Distinctio XIX — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XIX
Quaestio 1
- Circa distinctionem decimam nonam quaero primo utrum personae sint aequales secundum magnitudinem.
Quod non : Quia in Praedicamentis dicitur quod quantitati proprium est quod secundum eam aequale vel inaequale dicatur aliquid ; quantitas non est in Deo, secundum Augustinum V De Trinitate : Deus est magnus sine quantitate, bonus sine qualitate ; ergo etc.
- Item, nihil ponendum est in Deo quod dicit imperfectionem. Aequalitas est huiusmodi, - probatio, quia repugnat perfectioni in creaturis ; quod patet per Augustinum 83 Quaestionum quaestione 41 : Si omnia - inquit - essent aequalia, iam non essent omnia ; ergo perfectio universi non posset stare cum aequalitate ; aequalitas ergo non est in omnibus melior suo opposito, ergo non est perfectio simpliciter. Ergo non est ponenda in Deo tamquam essentiale vel tamquam commune tribus.
- Item, perfecta aequalitas est mutua ; haec non est mutua, secundum Augustinum VI De Trinitate cap. ultimo : Imago, si perfecta est, coaequatur ei cuius est imago, non illud suae imagini.
- Oppositum in Symbolo Athanasii : Personae coaeternae sibi sunt et coaequales, - et Magister in littera probat hoc specialiter, per Augustinum De fide ad Petrum cap. 2.
- Hic primo videndum est de aequalitate proprie sumpta, secundo de ipsa generaliter sumpta, et tertio qualiter est aequalitas in proposito, et quarto ostendendum est quod hoc modo in divinis personis sit vere perfecta aequalitas.
- De primo Philosophus V Metaphysicae cap. De relatione distinguit tres relationes fundatas super unum, scilicet idem, simile et aequale, - et loquendo de istis stricte et proprie, appropriantur distinctis generibus, ut identitas substantiae, aequalitas quantitati et similitudo qualitati. Et ita forte possunt aliae relationes fundari super rationes aliorum generum, sicut proportionalitas super relationem, - et hoc videtur Avicenna dicere, saltem de istis tribus relationibus communibus quas expresse ponit Philosophus.
- Dico tamen quod fundamentum remotum istarum relationum est res illius generis, puta aequalitatis fundamentum est res de genere quantitatis, et similitudinis de genere qualitatis, et identitatis res de genere substantiae ; proximum tamen fundamentum vel ratio proxima fundamenti est unitas talis rei, quia super rem talis generis, ut diversa est, fundantur relationes disparatae, et non communes.
- De secundo dico quod quodcumque ens in se est quid et habet in se aliquem gradum determinatum in entibus et est forma vel habens formam ; et secundum hoc, sicut tripliciter potest considerari quodcumque ens, ita etiam super ipsum potest fundari triplex relatio communiter sumpta : quia identitas super quodcumque ens in quantum est quid, aequalitas et inaequalitas super quodcumque ens in quantum habet magnitudinem aliquam perfectionis quae dicitur quantitas virtutis, de qua dicit Augustinus VI De Trinitate quod in his quae non sunt mole magna, idem est melius esse quod maius esse, similitudo autem vel dissimilitudo potest fundari super quodcumque ens in quantum est quale et qualitas quaedam de hoc modo qualitatis loquitur Philosophus V Metaphysicae cap. De qualitate, quod unus modus qualitatis est differentia substantiae, id est substantialis, et hoc modo individua eiusdem speciei sunt essentialiter similia in quantum habent eandem differentiam specificam, quae est ut qualitas essentialis ipsorum.
- Hoc modo, communiter scilicet accipiendo istas relationes communes et non stricte, dicit Philosophus X Metaphysicae quod omne ens omni enti comparatum, est idem vel diversum ; ita etiam omne ens omni enti comparatum, est aequale vel inaequale. Sicut ergo fundamentum identitatis, aequalitatis et similitudinis hoc modo communiter sumptae - est ens in communi, comparatum ad quodcumque ens in communi, ita etiam illae relationes sunt transcendentes licet non convertibiles, tamen disiunctae, dividentes ens, sicut dividitur in necessarium et possibile.
- De tertio dico quod sicut nullum genus nec aliquid alicuius generis dicitur de Deo formaliter, ita nec passio alicuius generis, et per consequens nec aliqua relationum communium secundum quod stricte sumuntur, ut scilicet sunt passiones generum determinatorum ; sed quia ens dicitur formaliter de Deo et quaecumque passio convertibilis cum ente, et passionum non convertibilium - sed disiunctarum - semper extremum nobilius, ideo hoc modo illud extremum dicetur de Deo quod vel dicit nobilitatem vel non repugnat nobilitati, sed reliquum repugnat.
- De quarto dimittendo nunc de identitate et similitudine, de quibus nunc non est quaestio dico de aequalitate quod ipsa est perfecte in personis divinis.
