Caput XXII — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT XXII
Quid sit liberum arbitrium, et quale fuit ante peccatum, et quale post ?
Praeter illam poenalitatem sive poenam quam sustinemus ex depressione sensualitatis per peccatum, sustinemus aliam ex depressione liberi arbitrii per eamdem causam, id est per peccatum.
Unde videndum est quid sit liberum arbitrium, et quale fuit ante peccatum, et qualem effectum habuit post peccatum. Liberum arbitrium sic diffinitur a philosophis : Liberum arbitrium est liberum de voluntate iudicium ; a theologis vero sic diffinitur : Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis qua eligitur bonum, gratia assistente, et malum gratia desistente.
Quoniam igitur diffinitio ista videtur in se aliquid difficultatis continere, quae in ea posita sunt exsequamur. Liberum igitur arbitrium in duobus consistit, in voluntate scilicet et ratione. Liberum dicitur quantum ad voluntatem : voluntas enim libera est, et cogi non potest ; unde libera est a necessitate. Arbitrium vero dicitur quantum ad rationem, qui rationi attribuitur et discernit ea quae voluntas appetit. Voluntas est domina ; ratio est pedissequa, quae ostendit ei rectam viam. Sed ut voluntas (utpote quae dominium habet) trahit rationem secum, si ipsa inclinetur ad bonum, libenter sequitur et ei consentit ratio ; sed si inclinatur ad malum, ideo contradicit, recalcitrat, suadet bonum, et dissuadet contrarium. Cum igitur liberum arbitrium in duobus consistat, in voluntate scilicet et ratione, patet quod in illis solis est liberum arbitrium in quibus sunt voluntas et ratio ; quare liberum arbitrium bruta animalia non habent ; tantum enim habent appetitum.
Item, cum penes liberum arbitrium sit auctoritas merendi vel demerendi (non enim propter madidam memoriam vel hebes ingenium meretur quis aeternam miseriam, vel meretur quis aeternam vitam propter tenacem memoriam, vel propter subtile ingenium), patet quod illud solum potest mereri quod habet liberum arbitrium : quare bruta animalia non merentur per appetitum ; non enim possunt mereri.
Sciendum est praeterea quod liberum arbitrium non est de praesenti vel de praeterito, sed tantum de futuro ; nec etiam de quolibet futuro, sed tantum de contingenti. Non est de praeterito : ratio, quia deliberatio faciendi vel non faciendi non habet locum circa praeteritum vel praesens : nulla enim deliberatio potest facere, quin illud sit factum quod factum est : quod enim factum est non potest non esse factum. Similiter non potest mutari quin illud quod modo fit, fiat modo ; sed quod futurum est potest non esse futurum et potest de eo deliberare quis an sit faciendum.
Sed obicitur : Impossibile est aliquem non peccare mortaliter ex libero arbitrio quin moveatur modo ad illud peccatum, vel quin motus sit prius ad illud peccatum, quoniam deliberatio praecedit peccatum ; sed impossibile est aliquem modo peccare mortaliter, et non primo moveri ad illud peccatum, quod postea probabimus : ergo impossibile est aliquem modo peccare mortaliter ex libero arbitrio, et non prius fuisse motum ad illud peccatum : ergo impossibile est aliquem modo peccasse mortaliter ex libero arbitrio, et non peccasse mortaliter. Nam motus ad peccatum mortale ex libero arbitrio, est peccatum mortale ; ergo impossibile est aliquem incipere peccare mortaliter. Illa quam probare proposuimus vera est. Impossibile est enim peccare mortaliter et nunc primo moveri ad illud peccatum. Nam si quis modo peccat mortaliter, cum omne peccatum praecesserit deliberatio, quoniam omne procedit ex libero arbitrio ; ergo impossibile est quod aliquis modo peccet mortaliter quin primus motus fuerit ad illud peccatum ; ergo impossibile est ipsum nunc primo moveri ad illud peccatum.
Ad quod dicendum puto quod, cum dicitur liberum arbitrium esse de futuro, et quod omne peccatum mortale praecedit motus liberi arbitrii, verus [al. malus] intellectus est de actibus exterioribus qui procedunt ex pravis motibus liberi arbitrii, nec istud verum est de motibus interioribus : non enim motum interiorem ad malum qui est ex libero arbitrio praecedit alius motus, ne fiat progressus in infinitum, et ita nunquam inveniatur initium peccati.
