Caput XIII — Livre II — Pierre de Poitiers
Pierre de Poitiers - Livre II
CAPUT XIII
De differentia inter voluntatem et finem et intentionem.
Incipientes agere de peccato, ordinem, super quem totius doctrinae iacitur fundamentum, ne lectio nostra instar naufragantis fluctuaret, praenotavimus. Primo ostendimus unde peccatum haberet originem ; secundo, in qua re esset peccatum ; tertio, quid esset peccatum. Nunc vero secundum ordinem praenotatum, agendum est de differentiis peccatorum.
Sciendum est itaque quod aliqui dicunt omnem actionem in quantum est, bonum esse. Actiones autem ita distinguunt : Actionum quaedam sunt genere bonae, ut reficere pauperes ; quaedam genere malae, ut interficere homines ; quaedam vero nec bonae nec malae simpliciter, sed eas finis commendat vel deformat, ut circuire plateas. Si enim aliquis circumeat plateas, ut aegros et pauperes reficiat, talis finis talem actionem commendat ; si vero circumeat plateas, ut videat mulieres, finis actionem reddit deformem et reprehensibilem. De his autem actionibus agendum erit quas intentio et finis reprehensibiles vel commendabiles facit.
Sed prius assignanda est nobis differentia inter finem et intentionem. Is igitur erit ordo : primo, agendum est de differentiis istorum ; secundo, utrum voluntas sit peccatum, et, si est peccatum, utrum sit idem peccatum cum actione exteriori, vel non ; tertio, utrum actio ex voluntate et actione pensetur ; quarto, utrum simul [sicut] malae voluntates diversos habeant fines et oppositos, ita et bonae diversos habent fines et oppositos.
Sciendum ergo quod voluntas dicitur multipliciter : Voluntas enim quandoque dicitur naturalis potentia, quandoque dicitur motus naturalis potentiae ; quandoque etiam dicitur voluntas id quod nos volumus, quod quidam ficto nomine vocant volitum ; quandoque id propter quod aliquid volumus. Intentio autem ex voluntate et fine est complexa ; ut intentio mea est reficere pauperes, ut habeam vitam aeternam.
Utrum aliquando ea voluntate qua volumus reficere pauperes, velimus habere vitam aeternam, an alia ; an tot sint voluntates quot sunt volita, id est ea quae volumus, in sequentibus dicendum erit
