Caput IV — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput IV

CAPUT IV

Qualis postea facta fuit angelica natura.

 

Post haec dicendum quales postea fuerunt angeli effecti. Quidam conversi sunt ad Deum, quidam aversi sunt a Deo. Converti ad Deum fuit diligere Deum ; averti a Deo, habere Deum odio. Sed quomodo dicitur quod fuerunt conversi ad Deum ? Nunquid non prius diligebant Deum ? Estne aliquid collatum eis in illa conversione ?

Ita. Gratia cooperans, qua potuerunt proficere de bono ad maius bonum. Est enim gratia operans, et est gratia cooperans. Gratia operans est quae de impio facit pium, de malo bonum. Gratia cooperans est quae cooperatur et coadiuvat ; quae facit ut quis non frustra velit, et ut quod coeperit perficiat ; et talis gratia data fuit bonis angelis in conversione ad Deum, qua scilicet possent proficere et Deum magis diligere.

 

Sed quaeret aliquis et rationabiliter, cum illa gratia non fuerit a Deo collata illis angelis qui ceciderunt, nec in eis praecesserit culpa qua meruissent illam sibi non conferri, quare imputatum est eis ad culpam quod ceciderunt ?

Ad quod dicendum, quod, sicut quando data fuit gratia bonis, non praecessit aliquod meritum illam gratiam, tunc enim non esset gratia, sed esset ex meritis ; sed potius gratia praecessit meritum (habebant autem quamdam gratiam qua nil merebantur) : ita a simili per contrarium in malis culpa praecessit substractionem gratiae, non tempore, sed causa. Nulla enim tempore praecessit in eis culpa, sed tantum causa. Causa autem illius culpae in hoc attenditur, quod ipsi ante substractionem gratiae habebant quamdam gratiam, qua saltem poterant stare (licet ea non possent proficere) et possent exspectare usque dum daretur eis gratia cooperans qua possent proficere ; et quia non exspectaverunt quod exspectare possent, de propria voluntate peccaverunt, et Deus qui non eget alterius testimonio ad aliquem puniendum, statim punivit eos ; et hoc fuit de iustitia. Cum enim statim punit, de iustitia est ; cum vero alicuius poenam differt, hoc est de ipsius misericordia.

 

Ex his patet quod boni angeli meruerunt confirmationem et beatitudinem illam per gratiam cooperantem ; sed illa gratia non praecessit tempore, sed dignitate. Simul enim data fuit gratia, et meritum et praemium. Quam cito enim fuit data eis gratia, tam cito meruerunt et praemium habuerunt scilicet beatitudinem et confirmationem. Sunt alii qui dicunt quod illi angeli meruerunt quidem beatitudinem per gratiam illis collatam ; sed gratia illa et praemium praecessit meritum in tempore. In collatione enim gratiae praemium habuerunt scilicet beatitudinem, sed eam postea per eorum officia meruerunt, sicut iste mercenarius meretur quod iam accepit ut coleret vineam. Nam praemium etiam tempore praecedit meritum.

 

Oritur autem hic quaestio non praetereunda, utrum scilicet angeli quotidie mereantur et proficiant in merito et in praemio. Quidam asserunt quod angeli quotidie merentur et merebuntur usque ad diem iudicii, et proficiunt in merito et in praemio. In merito proficiunt cum humanis utilitatibus provident, et hominum student profectibus. In praemio proficiunt, ut ipsi asserunt, in cognitione, quia quotidie multa discunt et cognoscunt quae non prius cognoverunt ; et quod ita sit, nituntur ostendere auctoritatibus et rationibus.

Dicit enim Isaias in persona angelorum videntium Christum ascendentem post passionem, tunc admirantium de mysterio passionis : Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ?

Etiam Psalmographus ait sub persona angelorum : Quis est iste Rex gloriae ?

Apostolus etiam ait : Haec est dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, ut innotescat multiformis sapientia Dei per Ecclesiam, principibus et potestatibus in caelestibus.

Super hunc locum dicit Hieronymus : Quod incarnatio Domini et passio non fuit angelis nota, donec fuit impleta et ab apostolis per mundum dilatata.

