Caput XIX — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XIX

CAPUT XIX

Qualis effectus sit homo secundum corpus, ubi de peccato originali agitur.

 

Secundum corpus igitur patitur homo famem, sitim, aegritudinem et similia, et praeterea mortuitatem, ut ita dicam. Cum enim homo ante peccatum mortalis esset, id est potens mori, et potens non mori, post peccatum non habuit huiusmodi mortalitatem, sed potius mortuitatem, quia necessario est addictus morti. Unde Apostolus dicit corpus hominis post peccatum fuisse mortuum. Praeter hos defectus inest etiam quidam alius defectus humanae naturae post peccatum, scilicet quaedam foeditas, quaedam labes proveniens ex ferventi coitu parentum, quae causa originalis peccati, et etiam originale peccatum, secundum quosdam reatus poenae, id est debitum quo homo obligatus est poenae temporali vel aeternae pro peccato primi hominis, et illud debitum nec est poena, nec est culpa, et ita non est peccatum, sed tantum est originale peccatum. Sicut istud : Est homo mortuus, non tamen est homo : et dicitur originale peccatum, quoniam ex peccato parentum obligati sunt homines poenae ; sicut iudicio fori pro peccato parentum exsulant filii.

Alii autem dicunt quod peccatum originale est ignorantia boni et concupiscentia mali. Unde Augustinus : Duo sunt plenaria in homine, ignorantia, et difficultas. Ex ignorantia error quo homo verum pro falso recipit, ex difficultate, cruciatus, ut resistente carnali vinculo non possit se homo a libidine temperare.

Sed quomodo concupiscentia mali in anima huius infantis vel ignorantia boni ? Nondum enim concupiscit aliquid, nec aliquid ignorat. Nil enim ignorat quod in tali aetate debeat scire.

Ideo dicendum est quod initium concupiscentiae est in isto, non motus concupiscentiae. Est enim hoc nomen concupiscentia aequivocum ad motus concupiscentiae, et ad vitium, et ad naturalem animae potentiam. Ignorantia similiter est in anima huius pueri vitium ignorantiae, sicut in oculo caeci vitium est in nocte, sed tamen non discernitur inter videntem et caecum donec adveniente lumine diei. Ita in anima pueri est vitium concupiscentiae et vitium ignorantiae, sed non discernitur donec adveniente aetate discretionis ; tunc enim incipit concupiscere malum et ignorare bonum.

Patet igitur ex his quod peccatum originale in duobus consistit secundum quosdam, in concupiscentia mali et ignorantia boni. Unde pluraliter dicit Propheta : In peccatis meis concepit me mater mea, id est in concupiscentia et ignorantia, quandoque singulariter dicitur peccatum originale, quoniam ignorantia pendet ex concupiscentia. Si enim non praecessisset concupiscentia, nunquam sequeretur ignorantia.

Quod enim originale sit peccatum ignorantia volunt habere ex eo quod dicit Augustinus super illum locum Psalmi : Delicta iuventutis meae, etc.

 

Quidam tamen, imo fere omnes, interdum dicunt originale peccatum non esse nisi concupiscibilitatem, non reputantes ignorantiam in originali peccato. Cum quibus publicam stratam sequentes dicamus concupiscibilitatem, non ignorantiam, esse originale peccatum quod in anima est non in corpore : dicitur tamen habitare in carne, quoniam in carne est quaedam carnalis corruptio ex eo quod ipsa per generationem vitiosam traducitur ex alia carne, quae corruptio causa est originalis peccati, sed non est originale peccatum, quia non est peccatum. Nam si esset, ergo illa caruncula in qua est illa corruptio carnalis, puniretur propter illud peccatum si ei non infunderetur anima, quod non est verum. Cum enim ante quadraginta sex dies non infundatur anima corpori, si moreretur mulier non damnaretur per se illa caruncula. Unde patet quod corruptio illa non est culpa ; nam culpa non est nisi in spiritu. Non est ergo illa corruptio originale peccatum quod est in anima sicut eius causa.

