Caput XII — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XII

 CAPUT XII

An peccatum sit aliquid ;

et si est aliquid, an natura, an vitium naturae.

 

Ostenso unde habeat originem peccatum, et in qua re habeat esse, dicendum est, quid sit peccatum. Peccatum est omne dictum vel factum, vel concupitum contra legem Dei. Et iterum : Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat. Et hae duae diffinitiones secundum Augustinum. Ambrosius autem sic diffinit peccatum : Peccatum est praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia praeceptorum. Secundum primam auctoritatem peccatum est dictum vel factum vel concupitum ; secundum aliam, peccatum est voluntas ; secundum tertiam peccatum est praevaricatio legis. Ideoque de essentia peccati diversorum diversae sunt opiniones

Quidam enim dicunt quod peccatum est actus, et ille actus, in quantum est actus, bonum est et a Deo est, sed propter pravum et distortum finem peccatum est ; et in eo quod peccatum, nil est, nec a Deo est, quia ille actus deformatur per pravum et distortum finem. Nonnulli dicunt quod tantum interior est peccatum.

Alii dicunt quod et motus interior, et motus exterior peccatum est, et est aliquid quia non quilibet in quantum est, bonus est, nec a Deo est, quia aliquid est a diabolo vel ab homine. Primam opinionem prius prosequamur probando, postea improbando.

 

Quod autem peccatum nil sit, probatur ita : Quidquid est, aut est opus Dei, aut est opus hominis imitantis Deum ; hoc enim dicit Augustinus. Si peccatum non est opus Dei, ergo est opus hominis imitantis Deum, quod falsum est ; quia illud opus dicitur hominis imitantis Deum, propter quod homo a Deo non recedit ; sed per peccatum recedit homo a Deo. Ergo peccatum non est opus hominis imitantis Deum.

Item, malum est corruptio boni, sed corruptio boni nil est. Ergo malum nil est. Et licet corruptio boni sit peccatum, non tamen cuiuslibet boni corruptio est peccatum ; est enim quoddam bonum summum quo sunt omnia bona, cuius essentia est eius bonitas. Ergo non potest incipere vel desinere esse, nec potest in bono proficere nec a bono deficere. Est etiam et aliud bonum, scilicet creatura, et illud non habet in se omnia bona, nec omne bonum est ab eo : sic enim summo bono aequaretur ; sed quibusdam participat bonis, aliis caret, et in bono potest proficere, et a bono deficere, quia potest habere quod non habet, et potest non habere quod habet. Est autem creatura duplex, corporalis et spiritualis, et bonum quoque duplex, unum quantum ad corporalem creaturam, et unum quantum ad spiritualem.

Item, corporalis creaturae duplex est bonum, unum est in ipsa, alterum ex ipsa. In ipsa, rectitudo quinque sensuum ; extra ipsam, ordinatio rerum naturalium. Magnum enim bonum est homini quod ita ordinantur caetera, scilicet caelum et terra, animalia bruta, arbores et huiusmodi. Similiter spiritualis creaturae duplex est bonum, scilicet cognitio veritatis et dilectio veritatis. Cuiuslibet ergo istorum bonorum corruptio, est malum, sed non cuiuslibet istorum corruptio est peccatum sive culpa. Tria enim bona distinguimus, unum in corpore, alterum in anima, tertium extra corpus et animam : corruptio boni quod est in anima, et culpa est et poena ; corruptio boni quod est in corpore poena est et non culpa, sed tamen ex culpa provenit ; corruptio boni quod est extra corpus et animam, nec culpa, nec poena est, sed ad poenam refertur. Sicut autem dictum est, bonum quod est in anima duplex est, scilicet cognitio veritatis, et amor eiusdem. Corruptio cognitionis ignorantia est ; corruptio amoris concupiscentia est. Quanto ergo magis augmentantur istae corruptiones in anima, tanto magis corrumpitur anima, non quia anima in sui essentia corrumpatur ; ipsa enim incorruptibilis est, sed bona ipsius. Malum autem dicitur poena sicut et culpa.

Unde : Non est malum in civitate quod non faciat Deus, id est poena.

 

Ex praedictis igitur patet quoniam malum non est nisi in bono, et quod peccatum, in quantum est actus, bonum est.

Quod etiam alibi testatur Augustinus sic : Deus tantummodo auctor boni est ; quocirca auctor mali non est. Est autem auctor omnium quae sunt ; quae, in quantum sunt, in tantum bona sunt, et ita peccatum cum sit, secundum eos, in quantum est, bonum est.