His auctoritatibus, volunt ostendere ; rationibus sic : Boni angeli meruerunt beatitudinem ; sed certum est quod in illo statu innocentiae quam primo habuerunt, non merebantur, quia nondum habebant gratiam cooperantem qua possent proficere. Ergo post eam meruerunt. Si in primo momento quo data fuit eis gratia, merebantur, eadem ratione et in secundo et in tertio momento merebantur. Et etiam multo magis, quia quanto magis in eis abundabat gratia, tanto magis ea proficiebant et merebantur. Eadem ratione quotidie merentur, et usque in diem iudicii merebuntur.

 

Sunt alii qui dicunt quod angeli nil modo merentur ; nec proficiunt in alicuius cognitione, et ad hoc suas inducunt auctoritates et rationes.

Dicit enim Augustinus : Non latuit angelos mysterium regni Dei quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra.

Dicit etiam Isidorus : Angeli omnia sciunt in verbo Dei, antequam fiant.

Gregorius etiam dicit : Quid non sciunt angeli qui omnia scientem sciunt ? Hoc etiam rationibus probant : Nam si angeli boni aliquid nesciunt, et illud scire volunt, ergo non sunt beati ; si illud scire non volunt et illud scient, ergo similiter non sunt plene beati. Vel sic : Ergo in eis est mutatio, ergo in eis non est aeternitatis beatitudo, quia in aeternitate non est aliquid mutationis.

Item, si homines tenebantur credere nativitatem et passionem, cur mirabantur angeli qui Deum facie ad faciem videbant ?

Item, si quilibet minimus angelus maiori caritate meretur quam homo quantumlibet perfectus, non ergo pertingere possunt merita alicuius hominis ad merita minimi angeli.

Item maiorem habet caritatem quilibet angelus quolibet homine, et tam homo quam angelus propter suam caritatem dignus est praemio. Ergo maiori praemio dignus est quilibet angelus, quam aliquis homo.

Item, quilibet homo existens in via minor est quolibet angelo, quia qui minor est in regno caelorum maior est Ioanne. Angelus maiori caritate meretur quam homo, et nunquam tepescit angelus in caritate : quod saepe patitur homo ; et angeli a principio mundi meruerunt, et quotidie merebuntur usque ad diem iudicii, quia immortales sunt ; et homo non tantum potest vivere, nec omnibus diebus vitae suae meretur. Ergo merita cuiuslibet perfectissimi hominis, nunquam contingent merita cuiuslibet minimi angeli ; et ita non potest homo aequari angelo in beatitudine.

Quod tamen dicit Augustinus super illum locum psalmi : Adhuc pusillum et non erit peccator : Nondum eris ubi sunt illi quibus dicetur : Venite, benedicti Patris mei : sed eris in illa requie ubi dives vidit Lazarum ulcerosum, et exspectabis usque ad diem iudicii, donec recepto corpore, sancti aequabuntur angelis. Dicunt ergo quod meritum cuiuslibet hominis magis operatur ad beatitudinem, quam merita alicuius angeli, propter graves labores et molestias quas sustinet homo, quarum expers est angelus. Item, si angeli modo merentur, eadem ratione animae sanctorum modo merentur. Et a simili per contrarium, animae malorum demerentur, ut anima Iudae, et ad maiora quotidie tendunt supplicia. Unde : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Sed contra hanc auctoritatem est alia quae dicit : Ibi est locus recipiendi et non merendi, hic est locus merendi et non recipiendi.

Item, ea quae ipsi angeli agunt, vel modo viae, vel patriae : si modo viae, ergo possunt labi, ergo non sunt beati ; si modo patriae, ergo non merentur.

 

Illi qui dicunt quod boni angeli proficiunt in merito et in praemio, dicunt quosdam angelos esse maioris dignitatis, quosdam minoris. Illos qui sunt maioris, ut Gabrielem, non latuit incarnatio ; minores vero latuit. Et ita verum est quod non latuit angelos mysterium regni Dei, quosdam scilicet.

