Caput XX — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XX

CAPUT XX

Qualis effectus fuit Adam post peccatum.

Ubi et de potentiis animae agitur, et prius de naturalibus, post de gratuitis.

 

Ostenso qualis effectus est homo post peccatum secundum corpus, inquirendum restat qualis effectus fuit per peccatum secundum animam.

Sciendum est igitur quod per peccatum vulneratus fuit in naturalibus et spoliatus gratuitis, id est naturalia in eo debilitata sunt per peccatum, et corrupta gratuita, nec omnino deleta et subtracta. Nostrae igitur exsecutionis is erit ordo : Primo dicemus quae sint naturalia bona, quae gratuita, ut inde pateat differentia inter haec et illa ; secundo qualia fuerint naturalia ante peccatum, qualia effecta sunt post peccatum ; tertio qualia fuerunt gratuita ante peccatum : post peccatum enim non remanserunt.

Naturalia dicuntur illa quae habet homo a nativitate sua, unde dicuntur naturalia, ut ratio, ingenium, memoria, etc. Gratuita sunt illa quae naturalibus superaddita sunt, ut virtutes et scientiae ; unde etiam dicuntur gratuita, quia a Deo homini per gratiam conferuntur ; et ista bona quotidie augmentantur, quotidie minuuntur, subtrahuntur quibusdam, dantur aliis, et in hac speciali acceptione huius nominis gratuitum, naturalia et gratuita sunt quasi opposita. Accipitur etiam hoc nomen in quadam significatione communiori, ut tam naturale quam gratuitum bonum dicatur gratuitum, quia haec et illa gratis dantur.

 

Post haec videndum est qualia fuerunt naturalia ante peccatum. Sed quia speculatio duorum naturalium, id est sensualitatis et liberi arbitrii praecipue videtur ad hanc scientiam pertinere, et omne peccatum tam mortale quam veniale ad ista duo refertur, ideo de his duobus agere sufficiat ; et primo de sensualitate.

Sciendum est igitur quod cum anima sit res simplex et carens partibus, tamen a sanctis dicitur habere partes, non essentialiter, sed quia in se admittit quod ipsa non est propter diversitatem officiorum. Quidam ergo distinguunt animam in tres partes, scilicet mentem, et spiritum, et eam quae specialiter dicitur anima, iuxta id quod legitur : Psallam spiritu, psallam et mente ; quia sicut homo exterior tres habet principales partes, supremam ut caput quod continet in se duos oculos, et mediam, scilicet ventrem, et infimam, scilicet duos pedes : ita homo interior tres habet principales partes, supremam, scilicet mentem, quae habet duos oculos dilectionis et cognitionis, mediam, spiritum, qui similiter in duo dividitur, in agnitionem et eius effectum, et infimam, scilicet animam, quae quasi duo pedes habet sensualitatem et sensum. Est ergo sensualitas percipiendi potentia res corporales in semetipsis, non est aliquod corpus quod visu percipimus. Sensus est potentia afficiendi ex rebus naturaliter, id est sensualitate perceptis, sicut cum corpus aliquod videndo afficior gaudio vel moerore et consimilibus. Imaginatio autem est potentia percipiendi res corporales imaginibus suis, ut cum rerum imagines menti nostrae occurrunt in somniis. Effectus vero imaginationis est potentia afficiendi ex rebus taliter imaginatione perceptis. Mens quoque duas habet partes, sive ut diximus, oculos, scilicet unum cognitionis et alterum dilectionis.

Unde Augutinus : Mens est omnium quae sunt in anima, et dignitate sublimior et sublimitate integrior, omnis affectus et effectus naturaliter capax, habens imaginem ipsius Dei et potentiam cognoscendi, et similitudinem in potentia diligendi.

Solent etiam aliter distingui partes animae duae, ratio et sensualitas. Ratio iterum duas dicitur habere partes, superiorem scilicet et inferiorem ; superior est per quam homo caelestibus et divinis contemplandis intendit, inferior est per quam homo inferiora ista aptus est disponere et circa temporalium rerum exteriores prudens est deliberare.