Item, non est aliqua res mala quae non secundum aliquid sit bona, sed peccatum est res mala. Ergo secundum aliquid est bonum, et ita peccatum, secundum quod est, bonum est. Prima propositio potest probari sic : Non est aliqua res mala, quae non participatione mali sit mala ; quaecunque res participatione mali est mala, secundum aliquid est bona. Ergo non est aliqua res mala quae non secundum aliquid sit bona. Si quis de prima dubitet, probari potest indirecte. Nam si aliqua res est mala, illa res non est aliquid quod sit bonum, nec in ea est aliquid quod sit bonum. Ergo illa res tota est mala. Ergo plenitudinem habet omnis malitiae, sicut summum bonum plenitudinem habet in se totius bonitatis. Ergo summum malum, et ita aliquid potest coaequari summo bono, vel in simili per contrarium ; quod esse non potest.

 

Item sicut participatione summi boni quidquid est bonum, est bonum, ita participatione summi mali quidquid est malum est malum. Sed adulterium est malum ; ergo adulterium participatione summi mali est malum, ergo non ex toto est malum ; et ita aliquid boni in se habet. Ergo secundum aliquid est bonum. Si vero adulterium est summum malum, eadem ratione homicidium est summum malum, cum sit homicidium aliud quam adulterium. Ergo sunt duo summa mala. Quod iam improbatur, quia cum nil conveniat huic quod non conveniat illi, et nullis malis participet hoc quibus non participet illud. Ergo hoc est illud.

Item, sicut summum bonum nullum malum potest admittere, ita summum malum nullam bonum potest admittere, sed esse et non esse sunt contraria, et esse bonum est in summo bono ; ergo esse esset malum in summo malo si in eo esset. Ergo non esse esset bonum in eo ; sed summum malum nullum bonum potest admittere ; ergo non potest admittere non esse. Ergo non potest ei convenire non esse. Ergo non potest desinere esse. Eadem ratione non potest incipere esse. Ergo semper fuit. Ergo duo fuerunt principia, scilicet summum malum et summum bonum, principium lucis et principium tenebrarum.

Item nihil quod conveniat summo bono, convenit summo malo. Sed esse convenit summo bono, ergo esse non convenit summo malo. Vel sic : Nil quod convenit summo bono convenit summo malo, sed esse convenit summo bono et convenit summo malo. Ergo in alia significatione dicitur esse de summo malo et in alia de summo bono.

Item, malum est aliquid et non semper fuit aliquid. Ergo incoepit aliquid esse. Ergo aliquo auctore fuit, vel Deo, vel homine, vel diabolo : sed non Deo, quia Deus non est auctor mali. Ergo homine, vel diabolo. Sed per creationem aut per facturam : non per creationem, quia nec homo, nec diabolus aliquid potest creare, id est de nihilo facere. Ergo per facturam. Quod si est, ergo aliqua praecessit materia de qua factum est malum ; illa materia fuit bonum vel malum. Si fuit bonum, ergo malum secundum aliquid fuit bonum, quia saltem secundum materiam, si materia illa fuit malum ; sed illud malum de aliqua materia fuit et quae fuit malum, et ita usque in infinitum.

 

Quod et peccatum nil sit, in quantum malum, subtilius et evidentius ostendunt sic : Est enim quoddam summum bonum quod est supra omnem sensum et omnem naturam. Et illud est unica et principalis causa omnium naturarum, omnium rerum, a quo per descensum mediorum signantium formas discretas et non unitivas. Nulla enim inferiora sunt quorum sunt unitas. Verbi gratia : a Deo, qui est illud summum bonum, ineffabiliter descendunt omnes naturae, ut natura humana, asinina, etc. Illud autem summum bonum philosophi ficto nomine vocaverunt, quoniam illud tantum vere et proprie dicitur esse et ab eo omnia suam contrahunt essentiam.

Unde in quolibet dicitur esse quoniam cuilibet rei essentiam confert. Hoc enim nomen essentia unionem notat, non differentiam. Omnia enim in eo conveniunt, et ab eo mirabili modo descendunt, veluti in glande sunt omnes partes arboris, et rami et folia, ineffabili quodammodo implicite : quae prima natura operante explicantur ineffabiliter. Ita in illo summo bono sunt omnes naturae, et ab eo descendunt. Non est tamen omnimoda similitudo, quia in glande sunt illa ut in causa materiali, in Deo tanquam in causa efficienti.

 

Istud tamen non ignorandum, quod Deo nullum vocabulum proprie convenit, quia nec proprie dicitur causa omnium rerum, vel si quid aliud magis proprie videatur dictum : non enim proprie res. quia supra omnem rem. Plerumque tamen dicitur causa efficiens, eius sapientia causa formalis, bonitas causa finalis : sed nunquam memini me legisse quod sit causa materialis. Unde praedicta similitudo non omnimodam habet similitudinem. Illud idem bonum vocavit Moyses hac appellatione, cum dixit : Qui est misit me ad vos, id est Deus. Ab illo autem bono, quaedam ita descendunt, quod per se dicuntur existere, ut substantiae ; quaedam ita quod non sunt per se, sed sunt in subiecto, ut accidentia. Eorum autem quaedam huiusmodi sunt quae faciunt quale ut qualitates, alia quantum, ut quantitates, et sic deinceps secundum denariam praedicamentorum distinctionem. In hac ergo divisione quae a summo bono descendit secundum praedicamentorum distinctionem, poteris invenire omnes naturas et solas quae omnes a Deo sunt et bonae sunt. Actum ibi invenies in praedicamento actionis, voluntatem in praedicamento qualitatis. Quare et omnis actus et omnis voluntas bonum est.