 

Sed videtur quod anima non debeat esse rea illius peccati statim quando infunditur, quia haec anima infunditur huic corpori a Deo, velit nolit, et non displicet Deo illa unio corporis et animae, nec ista anima meruit aliquam poenam. Ergo originale peccatum non est ei imputandum. Item, haec anima nunquam fuit quin non esset in corpore ; et nunquam fuit in corpore quin non haberet peccatum. Ergo haec anima nunquam fuit quin non haberet peccatum. Ergo nunquam habuit perfectionem qua posset stare. Ergo non est ei imputandum si non stat. Haec enim solet assignari ratio de angelis quare imputetur eis quod ceciderunt, quia habebant gratiam qua poterant stare, et si non habebant qua possent proficere. Si vero nec gratiam haberent qua possent stare non imputaretur eis quod non steterunt. Similiter anima ista nunquam habuit gratiam qua stare posset : Creando enim fuit infusa, et infundendo creata, et statim fuit immunda. Unde videtur quod peccatum non sit ei imputandum.

Item cum anima quando infunditur nullam ex se habeat maculam, quare ergo imputatur pro peccato macula carnis ? Quod facile esset solvere, si anima esset ex traduce sicut et corpus : posset enim dici quod sicut in Adam omnia corpora per seminalem rationem ab eo descendentia fuerunt corrupta, ita in eo, id est in Adam, omnes animae fuerunt corruptae : sed non potest hoc dici, quoniam anima non ex traduce est sicut et corpus, imo quotidie creat Deus novas animas.

Item, haec anima creata, fuit aut munda, aut immunda ; si munda, ergo aliquando fuit munda. Sed nunquam fuit, quin non esset in corpore. Ergo in corpore fuit munda. Si vero creata fuit immunda, non videtur ea immunditia imputanda pro peccato.

Item, peccatum originale aut est voluntarium, aut est necessarium : si est necessarium, ergo inevitabile, ergo non potest evitari, ergo non est imputandum animae. Voluntarium autem non est, quia non processit ex libero arbitrio.

 

Ad hoc dicunt quidam quod anima quodammodo delectatur quando infunditur corpori. In illa infusione est quaedam socialis delectatio, et ideo ipsa anima rea peccati est. Sed secundum hoc magis esset actuale quam originale peccatum illud.

Alii autem melius dicunt quod in primo homine anima est prius corrupta, postea caro : quae corruptio non fuit culpa, sed poena ; et anima corrupta carnem fecit corruptam, et non econtrario. In nobis econtrario fit, nam caro corrupta animam corrumpit, et ita hic est quasi quaedam vindicta. Cum enim in primo homine anima iam corrupta per peccatum carnem adhuc incorruptam corrumpit, in nobis quasi in vindicta primi peccati caro animam corrumpit et in omnibus posteris, et ideo rea tenetur anima peccati.

 

Ad praedictas ergo rationes per ordinem respondebimus. Cum ergo primo dicitur : Non displicet Deo coniunctio illa animae et corporis, nec anima meruit aliquam poenam. Ergo non est ei imputandum. Fallacia. Antichristum esse futurum non displicet Deo, nec meruit Antichristus reprobationem Dei. Ergo illa reprobatio non est ei imputanda.

Quod autem postea dicitur quod anima nunquam perfectionem qua stare posset, habuit, falsum est, quia a Deo nihil habuit nisi bonum, in quo, nisi corrupta fuisset carnis admistione, potuisset munda permanere. Unde hic solet quidam formare quaestionem : Si posset fieri quod aliqua particula carnis de aliqua carne sine vitio concupiscentiae traduceretur et illi carni anima infunderetur, an esset illa anima rea originalis peccati, sicut forte fuit in Lazaro suscitato.

Ad quod dicunt quidam quod originale peccatum partim est ex vitio concupiscendi, partim ex carne corrupta. Unde ad hoc ut Christus immunis esset ab originali peccato, oportuit carnem quam assumpsit mundari. Nam forte si non esset mundata, licet sine concupiscentia conciperetur, originale peccatum haberet Christus.

 

Quod postea quaeritur, an munda aut immunda fuit anima, dicimus quod munda, id est ex creatione non habuit nisi munditiam. Sed si ita intelligas, fuit creata munda, id est existens munda, falsum est. Argumentum tale fuit : Creata fuit munda, ergo aliquando fuit munda. Fallacia. Hoc pomum in manibus tuis datum est mundum. Ergo in manibus tuis fuit mundum : posito quod manus immundae fiunt, et quam cito pomum fuit in eis, fuit sordidum.