Quod dicit Isidorus : Angeli omnia sciunt in verbo Dei, antequam fiant, solvunt dicentes : Non dixit, « omnes angeli », non dixit universaliter de omnibus, nec dixit quin ea quae sciunt possint perfectius scire.

Quod autem dicit Gregorius : Quid nesciunt angeli, qui scientem omnia sciunt ? Sic solvunt : « Nescire » ponitur pro « ignorare ». Ignorantia enim culpam notat et debitum importat. Angeli autem si forsitan multa nesciant, nil ignorant. Si autem fiat tale argumentum : Angeli aliqua nesciunt, ergo aliqua ignorant. Fallacia. Adam antequam peccaret multa nesciebat ; ergo ignorabat. Non, quia ignorantia poena est. Quandoque tamen ponitur ignorare pro non scire, et tunc nil ponit, sed removet.

 

Solutis auctoritatibus solvunt et rationes.

Quod ergo primo dictum est, Angeli aliquid scient quod non sciunt, illud volunt scire vel non volunt, etc. Solvunt dicentes, quod angeli aliquid sciunt quod non volunt scire, et aliquid scient quod non sciunt. Ergo aliquid mutationis est in eis. Fallacia. Deus praecepit Abrahae ut immolaret filium, et postea prohibuit, ergo modo mutatio in eo fuit. Non. Vel satis potest concedi quod aliquid mutationis in angelis fuit ; nam non adhuc habent perfectionem aeternitatis. Quod postea dicitur, si angeli modo merentur, eadem ratione et animae sanctorum. A simili per contrarium : Animae malorum quotidie maiora merentur supplicia. Hoc totum concedunt, et illam auctoritatem quae videtur contraria solvunt. Hic est locus merendi, et non recipiendi, et comparative legendum est ; id est, hic magis est locus merendi quam recipiendi ; « et ibi », id est in alia vita magis recipiendi quam merendi ; vel ita, « hic », id est ante diem iudicii, sive intelligatur status vivorum, sive status mortuorum, est locus merendi ; « ibi vero », id est post diem iudicii est locus recipiendi et non merendi. Melius tamen est ut dicatur quod anima nunquam meretur ex quo a corpore recedit, et aliter est in animabus sanctorum, aliter in angelis. Nam illae iam sunt in patria, isti adhuc in via. Quod autem postea dicitur : « Angeli ea quae agunt, modo viae » [agunt]. Ergo possunt labi. Fallacia. Beata Virgo post nativitatem Domini quae agebat, agebat modo viae, ergo tunc poterat cadere. Non, quia a Deo confirmata erat quod cadere non poterat.

 

Est autem quorumdam opinio quod angeli non possunt proficere in cognitione divinitatis. Eam enim non possunt plenius et perfectius cognoscere quam cognoscant et quam cognoverunt a sua confirmatione ; sed possunt et potuerunt proficere in cognitione exteriorum ; sicut fuit in Incarnatione. Nec ideo possunt esse beatiores, quia talis cognitio non operatur beatitudinem, nisi illa quae est in deitatis notitia in qua proficere non possunt ; nec possunt plus mereri, quam meruerunt a sua confirmatione, vel quam mereantur modo. Non enim possunt habere, vel potuerunt, maiorem caritatem quam habeant, sed possunt per plura mereri. Et eorum meritum non potest augeri in quantitate, sed tantum in numero, id est per plura opera possunt mereri quam meruerunt. Sicut iste qui per decem annos fuit perfectus ; et adhuc est, non meruit maiorem coronam operibus suis quae fecit in illis decem annis, quam mereatur hoc opere meritorio quod ipse modo facit, quia nunquam maiorem caritatem habuit quam habeat, sed per plura opera meruit.

 

Postea quaeri potest, utrum angeli possint peccare, vel potuerint, postquam confirmati fuerunt, quod videtur probari posse, quia tam boni quam mali angeli habent liberum arbitrium. Ergo tam hi quam alii in utramque partem flecti possunt. Ergo peccare possunt.

Item dicit Hieronymus : Solus Deus est in quem peccatum non cadit ; caetera cum sint liberi arbitrii in utramque partem flecti possunt.