 

Nec est ignorandum quod superbia, luxuria et huiusmodi non sunt nomina qualitatum vel naturarum, sicut ista, fides, spes, caritas, ex quibus surgunt motus credendi, sperandi, diligendi. Non enim mali motus habent qualitates subiectas ex quibus surgant, sicut boni motus habent virtutes sibi subiectas. Si autem huiusmodi nomina essent nomina qualitatum, scilicet superbia, luxuria, etc., significata eorum essent naturae, quia qualitates. Sed certum est superbiam, etc., non esse bona, quare non sunt qualitates. Praeterera in catalogo creaturarum in quo omnes naturae invitantur ad laudandum Deum, non inveniuntur superbia, luxuria, et huiusmodi. Unde patet quod non sunt naturae.

Item, si summum malum penitus diversum est a summo bono, ipsam suam habet distinctionem et divisionem. eorum scilicet quae ab illo descendunt, sicut et summum bonum suam habet eorum quae ab eo descendunt divisionem. Ergo ea quae posita sunt in divisione summi boni, non possunt permisceri eis quae ponuntur in divisione summi mali. Si enim ea quae sunt in divisione summi boni sibi invicem non permiscentur (non enim substantia est aequalitas vel aliquod aliorum), multo minus illa quae in divisionibus omnino diversis ponuntur, sibi invicem permiscebantur. Sed omnes actus ponuntur inter ea quae a summo bono descendunt. Ergo non ponuntur inter ea quae a summo malo descendunt. Ergo omnis actus bonum est et non malum.

Item si aliquid quod a summo malo descendit ponatur inter ea quae a summo bono descendunt, vel e contrario, aliquid habet initium a summo bono quod habet initium a summo malo : quod esse non potest.

Item, summum malum omnino diversum est a summo bono. Ergo significat formam discretam a summo bono. Ergo summo malo convenit nomen infinitum illius nominis quod convenit summo bono. Sed summo bono convenit hoc nomen ens illi soli proprie. Ergo summo malo convenit hoc nomen non ens. Ergo summum malum est non ens. Ergo non est. Alio etiam modo probat Augustinus quod summum malum nil est. Summum malum non habet modum, quia causa modo caret ; at quilibet habet modum. Ergo summum malum nil est. Sub nulla enim specie continetur, totumque mali nomen de privatione speciei repertum est.

 

Ex praedictis patet quae sequuntur inconvenientia. Si quis dicat quod aliqua res est mala quae non participatione mali sit mala, sed tota est mala. Si vero dicatur quod nulla res est mala quae non participatione mali sit mala, habetur inde quod peccatum, secundum aliquid est bonum, saltem secundum quod est, et secundum quod est natura, hoc modo : Nulla res quae existit est mala quae participatione mali non sit mala, sed nulla res participatione mali est mala quae ex corruptione alicuius boni quod in ea fuit, non sit mala. Ergo nulla res quae existit est mala quae corruptione alicuius boni quae in ea fuit non sit mala. Ergo nulla res quae existit est mala, in quantum fuerit aliquod bonum ; sed in nulla quae existit fuit aliquod bonum, in qua non sit aliquod bonum. Cum ergo peccatum sit res quae existit secundum eos, in eo est aliquod bonum. Ergo secundum aliquid est bonum, et ita, in quantum est, est bonum.

 

Nobis autem hoc fatentibus obiciunt : Homicidium est actus ; sed omnis actus a Deo est, ergo Deus est auctor homicidii.

Ad quod dicendum quod huiusmodi nomina volunt intelligi per reduplicationem sic : adulterium in eo quod est adulterium, similiter homicidium in eo quod est homicidium. Unde cum dicitur : Homicidium est a Deo, intelligitur, in eo quod est homicidium ; quod falsum est. Similiter cum dicitur idolum est corpus, et omne corpus est naturale. Ergo idolum est naturale. Non, quia idolum intelligitur per reduplicationem. Nomina autem vitiorum duo notant, scilicet actum et deformitatem, sive corruptionem actus qui bonus est ; sed corruptio ipsius qua ipse deformatur vitium est, et non est aliquid.