Videtur autem illud peccatum originale, quoniam a parentibus nostris vitiosa lege, id est secundum carnalem concupiscentiam carnem contraximus. Non enim dicitur originale quoniam a carne corrupta caro trahitur corrupta. Sic enim Christus habuisset originale peccatum, quoniam caro eius ex carne Virginis quae per originale peccatum corrupta erat, traducta fuit ; sed ideo originale dicitur, quoniam illa propagatio libidinose fit. Modus ergo traducendi facit peccatum, non ipsa traductio. Unde Augustinus : Vitium transfundit in pueros non propagatio, sed libido ; non foecunditas, sed foeditas. Conceptus autem Christi non fuit celebratus carnali concupiscentia, sed virtute Spiritus sancti : unde immunis fuit ab originali peccato. Ex his ergo patet quod tertio inquirebatur, scilicet quomodo traducebatur originale peccatum.

 

Sed obicitur ad quid dictum est, quod omnes traducti sumus ab Adam, et omnes peccavimus in Adam : nam non fuerunt etiam tot atomi in corpore Adae quot homines ab eo descendunt. Et si omnes in Adam fuerunt, accidit corpus Adae omnium corporum excessisse quantitatem.

Ad quod dicendum quod omnes homines fuerunt in corpore Adae non essentialiter, sed per seminalem rationem. Volunt tamen probare quod essentialiter etiam fuerunt omnes in Adam. Quidquid fuit pars corporis Cain fuit pars corporis Adae. Fallacia. Quidquid fuit pars corporis filii Cain, fuit pars corporis Cain, ergo quidquid fuit pars corporis filii Cain fuit pars corporis Adae ; sed quidquid fuit pars corporis Adae, essentialiter fuit in eo. Ergo quidquid fuit pars corporis filii Cain, essentialiter fuit in Adam, et ita totus Cain fuit in Adam essentialiter. Eadem ratione filius filii, et filius pronepotis, et sic usque ad ultimum hominem, et ita omnes homines essentialiter fuerunt in Adam. Forsitan autem aliquis negabit propositionem et assumptionem praedicti similis : sunt enim eiusdem rationis. Utralibet quaeritur ; si negetur de facili probabitur.

 

Sed prius distinguantur tres status corporis antequam nascatur homo : Corpus humanum primo post conceptionem, est quidam liquor qui quotidie paulisper inspissatur. In secundo vero statu infra quadraginta sex dies est corpus effigiatum, id est habens humanam corporis effigiem et lineamenta. Tertio vero, post quadragesimum sextum diem infunditur anima corpori, et fit homo ex anima et corpore. Sic ergo dicatur : Quidquid fuit pars corporis Cain existentis liquoris, fuit pars corporis Adae. Certum est enim quod ille liquor manavit de substantia Adae. Similiter quidquid in secundo vel tertio die fuit pars illius corporis, prius fuit pars corporis Adae : et ita fiat progressus usque ad tempus infusionis animae. Et ita quidquid fuit pars illius corporis animati, fuit pars corporis Adae. Eadem ratione et similiter de omni homine potest dici quod quidquid fuit pars corporis eius, fuit pars corporis Adae : et ita essentialiter fuit in eo. Haec autem ratiocinatio videtur esse probabilis. Nam ubi potest sistere respondens in quo statu corporis, nisi dicatur quod quidquid fuit pars corporis Cain existentis liquoris, vel effigiati, fuit pars corporis Adae : sed non est ultra progrediendum. Potius enim videtur sistere in tempore quo adhuc liquor est corpus, quam alio. Sed si hoc dicat scilicet quod quidquid est pars corporis Cain liquidi, fuit pars corporis Adae, et non quidquid est pars corporis effigiati, vel quidquid est pars corporis animati fuit pars corporis Adae. Eadem ratione qua dicitur, non quidquid dicetur… et ita cum quidquid fuit pars corporis Cain liquidi fuit pars corporis Adae : et nil quod fuit pars corporis effigiati, vel etiam animati, ergo nil quod fuit pars corporis liquidi fuit pars corporis effigiati. Ergo hoc est aliud ab illo. Similiter animatum est aliud ab effigiato, quod dicere inconveniens est.