- Et licet aequalitas aliquorum entium creatorum posset sumi secundum quantitatem continuam vel discretam, et secundum continuam permanentem et successivam, ac per hoc posset quaeri utrum in personis divinis esset aequalitas secundum numerum si ibi esset perfectus numerus et an esset ibi perfecta aequalitas secundum durationem sive secundum aeternitatem quae correspondet quantitati successivae in creaturis, - primum tamen non pertinet ad distinctionem istam sed ad distinctionem XXIV nec de hoc tangit hic aliquid Magister, quia non ponit ibi numerum positive, sicut forte tangetur in illa distinctione, de secundo vero aliqualiter tangit Magister et adducit Magister Augustinum De fide ad Petrum, et probatum est distinctione IX. De tertio est quaestio, scilicet de aequalitate secundum magnitudinem.
- Et quod illa sit perfecta, probatur tum ex fundamento remoto, scilicet magnitudine, - tum ex ratione proxima fundamenti, scilicet unitate.
Primum patet ex hoc quod magnitudo virtutis non est perfecta nisi sit infinita : quia non repugnat sibi infinitas, et nihil est perfectum cui non repugnat infinitas nisi sit infinitum ; omnis autem alia magnitudo virtutis finita, sola ista infinita, sicut patuit distinctione II.
- De secundo probatur propositum, quia in omnibus aliis aequalibus naturalibus est deminuta unitas magnitudinis, secundum quam aequales dicuntur, - quia illa magnitudo numeratur in ipsis aequalibus ; hic autem est perfecta unitas magnitudinis, et tamen cum hoc distinctio sufficiens relatorum, quae requiritur ad relationem realem.
- Sed hic est unum dubium, quia cum magnitudo transeat in essentiam, non videtur quod relatio fundata super magnitudinem sit alia a relatione fundata super essentiam ut est quid, et ita non videtur differre aequalitas ab identitate, - aut si aequalitas posset attendi in his quae videntur quasi passiones essentiae, non attenditur in eis nisi in quantum habent magnitudinem virtutis ; ista autem magnitudo non est aliud attributum a tali perfectione quae dicit modum intrinsecum illius sicut saepe supra dictum est ; ergo si similitudo sit secundum talem proprietatem aequalitas secundum magnitudinem illius proprietatis, non differret aequalitas a similitudine secundum istam proprietatem, - et ita videtur quod aequalitas secundum quod aequalitas, non sit hic ponenda, quia neque ut distinctum ab identitate, loquendo de aequalitate essentiae, neque ut distinctum a similitudine, loquendo de aequalitate quae est in magnitudine perfectionum attributalium.
- Est etiam aliud dubium, quia videntur ponendae aequalitates infinitae personarum, si possent esse infinitae perfectiones attributales ; quaelibet enim habet magnitudinem suam tamquam modum intrinsecum sui, secundum suam rationem propriam ; ergo quot perfectiones attributales, tot magnitudines erunt et aequalitates.
- Ad ista. Ad primum respondeo - quaere responsionem etc.
- Ad primum argumentum principale dico quod non est ibi quantitas molis, sed virtutis ; et si nomen quantitatis appropriatur ad magnitudinem molis magnitudo autem non appropriatur ad magnitudinem molis, tunc potest proprie concedi quod est ibi magnitudo sine quantitate : et illa magnitudo vere est fundamentum aequalitatis transcendentis, quia hoc modo omne ens est magnum vel parvum, et aequale vel inaequale, licet magnitudo illa non sit fundamentum aequalitatis prout est passio quantitatis, quae est genus.
- Sed contra istud arguitur, quia non videtur quod aliquid possit dici de Deo, nisi illud quod est de intellectu illius dicatur de eo ; igitur cum de intellectu magnitudinis sit quantitas, non potest concedi magnitudo in Deo et negari ibi quantitas.
- Item, quaerendo quantus est Deus, bene respondetur quod est immensus ; si autem non esset ibi quantitas, quaestio nulla esset.
- Item, passio communis toti generi, non competit alicui per differentiam specificam ; aequalitas est passio communis toti generi quantitatis ; ergo non competit alicui per aliquam differentiam specificam de genere quantitatis, - et ita non potest poni in Deo aliqua differentia de genere quantitatis, negando ibi genus quantitatis et quod per talem differentiam sit ibi ratio aequalitatis.
- Ad primum respondeo : magnitudo est aequivocum, secundum quod est species quantitatis distincta contra multitudinem V Metaphysicae et secundum quod opponitur parvitati, et eius concretum - quod est magnum - opponitur parvo ista distinctio satis habetur a Philosopho X Metaphysicae cap. 8, in simili de longo et brevi, multo et pauco, multo et uno. Primo modo non transfertur magnitudo ad Deum, nec differentia eius ut aliquid eius, sicut patet ex distinctione VIII, quia tunc transferretur genus quod includitur in ea ; neque etiam secundo modo, ut magnum proprie sumitur et dicit passionem quantitatis, quia etiam propria passio non est sine suo proprio subiecto. Sed alio modo, magnitudo est passio entis, distincta contra parvum, et sic est in omni ente alterum extremum ; hoc patet per Philosophum V Metaphysicae cap. De quanto : Sunt autem magnum et parvum, maius et minus, secundum se dicta et ad aliquid : secundum se quidem quantitatis passiones ; transferuntur etiam et ad alia haec nomina quasi dicat : proprie sumpta dicunt passiones quantitatis, communiter sumpta dicunt passiones communes entis.
