Distinctio I — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio I

[DISTINCTIO I]

 

[1] Circa distinctionem primam, ubi Magister tractat de frui et uti, quaero primo de obiecto ipsius fruitionis, et primo, utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus.

Arguitur quod non :

Primo per auctoritatem Augustini 83 Quaestionum quaestione 30 : Fruendum est bonis invisibilibus, sed plura sunt bona invisibilia ; ergo non tantum est fruendum ultimo fine.

[2] Item per rationem : capacitas fruentis est finita quia ratio sive natura subiecti est finita ; ergo illa capacitas potest satiari aliquo finito. Sed fruendum est quocumque satiante capacitatem fruentis ; ergo etc.

[3] Item, aliquid est maius capacitate animae, ut Deus, qui sufficit sibi ipsi, et aliquid minus capacitate eius, ut corpus ; ergo aliquid est medium, scilicet aequale capacitati eius: illud est minus Deo ; ergo habeo propositum, quod non tantum Deo vel ultimo fine est fruendum.

[4] Item, quaecumque forma satiat capacitatem materiae ; ergo quodcumque obiectum satiat capacitatem potentiae. Consequentia probatur, quia potentia per formam receptam in ipsa respicit obiectum ; et si forma una recepta satiat intrinsece, sequitur quod obiectum quod respicitur a potentia per illam formam satiat potentiam extrinsece sive terminative. Antecedens probatur, quia si aliqua forma non satiaret capacitatem materiae, stante illa forma in materia inclinaretur materia ad aliam formam naturaliter, et per consequens sub ista quiesceret violenter, nam quodcumque prohibens aliquid ab illo ad quod est inclinatio naturalis ipsius est violentum sibi, sicut apparet de quiete gravis extra centrum.

[5] Item, firmius assentit intellectus alii vero quam primo vero ; ergo a simili intensius potest voluntas assentire alii bono quam primo bono.

 

[6] Ad oppositum est Augustinus I De doctrina christiana cap. 1 : Res quibus fruendum est sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et hi tres sunt una res, ergo etc.

 

[7] Ad istam quaestionem distinguam primo de fruitione ordinata et in communi sumpta, secundo dicam de obiecto primo fruitionis ordinatae, tertio de obiecto fruitionis in communi, quarto quomodo sit intelligendum fruitionem esse circa finem - sive vere ultimum finem, ut in secundo articulo, sive non vere ultimum, ut in tertio articulo.

[8] De primo dico quod fruitio in communi excedit fruitionem ordinatam, quia quandocumque aliqua potentia non determinatur ex se ad actum ordinatum, actus eius in communi universalior est actu eius speciali ordinato ; voluntas autem ex se non determinatur ad ordinatam fruitionem, quod patet, quia perversitas summa potest esse in ea, ut quando utitur fruendis et fruitur utendis, secundum Augustinum 83 Quaestionum quaestione 30. Est autem fruitio ordinata qualis nata est esse recta, quando scilicet ordinatur secundum debitas circumstantias, fruitio vero in communi est sive habeat illas circumstantias debitas sive non.

 

[9] Quantum ad secundum videtur esse opinio Avicennae quod fruitio ordinata potest esse circa aliud a fine ultimo. Quod probatur ex dictis eius IX Metaphysicae cap. 4, ubi vult quod intelligentia superior per actum suum intelligendi causat inferiorem: tunc autem videtur productum esse perfectum quando attingit suum principium productivum, secundum illam propositionem Procli 35, quod unumquodque natum est converti ad illud a quo procedit ; in tali autem reditu videtur circulus esse completus et ita perfectio ; ergo intelligentia producta perfecte quietatur in intelligentia producente.

[10] Contra istud arguitur sic : potentia non quietatur nisi ubi suum obiectum perfectissime invenitur esse et in summo; potentiae autem fruentis obiectum est ens in communi secundum Avicennam I Metaphysicae cap. 5 ; ergo non quietatur potentia fruens nisi ubi est perfectissimum ens. Hoc est summum tantum.

[11] Confirmatur per simile de materia ad formam: non quiescit nisi sub continente alias, tamen intrinsecum non sic satiat ut obiectum.

