserat, data est sibi confessio et poena de peccato, quae duo bona sunt. Ergo vel plura bona sunt ab eo habita post peccatum quam ante. Praeterea, maius est opus recreationis quam creationis. Ergo post recreationem magis tenebatur Deum diligere, quam ante creationem.
Dicunt quidam quod magis tenebatur Deum diligere ante peccatum, quia plura bona prius habuit quam post. Nec enim sunt ei ex integro restituta. Si obiciatur quod poenitentia restituit ablata, verum est vel in re vel in spe ; et forte ante peccatum, nondum datis gratuitis, magis tenebatur Deum diligere quam postea Paulus (si congrua sit comparatio inter dilectionem naturae et caritatis) : et hoc propter bona naturalia quae talia sunt ei collata qualia nulli postea. Paulus tamen tenebatur habere caritatem, quam non ipse in tali statu.
Sed quaeritur, cum posset fieri quod Adam tunc moreretur (quod forte posset accidere si Eva eum interficeret ; quod tamen dubium est, si fieri posset, quia sic fuisset poena ante culpam) : haberetne Adam vitam aeternam ? Videtur quod neutrum de meritis, nisi dicatur quod Deus de gratia daret vitam aeternam. Sed verius credimus eum tunc non potuisse decedere aut aliquam molestiam sustinere.
Item, impossibile est aliquem sine peccato mortali ante caritatem damnari aut salvari. Ergo Adam, si tunc decederet, nec damnaretur nec salvaretur, quia non habebat meritum vitae vel mortis. Sed potest dici quod de gratia salvaretur.