Item Isidorus etiam dicit : Angeli mutabiles natura, immutabiles gratia. Si illud proprie dicitur aliqua res habere quod habet ex natura, ergo angeli mutabiles sunt, ergo peccare possunt.

Ad quod dicendum quod angeli ante confirmationem habebant liberum arbitrium tali modo quod ad utramque partem flecti poterant ; post confirmationem vero dicti sunt habere liberum arbitrium, sed non sic ut in utramque partem flecti possent ; sed liberum arbitrium voluntarium, ut non ad malum, sed tantum ad bonum flecti possunt. Unde liberum arbitrium prout de angelis dicitur, potest sic diffiniri. Liberum arbitrium est facultas qua non necessitate, vel coactione [vel] libera voluntate possunt angeli eligere quod ex ratione decreverunt appetere. Haec tamen non est generalis descriptio liberi arbitrii. Quod autem dicit Isidorus : Angeli mutabiles natura, immutabiles gratia.

Quasi diceret, gratiae qua confirmati sunt repugnat et non naturae eorum quin mutari possint. Praeter haec quae dicta sunt, multa possunt inquiri, scilicet in quem locum detrusi sunt angeli post casum, et utrum angeli sint corporei vel incorporei, et multa huiusmodi. Sed haec magis lectionis quam disputationis sunt et ideo praetermittenda.

 

Prius tamen quam dicamus de ordinibus angelorum et officiis, de malis dicendum quales effecti fuerunt postquam a Deo aversi sunt. Sunt autem in eis depravata naturalia bona et gratuita ablata, non quod ea habuerint, sed quia haberent nisi peccarent. Sicut iste aufert mihi praebendam, non quam habui, sed quam haberem, nisi ipse impediret.

 

Sed obicitur : Diabolo per peccatum non est ablatum aliquod bonum naturale. Ergo nec gratia qua naturaliter Deum diligebat. Ergo et illam habet. Ergo naturaliter Deum diligit. Et ita aliquis motus dilectionis est in eo ; et ita non tantum odium est in inferno sed et dilectio quod ita improbatur : Diabolus vellet Deum non esse, et vellet se non esse. Ergo nec se nec Deum diligit.

Item diabolus diligit peccatum. Ergo diligit aliquid. Ergo placet ei quod aliquid diligat, et ita dilectione illa delectatur. Ergo aliqua delectatio est in eo, et ita non habet continuam miseriam cum sit ibi remedium.

Item diabolus gaudet de poenis impiorum, et de malitia malorum, gaudet etiam quia hominem fecit labi, et hoc gaudium non aufertur ab eo. Ergo continue erit in eo, et ita semper habebit remedium suae poenae.

Item plus peccavit Lucifer quam Iudas, et Iudas iam detrusus est in infernum. Ergo magis deberet intrudi diabolus. Item diaboli superbia semper ascendit secundum illud : Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Ergo quotidie magis ac magis peccat, et talia peccata sunt ei poenae simul et culpae. Ergo quotidie magis ac magis punitur. Ergo semper crescit eius miseria.

Item, diabolus est aliqua natura. Ergo in eo est aliquod bonum, quia non sunt omnia bona in eo per peccatum corrupta, et quotidie magis ac magis peccat. Ergo quotidie magis ac magis corrumpuntur bona quae habet per peccata quae aliis superadicit ; et quanto plus corrumpuntur tanto fit Deo dissimilior. Ergo quotidie magis ac magis Deo dissimilis efficitur, et ita magis ac magis quotidie punitur.

Item, semper diabobus peccatum peccato adiciet. Ergo semper aliquod bonum, quod inerat, per peccatum adiectum corrumpetur. Vel ea quae habet si omnia sint corrupta, magis et magis corrumpitur. Ergo semper diabolus magis ac magis punietur. Ergo semper crescit ei poena.

Item, licet semper sit peccaturus ; nullum adeo grave peccatum erit in eo, nec tanta peccatorum multitudo, ut possit diabolus omnino in natura corrumpi et desinere omnino esse, quia Spiritus est.