[12] Item, intelligentia inferior videns superiorem aut videt eam esse finitam, aut credit eam esse infinitam, aut nec videt eius finitatem nec infinitatem. Si credit eam infinitam, ergo nec beatificatur in ea, quia stultius nihil dici potest quam quod falsa opinione sit anima beata secundum Augustinum X De civitate cap. 4. Si autem nec videt eius finitatem nec infinitatem, non videt eam perfecte, nec sic est beata. Si autem videt eam finitam, ergo potest intelligere aliquid posse eam excedere : ita autem experimur in nobis quod possumus appetere maius bonum, ultra quodcumque bonum finitum quod ostenditur, vel possumus appetere ultra quodcumque bonum, aliud, quod ostenditur maius bonum, et per consequens potest voluntas appetere amare illud maius bonum, et ita non quietatur in illa intelligentia.

[13] Alii arguunt contra istam opinionem sic : anima est imago Dei, ergo capax eius est et particeps esse potest, quia secundum Augustinum XIV De Trinitate cap. 8 : eo anima imago Dei est quo capax eius est et particeps esse potest ; quidquid autem est capax Dei per nihil minus Deo satiari potest; ergo etc. Sed ista ratio non procedit contra philosophos, quia praemissa sumpta de imagine est tantum credita et non naturali ratione cognita; ratio enim imaginis quam nos concipimus est tantum credita, non autem naturaliter cognita rationc, quia ratio imaginis quam nos concipimus fundatur in anima ad Deum ut trinus est, et ideo non cognoscitur naturaliter, quia nec extremum ad quod est cognoscitur a nobis naturaliter.

[14] Alii arguunt contra rationem eius sic : anima creatur a Deo immediate, ergo in eo immediate quiescit et quietatur. Sed huius rationis antecedens est tantum creditum, et negaretur ab eis, quia ipse ponit eam immediate creatam ab ultima et infima intelligentia. Similiter consequentia non valet hic, nec etiam similis facta est pro opinione Avicennae : accidit enim quod in eodem coniungantur ratio primi effectivi et ratio finis, nec quietat in quantum primum effectivum sed in quantum obiectum perfectissimum, alioquin sensitiva nostra, quae a Deo creatur secundum unam opinionem, non posset perfecte quietari nisi in Deo ; in proposito ergo idem est efficiens et finis quia in efficiente est plenitudo perfectionis obiecti, non autem in ratione efficientis unde efficiens est includitur ratio finis vel quietantis.

[15] Ideo teneo quantum ad istum articulum hanc conclusionem, quod videlicet fruitio ordinata habet tantum ultimum finem pro obiecto, quia sicut tantum est assentiendum per intellectum primo vero propter se ita tantum est assentiendum per voluntatem primo bono propter se.

 

[16] De tertio articulo dico quod obiectum fruitionis in communi, ut abstrahit ab ordinato et inordinato fine, est finis ultimus : vel verus finis, qui scilicet est finis ultimus ex natura rei, vel finis apparens, finis ultimus qui scilicet ostenditur a ratione errante tamquam finis ultimus, vel finis praestitutus, quem scilicet voluntas ex libertate sua vult tamquam finem ultimum. Duo prima membra satis patent. Tertium probo, quia sicut in potestate voluntatis est velle vel non velle, ita in potestate eius est modus volendi, scilicet referre vel non referre ; ergo in potestate sua est aliquod bonum velle propter se, non referendo ad aliud bonum, et ita praestituendo sibi in eo finem.

 

[17] De quarto articulo dico quod ratio finis non est ratio propria obiecti fruibilis neque in fruitione ordinata neque in fruitione communiter sumpta. Quod non in ordinata, patet : tum quia respectus non includitur in obiecto beatifico per se in quantum est obiectum beatificum, tum quia ille respectus est respectus rationis tantum, sicut et quilibet respectus Dei ad creaturam (respectus autem rationis non potest esse per se obiectum sive ratio per se obiecti fruitionis), tum quia si per impossibile esset aliquod obiectum summum ad quod non ordinaretur ista voluntas sicut ad finem, adhuc illud obiectum quietaret, in quo tamen per positum non est ratio finis. Respectu ergo fruitionis ordinatae ratio finis secundum veritatem non est propria ratio obiecti fruibilis, sed est concomitans obiectum fruibile ; in fruitione inordinata finis apparentis ratio finis concomitatur obiectum fruibile forte in apprehensione praecedit fruitionem eliciendam, quasi ratio obiecti alliciens, aliter, sed in fruitione finis praefixi ratio finis sequitur actum, quia vel dicit modum actus vel modum obiecti ut talis finis praefixus actu terminat actum, quia voluntas volendo illud propter se tribuit sibi rationem finis.