- Ad aliud - quantus est Deus - neganda est esse quaestio rationabilis, si negetur in Deo quantitas ; si autem concedatur esse quaestio rationabilis, tunc concedenda est esse in Deo quantitas virtutis, non molis.
- Tertia ratio non concludit nisi quod aequalitas, ut est passio generis quantitatis, non competit Deo per aliquam differentiam generis quantitatis, nec transfertur ad divina ; et concedo quod nulla differentia de genere quantitatis competit Deo ; nec aliqua passio illius generis, sed passio transcendens competit Deo.
- Ad aliud dico quod perfectio simpliciter, id est quae formaliter posset esse infinita, non dicit nisi aliquid quod potest esse essentiale in divinis et ad se et tale aliquo modo praeintelligitur relationibus originis, cuiusmodi sunt sapientia et bonitas etc. Aequalitas autem non praeintelligitur relationibus originis, nec potest esse ad se : Pater enim non est aequalis sibi sed Filio, et ideo aequalitas hoc modo non dicit perfectionem simpliciter ; dicit tamen perfectionem, quae in omni natura - comparando ad aliquid eiusdem naturae - melior est suo opposito, quia oppositum eius de necessitate dicit imperfectionem : non enim est inaequalitas in eadem natura nisi alterum individuum imperfecte habeat illam naturam. Ex quo ergo relatio potest esse inter supposita in ista natura, imperfectionis esset inaequalitas in eis, quia in altero poneret perfectionem deminutam ; aequalitas autem non est ibi imperfectionis, immo magis praeexigit perfectionem simpliciter, quia praeexigit naturam perfectam et perfecte in utroque relato. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro De quantitate animae, loquens ad discipulum : Aequalitatem - inquit - inaequalitati iure praeponis, nec quemquam aestimo humano sensu praeditum cui non illud videatur. Hoc utique verum est, comparando ad aliqua in eadem natura, et simpliciter - quibus compossibilis est aequalitas - magis possunt esse perfecta quam illa quibus aequalitas non est compossibilis, quia illorum necessario aliquod est imperfectum.
- Tunc cum probas de perfectione creaturae, - respondeo quod aliqua sunt necessaria ad perfectionem creaturarum quae tamen non dicunt perfectionem simpliciter ; et hoc est, quia creaturae de se imperfectae - sine illis non possunt habere perfectam perfectionem quanta et qualis est eis possibilis, et ideo illa aliqualiter supplent imperfectionem creaturarum, sicut dictum est supra distinctione VII, ubi negatum est quod differentia specifica alicuius sit perfectio simpliciter. Ita dico quod perfectio limitata non potest esse tanta in una natura limitata, sicut potest esse in pluribus naturis ordinatis ; et ideo ibi ordo naturae, id est perfectionis inaequalis, necessarius est ad maximam perfectionem eis possibilem, non autem est simpliciter necessarius ad perfectionem maximam, quia illa potest esse in natura perfectissima illimitata, sine ordine imperfectionis.
- Et si arguas quod ordo est perfectionis, et ordo videtur requirere inaequalitatem, - respondeo : dico quod ordo originis stat cum perfectione, ordo autem inaequalitatis non stat cum perfectione. Non ergo omnis ordo est perfectionis, sed aliquis stat cum perfectione in eadem natura, et aliquis non.
- Ad tertium dico quod aliquando super aliquam relationem communem fundantur relationes oppositae aequiparantiae, sicut si dicatur assimilans et assimilatum. Ista dicunt relationem activi ad passivum, fundatas super hanc relationem communem quae est similitudo : assimilans enim est causans similitudinem sicut dealbans est causans albedinem, et assimilatum est causatum secundum similitudinem sicut dealbatum est causatum secundum albedinem. Est ergo hic relatio activi et passivi in assimilante et assimilato, sicut in dealbante et dealbato ; sed in dealbante, illud in quo fundatur relatio activi est absolutum, hic autem - scilicet in assimilante - illud in quo fundatur relatio activi est relatio aequiparantiae. Et tale nomen importat duas relationes, tales : unam communem et aliam disquiparantiae. Quantum ad illam communem relationem, mutuitatem habet ad correlativum illius relationis, non autem habet mutuitatem ad correlativum secundum relationem disquiparantiae. - Ita etiam hic, coaequari importat relationem coaequati ad coaequans, et ita illa aequalitas mutua est : Filius enim, qui coaequatur Patri, aequalis est Patri et e converso. Sed alia relatio, per modum passivi, scilicet accipere aequalitatem ab alio, illa non est mutua sed competit praecise Filio, et relatio opposita disquiparantiae - scilicet coaequare - competit Patri, hoc est dare aequalitatem Filio. Est ergo imago aequalis, et e converso, sed sola imago coaequatur intelligendo duas relationes praedictas.
Quaestio 2
- Secundo quaero de circumincessione divinarum personarum, utrum quaelibet persona sit in alia.
