Caput XVII — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XVII

CAPUT XVII

Utrum diversi sint et oppositi fines bonarum voluntatum sicut et malarum ?

Ubi determinatur, an sit serviendum Deo pro temporalibus.

 

De quatuor praenotatis capitulis, quartum quod restat, prosequendum, utrum scilicet bonae voluntates diversos et oppositos fines habeant ?

Quod videtur : iste enim laudat sive diligit Deum pro temporalibus, et Deum laudat propter Deum : ecce bona est voluntas istius, et isti fines diversi sunt ; ergo bona voluntas diversos fines habet.

Quod tamen Deus diligendus non sit propter temporalia, ita ostenditur indirecte : Iste diligit Deum pro temporalibus ; ergo non diligit eum gratis.

Item legitur in Iob Satan dixisse, Iob non diligit Deum gratis ; habet enim temporalia.

Item : Qui Deum laudat pro divitiis, petit ut divitiae ad ipsum veniant non ut Deus. Hoc dicit Augustinus.

Item, ille diligit Deum pro temporalibus, non dulia : ergo latria gratis, et ita diligit Deum gratis et non gratis.

Item Salomon ait : Divitias et paupertatem ne dederis mihi, Deus.

Et Augustinus : In veritate Deum invocat qui eum propter se, non propter aliud invocat. Sed qui propter divitias eum invocat, propter aliud quam propter se illum invocat. Ergo qui propter divitias eum invocat non in veritate eum invocat, et ita propter divitias non est invocandus.

 

Quod autem Deus diligendus pro temporalibus, et orandus, et laudandus sit, ostenditur. Deus laudandus est pro universis beneficiis suis : ergo pro temporalibus.

Item, iste non agit gratias Deo pro temporalibus a Deo sibi collatis : ergo est ingratus. Item, divitiae licite possunt haberi : ergo licite possunt peti.

Item, nemo absque necessariis corpori iugiter et libere potest servire, sed nemo absque temporalibus potest habere necessaria corpori : ergo nemo absque temporalibus potest Deo servire : ergo temporalia petenda sunt, et ita Deus orandus est pro temporalibus.

Item legitur quod Ieremias mittebat epistolas suas Hebraeis qui erant in captivitate, ut orarent pro pace principis, quia in eius pace eorum pendebat liberatio ; et ita pro pellenda tribulatione petendum est. Praeterea, ecclesia quotidie orat pro pace, pro frugibus et huiusmodi temporalibus.

 

Super hoc nobis videtur quod Deus laudandus, diligendus, orandus est pro temporalibus. Sed caute intellige hanc propositionem : potest enim notare finem finalem, et finem qui ad alium tendit. Si finem finalem, falsum est ; si finem qui ad alium tendit, verum est. Sic cum dicitur : Iste optat medicum propter potionem, si propter notet finem finalem, falsum est : finaliter enim eum optat propter sanitatem. Si propter notet finem qui ad alium tendit, verum est. Itaque Deus diligendus est pro temporalibus, ut scilicet per bona temporalia eum acquiramus, et non propter se, sed propter Deum, ut non in eis finem ponamus, ut non ibi stemus, sed in eis meditantibus, Deum, qui finis est finalis, diligamus.

Quod ergo primo dictum est : Iste laudat Deum pro temporalibus, non ergo gratis. Fallacia. Iste salvatur pro meritis suis, non ergo gratis, falsum est ; quia meritum non excludit gratiam, vel e converso.

Quod postea dicitur Satan dixisse : Iob non diligit Deum gratis, habet enim temporalia, non est verum. Imo tunc diligebat eum gratis, quod postea probatum est, quando amissis omnibus, corpus eius ita ulceratum est quod etiam scaturiebant vermes de corpore eius. Caeterae vero rationes quas induximus, solvuntur de facili, distincta multiplicitate huius praepositionis, pro.

 

Sed huic solutioni videtur obviare Augustinus, dicens : Ne constituatis vobis duos fines ut regnum petatis propter se, temporalia propter illud, nec solam, vel etiam cum eo temporalem mercedem. Ecce hic videtur ostendere quod per se temporalia non sunt appetenda, nec etiam regnum propter regnum. Illam autem auctoritatem sic exponimus : Ne statuatis vobis duos fines, id est oppositos. Isti autem fines, scilicet diligere Deum propter temporalia, et propter se, non sunt oppositi fines, quoniam hoc est propter illud : postea supplendum est, sed unum scilicet ut petatis regnum propter se, et temporalia propter illud. Omnia enim propter regnum petenda sunt : quod qui facit non sibi duos fines constituit. Quod postea sequitur, propter regnum tantum debemus omnia operari, non solum vel cum regno Dei temporale meditari... non est. Nec enim haec duo tanquam duos fines debemus proponere nobis, sed unum propter alterum.