 

Sunt ergo qui dicunt quod semen illud quod prodiit ex Adam ex quo formatus fuit Cain, nunquam fuit in Adam, quia nunquam fuit pars eius ; sed traducta est ab eo per carnalem concubitum, sicut de grano fit seges, operante natura, et tamen nunquam fuit seges in grano. Unde etiamsi non inde fieret corpus animatum, non rediret ad corpus illud unde traductum est in resurrectione, sed deperiret teste Augustino qui ait : Informes partus quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina quae nondum sunt animata.

 

Quaeritur autem quomodo filii contrahant originale peccatum a parentibus suis, cum eorum parentes mundati sint ab originali peccato per sacramentum baptismi ? Quomodo enim contrahunt originale peccatum ab eis in quibus ipsum non est ?

Quod tamen ita sit, ostendit Augustinus duabus similitudinibus : Sicut enim filii nascuntur habentes praeputium a parentibus non habentibus praeputium, ita filii nascuntur cum originali peccato a parentibus non habentibus originale peccatum ; item, sicut triticum est mundatum humana diligentia et a palea et ab arista, et ab eo tamen nascitur triticum cum palea et arista, ita cum parentes mundati sunt ab originali peccato, ab eis nascuntur filii cum originali peccato. His tamen similitudinibus duabus ostendit Augustinus quod ita sit, sed non ostenditur [quod (quomodo)] ita sit. Unde non videtur quaestionem plane absolvisse.

Unde et quidam magis urgent quaestionem. Ponatur quod quidam adultus, et quaedam adulta per sacramentum baptismi mundentur ab originali peccato, et etiam ab omni actuali mundi sint, et statim legitimo socientur matrimonio. Vir statim habet rem cum uxore sua, et hac etiam intentione ut prolem habeat : iste in actione illa emittit ex se quamdam portionem substantiae suae, illa portiuncula immunis est ab omni obnoxietate poenae. Nam tota hominis caro ab omni poenae obnoxietate libera est. Unde si tunc decederet, tunc non sentiret poenam, nec in anima, nec in corpore. Licet enim hominis passio in spiritu sit, tamen quaedam passio dicitur esse in corpore, quia inest animae mediante corpore, et caro dicitur obnoxia poenae, non quia reatus aliquis insit corpori, vel quia corpus aliquid per se sine anima patiatur, sed quia punitur anima quibusdam passionibus, secundum corpus, quarum nullam potest sine corpore pati etiam in inferno : sicut in praesenti vita patet, nunquam pateretur anima famem nisi per corpus cui est sociata. Unde et separata ab eo non patitur famem cibi corporalis. Cum autem ventum fuerit ad quadragesimum sextum diem, anima ex se munda ei infunditur, et illa coniunctio Deo non displicet. Dic ergo unde trahit puer constans ex illis duobus mundissimis originale peccatum ? Si autem dicat aliquis quod delectatio illa quam habuit vir in coitu, peccatum fuit et inde traxit peccatum portiuncula inde emanans, non est verum : nam delectatio illa per bona coniugii excusatur. Si etiam delectatio illa esset peccatum, potius redundaret in parentes qui illam delectationem senserunt, quam in illam carunculam quae nil sensit.

 

Item, si dicat aliquis illam carunculam cui nondum infusa est anima (de illa enim loquimur) esse obnoxiam poenae, posito quod illa caruncula nunquam animabitur, quaeritur an redibit in resurrectione ad corpus viri a quo fuit emissa.

Quod videtur ; nam quidquid est de veritate humanae naturae resurget in iudicio, quia etiam capillus de capite non peribit. Quod si est, cum vir hoc modo decedat et sit in caritate, corpus eius in resurrectione glorificabitur. Sed ista caruncula, si ei non infunderetur anima, pars esset in resurrectione illius corporis, et cum illa modo sit obnoxia poenae, ergo in resurrectione secundum illam partem anima punietur caeteris partibus corporis impunitis ; quod esse non potest.

Solutio huius obiectionis patet ex praedictis supra, quia non resurgent semina ; vel potest dici quod etiam si sint resurrectura, cum caro hominis qui in caritate decedit sit resurrectura glorificata, illa pars quae ad hoc corpus in resurrectione redierit glorificata erit, et ita sine corruptione.

 

Quaeritur etiam utrum peccata parentum traducantur in filios, ut peccatum Adae traducitur in posteros.

Quod videtur. Sicut enim omnes homines per seminalem rationem fuerunt in Adam, ita filii in parentibus et ab eis descendunt.