Et arguitur quod non : Quia si quidlibet esset in quolibet (secundum positionem Anaxagorae), esset maxima confusio ; ergo si personae divinae essent in se invicem, essent confusae, - contra illud Athanasii neque confundentes personas.
- Et confirmatur ratio, quia indivisibile non distinguitur ab indivisibili nisi sit extra ipsum, - quod probatur per Philosophum VI Physicorum, quia duo indivisibilia simul posita non faciunt maius, quia essent unum indivisibile ; ergo cum personae divinae sint indivisibiles, si sint simul, non sunt distinctae.
- Praeterea, si cum personam esse in persona stet distinctio aliqua, ergo et compositio. Probatio consequentiae : si aliquid esset in deitate quod non esset ipsa, tunc deitas esset composita vel componibilis, - quod patet per Augustinum De civitate Dei XI cap. 10 (et ponitur distinctione VIII) : Ideo simplex est Deus, quia est illud quod habet, excepto eo quod persona dicitur relative ad aliam et non est ipsa ; ergo si persona aliquid habet in se quod non est ipsa, ipsa est composita vel componibilis, quod est falsum et prius improbatum.
- Item, in eodem in quo est Filius, est et filiatio ; in Patre est Filius (per positionem circumincessionis) ; ergo in Patre est filiatio. Et ulterius : illud in quo est filiatio, illud est Filius ; ergo Pater est Filius.
- Praeterea, si Pater est in Filio et Filius in Patre, ergo Pater est in se. Consequentia probatur per Philosophum IV Physicorum : Si aer est in igne et ignis in caelo, ergo aer est in caelo ; ergo a simili hic. Et confirmatur per illud Philosophi in Praedicamentis quidquid sequitur ad praedicatum, sequitur ad subiectum, et per illas maximas quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens et quidquid antecedit ad antecedens, antecedit adconsequens et quod est prius priore, est prius posteriore et quod est causa causae, est causa causati, et similes.
- Item, si Pater est in Filio, ergo Deus est in Deo ; et ulterius : ergo Deus distinguitur a Deo.
- Item, quod exit ab alio, non est in eo ; sed Filius exit a Patre (ut dicitur in Ioan. : Exivi a Patre) ; ergo etc.
- Oppositum : Ioan. 14 : Ego in Patre et Pater in me est, - et Magister adducit auctoritates in littera, Augustini scilicet et Ambrosii et Hilarii.
- Istius quaestionis veritas est plana et certa ex auctoritate Salvatoris in Ioan. et alibi in multis locis, et etiam sanctorum exponentium. Sed ut aliqualiter possit intelligi, tria sunt videnda : primo de modo quo persona est in persona, secundo quae sit ratio istius inexsistentiae, et tertio si iste modus essendi in possit reduci ad aliquem modum essendi in repertum in creaturis, loquendo de illis modis quos ponit Philosophus IV Physicorum, vel utrum possit declarari per aliquem modum qui possit in creaturis inveniri.
- De primo dicitur sic, quod dupliciter potest intelligi aliquid esse in alio : primo, id est secundum totum, - sicut vinum est in amphora ; vel secundum partem, et hoc dupliciter : vel ita quod pars sit in alio et nihil sit eius, ut pes avis in laqueo et nihil est eius (et per hoc dicitur avis tota esse in laqueo), vel quod pars eius sit in alio et sit aliquid eius (et per hoc illud cuius est pars, dicitur esse in illo).
- Ad propositum dicitur quod Pater non est in Filio primo modo.
- Quod probatur dupliciter :
Primo, quia illud quod est in alio primo modo, quidlibet eius est in eo aeque primo, - sicut si terra primo est in centro, quaelibet pars terrae est aeque primo in centro, quantum est ex se ; ergo si Pater primo est in Filio, quidlibet Patris primo erit in Filio, et ita paternitas aeque primo sicut deitas. Et ex hoc ultra : sicut deitate Filius est Deus, ita paternitate erit Pater, quod est falsum.
- Secundo, quia illud in quo primo est aliquid, videtur quasi ambire illud et penetrare et continere ; idem autem respectu eiusdem continere et contineri, ambire et ambiri, non est intelligibile ; ergo etc.
- Ergo oportet quod sicut in creaturis dicitur aliquid secundum partem in alio, et non primo, ita una persona dicatur esse in alia secundum aliquid sui : non autem secundum aliquid sui quod nihil sit illius in quo est, quia illud esset relatio personalis personae inexsistentis, et illud non est ratio qua persona est in persona (sicut patebit in secundo articulo, in quo concordo secum) ; ergo illud est essentia, quae ita est aliquid inexsistentis quod est aliquid eius in quo exsistit.
43 Et quod propter essentiam istam Filii, inexsistentem Patri, sit Filius in Patre, probatur, quia ubicumque est fundamentum relationis alicuius, ibi est relatio fundata in eo ; ubicumque ergo est essentia in qua fundatur filiatio, ibi est filiatio.
44 Distinguitur tamen de persona quae est in alia et in qua est alia, quia licet persona quae est in alia ponatur in ea non primo sed per aliquid sui, id est per essentiam, tamen persona in qua est, est in qua primo est alia, id est se tota, quia se tota habet aliquo modo quasi rationem ambientis et continentis deitatem, quae licet non sit pars personae inexsistentis, est tamen aliquid personae.
