Caput III — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT III
Qualis fuit facta angelica natura.
Amodo considerandum est quales fuerunt angeli creati. Notandum autem quod in ipsorum creatione tria fuerunt eis collata, scilicet essentiae subtilitas, intelligentiae perspicacitas, liberi arbitrii habilitas ; non tamen pares erant in illa conditione. Quidam enim subtiliores erant aliis, alii perspicaciores, alii habiliores. Sicut in corporibus quaedam aliis ponderosiora, quaedam maiora, quaedam minora.
Quaeritur autem de illis angelis qui ceciderunt, utrum creati fuerint boni vel mali ?
De aliis enim non est dubium quin fuerint creati boni. Dicunt autem quidam quod illi angeli fuerint creati mali, et hi multas inducunt auctoritates, et multis se muniunt rationibus. Legitur enim : Homicida ille fuit ab initio et nunquam in veritate stetit. Augustinus etiam super Genesim dicit : Non frustra arbitrandum est ab initio temporis vel suae conditionis diabolum cecidisse, et nunquam in veritate stetisse. Iob etiam dicit : Hoc fuit initium figmenti Dei quod fecit Deus ut illuderetur ei ab angelis eius. Prophetia etiam dicit : Draco iste quem formasti ad illudendum ei, id est diabolus. Praeter has auctoritates inducunt rationes. Illi angeli fuerunt creati iusti, vel iniusti ; si iniusti, ergo mali ; si iusti, ergo iustitia erat in eis ; sed iustitia nunquam est otiosa ; ergo merita habebant ; ergo merebantur. Sed merita non sunt absque libero arbitrio, et ita libero arbitrio merebantur fieri tales quales facti sunt. Sed hoc probo esse falsum. Non poterant efficere ut in illo momento in quo creati fuerunt tales essent, quales creati fuerunt, sed per liberum arbitrium possent efficere, ut postea essent alicuiusmodi : ipsum enim se habet ad futura et non ad praesentia vel praeterita.
Item illi angeli fuerunt creati perfecti vel imperfecti : si imperfecti, ergo Deus aliquid imperfectum creavit : si vero perfecti, quomodo cadere potuerunt. Vel si perfecti ; ergo perfectionem habuerunt, ergo non ceciderunt.
Item illi angeli fuerunt creati beati : vel non beati : si non beati, ergo miseri erant in culpa vel in poena ; si in poena, ergo Deus prius fuit ultor quam aliquis esset peccator. Et si dicas quod in culpa erant miseri, ergo mali : si vero beati erant, ergo omnia sibi eventura praesciebant ; sed casus erat eis eventurus ; ergo casum suum praesciebant. Illum autem vitare poterant, vel non poterant : si poterant et non evitaverunt, ergo mali fuerunt. Si vero vitare non poterant casum illum quem praesciebant, non ergo beati erant : beatus est cui omnia optata succedunt. Econtrario si Deus creavit angelum malum, ergo Deus fuit auctor mali, quod non est dicendum.
Quod ergo dictum est : Homicida ille ab initio fuit, et in veritate non stetit. Et quod dicit Augustinus : Non frustra arbitrandum est ab initio temporis, etc., ita solvendum : Ab initio temporis, id est post initium. Non enim angelus ab initio fuit malus, sed statim post initium ; et consimilem expositionem invenimus in pluribus locis, ut ibi : A prima substantia nulla est praedicatio, id est post primam substantiam.
Similiter apud Persium : O Iane, a tergo quem nulla ciconia pinxit, id est post tergum.
Quod autem dicit Iob, Hoc fuit initium figmenti Dei, etc. ; quod etiam dicit prophetia : Draco iste quem formasti ad illudendum ei, solvunt dicentes, quod Iob et Propheta hoc retulerunt ad tempora sequentia, non ad tempus creationis angelorum. Tunc enim angelus nondum erat figmentum Dei, sed postea fuit ; figmentum autem dicitur diabolus, qui est factor et inventor malorum.
Cum vero dicitur : Illi angeli fuerunt creati boni vel mali, dicunt quod bonum dupliciter dicitur, scilicet participans bonitate, id est virtute, vel statu innocentiae. Si dicas : Angeli fuerunt creati boni et participantes bonitate, scilicet virtute, falsum est. Si boni, id est in statu innocentiae, verum est. Quamdam autem innocentiam habebant, et nulla adhuc alia bonitas erat in eis.
Item cum dicitur : Angeli fuerunt creati beati vel non beati, dicunt quod nec beati nec non beati, id est non omnino perfectionem beatitudinis habentes, nec miseriam aliquam, sed in quadam innocentia, ut dictum est.
Item, cum dicitur, aut perfecti, aut imperfecti creati sunt, dicunt quod perfectum tripliciter accipitur, perfectum secundum tempus, perfectum secundum naturam ; perfectum simpliciter. Perfectum secundum tempus dicitur illud quod habet omnia suo tempore convenientia ut puer iste qui nascitur dicitur perfectus, quia habet omnia illa quae puer tempore tali debet habere, id est omnia membra sua. Similiter Noe dicitur fuisse perfectus et fidelis secundum tempus, quia credebat quae in tempore suo exigebantur, et huiusmodi perfectionem habebant angeli quando creati fuerunt, scilicet secundum tempus. Perfectum secundum naturam dicitur quod natura sua glorificationem perfectam habet. Hanc non habebant angeli, quia nondum eorum erat natura glorificata in eis. Perfectum universaliter dicitur ipse Deus qui habet in se omnium bonorum perfectionem.
