Caput XIV — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT XIV
Utrum voluntas et actio ex ea proveniens sit idem peccatum an diversa.
His ita assignatis, cum apud omnes constans sit quod voluntas peccatum est, quaeritur utrum voluntas sit idem peccatum cum actione exteriori, vel non. Hac tamen quaestione prius soluta qua quaeritur, cum voluntas sit naturalis potentia, cur potius dicatur esse peccatum quam caeterae naturales potentiae, scilicet quam memoria vel ingenium.
Quare etiam dicetur peccator ille qui habet malam voluntatem potius quam ille qui madidam habet memoriam, vel hebes ingenium ?
Ad quod ipsi dicunt quod cum dicitur voluntas esse peccatum, esse peccatum intelligendum est de motu voluntatis, non de naturali potentia. Sed adhuc eadem restat quaestio.
Quaeritur enim quare motus voluntatis potius sit peccatum quam motus memoriae vel intellectus quo movemur ad memorandum mala, vel ad intelligendum mala.
Ad quod ipsi dicunt quod motus voluntatis de alio genere est quam intellectus et memoriae motus ; eo enim movetur ad aliquid concupiscendum, vel ad aliquid non admittendum. Unde velle male mala peccatum est ; sed memorare mala, vel intelligere mala peccatum non est ; vel forte sicut velle mala, peccatum est, ita et memorare malum ut faciamus malum, peccatum est.
Eis itaque qui dicunt quod voluntas est idem peccatum cum actione exteriori sic obicitur : Ponatur quod iste voluit interficere hominem et modo interfecit, iste tenetur reus pro mortali peccato, sed nullum peccatum est admissum in ea actione quod prius non esset in eo. Ergo pro nullo tenetur reus pro quo non teneretur reus antequam hominem interficeret. Ergo non magis demeretur interficiendo hominem quam prius sola voluntate demeruerat.
Vel sic : Nullum peccatum in eo est, interfecto homine, quod non esset ante actum. Ergo nullum peccatum facit interficiendo hominem.
Item, velle occidere, non est occidere. Ergo velle homicidium non est homicidium.
In contrarium sic. Actio exterior est idem peccatum cum interiori actione. Actio exterior est homicidium. Ergo interior actio est homicidium, et ita velle occidere est homicidium.
Item Apostolus in quodam loco pluraliter dicit homicidiis quoniam duo sunt homicidia, unum voluntatis, alterum actionis.
Item, alio mandato legis prohibetur voluntas furti, quia hoc : Non concupisces rem proximi tui, et alio furtum quia hoc : Non furaberis. Ergo alterius mandati est praevaricatio voluntatis furti, quam furtum. Est enim argumentum a diffinitione. Nam peccatum est praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia praeceptorum.
Item legitur in glossa super Exodum, quod iniquitatem addit iniquitati qui malum opus addit malae voluntati, sed non est additio nisi alterius rei. Ergo malum opus est alia iniquitas quam mala voluntas. Ergo aliud peccatum. Si dicatur quod mala voluntas et actus sunt diversa peccata, ergo alia satisfactio iniungenda est pro voluntate et alia pro actu.
Item, propter actum prohibetur homo a sacris ordinibus ; propter voluntatem nunquam prohibetur. Ergo maius peccatum est actus quam voluntas. E contrario voluntas nunquam est sine contemptu, et actus est sine contemptu. Ergo maius peccatum est voluntas quam actus.
Item, penes voluntatem est omne meritum, et non penes actum. Ergo mala voluntas maius peccatum est quam malus actus.
Item, voluntas nunquam est sine peccato, sed actus quandoque est sine peccato, ut quando quis ignoranter adhibita maxima diligentia et circumspectis omnibus circumstantiis interficit hominem. Ergo voluntas maius est peccatum quam actus. Non est multum curandum, an dicatur quod voluntas et actio sint idem peccatum an diversa.
Respondemus ergo tam ad ea quae contra primam partem obiecta sunt, quam ad ea quae ad alteram.