45 Contra istud. Primo : esse in non dicit aliquid ad se, secundum omnem opinionem, quia sic Pater esset in se ; ergo relationem personae ad personam. Non relationem originis, quia illa non est eiusdem rationis in extremis (personae autem uniformiter sunt in se invicem, secundum istos) ; ergo dicit relationem communem. Sed relatio communis secundum eandem rationem fundamenti est in supposito quod refertur et in supposito ad quod refertur, sicut similitudo requirit eandem rationem albedinis in simili quod refertur et in simili ad quod refertur ; ergo si illud ad quod refertur persona inexsistens, sit tale primo quod in ipso sit persona illa, sequitur quod persona inexsistens primo erit per se relata ista relatione, et non per aliquid sui praecise.
- Respondetur quod maior est vera loquendo de illo quod est ratio proxima alicuius essendi in, non autem de ratione remota ; essentia autem, ut est formaliter in Patre, non est ratio proxima Filii essendi in Patre, sed remota, - ratio autem proxima est ut est sub proprietate personae inexsistentis.
- Contra. Hoc concludit propositum, quia illud dicitur convenire toti primo, quod non convenit ei secundum aliquam partem sui, sed secundum quod est ex omnibus partibus suis, in creaturis ; ergo ita hic, cum non sit in persona - secundum istos - nisi relatio et essentia, quidquid convenit personae non praecise ratione alterius istorum sed ratione essentiae cum relatione simul (vel e converso), hoc convenit sibi primo, quia hoc dicit personam secundum se totam.
- Praeterea, proprietas personae, ut est incommunicabilis, non convenit formaliter essentiae (sicut : essentia non generat, nec generatur, nec distinguitur, nec refertur), nec etiam e converso (proprietas quae convenit essentiae ut communicabilis est, non convenit personae, quia est propria essentiae secundum quod distinguitur a persona), quia essentia est una in tribus, persona autem nullo modo - nec primo nec secundum aliquid sui - est una in tribus ; ergo cum iste modus essendi in quo essentia est in Patre ut quasi forma (puta ut qua Pater est Deus) nullo modo conveniat personae, quia iste est proprius essentiae secundum quod distinguitur a persona, nullo modo ex isto dicetur Pater esse in Filio, sicut nec ex hoc quod Pater est essentia Pater erit idem Filio.
- Quantum ad istum articulum dico sic, quod praedicatum convenit toti primo, ut primo distinguitur contra illud quod est secundum partem (ut dicitur V Physicorum in principio), quod non convenit ei praecise quia parti illius convenit. Et per oppositum, nihil dicitur convenire alicui toti secundum partem nisi quod convenit parti et per illam partem dicitur de toto, - sicut patet per Philosophum V Physicorum in exemplo eius : Sanatur homo, quia thorax ; formaliter sanari dicitur de thorace, et primo, et per hoc de toto, cuius totius thorax est pars.
- Praedicatum primo inhaerens alicui toti, aliquando nulli parti ipsius totius inest, aliquando autem cuilibet parti inest.
- Exemplum primi : triangulus primo habet tres angulos etc., et tamen nulla pars trianguli (loquendo de partibus integralibus) habet hoc praedicatum, scilicet habere tres ; similiter homo primo est risibilis, et tamen nulli parti eius primo inest haec passio ; et compositum generatur primo, licet nulla pars eius generetur primo, loquendo de isto modo eius quod est generari ; et ita universaliter in omnibus substantiis heterogeneis et passionibus earum. Et ratio est ista, quia natura talis subiecti adaequata est tali praedicato, quam adaequationem notat talis primitas (sicut patet ex definitione universalis, I Posteriorum), et natura totius illius adaequati in nulla parte salvatur, et ita passio eius nulli parti eius convenit.
- Exemplum secundi est : si ignis sit primo calidus, quaelibet pars ignis est calida. Ita etiam Philosophus VII Physicorum arguit quod nullum corpus potest a se moveri primo, quia tunc quiesceret ad quietem partis ; non enim primo moveretur nisi motus inesset cuilibet parti eius : si enim alicui parti eius non inesset motus, toti primo non inesset. Et ita est universaliter in substantiis homogeneis et passionibus earum, quia natura illa cui primo - id est adaequate - convenit talis passio, ipsa est eiusdem rationis in parte et in toto ; ergo praedicatum adaequatum tali naturae, inest cuilibet in quo est illa natura, et ita convenit parti. Non ergo propter rationem primitatis oportet praedicatum quod convenit toti - parti convenire, immo numquam propter hoc oportet quod conveniat parti, sed praecise quando natura totius est eadem in toto tali et parte eius.