Nunc videndum est quale fuit liberum arbitrium, ante peccatum, et quale effectum fuit post peccatum. Distinguendi sunt igitur quatuor status liberi arbitrii : primus status fuit ante peccatum ; secundus, post peccatum usque ad perceptionem sacramentorum, scilicet fidei, circumcisionis, baptismi ; tertius, post reparationem sacramentorum usque ad diem iudicii ; quartus, post diem iudicii. Ante peccatum homo ex libero arbitrio peccare et non peccare poterat, quia eum nil ad malum impellebat, nil eum a bono expellebat. Non enim habebat infirmitatem carnis in malo, sed auxilium in bono. In secundo statu non poterat non peccare mortaliter : multa enim impellebant hominem ad malum, et nil eum iuvabat in bono : habebat enim infirmitatem in malo, et non auxilium in bono ; tunc ratio premebatur et vincebatur. In tertio statu non potest homo non peccare venialiter, sed potest non peccare mortaliter : aliquid enim impellit eum ad malum, et aliquid iuvat eum ad bonum ; infirmitatem carnis habet ad malum, auxilium habet ad bonum. In hoc statu ratio premitur, sed non vincitur. In quarto vero statu non poterit homo peccare : tunc enim infirmitas omnino erit exhausta, et gratia augmentata ; tunc ratio non premetur a voluntate, nec vincetur.
Sed cum dictum sit Adam in primo statu aeque se habere ad peccandum et non peccandum, et liberum arbitrium de futuris tantum esse non de praesentibus vel praeteritis, videtur multipliciter posse improbari : et primo quod liberum arbitrium de praesentibus sit sicut de futuris, sic : Primo momento quo fuit Adam, liberam habuit voluntatem : ergo aeque poterat eligere bonum et malum. Cum ergo tunc fuerit in bono sibi a Creatore dato, et illud elegerit : ergo ex voluntate erat talis qualis tunc fuit. Sed illud tunc erat ei praesens : ergo voluntas eius habebat vim de praesentibus.
Item, sicut tunc elegit esse in bono naturali (quod est diligere Deum ex dilectione naturali) cum voluntas aeque libera sit ad bonum et ad malum ; ergo potuit tunc velle diligere Deum ex naturali dilectione : ergo potuit velle malum primo momento quo fuit : ergo potuit nunquam fuisse bonus, et necessarium est ipsum factum esse a Deo ; ergo potuit esse factus a Deo, et nunquam esse bonus in eodem momento ; ergo potuit fuisse malus factus a Deo.
Item, cum voluntas eius in A, quod fuit primum momentum suae creationis, posset aeque eligere hoc bonum, diligere Deum ex naturali dilectione, et hoc malum, non diligere, si puniendus erat ex appetitu mali ; ergo remunerandus erat quia appetiit diligere ; ergo potuit remunerari absque virtute, cum antequam virtutes haberet, illud bonum appetiit. Ergo potuit mereri sine virtutibus. Ideo si dicatur quod ex libero arbitrio non poterat habere ut esset aliqua... in A, cum liberum arbitrium tantum sit de futuro non de praesenti. Ergo, cum in A, Deum diligeret, illam momentaneam dilectionem non habuit ex libero arbitrio, imo ex aliis potentiis quas habebat incorruptas, et ita non poterat tunc non diligere.
Item cum virtutes haberet ante peccatum, probari videtur quod fuerunt ei subtractae antequam peccaret, sic : Posito quod habuerit eas in C, quod fuit tertium momentum, et in D, in E peccavit. Sic posito : Adam habuit virtutes in D ; in E fuit necessarium Adam habuisse virtutes in D. Sed impossibile fuit Adam habuisse virtutes in D et fuisse tunc electurum malum facere in E. Ergo necessarium fuit in E Adam non deliberasse malum facere in E ; sed impossibile fuit Adam malum facere in E et non deliberasse malum facere in E. Ergo impossibile fuit Adam malum facere in E, quod falsum est, quia tunc peccavit. Media huius ultimae argumentationis sic probatur : In E non erat in potestate liberi arbitrii Adae ut faceret quod faciebat in E, vel non faceret quod faciebat in E ; quia liberum arbitrium non est de praesenti sed de futuro ; et impossibile fuit Adam in E facere opus meritorium poenae quod non processisset de motu liberi arbitrii. Ergo impossibile fuit Adam malum facere in E et non deliberasse se facturum malum ; et impossibile fuit ipsum deliberasse se facturum malum et non caruisse virtute saltem per unum momentum. Ergo impossibile fuit Adam facere malum et non caruisse virtute, saltem uno momento ante, ad minus. Ergo impossibile fuit ipsum fuisse malum, et non prius fuisse malum ; quia, quandocunque caruit virtute, fuit malus.