Ad id ergo quod prius dictum est : Iste tenetur reus pro mortali peccato, sed nullum, etc. Dicimus quod iste pro nullo tenetur reus peccato post actionem, pro quo non teneretur reus ante, et tamen tenetur reus pro aliquo pro quo non ante, quia pro actu, sed non pro aliquo peccato pro quo non ante, et sic instamus : posito quod iste protulit hanc vocem albus, et modo profert hanc vocem albus, iste nullum nomen protulit quod modo non proferat, nec fuit prolaturus nisi nomen. Ergo nil protulit iste quod non proferat.
Ad id quod postea obicitur : Velle occidere, non occidere, etc. Dicendum quod occidere tantum ad actum pertinet, homicidium autem tam ad actum quam ad voluntatem ; unde non provenit conclusio ; ut si dicatur a simili per contrarium, hoc esse grammaticum est esse hoc musicum, demonstratur idem. Ergo esse hanc grammaticam est esse hanc musicam. Ideo autem dicit Apostolus pluraliter homicidiis de voluntate et actu, quia adeo gravant ac si essent duo homicidia.
Ad id quod postea dicitur dicimus quod alterius mandati est praevaricatio voluntas, quam actus ; non tamen alia praevaricatio est voluntas quam actus, unius enim et alterius mandati eadem est praevaricatio. Fallacia. Iste alterius est hodie servus quam heri fuit. Ergo alius servus est hodie quam heri. Quod postea dicitur, Iniquitatem addit iniquitati, etc., hoc non dicitur quia opus aliud sit peccatum quam voluntas, sed quia aliud est opus et aliud voluntas.
Quod postea dicitur contra eos qui dicunt quod voluntas et actus sint diversa peccata, et ideo alia satisfactio iniungenda est pro voluntate et alia pro actu, solvi potest dicendo, quod non sunt duae satisfactiones iniungendae pro illis duobus peccatis, sed maior pro illis quam pro uno illorum. Sicut etiam pro adulterio et homicidio non iniungitur alia et alia satisfactio, sed maior pro illis duobus quam pro uno.
Utrum autem voluntas maius peccatum sit quam actus, vel e contrario, non potest ita simpliciter determinari. In quibusdam enim maius peccatum est voluntas, in quibusdam actus. Attendendae sunt enim omnes circumstantiae, a quo scilicet aliquid fiat, an a laico, an a sacerdote, et quo loco, et quo tempore et huiusmodi. Vel forte incongrua est comparatio. Sicut cum dicitur : Melior est arbor quam fructus, vel econtrario. Quod autem dicitur : Propter actum prohibetur homo a sacris ordinibus et non propter voluntatem, etc., non valet. Non enim ideo prohibetur a sacris ordinibus quod actus sit maius peccatum quam voluntas, sed quia effusor sanguinis non debet accedere ad sacramentum altaris. Si enim actus propter hoc maius peccatum diceretur, eadem ratione bigamia diceretur maius peccatum quam voluntas, quia bigamus prohibetur a sacris ordinibus : non est tamen bigamia peccatum
Ad id autem quod dictum est voluntatem esse peccatum, obicitur posito quod iste habeat voluntatem interficiendi hominem post decem annos et non infra, iste vult interficere hominem. Ergo voluntate homicida est, ergo reus homicidii. Prima potest probari indirecte. Nam si dicatur quod iste non vult interficere hominem, quod videtur, quoniam non extenditur significatio verbi ad tam remotum futurum, nec dicitur quis velle quod vult esse facturus post tam longum tempus ; non enim dicitur quod iste velit ire Romam, licet post decem annos iturus sit Romam, nec iste magister vult desinere legere Parisius qui nondum incoepit, sed voluntatem habet desinendi legere post decem annos postquam incoeperit. Si hoc inquam dicatur, quare dicetur aliquis velle illud quod facturus est proximo futuro potius quam illud quod facturus est remoto futuro, cum et hoc et illud sit futurum ?