- Ad propositum dico quod iste modus essendi in non est per illum modum quo natura est in supposito vel forma in materia, sed sicut subsistens est in subsistente, secundum Hilarium VII De Trinitate cap. 8, ubi dicit sic : Inesse non ut aliud in alio, ut corpus in corpore, sed ita esse ac subsistere ut in subsistente insit, ita vero inesse ut et ipse subsistat. Subsistere autem, id est incommunicabiliter per se esse, convenit personae primo non enim de persona dicitur quia de essentia vel de relatione dicatur, sicut etiam agere in creaturis, vel produci, primo convenit supposito toti (id est non sibi quia parti). Ergo et subsistenter inesse primo convenit personae : licet enim natura insit primo Patri, ut natura supposito, ista tamen non est subsistentia vel inexsistentia subsistentis in subsistente, sed praecise illa inexsistentia qua totus Filius inexsistit praesentialiter et intime in toto Patre ; cui alludit illud Ambrosii, in hymno : In Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater.
- Et tunc ad argumenta dictae opinionis contra istud membrum.
Ad primum dico quod illa maior est dupliciter falsa : Primo, quia non oportet illud praedicatum quod convenit primo toti, convenire alicui parti (ut ex declaratis satis patet), quia est primitas adaequationis. Secundo, quia si alicui parti conveniat, vel toti ratione alicuius partis, non oportet alteri parti convenire ratione cuiuslibet partis, maxime quando illae partes non sunt eiusdem rationis in integrando totum. Sicut si homo primo est rationalis, quia differentia specifica (sicut rationale) primo dicitur de specie, primo etiam homo habet actum illum qui convenit animali rationali in quantum rationale, scilicet intelligere vel ratiocinari ; et tamen non aequaliter convenit illud praedicatum utrique parti hominis, scilicet animae et corpori : forte enim formaliter potest dici de anima et nullo modo de corpore, non tamen dicitur de homine quia de anima, quia tunc competeret homini secundum partem, sicut esse longum competit homini secundum partem, quia secundum corpus. Si etiam intelligere utrique parti competeret ita quod posset dici de ea, tamen non aequaliter se habet utraque pars ad illud praedicatum quantum ad inhaerentiam praedicati totius : non enim est ita corpus ratio inhaerentiae huiusmodi praedicati sicut anima, et hoc quia istae partes - scilicet corpus et anima non sunt partes eiusdem rationis in integrando totum, sed altera materia et altera forma ; materia enim non est ratio operandi sicut forma, ipsi toti, primo operanti.
- Ita ergo in proposit : propter Patrem primo esse in Filio non oporteret concedere deitatem esse in Filio vel paternitatem, illo modo essendi in ; si tamen concedatur, non oportet adhuc concedere ex aequo, quia non sunt eiusdem rationis in persona quae includit eas. Et ulterius cum arguitur si aeque essent in Patre, ergo si unum formaliter, et reliquum, - non valet, sed est fallacia aequivocationis, quia in antecedente accipiendo illud esse in Patre, accipitur ut in subsistente praesentialiter, et in consequente infertur alius modus essendi in, qui non est iste modus formaliter, licet praesupponatur isti modo essendi in ; unde ex modo essendi in per praesentiam, concluditur modus essendi in per informationem.
- Ad secundum dico quod illud non est tantum contra membrum istud de esse in primo, sed etiam contra conclusionem principalem : ita enim videtur impossibile in creaturis quod idem respectu eiusdem contineat et contineatur, vel ratione totius contineat et ratione partis contineatur, sicut quod idem primo contineat et contineatur. Et ideo respondeo ad argumentum et dico quod iste modus essendi in non dicit continentiam, sed praesentiam subsistentis in subsistente, et illa est unius rationis in utroque, quia sicut hic subsistens est praesens illi, sic ille isti.
- Quantum ad secundum articulum dico quod nec essentia est ratio huius inexsistentiae, nec relatio sola.
- Primum probo, quia tunc Pater esset in se, quod est falsum, eo modo quo intelligit Salvator Patrem esse in Filio et Filium in Patre, quia sic esse in requirit distinctionem realem.
- Secundum probo : Tum quia relationes originis non sunt eiusdem rationis in personis relatis, et ita si illae essent formales rationes essendi in personarum in se invicem, non essent personae in se invicem uniformiter, - quod est contra praedicta. Tum quia si per impossibile iste Deus produceret alium Deum, non esset iste Deus in illo, quia - secundum Ioannem Damascenum cap. 5 - si essent duo Dii, non possent esse simul, et ita neuter esset immensus, et ita nec Deus ; et tamen vere esset relatio producentis ad productum. Tum tertio, quia si per impossibile duae personae essent sine origine, si tamen haberent eandem essentiam cum distinctione reali, essent in se invicem, quia non posset essentia unius personae esse in alia nisi ipsa relatio (quae omnino eadem est illi essentiae) esset in ea, licet alio modo essendi in, quia in quo est fundamentum, et relatio, quamvis non esset una ab alia, origine ; ergo proprietas relativa non est in causa. Tum quarto, quia in creaturis sunt vere relationes originis, principiantis et principiati, et tamen ibi - propter diversitatem naturae in ipsis relatis - neutrum est in alio.
- Et ex his sequitur quod cum non sint in persona nisi essentia et relatio, secundum communem opinionem, quod ambo ista erunt totalis ratio inexsistentiae.