Hoc etiam videtur velle Augustinus dicens : Pueros pro peccatis parentum obligari poenae non solum primorum parentum, sed etiam ipsorum parentum a quibus nascuntur, non irrationabiliter dicitur. Hic videtur aperte dicere quod pueri obligantur peccatis parentum.

Et alibi : Ea peccata parentum non pertinent ad filios quae faciunt parentes iam natis filiis. Quasi diceret : Illa pertinent ad eos in quibus sunt parentes quando eos generant.

Praeterea legitur in Exodo : Ego sum Deus zelotes visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem. Quod si hoc dicatur, accidit quod puer quando plures habuit parentes et antecessores, et quanto magis remotus est ab Adam per seriem generationis, tanto magis obligaturus [obligandus] est peccatis. Accidit etiam quod infans unius diei magis puniendus est quam pater suus, cum teneatur reus sui originalis peccati, et omnium actualium patris a quo per seminalem rationem descendit.

 

Ideo dicendum est quod peccata parentum non traducuntur in filios nisi tantum peccatum primi hominis, et quaeritur potius illud quam alia, quia omnes materialiter fuerunt in Adam, et ille habuit perfectionem carnis, qua potuit stare. Habuit enim ante peccatum carnem incorruptam, sed omnes ab eo descendentes habuerunt carnem corruptam, nec in aliquo ab eo descendente fuerunt omnes seminaliter, sicut fuerunt in Adam.

Quod ergo dixit Augustinus postea retractavit et correxit. Unde et ipse dixit : Mitissima sane poena erit his qui originali quod contraxerunt, peccatum non addiderunt. Hanc enim solam poenam habebunt quod non fruentur visione Dei, quod est propter maculam originalis peccati. Sicut qui introducendus erat ad regem, nullo alio damnatur, nisi quia eum non videt propter maculam quam contraxit in via, cum in luto se casu praecipitaverit, similiter damnatur parvulus proprio peccato, sicut et vinum quod in corrupto vase est positum in se habet corruptum saporem, qui tamen ex dolio est contractus.

 

Quod tamen dictum est, totam posteritatem Adae ream constitui pro peccato ipsius, caute intelligendum est, ut haec praepositio, pro, notet occasionem, non causam. Nunquid enim peccatum alicuius causa est quare alter puniatur aeternaliter ? Sed potest esse alii occasio poenae.

Unde etiam cum dicit Dominus se vindicare peccata parentum in filios, intelligendum est de temporali non de aeterna poena ; vel dicitur vindicare peccata patrum in filios, quia imitatores paternae iniquitatis punit pro peccatis patrum, id est pro propriis peccatis in quibus imitantur patres. Sunt enim non tantum paternae haereditatis, sed etiam paternae iniquitatis haeredes. Et ideo dicit : Peccata patrum in filios, nominando patres et filios, cum similiter puniat Dominus imitatores iniquitatum extraneorum, quia potius filii solent patres imitari. Ideo autem dicit : Usque in tertiam et quartam generationem, quia ad tantum temporis spatium solent patres vivere quos videntes imitantur filii. Nam docti et faciles imitandis temporibus omnes.

 

Videtur tamen posse ostendi quod peccatum Adae sit causa quare homo aeternaliter damnetur, quia peccatum Adae est causa quare alius homo puniatur aeternaliter cuiuslibet corruptionis quam patimur. Ergo et illius corruptionis quae est in carne, sed illa corruptio est causa illius quae est in anima et est originale peccatum. Ergo peccatum Adae est causa quare alius homo puniatur aeternaliter.

Si vero dicatur quod originale peccatum quod est in anima, est causa illius corruptionis quae est in corpore, quod videtur velle Hieronymus super Ieremiam dicens : Quidquid mali nobis accidi et vitii nostri est ; ergo corruptio animae naturaliter praecedit corruptionem corporis, cum constet illam corruptionem quae est in corpore et tempore et natura praecedere illam quae est in anima.

Ad hoc dicendum quod peccatum Adae est causa corruptionis quae est in corpore, et corruptio corporis est causa corruptionis animae, id est originalis peccati, aut poenae quae illi peccato debetur, sicut Deus est causa liberi arbitrii in homine, et liberum arbitrium est causa peccati, non tamen Deus est causa peccati.