 

Sed obicitur : Omne peccatum est actus. Ergo est natura. Ergo bonum. Sed non credere in Deum est peccatum. Ergo actus est. Ergo est aliquod bonum. Potius tamen videntur huiusmodi orationes : Non ire ad ecclesiam, non credere, removere quam ponere. Ideo dicunt quidam quod huiusmodi orationes ponunt, ut non credere, ponit contemptum credendi, et iste contemptus est peccatum ; similiter non ire ad ecclesiam, ponit contemptum eundi ad ecclesiam, sicut declinare a malo, ut non interficere istum bonum est, quia non interficere istum ponit bonum propositum non interficiendi, etiamsi ab eo provocetur.

 

 Alii autem verius et subtilius dicunt distinguentes inter peccatum, vitium et delictum. Peccatum sive commissum est actus, sive exterior, sive interior, et in quantum est actus, et est, et est bonum. Delictum facit nos recedere a vero esse, id est a Deo. Unde dicitur delictum quasi derelictum, quia delictum est quando nos reliquimus ea quae facere deberemus, et ita relinquimus Deum et deserimus. Unde sic diffinitur. Desertio boni ex prava voluntate, quod vel inerat, vel in futurum esse debuerat. Vitium etiam est deformitas actus et corruptio, quae nihil est, sed actum qui in se bonus est maculat, corrumpit et deformat. Itaque nec vitium, nec delictum aliquid est. Differt tamen ; vitium enim facit nos intendere ad non esse ; plus ergo facit quam delictum : quia illud facit nos recedere a Deo, istud non tantum recedere, sed etiam tendere ad non esse. Unde sic diffinitur : Vitium est voluntatis quo homo est deterior, quod longe abest a voluntate Dei. Hic manifeste innuitur differentia inter vitium et peccatum. Cum enim ipsa voluntas, id est motus naturalis potentiae sit peccatum, ille motus non proprie dicitur vitium, sed potius corruptio illius motus. Unde non dixit Augustinus in praedicta diffinitione : Vitium est voluntas, sed voluntatis, quia deformat voluntatem ; et illud vitium nullo modo aliquid est. Peccatum vero est actus, sed, secundum corruptionem sui (quae proprie vitium dicitur), peccatum dicitur. Nam in illa corruptione deviat a Deo actio quae in se bonum est. Patet itaque manifesta differentia inter vitium, et peccatum et delictum. Quandoque tamen unum pro altero indifferenter ponitur. Huiusmodi ergo orationes, non ire ad ecclesiam, non orare, delicta designant. Unde removent tantum et nil ponunt.

 

At contra obicitur : Contraria sunt quae sub eodem genere posita maxime a se distant ; sed virtus et vitium sunt contraria. Ergo sub eodem genere posita maxime a se differunt ; ergo sub eodem genere ponuntur, sed sub nullo aut sub qualitate. Ergo sub qualitate. Ergo vitium est qualitas, et ita motus vitiorum sunt qualitates... ex quibus surgunt, sicut et motus virtutum, quod superius negavimus.

Ad hoc dicit potest quod motus virtutis, et motus vitii contraria sunt, et sub eodem genere continentur, id est sub actione, et propter hoc dicitur quod virtus et vitium sunt contraria.

Vel potest dici quod virtus et vitium opposita sunt ut contraria, non tamen sunt contraria. Sicut isti diligunt se ut amici, non tamen sunt amici.

 

Item, peccatum est corruptio boni, ut supra dictum est ; sed actus est peccatum. Ergo actus est corruptio boni. Item, peccatum, in quantum est peccatum, est corruptio boni, vel in quantum est peccatum, non est corruptio boni. Si dicatur quod peccatum, in quantum est peccatum, est corruptio boni, ergo in quantum est peccatum est poena. Sed omnis poena a Deo est. Ergo peccatum in quantum peccatum a Deo est, et ita in quantum peccatum bonum est. Si vero dicatur quod peccatum in quantum est peccatum non est corruptio boni, sed peccatum praeter quam in eo quod est peccatum, non est aliquid quod non sit natura. Ergo peccatum in quantum est natura est corruptio boni, et ita in quantum est bonum corrumpit bonum.

Ad quod dicendum quod hoc nomen, « corruptio », et active et passive accipitur, sicut caetera nomina verbalia huius formae. Prout corruptio passive dicitur, corruptio passio quaedam est animae quam patitur, eo quod spoliata gratuitis et vulnerata in naturalibus ; et talis corruptio poena est a Deo inflicta, quam statim sustinet homo ex quo incipit peccare : cuius causa est peccatum ab homine commissum, nec est illa poena culpa. Corruptio etiam dicitur active, secundum quod peccatum dicitur corruptio, quia corrumpit bona animae in eo quod est peccatum, non in eo quod est natura ; et ita, cum in quantum est peccatum nil sit, et in quantum est peccatum corrumpat, in quantum nil est, corrumpit.

Sicut Augustinus docet : Abstinere a cibo non est aliquid ; et tamen si abstineatur a cibo, perit hominis substantia. Et de primo quidem peccato quod committitur post baptismum, facile est videre quod corrumpat ; nam spoliat homine gratuitis, et vulnerat eum in naturalibus ; sed de aliis sequentibus non ita facile. Quid enim invenit sequens peccatum in homine corrumpendum, cum per primum peccatum sint ablata gratuita omnino, et naturalia corrupta ?