 

[18] Ad primum argumentum principale dico quod frui accipitur extensive, pro amore honesti distincto contra amorem utilis et delectabilis, vel honesta dicuntur ibi in plurali non propter pluralitatem essentiarum sed propter pluralitatem perfectionum in Deo fruibilium.

[19] Ad secundum dico quod relatio aliqua finita necessario est ad terminum vel obiectum simpliciter infinitum, quia quod est ad finem in quantum tale est finitum, etiam acceptum ut est omnino proximum fini, cum omnibus videlicet quae sufficiunt ad immediate attingendum finem ultimum, et tamen relatio finis, ad quem est illud immediate, non fundatur nisi in infinito. Et hoc frequenter accidit in relationibus proportionum vel proportionalitatum et non similitudinum, quia ibi prima extrema sunt maxime dissimilia. Ita dico in proposito quod inter potentiam et obiectum non est relatio similitudinis sed proportionis, et ideo bene potest capacitas finita esse in natura finita sicut natura est finita et tamen ad terminum et obiectum simpliciter infinitum sicut ad correlativum. Contra, obiectum adaequatum satiat.

Respondeo : non adaequatum realiter sed in ratione obiecti; talis adaequatio est secundum proportionem et correspondentiam.

 

[20] Per idem ad aliud dico quod nihil est maius in ratione obiecti obiecto proportionato animae; aliquid tamen est maius, hoc est, maiori modo vel meliori attingibile quam possit ab anima attingi, sed ista maioritas non est in obiecto sed in actu. Quod declaro per exemplum : si ponatur aliquod album visibile secundum decem gradus, et ponatur visus capiens illud album et aliam albedinem secundum unum gradum et alius visus perfectior secundum decem gradus, ille secundus visus perfecte capiet illud album quantum ad omnes gradus visibilitatis suae, quia videbit illud obiectum sic album quantum est visibile ex parte obiecti, et tamen si fuerit tertius visus, perfectior illo secundo et acutior, perfectius videbit illud album. Unde non erit ibi excessus ex parte visibilis et obiecti in se vel graduum obiecti, quia idem est simpliciter et uniformiter se habens, sed excessus erit ex parte videntium et actuum videndi.

[21] Ad quartum dico quod non quaecumque forma satiat appetitum materiae totaliter extensive, quia tot sunt appetitus materiae ad formas quot sunt formae receptibiles in materia ; nulla igitur una forma potest satiare omnes appetitus eius, sed una satiat perfectissime, scilicet forma perfectissima; illa tamen non satiat omnes appetitus materiae nisi in illa una forma includerentur omnes aliae. Ad propositum dico quod unum obiectum potest includere omnia obiecta aliquo modo, et ideo solum illud obiectum perfecte quietat potentiam quantum potest quietari. Non tamen est omnino simile de quiete intra et extra, nam quodcumque receptivum quietatur intra finito aliquo recepto ; sed extra sive terminative non oportet quod in finito quietetur, quia ad perfectius potest ordinari quam possit in se recipere formaliter ; quia finitum non recipit formam nisi finitam, bene tamen habet obiectum infinitum.

Cum probatur quod quaelibet forma quietat materiam, quia aliter sub quacumque forma violenter quiesceret, dico quod violenta quies numquam est nisi quiescens determinate inclinetur ad oppositum, sicut exemplificatur de gravi respectu descensus deorsum et quiete eius super trabem ; materia autem prima ad nullam formam inclinatur sic determinate, et ideo sub quacumque quiescit; non violenter sed naturaliter quiescit, propter indeterminatam inclinationem ad quamcumque.

[22] Ad quintum dico quod intellectus assentit cuilibet vero secundum evidentiam ipsius veri quam natum est facere de se in intellectu, et ideo non est in potestate intellectus firmius vel minus firmiter assentire vero sed tantum secundum proportionem ipsius veri moventis; in potestate autem voluntatis est intensius assentire bono vel non assentire, licet imperfectius viso, et ideo consequentia non valet de vero respectu intellectus et de bono respectu voluntatis.