Item, Adam in anima habuit voluntatem et rationem : ratio ipsius discernebat tunc quae erant necessaria ad eius salutem ; sed diligere Deum ex caritate et non diligere Deum ex caritate, erant duo, unum necessarium ad salutem, alterum meritorum poenae. Ergo haec discernebat ratione et habebat voluntatem. Ergo ea appetebat vel hoc bonum vel illud malum ; sed non malum ; tunc enim erat tantum bonus. Ergo ea appetebat hoc bonum diligere ex caritate et hoc non habebat. Ergo puniebatur ante peccatum.
Item cum dicitur : Liberum arbitrium est facultas voluntatis et rationis, etc. Aut dicitur hoc de bono illo quod habuit ex creatione, aut de bono meritorio : sed non videtur intelligi de illo bono quod habuit ex creatione, quia ad illud non egebat gratia. Ergo illud intelligitur de bono meritorio.
Quod si est, ita obicitur : Illud bonum meritorium non poterat eligere sine gratia, malum poterat eligere sine aliquo apposito ; ergo liberum arbitrium ipsius pronius erat ad malum quam ad bonum ; ergo non tantum puniri debuit si malum elegit, quantum remunerari debuisset si bonum elegisset.
Sed probo quod magis, quia bonum non poterat eligere sine gratia, nec gratiam merebatur, malum autem per se poterat eligere. Ergo maius supplicium debebatur ei propter electionem mali quam praemium propter electionem boni.
Item, Adam in bono erat et ipsum per experientiam noverat, malum non sustinebat nec ipsum per experientiam noverat, et ad malum nil impellebat, nec a bono aliquid removere tentabat. Ergo facilius erat ei conservare bonum quod habebat, quam admittere malum quod non habebat ; ergo liberius arbitrium habebat ad bonum quam ad malum.
Dico quod liberius habebat arbitrium ad malum incurrendum quam ad acquirendum bonum meritorium quod tunc non habuit. Nam illud poterat facere sine aliquo apposito, istud non ; liberius tamen habebat arbitrium ad permanendum in illo bono innocentiae quam ad cadendum : nam utrumque poterat facere nullo apposito, et in altero iam erat, id est in mansione boni. Solutiones aliorum ex supradictis facile est sumere, quia non si peccavit Adam in E, necessarium fuit ipsum deliberasse de illo peceato in D, quod fuit primum momentum ante E, quia in E primo motus est ex libero arbitrio ad malum, et non est necessarium quod omnem motum malum liberi arbitrii praecedat alius motus ne fiat progressus in infinitum, sicut supra diximus. Exteriorem tamen actionem, sive bona sit sive mala, semper praecedit motus liberi arbitrii, bonam bonus, malam malus, et hoc naturaliter. Plerumque etiam, imo forte semper, tempore, nec tenebatur Adam tunc diligere Deum ex caritate, sicut supra diximus, ubi diversas significationes huius verbi « teneor » distinximus.
Item, liberum arbitrium in potestate sua non habet nisi futurum, et non praesens vel praeteritum. Ergo, cum Adam primo fuerit in A, et tunc habuit liberum arbitrium, non potuit uti libero arbitrio ad id quod fecit in A. Ergo non ex libero arbitrio habebat quod Deum diligebat in A. Ex alia igitur gratia illam habebat dilectionem quae fuit contermina A. Sed illam quam habuit in B. habuit ex libero arbitrio : deliberavit enim in A se dilecturum Deum in B, et ita de caeteris momentis. Si autem quis dicat quod liberum arbitrium est de praesenti, inde procedo sic : Adam in A habebat voluntatem liberam et ut faceret quod non fecit in A et non faceret quod fecit. Ergo ex voluntate poterat habere in A ut non diligeret Deum in A, sicut ex voluntate habuit quod dilexit in A, et ita ex voluntate potuit habere ut esset malus quandocunque fuit, et ita ex voluntate potuit habere ut esset factus a Deo malus.
Item, Adam in A potuit abuti libero arbitrio. Ergo potuit ipsum corrumpere in A. Ergo potuit ad malum inclinare in A ; et ita semper potuit liberum arbitrium inclinare ad malum. Ergo semper potuit esse malus. Si dicat non potuit abuti libero arbitrio in A, et ita non potuit eo male uti. Ergo aliquam habebat gratiam quae repugnabat, cum hoc non esset a natura, illam gratiam habebat (quando potuit corrumpere A) in C, vel D, vel non habebat. Videtur quod non haberet ; si enim haberet, non posset corrumpere, sicut nec in A potuit. Si vero non habuit, quaeritur quare eam Deus ei subtraxerit cum nondum peccasset.