Dici potest quod illa sequentia peccata magis ac magis auferunt habilitatem suscipiendi gratuita, quia magis ac magis corrumpuntur naturalia bona assiduitate peccandi ; quia, quanto plus peccat homo, tanto magis se a summo bono elongat, et ita difficilius curatur. Sicut si iste incoeperit aegrotare uno morbo, et post, alio superveniente, secundus morbus non privavit eum sanitate, quia iam privatus fuerat per primum ; dicitur tamen privasse, quia quanto pluribus morbis gravatur, vel aliquo diutius, tanto plus habilitas suscipiendi sanitatem in eo deletur, et a sanitate magis elongatur.

 

Et cum sit corruptio active et non passive, non ideo minus quaeritur utrum peccatum sit poena. Quod multis auctoritatibus ostenditur.

Ait enim Gregorius : Peccatum quod per poenitentiam non diluitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati, aut simul et causa et poena peccati.

Apostolus etiam vocat ea, id est peccata, passiones : Propterea tradidit eos Deus in passiones ignominiae, etc. ; et Ioannes : Iustum est ut qui in sordibus est sordescat adhuc, et Osee : Sanguis sanguinem tetigit ;

et alibi : Crimina criminibus iudicantur. Et quod quaedam peccata sint poenae, evidenter ostenditur.

Nam : Omnis cupiditas est perturbatio, et omnis perturbatio passio, et ita omnis cupiditas est passio.

Cum ergo et rationibus, et auctoritatibus constet quaedam peccata esse poenas, non otiose quaerit aliquis utrum, in quantum sunt peccata, sint poenae. Nam cupiditas in quantum est cupiditas est peccatum, eadem in quantum est cupiditas est poena. Ergo cupiditas in quantum est peccatum est poena, vel e contrario. Cui argumentationi sic instant : Ignis in quantum est ignis lucet, et in quantum est ignis urit. Ergo ignis in quantum lucet urit, vel e contrario.

Item : Omnis cupiditas in quantum est cupiditas ea patimur, vel eam patimur ; omnis passio in quantum ea patimur, vel eam patimur, non est peccatum, quia hoc tradit Augustinus. Ergo omnis cupiditas in quantum est cupiditas non est peccatum. Fallacia. Ignis in quantum est ignis urit, in quantum urit non illuminat. Ergo et ignis in quantum est ignis non illuminat.

Item, omnis cupiditas in quantum est cupiditas est passio, et omnis passio in quantum ea patimur, vel eam patimur est poena. Ergo omnis cupiditas in quantum est cupiditas est poena ; omnis poena in quantum est poena iusta est et supplicium nominatur, ut docet Augustinus : Omnis poena, si peccati poena, est iusta et supplicium nominatur. : ergo omnis cupiditas iusta est, et a Deo est ; quod constat esse falsum.

 

Ideo te diligenter animadvertere oportet tres significationes huius vocis poena. Nam ignorata virtute nominum et verborum, necesse est nil eorum intelligi quae hoc inquirantur.

Peccatum enim dicitur poena, quia est causa poenae quae est in anima, quae est quod non sit a Deo, et secundum hoc, peccatum in quantum est peccatum, est poena, id est causa poenae ; nunquam autem in quantum natura vel a Deo est, est poena, id est causa poenae, quia eo punitur homo. Unde Augustinus super sextum psalmum : Convertit Deus peccata in poenam, ut quae fuerant homini delectamenta facienti, sint instrumenta Deo punienti. Sicut et ignis gehennae dicitur poena quae est instrumentum poenae in quo punitur homo, et crux poena furis, quia ea punitur fur, et secundum peccatum est poena, id est instrumentum quo homo punitur, quia nisi esset peccatum nunquam homo eo ita puniretur ut gratia ipsi subtraheretur.

Dicitur etiam peccatum poena passive, id est punitio praecedentis peccati. Omne ergo peccatum quod committit homo post aliud peccatum in eo sensu potest dici poena essentialiter, quam Deus infligit merito praecedentis peccati, et secundum quod est poena, nil est nisi bonum et a Deo est, et passio potest dici qua patimur, non quam patimur. Unde Apostolus vocat huiusmodi passiones ignominiae secundum quod sunt poenae a Deo inflictae.

 

His ita determinatis facile est videre solutionem praedictae obiectionis : omnis enim cupiditas in quantum est cupiditas est poena, id est causa poenae ; vel poena, id est instrumentum quo homo punitur, sed non in quantum est cupiditas est poena a Deo inflicta pro peccato. Nam ita in quantum est cupiditas esset a Deo, quod tamen videtur posse ostendi sic : Omnis cupiditas in quantum est cupiditas est motus animi vitiosus. Ergo in quantum est cupiditas est motus animi. Ergo in quantum est cupiditas est a Deo, quia omnis motus animi in quantum est motus animi est a Deo, et est bonum.