 

Cum igitur et aeterna et temporalia petenda sint, et tamen haec propter illa, sciendum est quod temporalia aliter petenda sunt quam aeterna. Debemus enim aeterna petere secure, aperta fronte, quoniam omnibus patet ea nobis esse necessaria. Temporalia autem non debemus ita aperte petere, sed cum quadam conditione, ut si dicam : Deus omnipotens, da mihi haec et haec, si scis ea mihi esse utilia. Et quod ita debeamus exemplo Christi qui dixit : Pater, si fieri potest transeat a me calix iste. Non dixit simpliciter transeat, sed, si fieri potest ; et etiam subiunxit : Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu vis, fiat voluntas tua.

Similiter beatus Martinus, cum propter utilitatem fratrum clamantium : Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis ? peteret se vivere, non ita aperte petiit, sed cum determinatione tali : Si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem, fiat voluntas tua. Ad Christi et Martini exemplum petamus temporalia.

Solent quidam circa hanc quaestionem quasdam incongruas comparationes formare. Utrum scilicet Deus aeque laudandus sit pro temporalibus et aeternis, et aeque orandus pro illis : quod quoties audieris, incongruitatis argue locutionem, sicut si dicatur : Iste aeque cito vadit Papiam ac Romam, et iste aeque desiderat medicum et sanitatem, vel vinum et saporem vini.

 

Item, videtur aliqua voluntas non solum diversos sed etiam adversos fines habere, ut, iste peccat et peccare vult, quoniam delectatur in peccato suo, et quoniam scit misericordiam Dei tantam esse, quod ipsa sufficit ad omnium peccatorum deletionem. Ecce duos fines proponit iste quorum uterque malus est, quoniam delectari in peccato malum est, et etiam ita confidere in Dei misericordia, peccatum est, ut scilicet propter nimiam confidentiam peccare non timeamus : hoc enim est peccare in Spiritum sanctum, et nunquam huiusmodi peccatum remittetur. Unde : Qui peccat in Spiritum sanctum, nec in hoc saeculo, neque in futuro remittetur ei. Et Ioannes : Est peccatum ad mortem, non pro eo dico ut quis oret. Et : Maledictus omnis qui peccat in spe.

Unde videndum est quid sit peccatum in Spiritum sanctum, prius tamen ostenso quot sint eius species quae sunt duo, obstinatio et impugnatio veritatis. Obstinatio est induratae in malitia mentis pertinacia, qua fit homo impoenitens. Obstinationis autem duae sunt species, desperatio et praesumptio. Desperatio est qua aliquis diffidit de Dei misericordia, aestimans peccati magnitudinem divinae bonitatis excedere quantitatem. Praesumptio est qua aliquis misericordia Dei abutens, et in eius bonitate ultra quam satis est confidens, Dei iustitiam evacuare contendit.

 

Dicitur autem tam praesumptio quam desperatio peccatum in Spiritum sanctum, et non sine ratione. In desperatione enim aestimat aliquis magnitudinem peccati excedere quantitatem bonitatis Dei, et ita diminuit quantitatem bonitatis, quantum in se est, ut qui dicebat : Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear. Bonitas autem Dei proprie et principaliter dicitur Spiritus sanctus, sicut amor Patris et Filii proprie dicitur Spiritus sanctus. Similiter autem in praesumptione est abusio misericordiae et bonitatis Dei quantum in homine est, in hoc quod aliquis nimis in ea confidit, et praesumit ipsum dimittere omnia peccata impunita, quod libertatem dando in occasionem carnis, licentiam det peccandi. Quod qui facit quantum in se est, iustum eum non esse contendit. Notandum tamen quod qui ita peccat, similiter peccat in Patrem et Filium sicut in Spiritum sanctum. Communis est enim offensa trium personarum, secundum appropriationem nominis et non rei dicitur peccare in Spiritum sanctum, quoniam peccat in bonitatem Dei cuius nomen, et non res, appropriatur Spiritui sancto, cum Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una bonitas.