Ad hoc dicendum quod iste reus est homicidii voluntatis, quoniam vult interfecturus esse hominem. Utrum autem iste velit interficere hominem quoniam vult esse interfecturus hominem post decem annos ; super hoc consulendi sunt grammatici ; sed theologo sufficiat quod iste quia vult esse interfecturus hominem post longum tempus reus est voluntatis homicidii ac si vellet modo interficere.
Potest tamen dici quod non quia vult esse interfecturus hominem post longum tempus, ideo vult interficere hominem, super quo potest ratio grammatica assignari, quemadmodum secunda persona imperativi ad proximum futurum suam significationem ostendit ; non enim imperium est de praesenti, ita verbum infinitivi modi praecedente hoc verbo volo extendit suam significationem ad proximum futurum, et non ad remotum, ut illud dicamur velle facere quod in proximo futuro facturi sumus, vel quod nos facturos tunc volumus.
Item cum dicatur voluntatem esse peccatum, obicitur : Ponatur quod ille habuit voluntatem interficiendi hominem et interfecit, modo autem non habet illam voluntatem, sed poenitet non tamen propter Deum ; nullum peccatum actuale fuit futurum in isto nisi voluntas interficiendi hominem sic posita ; sed nulla voluntas interficiendi hominem fuit in isto quae non desierit esse in isto. Ergo nullum peccatum fuit in isto quod non desierit esse in isto, nec postea aliquod peccatum incoepit esse isto. Ergo nullum peccatum est in isto.
Sed in contrarium sic mortale peccatum fuit in isto, nec postea poenituit, nec poenitet propter Deum ; ergo illud peccatum modo est in isto. Imo etiam probari potest quod maius peccatum modo est in isto, quam prius fuerit in eo ; quia cum prius sola voluntas in eo esset, contemptum poenitendi addidit voluntati, et contemptus mortale peccatum est. Ergo maius peccatum est in isto quam prius fuerit in eo.
Ad hoc dicendum quod peccatum dicitur esse in aliquo duobus modis, scilicet reatu et actu. Peccatum in aliquo est actu dum ab eo perpetratur ; in aliquo dicitur esse reatu, quandiu mens eius et conscientia maculata et obnubilata est illo peccato usque dum de illo peccato poeniteat et conteratur. Reatus autem tripliciter dicitur : scilicet pro culpa, pro poena, pro obligatione aeternae vel temporalis poenae. Cum ergo voluntas interficiendi hominem heri fuerit in isto, licet modo non sit in eo actus, tamen est in eo reatus.
Si autem quaeratur utrum reatus et actus sive exterior sive interior sint duo peccata, vel non, dicendum hoc incongrue dici. Sicut si diceretur hoc album et eius albedo sunt vel non sunt quando non est connumeratio corporis ad suam proprietatem. Reatus autem quamvis non sit proprietas actus, tamen est quasi proprietas, quia actum deformat, et est deformitas actus.
Utrum autem contemptus maius peccatum sit quam voluntas, et utrum maior sit contemptus quo homo facit peccatum eo contemptu quo homo contemnit poenitere, et utrum homo magis peccet et peior fiat quanto diutius contemnit poenitere ; hic inquirere non esset inutile. Nos tamen ad praesens hoc dimittimus ; non enim consummationem apponere, sed principium et viam disputanti aperire proposuimus.
Hoc tamen non est praetermittendum quod contemptus, reatus, actus, voluntas, pro uno peccato reputantur, non pro pluribus : sicut nomen [unum] significat substantiam et qualitatem et intellectum, non tamen significat plura, quia ista tria pro una significatione reputantur. Sed actus frequentius solet dici peccatum, quod inde est, quia actus patet sensibus humanis. Quod agimus, videmus, et non ita patet contemptus, vel reatus, vel voluntas, sicut et nomen [sc. unum] principalius dicitur significare substantiam, quia substantia magis patet sensui quam qualitas vel intellectus.