Propterea sciendum est quod omni naturae quae est peccatum conveniunt quasi tria genera vocabulorum. Quaedam, quae nil significant nisi naturam, et nullum vitium dant intelligi ; quaedam quae tantum dant vitium intelligi nec naturam aliquam ; quaedam quae utrumque faciunt intelligi et naturam et vitium ; verbi gratia, hoc nomen adulterium facit intelligi naturam cum vitio. Nam idem est ac si diceretur actus tali vitio deformatus. Hoc nomen actio, vel hoc nomen motus, quorum utrumque adulterio convenit, nil dat intelligi nisi naturam. Hoc nomen vitium vel vitiosus, vel iste terminus esse a diabolo nil facit intelligi quod sit natura, sed tantum quod sit vitium.

Cum ergo dicitur, homicidium in quantum est homicidium est actus, volunt quidam quod per reduplicationem quae sit subiecti, in praedicato, omnia huiusmodi nomina, compositionem naturae et vitii significantia, retinent significationem vitii, deposita significatione naturae. Unde idem est dicere homicidium in quantum est homicidium est actus, ac si dicatur, homicidium in quantum est vitium est actus : quod constat esse falsum. Verius tamen videtur quod hoc nomen homicidium ubique retineat utramque significationem et naturae et vitii ; ut idem sit homicidium, ac si diceretur, actus tali vitio deformatus. Sicut ergo recipitur, homicidium in eo quod est actus vitiosus, est actus, ita, homicidium in eo quod est homicidium est actus, et in eo quod est actus est a Deo, non tamen in eo quod est homicidium est a Deo, quia nimis repugnat sibi esse a Deo et esse homicidium. Sicut Socrates ex eo quod est homo albus, est homo, et ex eo quod est homo, est aliquid : non tamen ex eo quod est homo albus, est aliquid. Dandum est ergo secundum hoc quod homicidium ex eo quod est homicidium est a diabolo, ex eo quod est a diabolo non est actus, non tamen ex eo quod est homicidium non est actus, sicut in praedictis patet, scilicet in ustione et in illuminatione ignis.

 

Notandum tamen quod in omnibus praedictis est fallacia qua dicitur plures interrogationes unam facere ; latenter quidem in uno tertio, minus latenter in duobus. Cum enim dicitur homicidium ex eo quod est actus vitiosus, est a Deo vel a diabolo, non videtur simplex danda responsio, sed duplex propter duas interrogationes, ut dicatur secundum quod est actus a Deo, secundum quod est vitiosus, ab homine, vel a diabolo. Similiter cum proponitur magis latenter in uno tertio homicidium in eo quod est homicidium. Nam homicidium non notat tantum quid, nec tantum quale, sed quale quid, sicut homo albus et huiusmodi.

 

Item, quaeritur cum peccatum, ut dictum est supra, dicatur poena, id est instrumentum quo punitur homo ; an secundum quod est peccatum, vel secundum quod est natura dicatur instrumentum quo punimur. Nam si ab homicidio, secundum quod est natura, punit Deus hominem, et ei subtrahit spiritualia bona, non videtur homini imputandum, quod Deus eum punit subtrahendo gratiam, utendo homicidio tanquam instrumento quo puniat secundum quod homicidium est natura, non secundum quod est vitium, cum homo non sit auctor homicidii secundum quod est natura, sed secundum quod est vitium.

Item, si pro fornicatione hoc modo punitur homo a Deo propter primam poenam, scilicet subtractionem gratiae, quam statim fornicando sentit, quod incidit in homicidium quod est gravius peccatum, et propter illud peccatum maius debetur illi supplicium, quam propter primum, quia maius est illud quam primum, ergo magis punitur homo pro peccato quam meruit puniri.

Item per peccatum fornicationis meretur homo ut puniatur homicidio, et per homicidium meretur homo maiorem poenam quam sit illa quae debetur fornicationi. Ergo per fornicationem meretur maiorem poenam, quam debeatur fornicationi.

Item, Deus punit hominem ipso peccato tanquam instrumento, non secundum quod est peccatum, sed secundum quod est natura. Ergo licet illa non esset peccatum, puniri posset homo illa actione quae peccatum est, hac poena, si subtraherentur ei bona gratuita, quod falsum est, quia eum ignis aeternus sit gravior poena quam homo possit sustinere, tamen non est causa subtractionis gratuitorum, licet hac poena nos Deus puniat tanquam instrumento.