Item, si in A non potuit corrumpere liberum arbitrium, ergo in A non poterat peccare in A. Sic, aliquando fuit in tali statu in quo non poterat peccare.
Item, in A habebat liberum arbitrium. Ergo in A poterat peccare et non peccare in A, cum non esset confirmatus vel obstinatus. Item, iste incipit esse malus. Ergo incipit tunc abuti libero arbitrio. Ponatur quod in D incipit abuti libero arbitrio. Inde sic : Nil fecit iste in D quod non proposuisset facere ante D. Ergo ante D proposuerat abuti libero arbitrio. Quandocunque proposuit abuti libero arbitrio malam habuit voluntatem, et quandocunque malam habuit voluntatem abusus est libero arbitrio, et ita probabitur quod nunquam incepit abuti libero arbitrio. Ista enim facile est solvere si dicatur quod Adam potuit creari a Deo et nunquam fuisse bonus, non tamen ideo potuit creari vel fieri a Deo malus : videtur enim quod Deus in eo aliquid mali fecisset, quod falsum est, quia totum eius malum ab ipso vel a diabolo ; totum eius bonum a Deo, et nil nisi bonum a Deo sicut haec anima creata est a Deo, et fuit mala quandocunque fuit, non tamen fuit creata mala a Deo.
Superius item dictum est quod in secundo statu, id est post peccatum et ante reparationem non poterat homo non peccare mortaliter, imo etiam ex necessitate peccabat mortaliter. Sed hoc probatur esse falsum.
Dicit enim Augustinus : Homo cum peccavit ex libero arbitrio, et se perdidit et liberum arbitrium. Ergo liberum arbitrium tunc perdidit, nec postea recuperavit. Ergo post peccatum non potuit peccare mortaliter, cum peccatum mortale ex libero arbitrio procedat.
Ad hoc dicendum, quod libertas tripliciter dicitur : est enim libertas a necessitate, est libertas a peccato, est libertas a miseria. Libertas a necessitate homini convenit, et ante peccatum et post peccatum, quoniam nullius hominis voluntas cogi potest, unde dicitur libera a necessitate.
Unde Augustinus : Voluntas semper libera est, sed non semper bona. Libera a necessitate intellige.
Hoc enim de hac libertate dictum est : Voluntas enim cogi non potest. Libertas a peccato est, qua homo liber est a mortali peccato : non enim dicitur homo habere libertatem a peccato quia sit sine veniali : hoc enim esse non potest ; sed quia est sine dominio peccati, id est sine mortali peccato : mortale enim peccatum dicitur habere potestatem in homine, et non veniale. Hanc libertatem habent tantum boni, qui scilicet carent mortali peccato, licet habeant veniale.
De hac libertate dicit Apostolus : Cum servi essetis peccati, liberi autem iustitiae, nunc liberati a peccato, et servi facti Deo, fructum accepistis in iustificatione. Iterum : Ubi Spiritus Domini ibi libertas, a peccato scilicet. Et alibi : Si Filius vos liberavit. vere liberi eritis. Libertas a miseria erit tantum in patria. Illam habebunt tantum iusti.
Cum ergo dicitur ab Augustino : Homo per peccatum et se perdidit, et liberum arbitrium, sic intelligendum est, id est libertatem a peccato, non libertatem a necessitate (illam enim etiam post peccatum habuit) et libertatem a miseria ; illam enim nunquam habuit ex quo peccavit, sed libertatem a peccato amisit : cum enim prius haberet, id est sine peccato esset, eam perdidit, quia mortaliter peccavit.
Sed quae fuit illa gratia, qua iuvante, elegit Adam in primo momento bonum ? Non enim fuit virtus, cum nondum haberet virtutes : nec potest dici quod sine gratia posset bonum eligere, cum hoc liberum arbitrium sit facultas voluntatis et rationis qua eligitur bonum, gratia assistente, et malum, eadem desistente. Non enim liberum arbitrium sufficit ad bonum inchoandum, sicut nec perficiendum. Sed istud patet determinata aequivocatione huius nominis, bonum.
Cum omne peccatum sit ex libero arbitrio, quaeritur secundum quem statum iudicandus est homo iste, qui a nativitate corruptum habet liberum arbitrium, qui modo occidit hominem. Nam de eo qui aliquando fuit compos mentis iudicabatur secundum statum in quo erat quando coepit infatuari.
Ad hoc dicimus quod impossibile credimus istud esse quod ita a nativitate homo habeat naturalia corrupta ; si tamen ita sit, Dei iudicio istud relinquamus.