 

Quaeritur autem utrum omnis desperatio vel praesumptio sit peccatum in Spiritum sanctum ? Quod quidam dicunt, et tale peccatum ideo dicitur irremissibile, non quia non possit remitti, sed quia non de facili ; potest enim remitti per poenitentiam. Unde : Convertam eos in profundum maris ; et alibi : Mittit crystallum suam sicut buccellas ; et alibi : Qui eduxit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulcris. Sunt autem alii qui dicunt quod non omnis praesumptio vel desperatio est peccatum in Spiritum sanctum, nisi illa scilicet quam comitatur impoenitentia finalis, id est de qua nunquam aliquis poenitebit ; et secundum istos tale peccatum irremissibile dicitur, quia non remittitur. Nunquam enim poenitebit aliquis de eo, semper enim comitabitur hoc peccatum impoenitentia finali.

Sed quaeritur ab eis, cum nemo, ut ipsi dicunt, de tali impoenitentia poenitebit, utrum de eo poterit poenitere.

Quod si dicatur sic, contra : De hac impoenitentia nemo poterit poenitere. Ergo ipsa nunquam poterit remitti, cum ipsa peccatum sit.

Quod de impoenitentia finali nemo poterit poenitere, probari potest indirecte ; iste poenitebit de impoenitentia finali, ponatur. Ergo desinet eam habere. Ergo eam habebit. Ergo erit pertinax usque ad finem vitae. Ergo de nullo peccato poenitebit. Non ergo de impoenitentia finali poenitebit.

Item si de impoenitentia finali poenitebit, de nullo peccato poenitebit. Eam habebit usque ad finem vitae, et si eam habebit usque ad finem vitae, de nullo peccato poenitebit. Ergo si iste de impoenitentia poenitebit, de nullo peccato poenitebit, sed in contrarium. Si de impoenitentia poenitebit, de hoc peccato poenitebit. Ergo si de impoenitentia poenitebit, de aliquo peccato poenitebit. Et ita videtur posse ostendi quod nullus de impoenitentia finali possit poenitere.

 

In contrarium tamen sic. Aliquis potest poenitere plene et perfecte de aliquo peccato ; sed non potest perfecte poenitere de uno quin poeniteat de omni. Ergo potest poenitere de impoenitentia finali.

Item, nemo damnatur nisi quia non poenitet. Ergo nemo damnatur nisi propter impoenitentiam finalem. Ergo nemo damnatur, nisi quia peccat in Spiritum sanctum : quod falsum est. Si dicat iterum quod aliquis potest poenitere de impoenitentia finali, quaeritur ; quando ? Aut enim post mortem, aut ultimo momento vitae suae, aut ante ultimum momentum : sed certum est quod post mortem non est locus poenitendi. Si vero ultimo momento vitae suae poenitebit, ergo illa impoenitentia non est finalis. Et si ante ultimum momentum poenituerit, ergo multo minus erit finalis. Et ita nunquam poterit aliquis de hoc poenitere.

 

Dicunt quidam quod nemo potest poenitere de impoenitentia finali. Hoc enim verbum duo notat, scilicet quod iste habuit impoenitentiam finalem, et quod eam desinit habere, sed hoc est impossibile, maxime cum sit victurus adhuc ; sic enim non esset finalis. Sicut hoc verbum incipere duo notat, cum dicitur : Deus potest incipere praedestinare istum.

Notat enim quod Deus praedestinat istum, et non prius praedestinavit istum : quod falsum est. Nullum enim praedestinat quem non praedestinaverit ab aeterno. Sic ergo dicunt quod iste non potest poenitere de impoenitentia finali : potest quidem facere ut eam non admittat, sed non potest facere ut eam amittat.

 

Sed eis obicitur : Iste non potest poenitere de impoenitentia finali. Ergo non est ei imputandum pro peccato. Sed ipsi instant hoc modo : Diabolus non potest poenitere. Ergo peccata sua non sunt ei imputanda. Si quis autem attentius inspiciat, videbit quoniam potest quis poenitere de impoenitentia finali sub hoc sensu, id est de impoenitentia quae est finalis, non de impoenitentia quae finalis esset, si iste poeniteret. Sic dicitur quod nigredo erit in albo, id est in eo quod erit album, non in albo quod simul sit album et nigrum.