- Et ad intelligendum quomodo hoc sit, potest accipi exemplum in creaturis de similitudine : nihil enim est sibi simile, secundum Hilarium (et ponitur distinctione XXXI), sed alteri ; similitudo tamen fundatur super unitatem in qualitate, secundum Philosophum V Metaphysicae cap. De ad aliquid ; nec sola ergo diversitas relatorum, nec sola unitas fundamenti sufficit ad similitudinem, sed ambo requiruntur per se sicut una causa totalis.
Ita hic : nec distinctio personae inexsistentis et in qua est alia, neque unitas essentiae per quam sunt in se invicem, est tota ratio inexsistentiae, sed ambo simul. Sicut tamen in similitudine est principalior ratio unitas fundamenti quam distinctio relatorum, et similiter immediatior, ita hic potest poni immediatior et principalior ratio inexsistentiae istius unitas essentiae quam distinctio personarum.
- Quantum ad tertium articulum dico quod iste modus essendi in non est aliquis illorum modorum quos ponit Philosophus IV Physicorum, - formaliter, dico, quia omnes illi modi sunt per hoc quod contentum est aliquid continentis et non e converso, vel per hoc quod aliquid contenti est aliquid continentis et non e converso ; neutra istarum rationum est in proposito, quia diversitas est ibi maior ratio essendi in quam unitas. Ideo bene dixit Hilarius III De Trinitate in principio (et ponitur in littera) : Natura intelligentiae humanae rationem huius dicti non capit, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit.
- Colligendo tamen ea quae sunt perfectionis in creaturis et tollendo ea quae sunt imperfectionis, possunt poni exempla aliqua istius modi essendi in, saltem imperfecta et imperfecte repraesentantia istum modum :
Primo quidem de illapsu essentiae divinae respectu creaturarum, ad quem illapsum concurrunt simul immensitas naturae divinae et eius manutenentia. Circumscribatur ergo ab illapsu ratio manutenentiae, ita quod reservetur ratio praesentiae propter immensitatem, absque ratione conservationis sive potentiae activae pertinentis ad manutenentiam : hoc circumscripto, sicut Deus quia immensus - praesens est omni creaturae, ita tunc intelligitur praesens alicui absque hoc quod manuteneat illud ; et tunc si ponatur una natura in praesente et in illo cui est praesens, propter quam naturam unam oporteat ipsum esse praesens, erit exemplum ad propositum de isto modo essendi in.
- Aliud exemplum est de anima non informante corpus, praesente tamen corpori (sicut in instanti mortis) ; aut de angelo praesente corpori, non autem informante ; aut de corpore glorioso praesente corpori non glorioso, - vel melius exemplum, si posset corpus gloriosum inexsistere alteri corpori glorioso aeque subtili. In his omnibus esse in est subsistentis et praesentis, non per informationem nec per modum partis ; et si in istis addatur unitas naturae, quae de necessitate naturae exigat talem praesentiam, erit perfectius simile.
- Aliud etiam exemplum est de potentiis animae, quae si ponantur differre ex parte rei, et cum hoc tamen esse realiter idem essentiae animae, de necessitate una erit in alia, quia in alia est essentia animae cui illa potentia est eadem ; ergo distincta aliquo modo, realiter erunt indistincta. Si utrumque istorum esset per se exsistens, subsistens distinctum erit in subsistente praesentialiter, et erit exemplum essendi in.
- Pro omnibus istis exemplis - et ad declarationem duorum articulorum praecedentium - potest addi quod in isto modo essendi in utrumque extremum secundum eandem rationem est in alio, quia hic notatur praesentia mutua, non continentia extremi ab extremo. Sicut si intelligatur corpus esse in loco, hoc est sicut contentum in continente ; sed si duo corpora intelligantur esse in eodem loco in se invicem, hoc est secundum eandem rationem, quia sunt simul et simultas dicit relationem communem unius rationis in extremis ; et si per impossibile circumscribatur locus et ponatur simul praesentia corporum, erit relatio unius rationis in extremis, et utrumque in altero, sine continentia vel unius ab altero vel amborum a tertio.
- Ad argumenta principalia. Ad primum dico quod confusio esset si quidlibet esset in alio secundum opinionem Anaxagorae, quia sic quidlibet esset in altero sicut pars eius, sicut videtur Philosophus imponere sibi ; sed persona non est in persona sicut aliquid eius ; et ideo non sequitur.
- Cum confirmatur ratio per illud VI Physicorum de indivisibilibus, respondeo quod aut illud falsum est quod indivisibilia quantitatis non sunt distincta nisi differant situ (de quo alias, in II), aut si est verum, nihil est ad propositum, quia ratio illa quae esset ibi, non est in personis divinis, quibus non convenit situs.
- Ad secundum dico quod deitas est communis omni subsistenti in natura divina, et est aliquid subsistentis in natura illa, et ideo non posset realiter distingui ab aliquo nisi esset aliquo modo componibile cum illo, quia non est intelligibile quod in aliquo subsistente sint plura nisi unum sit componibile cum altero ; persona autem non est aliquid cuiuscumque subsistentis in natura illa, et ideo licet persona sit in persona, non tamen oportet quod sit ipsa vel componibilis ipsi, sicut oportet dicere de deitate.