 

Sane dicunt quidam peccatum, in quantum est instrumentum quo punitur homo, esse ab homine vel a diabolo qui est auctor peccati secundum quod peccatum est, et quo tanquam instrumento utitur vel homo, vel diabolus ad puniendum se hac poena, scilicet elongatione a Deo, nec secundum quod peccatum est bonum, vel est a Deo vel est natura, est instrumentum quo sic puniatur homo, sed nil est : nulla enim natura in eo quod est natura, bono gratuito privat, et ita nec peccatum in quantum est natura, causa est quare homo privetur bono gratuito.

Dicitur ergo Deus eo nos punire ut instrumento, quia permittit nos eo puniri tanquam instrumento, cum tamen non sit Deo instrumentum, sed homini, quia ipsum peccatum est causa quare statim ex quo peccamus Deus nos puniat gratiam subtrahendo. Et ita patet quomodo peccatum sit poena vel causa poenae, et alio modo dicatur poena, id est instrumentum quo nos punimus, vel quo diabolus utitur ut nos puniat, id est ut separemur a Deo, suggerat. Neutro illorum modorum dicitur peccatum, prout est poena, esse a Deo. Imo utroque modo secundum quod est peccatum est poena, quia nisi esset peccatum non esset gratiae subtractionis causa quam facit Deus in nobis, nec esset instrumentum quo nos possemus sic punire ut a Deo separaremur. Nulla enim natura in eo quod natura, per dissimilitudinem a Deo separat. Si quis tamen dicat peccatum esse instrumentum Deo punienti, non homini, vel diabolo, sicut supra habuimus ex auctoritate Augustini, nullum video inconveniens provenire.

 

Item, cum homicidium praeter quam quod est peccatum nil sit nisi actio, et homicidium secundum aliquid est poena a Deo inflicta prout passive dicitur poena, sed secundum quod est poena est passio, ergo homicidium secundum quod est actio est passio.

Item, homicidium est poena a Deo inflicta. Ergo illa potest quis non uti.

Ad quod sciendum quod passio aequivoce dicitur, et de eo quod patior et de eo quo patior. Actio ergo qua aliquis est agens, et passio qua aliquis est patiens sunt opposita generalia. Passio tamen qua aliquis patitur non est contraria actioni qua agit, sicut fodere actio est qua iste agit et tamen est passio qua patimur, sicut ignis fuit passio Laurentii qua passus est ; nam passio qua passus est fuit proprietas quaedam in anima ipsius.

Item, cum omnis actio quae peccatum est, in quantum est peccatum sit diabolo auctore, et in quantum est actio sit Deo auctore ; et quidquid convenit illi actioni secundum quod est diabolo auctore, conveniat illi secundum omne aliud quod ipsa est diabolo auctore ; videtur similiter quod quidquid convenit illi actioni Deo auctore, conveniat ei secundum omne id quod eidem convenit Deo auctore ; et ita cum homicidium in quantum peccatum est, sit malum, et in quantum malum est, sit diabolo auctore, et ita omnia possunt converti in eo quod insunt auctore diabolo, similiter videtur quod omnia possint converti quae insunt homicidio, Deo auctore, et ita homicidium secundum quod est bonum est actio, et secundum quod est actio est poena, et secundum quod est passio quam Deus infert, est poena et est actio. Nam omnia ista insunt ei Deo auctore. Hoc tamen non est necessarium. Nam peccatum secundum quod est peccatum nihil est, et ideo quaecunque illi insunt secundum quod est peccatum, convertuntur, quia non diversificantur per aliquas proprietates facientes illam actionem diversorum modorum : quia tale...  non est nisi ab eo a quo est aliquid, id est a Deo. Et ita cum peccatum in quantum est peccatum nil sit, et sic diabolo auctore ; non insunt ei diversae proprietates, diabolo auctore, quarum diversitas impediat illam conversionem proprietatum quae non potest fieri in actione peccati secundum quod est actio ; nam secundum quod est actio, a Deo est, et nil prohibet a Deo esse plures naturales proprietates unius rei, quae tamen ex eodem principio sunt, nec illae inter se convertuntur in illa actione. Non enim homicidium secundum quod est actio, est poena, licet utrumque istorum non sit ei a Deo. Sicut iste homo grammaticus et musicus, et utrumque istorum inest ei a Deo : non tamen secundum quod est grammaticus est musicus, nec econtrario. Cum tamen omnes illae naturae ab uno principio descendant per diversa media, omnes illae insunt secundum illa media per quae ab illo descendunt principio, ut homicidium in eo quod est actio est natura, in eo quod est natura est bonum, in eo quod est bonum est a Deo. Similiter homicidium, in eo quod est poena homini inflicta pro peccato, est passio ; in eo quod est passio est bonum ; in eo quod est bonum, est a Deo : non tamen in eo quod est actio est poena a Deo inflicta, vel econtrario.