Item, sciendum quod omne peccatum provenit ex contemptu, et si non esset contemptus non esset peccatum. Nam si non esset contemptus non esset praevaricatio praeceptorum. Et si nulla esset praevaricatio praeceptorum, nullum esset peccatum, nec voluntate nec actu. Ergo si non esset contemptus, non esset peccatum.
Item, videtur quod voluntas quae fuit in isto, non tantum reatu, sed actu sit in eo. Nam sicut eadem fides fuit in Cornelio qua credidit Christum nasciturum, et postea Christum esse natum, ita videtur quod eadem voluntas fuit in isto qui voluit hominem interficiendum a se, et qua postea voluit hominem fuisse interfectum a se.
Item, ad id quod dicitur voluntas esse peccatum, obicitur. Dicit Augustinus : Omne peccatum usque adeo est peccatum voluntarium, quod si non esset voluntarium non esset peccatum. Sed voluntas est peccatum. Ergo illud peccatum usque adeo est voluntarium, quod si non est voluntarium non est peccatum. Ergo peccatum quod est voluntas est voluntarium ; ergo ex voluntate procedit. Iterum, illa tertia voluntas peccatum est et ex voluntate procedit, et ita usque in infinitum.
Item, iste vult se velle peccare vel non ; si dicat quod iste velit se velle peccare, hoc vult aliqua voluntate ; et ita usque in infinitum ut prius.
Si dicatur quod iste non vult se velle peccare, sed iste vult peccare, ergo vult aliquid quod non vult se velle, quod non videtur. Sicut enim quidquid verum est esse verum, est verum ; quidquid necessarium est esse necessarium, est necessarium ; et quidquid scit aliquis se scire scit ; ita videtur quod quidquid aliquis vult se velle vult, et quidquid vult, vult se velle, quod iterum non videtur : nam multi sunt qui vellent et etiam volunt se velle declinare a malo, et tamen non volunt declinare a malo. Propterea si idem esset concupiscere quod desiderare, quare ita geminasset Propheta has dictiones dicens : Anima mea concupivit desiderare ?
Ad praedictas rationes per ordinem tenemur respondere. Quod ergo dicit Augustinus : Omne peccatum usque adeo voluntarium, etc., intelligendum est de actu exteriori qui ex voluntate procedit. Utrum de omni actu intelligendum sit exteriori, dubium est, propter actus qui fiunt ex ignorantia et fragilitate.
Vel (quod maius est) intelligendum est tam de actu interiori quam de actu exteriori, quia tam iste quam ille ex voluntate procedit, non mala sed tantum bona. Voluntas enim non est nisi bonum, cum sit naturalis potentia animae, et nil prohibet malum a bono habere originem.
Ad id quod postea dictum est, dicimus quod quidquid vult aliquis se velle illud vult et econtrario, sicut quidquid scit aliquis se scire illud scit, et econtrario.
Sed notandum est quod duo motus sunt in homine : unus qui naturalis est et a natura datur homini, quo naturaliter movetur ad diligendum Deum, et odiendum malum. Nemo enim adeo malus est qui non naturaliter bonum diligat et malum odio habeat, quia etiam in Cain non potuit exstingui illa scintilla rationis. Est alius motus in homine quo, relicta caelestum lege, homo se terrenis subiecit, et in eis delectatur. Primus dicitur superior, et iste inferior. Quandoque autem iste dominatur in homine, quandoque ille.
Sed illud est sciendum quod homo simpliciter dicitur illud velle quod vult motu dominante ; si dominetur inferior motus quod eo vult aliquis illud simpliciter [non] vult. Similiter est de alio.
