Caput XI — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput XI

CAPUT XI

In qua re sit peccatum.

 

Nunc in qua re sit malum dicendum est. Est autem tantum in bono : quod sic ostenditur : Malum nil aliud est quam corruptio boni, corruptio boni non est nisi in natura, et natura non est nisi bonum. Ergo malum non est nisi in bono.

Item, malum non est nisi in eo quod privat aliquo bono ; sed nil privatur aliquo bono in quo non remaneat aliquod bonum, et in nullo est aliquod bonum quod non sit bonum. Ergo malum non est nisi in bono. Si autem ista negetur, « nil privatur aliquo bono in quo non remaneat aliquod bonum probari » poterit sic : Nam si aliquid privatur aliquo bono in quo non remaneat esse ; nam esse est bonum, ergo aliquid privatur omni bono. Ergo aliquid est pessimum : quod falsum est.

Dicit enim Augustinus : Res quantumcunque possit fieri mala, non potest fieri pessima, id est omni bono carens.

Quod non sit malum nisi in bono, aperte dicit Augustinus his verbis : Nullum est quod dicatur malum, nisi aliquid sit bonum. Ullum enim non potest esse malum ubi bonum est nullum. In bono est malum. Ergo bonum est malum. Ergo contraria de se praedicantur. Dicit enim propheta : Vae illis qui bonum dicunt malum !

 

Ad illud ergo quod primo obicitur de contrariis, dicit Augustinus, quod regula dialecticorum in omnibus contrariis, observatur praeter quam in istis.

Vel dici potest, quod haec nomina bonum, malum, substantiam notant in neutro genere, in masculino et feminino formam. Cum ergo utrumque ponitur in neutro genere, vel utrumque in masculino genere vel feminino, de se invicem praedicari non possunt. Res enim quae est bonum non est malum, et ille qui est bonus non est malus. Sed quando unum ponitur in neutro genere, reliquum in feminino vel masculino, de se ponitur, ut, Res quae est bonum est mala, et e contrario, et ita conceditur quod bonum est malum retento uno adiective.

Ad id autem quod dicit propheta : Vae illis qui bonum dicunt malum ! dicendum quod tantam detestationem mittit in illos qui opus Dei, ut naturam ipsam vel hominem vel aliquam creaturam in eo quod est opus Dei, et ita in eo quod est bonum, dicunt esse malum ; et qui vitium in eo quod est vitium dicunt esse bonum. Omne enim opus Dei in eo quod est opus Dei bonum est ; et omne vitium in eo quod vitium, malum est.