 

At dicet aliquis si homicidium non esset peccatum, non esset homini poena perpetrare homicidium. Non ergo videtur homicidium esse poena ex aliquo quod sit a Deo vel quod sit bonum vel [sed] potius ex eo quod est peccatum, vel diabolo auctore. Si enim esset homicidium poena in homine, etiam licet non esset peccatum ; in quo pateretur homo homicidium perpetrando, cum in illo Deum non offenderet si non esset peccatum ? Non enim tunc subtraherentur bona gratuita, quod est maxima poena pro peccato in praesenti vita ; nec etiam alia poena puniretur pro eo, si Deo non displiceret ; quod verum esset si non esset peccatum.

Ad quod sciendum quod poena esset homini adulterium perpetrare, etiamsi adulterium non esset peccatum, nec per ipsum privaretur homo gratuito, quia esset ibi inquinatio corporis, et appetitus plenus anxietatis, eo quod forte non posset habere quod concupisceret, et multae aliae poenae.

Item, iste post homicidium quod primo perpetravit, committit fornicationem ; et fornicatio facit eum proniorem ad peccandum et deteriorem quam prius esset. Ergo plus peccat fornicando quam prius occidendo ; quod falsum est. Etsi enim pronior sit ad peccandum modo perpetrata fornicatione, quam prius perpetrato solo homicidio, non est hoc ex eo quod maius peccatum sit fornicatio quam homicidium, sed quia maiora sunt ista duo peccata quam unum. Sicut iste qui modo onustus est parvo onere quod ei superponitur, cum magno alio onere, onustior est quam prius, non propter hoc onus, sed propter illa duo simul.

Item actus in eo quod est peccatum corrumpit, sed in eo quod corrumpitur est peccatum. Ergo actus in eo quod corrumpitur corrumpit : quod nos concedimus. Sicut medicina in eo quod corrumpitur corrumpit ; nam cum ipsa bona sit, si eam corrumpimus apponendo venenum, ipsa hominem cui datur corrumpit, et ita in eo quod corrumpitur corrumpit. Primam opinionem de essentia peccati huc usque exsecuti sumus, et eam suis auctoritatibus et rationibus confirmavimus. Nunc vero ad secundam et tertiam opinionem accedamus. Sed quia quaecunque possunt obici ad unam eorum, possunt obici ad alteram. Ideoque illas duas sub exsecutione unius transeamus. Secunda opinio est, quoniam tantum actus interior peccatum est. Tertia opinio est quod actus exterior peccatum est.

Dicunt ergo, tam hi quam illi, quod peccatum in eo quod est peccatum est aliquid ; similiter in eo quod est actus est aliquid, sed nullo modo est bonum, imo malum tantum.

Sed obicitur quod legitur in Ioanne : Sine ipso factum est nihil, id est peccatum. Ergo peccatum nihil est. At ipsi dicunt peccatum ideo dici nihil esse, quia facit nos recedere a vero esse, et tendere ad non esse.

Item, cum peccatum nil sit auctore Deo, sed tantum homine vel diabolo : et peccatum de non esse producatur ad esse. Ergo auctore homine vel diabolo, de non esse prodit ad esse ; sed nil aliud est quam creari. Ergo peccatum creatur ab homine vel diabolo, et ita diabolus aliquid creat, et sic alicuius rei est creator.

Sed et ipsi hoc solvunt dicentes quod creare est aliquid boni de non esse ad esse perducere, quod solus Deus facit, non diabolus vel homo ; quia peccatum nil boni est vel habet in se.

 

Sed tantum obicitur eis de supradictis auctoritatibus Augustini : Omnis enim natura in quantum est, bonum est.

Item : Deus est auctor omnium quae in quantum sunt, bona sunt.

Ad quod ipsi dicunt quod nomine naturae intelligit Augustinus substantiam, id est rem per se existentem, ut est anima, homo, etc. Concreta substantiae dicuntur, quae simul cum illa substantia cui sunt concreta, creata sunt, utpote naturalia et ipsam substantiam a nativitate comitantia, ut sunt in anima memoria, ingenium, ratio, intelligentia, etc. In homine rationalitas, risibilitas. Sub natura ergo non comprehenditur actus sive bonus sive malus ; et quod ita sit videtur velle Augustinus, ut aiunt.

Dicit enim retractando quod alibi dixerat : Hoc de substantiis atque naturis dictum est. De his enim disputabatur non de bonis actionibus atque peccatis. Ecce hic aperte distinguunt actus a substantiis et naturis.

Item alibi dicit : Omne malum natura non est, sed actus accidens defectu boni.

 

Obiciunt etiam sic : Cum peccatum in eo quod est peccatum nil sit, et Deus non est auctor peccati in eo quod est peccatum. Quid mirum ? Quomodo esset auctor nihili ? Eadem ratione homo quomodo est auctor peccati in eo quod est peccatum, cum peccatum in eo quod est peccatum nil est ? Sic ergo dicunt. Quod cum dicitur : Deus est auctor naturarum, sub hac universitate non comprehenditur actus. Cum vero dicitur, Deus est auctor omnium bonorum, ibi bonus actus comprehenditur.