Cum ergo in quolibet malo dominetur malus motus scilicet inferior quaeritur quid simpliciter vult ? Vult motu inferiori, et econtrario. Unde patet quod iste non vult declinare a malo, sed tamen vellet declinare a malo ; nam aliud est hoc quam illud. Hoc enim verbum, scilicet vellem, vel est praesens optativi modi, vel est praeteriti imperfecti coniunctivi. Si sit optativi, subintelligitur hoc adverbium utinam, ut sit sensus, utinam vellem esse bonus ! id est utinam adesset mihi gratia, quae quandiu aberit nunquam vere potero dicere volo esse bonus [et vellem esse rex] ! Aliud ergo est vellem esse bonus, quam volo esse bonus, et hoc multis patet exemplis, ut vellem ire Romam, si forte aliqua occurreret necessitas, vel commoditas, non tamen volo ire Romam.
Iterum cum dicat voluntatem esse peccatum, obicitur : Penes voluntatem est omne meritum. Et iterum : Voluntas pro facto reputabitur. Ergo tantum meretur aliquis quantum meretur voluntate, nec plus nec minus. Ergo tantum debet homo puniri pro sola voluntate, quantum pro actu et voluntate.
Ad hoc dicendum quod cum dicitur : Penes voluntatem est omne meritum, hic penes notat auctoritatem, quia omnis meriti auctoritas refertur ad voluntatem, etiam meritum actus ; quia etiam actus auctoritate praecedit. Sic ergo penes voluntatem est omne meritum, sed non quantitas meriti ; magis enim aliquis meretur voluntate et actu quam sola voluntate. Sed auctoritas merendi, ut dictum est, ad solam voluntatem refertur.
Cum autem dicitur : Penes caritatem est omne meritum, penes hic denotat causam, id est caritas causa est omnis meriti. Quod ergo dicitur : Voluntas pro facto reputabitur, sic est exponendum, id est sicut aliquis pro facto punietur, ita et pro voluntate. Non dico tantum pro hoc, quantum pro illo ; sed ita pro hoc sicut pro illo. Hoc enim adverbium, sicut, non est adverbium quantitatis, sed similitudinis.
Item, quilibet malus potest habere malam voluntatem magis ad malum intensam, quam habeat. Ponatur quod aliqui duo sint mali et unus peior altero, ut Cain et Iudas ; Iudas sit peior, Cain potest habere voluntatem intensam ad malum quantam Iudas potest habere, et penes voluntatem est omne meritum. Ergo Cain potest esse tantum malus quantum potest Iudas ; sed quantumcunque Cain potest esse malus, tantum possibile est ipsum esse malum. Ergo possibile est Cain esse tantum malum quantum Iudas potest esse malus. Ergo et hoc potest esse verum, Cain tantum esse malum quantum Iudas potest esse malus. Ponatur ergo Cain esse tantum malus quantum Iudas potest esse malus, et, quantum Iudas potest esse malus, tantum Cain potest esse malus, et econtrario ; ergo Cain est tam malus quam malus ipse potest esse. Quod autem Cain potest habere voluntatem tantum intensam ad malum quantum Iudas potest habere, patet ex hoc quia nullus modus malitiae, nullus finis potest excogitari usque ad quem possit extendi voluntas Cain, usque ad quem non possit extendi sive intendi voluntas Iudae, et econtrario ; ergo tam intensam voluntatem ad malum potest habere unus, quam intensam potest habere alter.
Item, aut possibile aut impossibile est Cain esse tantum malus quantum Iudas potest esse malus ; si possibile, opponitur ut prius ; si impossibile, sed Iudas aliquantum potest esse malus ; ergo non tantum malus potest esse Cain. Eodem modo procedit quaedam alia obiectio de potentia Dei ; haec scilicet, possibile vel impossibile est Deum facere quaecunque bona potest facere. Si est possibile, ergo potest esse verum, ponatur. Deus ergo facit quaecunque bona potest facere. Si est impossibile Deum facere quaecunque bona facere potest, ergo necessarium est Deum non facere aliqua bona quae potest facere. Ergo necesse est Deum aliqua bona non facere et ea posse facere. Ergo Deus aliqua bona non facit. Non ergo Deus omnia bona facit : imperfectum meum viderunt oculi Dei. Et ideo principia disputationis dedisse sufficiat : solutiones a maioribus vehemens investigator requirat.