Ponatur quod iste vivet usque ad A, et tunc morietur, post A vero sequetur B et C : quae sunt duo momenta. Iste potest esse victurus in B, quia licet sit moriturus in A tamen posset vita eius protelari usque in B et C. Sic ergo iste potest esse victurus in B, vel ita ille potest esse in B. Liceat modo fingere tale participium, potest esse poeniturus in B, de hac impoenitentia quam desinet habere ante B. Ergo potest esse poeniturus de ipsa impoenitentia finali, id est quae est in eo, vel quae erit in eo finalis, non de impoenitentia finali, id est quae tunc esset finalis si poeniteret ; et assignant hic compositionem et divisionem, sicut si dicatur, iste potest videre oculis clausis, id est oculis qui sunt clausi, per divisionem verum est ; si oculis clausis, id est quod simul sint clausi et videant, per compositionem, falsum. Si tamen ex parte subiecti dicatur oculis clausis potest iste videre, magis est sensus divisionis et verum est, ita etiam de impoenitentia finali potest iste poenitere : sed si poeniteat iam non erit finalis : et ideo his positis in praedicato magis erit sensus : compositionis ; et falsitati propinqua est locutio.

 

Alii probabilius et verius, ut mihi videtur, tradunt quod impoenitentia incongrue dicitur per se, sed in re furti, vel homicidii vel aliquid tale, quia relative dicitur, et talis iunctura tantum potest removere, ut sit hic sensus. Furtum de quo aliquis non poenitet : et tunc non est peccatum in Spiritum sanctum. Potest etiam ponere et removere, ut sit sensus, « Impoenitentia furti », id est furtum de quo quis non proponit non poenitere ; et tale propositum est peccatum in Spiritum sanctum, de quo quis potest poenitere, licet difficillime. Ita etiam dicunt de perseverantia, ut post explicabitur in Tractatu virtutum.

 

Exsecuta igitur priori specie peccati in Spiritum sanctum, revertendum est ad alteram quae dicitur impugnatio veritatis, de qua sic ait Augustinus : Peccatum in Spiritum sanctum est cum, post agnitionem Dei per gratiam Christi, oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus gratiam qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur. Hoc tamen non intelligitur nisi quando comes est impoenitentia, id est propositum non poenitendi.

Unde et pro quolibet in via est orandum, non enim (nisi miraculose fuerit alicui revelatum) in via potest sciri quis peccet in Spiritum sanctum.

Unde et quod dicit Ioannes : Est peccatum ad mortem, etc., intelligendum est de illis qui iam decesserunt in infidelitate, pro quibus non orat Ecclesia. Orat tamen pro eis dum vivunt et adhuc mereri possunt, ut pro Iudaeis et pro paganis. Consistit autem hoc peccatum in veritatis oppugnatione et in invidia fraternitatis, et dicitur hoc peccatum irremissibile, non quia non possit remitti, sed quia tanta est labes huius peccati quod non permittit homini etiam descendere ad humilitatem poenitendi.

Unde cum Iudas agnovisset se ita peccasse et veritatem impugnando, et fraternitati et consortio Christi invidendo, et dixisset : Peccavi tradens sanguinem iustum, citius cucurrit ad laqueum quam ad poenitentiam, vel contritionis gemitum, citius ad suscipiendam poenam, quam ad deprecandum veniam.

 

Cum autem dictum sit quod praedicta sunt peccata in Spiritum sanctum, si adsit obstinatio, ut homicidium et adulterium, quod tamen non est verum, quia illud peccatum specialiter dicitur in Spiritum sanctum, quod fit contra bonitatem Dei. Peccat enim homo tribus modis, per infirmitatem, per ignorantiam, per industriam. Qui autem per infirmitatem peccat, in Patrem dicitur peccare, quia Patri attribuitur potentia nomine, cum tamen et re conveniat tribus personis. Qui peccat per ignorantiam, in Filium dicitur peccare, quia Filio sapientia attribuitur nomine et non re. Qui per industriam peccat, in Spiritum sanctum dicitur peccare ; eo quod bonitas solet appropriari Spiritui sancto, et qui ex industria peccat, ex malitia hoc facit.

Sciendum tamen quod indivisa offensa trium personarum, sed propter praedictam considerationem solent fieri huiusmodi appropriationes et species peccatorum.