Distinctiones XXXIII-XXXIV — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctiones XXXIII-XXXIV

DISTINCTI0NES XXXIII-XXXIV

 

 

  1. Circa distinctionem trigesimam tertiam, sine argumentis, quaero primo utrum proprietas sit idem cum persona ; secundo, circa eandem distinctionem trigesimam tertiam, quaero - sine argumentis - utrum proprietas sit idem cum essentia ; et circa distinctionem trigesimam quartam, sine argumentis, quaero an persona sit idem cum essentia.

 

  1. Circa istas quaestiones non oportet immorari, quia earum solutio patet ex dictis alibi, distinctione II, quaestione illa : Utrum cum unitate essentiae stet pluralitas personarum, - ubi ostensum est qualiter proprietas personalis non est eadem formaliter cum essentia ; distinctione etiam XXVI, contra Praepositinum ostensum est qualiter proprietas non est idem formaliter cum persona ; illud etiam quod dictum est de non identitate formali proprietatis cum essentia, concludit quod persona non est idem primo formaliter cum essentia. Et quod aliqui distinguunt inter omnia ista, quod tantum differant ratione, improbatum est distinctione II, et distinctione VIII (in simili, de attributis), et distinctione XIII (de distinctione emanationum in divinis), et alias.

 

  1. Et tamen cum hoc quod istud non est formaliter idem illi, stat quod vere et simpliciter est idem sibi ; immo hoc est necessarium propter perfectam simplicitatem divinam, quae sequitur ex perfecta infinitate illius essentiae, - propter quam simplicitatem et infinitatem non potest illa essentia esse cum aliquo in eadem realitate, in eodem, nisi illa realitas sit perfecte eadem sibi. Et istud dictum confirmatum est per dictum commune antiquorum, qui concesserunt multas praedicationes esse veras in divinis per identitatem, non formales ; quod non videtur intelligibile nisi per hoc quod praedicatum erat vere idem cum subiecto, et ex hoc, erat propositio affirmativa vera per identitatem et tamen praedicatum non erat formaliter idem subiecto, - et propter hoc non erat ibi praedicatio formalis. Et quae sit distinctio identitatis simpliciter ab identitate formali, tactum est distinctione VIII (in quaestione De attributis), et alias frequenter, - ideo modo transeo.