Item, quantumcunque malus est diabolus, tantum malus potest esse aliquis in via. Hoc ita probatur. Nullus adeo est malus in via, qui non possit ad illum cumulum malitiae, in quo est diabolus, pervenire in via. Hoc enim necessario videtur sequi, cum et homo esse et diabolus in infernum [aeternum] possit esse malus, iste in via, ille in patria. Ergo quantumcunque malus est ille, tantum malus potest esse iste in via. Nam sic probatur, quia quot sunt vera, tot sunt existentia, quia infinita sunt vera et infinita sunt existentia. Sed si quis hoc concedat, improbatur sic. Nemo adeo malus est in via qui non possit ad Deum converti ; sed diabolus adeo malus est quod non possit converti. Ergo nemo adeo malus potest esse in via quantum malus est diabolus.

Item nemo adeo malus est in via, qui non naturaliter Deum diligat, sed quilibet diabolus Deum odio habet et vellet non esse. Ergo nemo adeo malus potest esse in via quam malus est diabolus. Nam etiam si quis hoc concederet, haberet a simili per contrarium quod aliquis existens in via potest adeo perfectus esse in caritate, ut est aliquis in praesentia [patria]. Cum tamen dicat veritas Evangelii : Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista, et tamen qui minor est in regno caelorum maior est illo.

 

Item Lucifer qui iam a passione Domini, ut dicunt, detrusus est in infernum, iam exclusus est omnino a luce Dei et patitur tenebras exteriores, id est a vera luce separatas et extrinsecas ; quia non Deum videt per speciem : sicut nec aliquis hic ; et ab eo elongatur per dissimilitudinem : quod multi hic ; et vellet Deum non esse : quod nullus hic ; et quamdam m nitatem odii et voluntatis oblivionis Dei sentit, quae dicuntur tenebrae exteriores, quia interiorum et exteriorum tormentorum doloribus adeo afficitur, ut ab illis ad cogitandum aliquid de Deo mente nunquam revocare possit. Nullus autem adeo potest esse malus hic qui non quandoque de Deo cogitet et de venia non speret, et spem non habeat et aliquam scintillulam rationis, quam ad Deum dirigat, licet super Isaiam legatur : Solatium est malorum inimicos habere socios poenarum ; alibi tamen contrarium : Et si omnes animae aliquando requiem habeant, tu nunquam. Ex quo videtur quod diabolus nunquam sentiat mitigationem : quod verum est. Quod enim laetatur de adversitatibus nostris, non est verum solatium. De aliis tamen animabus utrum remedia sentiant, dubium est.

Super Lucam tamen ubi agitur de principio Domini, dicitur quod : Peiores erant Iudaei facto insistentes, quam Lucifer qui et eum tentans solo verbo insistebat dicens : Mitte te deorsum. Sed non sequitur quod si peiores in hoc, ideo sint pluraliter peiores.

 

Ad praedicta respondemus dicendo quod semper crescit poena diaboli sicut et culpa, et quotidie meretur mortem aeternam, sicut et sancti angeli quotidie merentur maiorem coronam, et magis punietur post diem iudicii quando cessabit eius praelatio super peccatores, quia tunc puniet Deus per se, et non per ministros. Unde dicetur : Ite maledicti in ignem aeternum qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Tunc enim in infernum detrudentur, cum modo sint in aere calinoso, et plus dolent modo ; quia non plus puniuntur impii quam puniantur, quam quia puniuntur gaudeant : et ideo gaudium illud non est aliquod remedium, licet semper gaudeant illud fecisse. Non enim dicitur gaudium in malo proprie ; sicut licet sint victuri aeternaliter, non tamen habebunt vitam aeternam.

 

Nota etiam quod nullus in via potest esse adeo malus sicut qui minus malus est in inferno, licet existentis in via malitia in infinitum possit crescere sicut calor huius ignis in infinitum potest crescere apposito fomento, non potest tamen aequari calori solis qui invariabilis est.

Nota etiam quod diabolus nondum patitur exteriores tenebras, quia nondum omnino obliviscitur Deum. Quod autem nondum plenam poenam sustineat diabolus, inde potest probari quod dicitur in Evangelio : Quid nobis et tibi, Fili David ? cur venisti ante tempus torquere nos ?