 

Superest investigare quomodo per baptismum remittatur originale peccatum. Videtur enim quod non remittatur per baptismum. Nam concupiscibilitas manet post baptismum ; ergo aut concupiscibitas non est originale peccatum, aut originale peccatum manet post baptismum. Similiter ignorantia manet post baptismum. Ergo aut ipsa non est originale peccatum, aut originale peccatum manet post baptismum. Ergo non deletur in baptismo.

Ad hoc dicunt quidam quod ignorantia non est originale peccatum imo actuale ; sed hoc dicto difficilior surgit quaestio ; videtur enim secundum hoc quod non de omni peccato actuali possit poenitere quis, quia non de ignorantia. Cum enim ignorantia sit in isto, infinita subiacent eius ignorantiae quae non novit, nec ea potest confiteri. Accidit etiam quod aliquod peccatum actuale transit reatu, et non actu, cum econtrario sit. Haec enim solet assignari differentia inter peccatum actuale et originale, quia originale transit reatu et non actu ; actuale vero transit actu et non reatu, donec per confessionem et poenitentiam deleatur. Si ergo ignorantia dicatur peccatum actuale, accidet quod peccatum actuale transit reatu et non actu ; nam cum iste habeat ignorantiam, poenitet de illo peccato, et confitetur se ignorantem esse, et magnam habet cordis contritionem et peragit poenitentiam. Ecce peccatum illud dimissum est reatu, sed manet adhuc : nam iste ignorat adhuc omnia ea quae prius ignorabat.

Sed haec quaestio supra relicta est sub iudice : non enim video quomodo ignorantia non sit originale peccatum sicut et concupiscibilitas, cum et ita dixerunt viri magnae auctoritatis, quibus tamen modo fere omnes moderni contradicunt : et ideo nec aliquid contra communem omnium opinionem asserere audens, indiscussum illud relinquo.

 

Illud potius dicendum quod originale peccatum duobus modis remitti dicitur per baptismum. Primum quia carnalis concupiscentia ita attenuatur per baptismum, ut maneat modica et tenuis, nisi quis arma det hosti et concupiscentiae consentiat ; tunc enim est actuale peccatum. Dicitur iterum remitti per baptismum, quia omnino per baptismum deletur reatus ipsius, et post baptismum non est peccatum mortale.

Unde dicit Augustinus : Carnalis concupiscentia per baptismum remittitur non ita ut non sit, sed ut non imputetur pro peccato. Hoc enim est non habere peccatum non esse reum peccati. Quomodo ergo caetera peccata transeunt actu, non reatu, ut homicidium ; ita econtrario concupiscentia post baptismum transit reatu et non actu. Haec sunt verba Augustini.

 

Dicitur autem postea, utrum sicut anima purgatur in baptismo ab originali peccato, ita et caro ibi purgetur a foeditate carnis et a corruptione ?

Dicunt autem quidam quod sicut duo sunt in baptismo, id est aqua et spiritus, ita ibi duo mundantur, scilicet anima et caro ; haec ab originali peccato, illa a corruptione carnis.

Alii autem dicunt quod anima tantum purgatur in baptismo et non caro. Quibus obicitur : caro huius infantis qui modo baptizatur non mundatur per baptismum a foeditate sua : quamdam contrahit foeditatem a carne patris quae corrupta est ; et ex hoc quod descendit ab ea per carnalem concupiscentiam, quamdam contrahit foeditatem. Ergo corruptior est caro prolis quam parentis : et ita quanto quis plures habet parentes in linea generis antecedentes, magis corruptam habet carnem : et sic caro huius corruptior est carne illius, et utraque corruptio causa est originalis peccati quod est in anima. Ergo maius est originale peccatum istius quam illius.

Legitur tamen super Epistolam ad Romanos : Quantum ad originale peccatum omnes pares erant, sed misericordia quos voluit discrevit. Quod tamen omnis homo quanto posterior est, tanto deterior sit videtur ; nam homines solebant vivere quingentos annos, quadringentos ; modo non vivunt ultra octoginta vel centum annos : modo etiam sunt hebetioris ingenii et madidioris memoriae, et etiam minoris quantitatis. Nam sicut ait poeta :

Terra malos homines nunc educat atque pusillos.