- Ad tertium dico quod quando abstractum dicitur esse in aliquo, aut de virtute sermonis denotatur esse in, sicut forma in informato (sicut cum dicitur color est in lapide), non signatur esse in sicut pars est in toto, sed sicut forma in informato, et tunc illa propositio est neganda filiatio est in Patre, - et tunc prima consequentia non valet ; aut hoc non habetur de virtute sermonis, sed ex usu (sicut dicimus calorem esse in luce non sicut in subiecto), et tunc concedi potest ista filiatio est in Patre, accipiendo esse in pro inexsistentia intima, sicut iam dictum est. Nec sequitur ultra ergo Pater est Filius, sed est fallacia aequivocationis, inferendo in antecedente quasi in acciperetur ibi per modum formae.
- Ad quartum dico quod ille modus arguendi tenet ubi vera est talis propositio (per quam tenet talis modus arguendi) : quidquid habet aliquam habitudinem ad aliquid, habet similem habitudinem ad illud ad quod illud aliud habet talem habitudinem. Ista propositio frequenter vera est in relativis superpositionis et suppositionis, non tamen est universaliter vera. Sed de isto non dico modo quia argumentum hoc procedit de essendo in, quod ut sumitur in proposito - notat relationem communem. Quantum ergo ad relationes communes, dico quod ilia propositio est universaliter falsa, puta quidquid est simile Socrati, est simile omni simili Socrati hoc enim includit quod aliquid sit simile sibi ipsi, quia illud cadit sub ista distributione omni simili. Sed ad hoc ut sit vera, oportet addere specificationem istam omni alii a se ; et tunc virtute talis propositionis specificantis, tenet talis modus arguendi procedendo, non convertendo, - puta, non sequitur Socrates est similis Platoni et Plato est similis Socrati, ergo Socrates est similis Socrati ; propositio enim ista falsa est quidquid est simile Socrati, est simile omni simili Socrati, nisi addatur omni simili Socrati alii a se, et tunc non includitur Socrates sub illa distributione, nec potest argui convertendo ad Socratem, sed procedendo. Sed adhuc talis additio non sufficit ad veritatem talis propositionis, nec ad efficaciam talis argumentationis, sed oportet addere quod medium - ad quod comparantur extrema - sit limitatum secundum rationem talem, quia non oportet quod quidquid est simul cum a, sit simul cum omni eo cum quo a est simul (omni - inquam - alio a se), si ipsum a sit illimitatum, - quia tunc exsistens Parisius, esset simul cum exsistente Romae, quia sunt simul cum deitate, immensa et illimitata ad illos. Nec etiam omnia ista sufficiunt, nisi addatur quod medium non varietur ut comparatur ad extrema.
- Ad propositum ergo dico quod argumentum non valet, quia arguitur convertendo, et non procedendo ; et propositio confirmans talem modum arguendi falsa est. Argumentum tamen Philosophi IV Physicorum tenet, quia arguit tantum procedendo et accipiendo medium limitatum et non variatum ; sed argumentum est in relativis suppositionis et superpositionis, unde non multum est ad propositum de esse in in proposito, ut dicit relationem communem. Ut tamen de relativis disquiparantiae breviter dicatur, dico quod talis modus arguendi generaliter non tenet nisi per rationem prioris et posterioris, quod fere commune est omnibus talibus relativis ; quidquid enim est prius priore, est prius posteriore, - et ut generalius dicatur, quidquid habet ordinem ad aliquid, habet similem ordinem ad quodlibet aliud ad quod illud habet talem ordinem ; ista propositio vera est in ordine essentiali, non intelligendo condicionem specialem ordinis (puta mediationem vel immediationem, propinquitatem vel remotionem). Quia ergo esse in ipsius aeris in igne dicit ordinem essentialem, et similem dicit esse in ignis in caelo, ideo tenet illa consequentia procedendo, et hoc quia proceditur secundum rationem generalem ordinis, non specificando ordinem mediatum vel immediatum. Unde non sequitur a est pater b, b est pater c, ergo a est pater c, ut pater denotat immediatum ordinem ad c ut ad filium ; sed bene sequitur ut notat paternitatem in communi, prout pater extenditur ad avum et proavum.
- Ad aliud concedo quod Deus est in Deo, et hoc concedit Hilarius VII De Trinitate. Sed cum infertur ergo Deus distinguitur a Deo, nego consequentiam, propter fallaciam consequentis : haec enim praepositio in non notat virtutem confundendi suum casuale (nec hoc habet), et ideo potest casuale eius stare pro supposito aliquo determinato indeterminate ; distingui autem distribuit terminum huius relationis confuse et distributive, propter negationem inclusam, et ideo casuale huius praepositionis in non infert terminum huius relationis, - sicut non sequitur Deus generat Deum, ergo Deus distinguitur a Deo, propter similem rationem.
75 Ad ultimum dico quod exitus Filii a Patre est processio producti a producente, non autem diversitas in natura ; talis exitus nihil prohibet quin exiens maneat in eo a quo exit, quia recipit eandem naturam cum eo a quo procedit.
