Caput VII — Livre II — Pierre de Poitiers

Pierre de Poitiers - Livre II

Caput VII

CAPUT VII

De operibus sex dierum.

 

Duae sunt rationales creaturae, angelica scilicet et humana. De angelica dictum ; nunc dicendum est de humana ; et primo qualis factus fuit homo, deinde qualis effectus fuit per peccatum ; ubi etiam de peccato et de generibus peccatorum dicemus. Sed quoniam quaedam videntur circa distinctionem operum sex dierum dubitabilia et disputationi accommoda, illa brevi lectione perstringamus : habet auctoritas quod qui vivit in aeternum creavit omnia simul. Quod sic est intelligendum, id est omnium rerum naturam [materiam] vel similitudinem in illa confusa elementorum machina : naturam quantum ad corpora, similitudinem quantum ad animas.

Sed obicitur : Deus non creavit ab aeterno illam machinam ; ergo illam incoepit creare, cum eam creavit. Ergo mutatio in Deo fuit.

Ad quod dicendum quod aliter dicitur Deus facere aliquid, aliter homo. Homo quando facit aliquid, motum quemdam habet in volendo et passionem in laborando. Deus autem dicitur aliquid facere quando secundum aeternam ipsius voluntatem aliquid novi nobis apparet : nullus motus est in Deo, nulla passio, nullus labor. Cum autem Deus incipit aliquid facere, non est inceptio ad Deum referenda, sed potius ad rem quae incipit existere, sicut radius solis adeo calidus fuit heri, sicut hodie, et tamen magis hodie calefacit istum quam heri : hoc non est ex radio solis, sed ex suscipiente, vel ex aliquibus aliis causis. Radius enim solis semper est caloris [eiusdem]. Similiter quaedam medicina curat istum, quae ante non potuit eum curare, et tamen non magis acuta modo est quam prius fuerit, nec melior. Quare patet hoc non esse ex medicina, sed ex habitudine suscipientis.

 

Item obicitur : Antequam illa mundana machina crearetur, erant tenebrae ; illae erant aliquid vel aliqua. Ergo aliquid fuit ante creationem illius machinae, vel aliqua.

Item, Deus ab aeterno scivit se esse, ab aeterno fuit verum Deum esse, et ita hoc fuit verum ab aeterno ; ergo ante creationem illius machinae. Ergo illa machina non fuit materia illius mundi, cum illud non sit verum de his quorum similitudinem creavit Deus, licet non... [materiam]. Eiusmodi sunt animae quas de nihilo quotidie creat, et tamen a principio creavit eas in similitudinem.

Item, verum a Deo est. Ergo a Deo est per generationem, ut Filius, vel per spirationem, ut Spiritus sanctus, vel per creationem ut creaturae ; quia quidquid a Deo est, aliquo istorum modorum trium est a Deo.

Item machina illa creata fuit alicubi, quia in quodam inani : illud inane locus erat in quo creata fuit illa machina ; ergo prius erat quam illa machina.

 

Ad id quod primo dictum est, dicimus quod hoc nomen « tenebrae » quandoque ponit, quandoque non ; dicuntur enim quandoque « obscuratio » aeris, et tunc ponit hoc nomen, quandoque « absentia lucis », et tunc non ponit. Dicendum est itaque quod ante creationem machinae, tenebrae erant, id est absentia lucis, nec aliquid erat, nec aliqua.

Quod autem aiunt : Utrum vera sint ab aeterno vel aeterna, potius dialecticorum esse dicunt doctores nostri, quam theologorum. Sunt tamen ab aeterno, sed aeterna non sunt. Nam inter esse ab aeterno et esse aeternum, distinguunt. Ab aeterno est quod non incipit esse ; aeternum est, cui omnia sunt praesentia, quare solus Deus est aeternus. Dicimus etiam quod illud inane non erat locus, nec etiam erat aliquid sicut tenebrae.

 

Item Deus creat rem existentem ; ergo quae est, et ipsa non est Deus ; ergo creat rem quae [al. non] est creata. Si non existentem ; ergo est Creator rei existentis : sed Creator relative dicitur ad creaturam ; ergo res non existens est creatura Dei. Ideo dicunt quidam quod creare non dicitur relative ad creaturam sicut Creator, et ideo licet rem non existentem creet, non ideo est Creator rei non existentis. Sicut quis generat filium qui nondum est, non est tamen genitor eius qui nondum est. Sed et contra hoc obicitur. Ante convenit Deo creare aliquam rem, quam ipse esset Creator illius ; ergo cum fuit Creator primi momenti statim quando fuit, ante convenit ei creare primum momentum quam fuerit ; ergo ante omne tempus creavit tempus ; ergo ab aeterno creavit tempus.

Ideo verius dicendum est quod Deus creat tantum rem existentem, quia creare est divina potentia aliquid de nihilo facere noviter existere, et ita creat Deus rem quae creata est, si haec dictio creatum in vi nominis sumatur sine consignificatione temporis ; si vero sit participium et notet tempus praeteritum, falsum est.