 

Ad quod dicendum quod licet maior sit corruptio in hac carne quam in illa, tamen originale peccatum non est maius in isto quam in illo, nec reatus maior pro illo : sicut ille qui maiorem cibum sumit quam ille, non tamen magis reficitur, licet cibus sit causa refectionis. Quod tamen corruptior sit in uno caro quam in alio potest coniici, quia saepe videmus eos qui non sunt nati de legitimo matrimonio proniores ad opera carnis, ut quanto in maiori voluptate concipiuntur et magis illicita delectatione, tanto inveniantur filii dissolutiores in opere.

 

Quaeritur etiam an teneatur quis confiteri originale peccatum : quod ita videtur posse ostendi : Huic non potest remitti unum mortale peccatum sine alio. Iste poenitet de homicidio (et ex caritate) qui nondum baptizatur. Ergo ei remittituromne mortale peccatum cuius est reus, ergo et originale peccatum. Unde sic originale peccatum cum aliis per contritionem dimittitur. Ergo per tantam [s. illam] potest dimitti si sit sine alio, et ita adultus qui non est baptizatus, nec actuale superaddidit, per contritionem [cum voto baptismi] (si non habet aquam baptismi) potest delere originale peccatum. Item, ille scit se esse reum peccati mortalis. Ergo tenetur confiteri pro eo. Ergo tenetur confiteri illud.

Item, in eo qui baptizatus est redeunt peccata per apostasiam, ergo et originale peccatum, et non potest post baptizari, et ita non potest desinere esse in eo nisi beneficio contritionis.

 

Contra sic : Iste non commisit hoc peccatum, ergo non tenetur conteri pro eo. Ergo non confiteri. Ideo dicunt quidam quod sicut poenitentia instituta est propter actualia peccata, et tamen actualia delentur quandoque per baptismum ; ita econtrario institutum est baptisma propter originale peccatum, et tamen potest deleri originale peccatum propter contritionem.

 

Quaeritur autem postea utrum primum peccatum Adae actuale maius fuerit omni alio peccato actuali. Quod videtur velle Augustinus dicens : Peccatum Adae tanto maiori iniustitia commissum fuit, quanto faciliori observantia poterat custodiri.

Item, plus nocuit quam aliquod aliud peccatum. Ergo maius fuit. Prima sic probatur : totam humanam naturam vitiavit peccatum Adae quod nullum aliud fecit. Ergo plus nocuit.

Ad quod dicendum quod illud peccatum Adae non fuit maius omni alio, quia maius fuit peccatum in Spiritum S. et peccatum Iudae et peccatum Cain.

Quod ergo dicitur : Plus nocuit, ergo maius fuit, non sequitur, falsum est ; imo plus nocuit Iudae peccatum suum quam Adae suum. Sed plus nocuit, id est in pluribus, ut plus non quantitatem sed pluralitatem notet. Ideo autem dicitur peccatum illud vitiasse et corrupisse totam naturam humanam, quia corrupit naturam Adae, a quo omnes homines per seminalem rationem descendunt ; sed postea creditur fuisse deletum. Unde Augustinus : Primi parentes postea recte vivendo per Domini sanguinem ab aeterno creduntur liberari supplicio. Quod autem dicit Augustinus : Peccatum Adae tanto maiori iniustitia, etc. id est, in iniustitia ad plures pertinente, ut maioritas pluralitem notet.

 

Solet quaeri an concupiscibilitas animae, quae est originale peccatum, sit illa animae potentia qua dicitur concupiscibilis anima, quae ante baptismum sit peccatum et post baptismum remaneat actu, sed non imputetur pro peccato.

Quod si dicatur, quaeritur quare magis illa potentia corrumpitur corruptione carnis, ut dicatur peccatum, quam illa qua dicitur irascibilis anima, vel illa qua dicitur rationabilis ?

Item si ipsa est originale peccatum ac corruptio carnis, non est causa illius. Ergo non est causa originalis peccati. Si vero dicatur originale peccatum esse pronitas quaedam ad peccandum quae est ex corruptione carnis, cum illa pronitas sit qualitas mentis quae etiam remanet post baptismum, teste Augustino, quaeri potest an ea concupiscamus tantum malum et nunquam bonum. Eadem ratione et illa naturali concupiscentia concupiscimus tantum bonum et nunquam malum.

Quomodo ergo possumus illa abuti, nisi ea volumus malum sicut et irascibilitate et rationabilitate quandoque abutimur ? Solutionem istarum maioribus relinquimus, quia nihil habemus hic traditum a maioribus nostris.