Distinctio XXIX — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XXIX

DISTINCTIO XXIX

 

 

Quaestio Unica

 

  1. Circa distinctionem vigesimam nonam quaero utrum principium uno modo dicatur de principio sumpto personaliter et notionaliter, et essentialiter sumpto.

Quod non : Quia si principium esset unius rationis hoc triplici modo sumptum, ergo principiata essent unius rationis ; hoc falsum est, quia nec Filius et Spiritus Sanctus principiantur uno modo, nec creatura eodem modo cum eis.

  1. Contra : Sequitur creans, ergo principians, et generans, ergo principians, et spirans, ergo principians, - et non e converso ; ergo consequens est commune ad omnia antecedentia.

 

  1. Ad istam quaestionem dico quod principium non dicitur univoce de principio essentialiter et notionaliter sumpto, - et hoc loquendo de relatione quae per se significatur hoc nomine principium, et accipiendo principium principiative, pro eo quod principiat (sive pro principio quod, non quo). Et ratio est, quia principium essentialiter sumptum non dicit nisi relationem rationis (non realem, quia non est relatio realis Dei ad creaturam, ut ex distinctione sequente patebit), ut autem accipitur ad intra, notionaliter vel personaliter, dicit relationem realem ; relationi autem reali et rationis non est commune aliquid idem, quod est commune rei in uno et in alio rationis, quia ei quod est secundum quid tale et ei quod est simpliciter tale, in quantum huiusmodi, non est commune univocum illud quod accipitur in eis secundum quid et simpliciter : relatio autem realis est simpliciter relatio, et relatio rationis secundum quid relatio, quia sicut esse in ratione est esse secundum quid, ita referri secundum rationem sive comparari a ratione est referri vel comparari secundum quid ; ergo non est principium univocum istis.

 

  1. Si autem loquamur de principio ad intra, ut est personale et notionale, videtur quod eis possit esse ratio principii communis univoce ; sicut paternitati et filiationi potest hoc quod est relatio originis esse commune univoce, et generationi et spirationi potest hoc quod est productio esse commune univoce, sicut tactum est supra distinctione XXIII de communi univoce personis in quantum personae.

5 Ad argumenta. Primum probat quod non est principium unius rationis, ibi, ad notionale et personale. Respondeo quod in creaturis aliqua duo distincta specie dicuntur esse alterius rationis, et tamen potest abstrahi ab eis unum commune unius rationis, sicut genus. Ita in proposito : istae productiones - generatio et spiratio - sunt alterius rationis, loquendo de propriis rationibus earum, et tamen potest aliquid unum commune abstrahi ab eis ; et eodem modo de hoc communi quod est principium, ipsum potest esse commune unius rationis, licet illa de quibus dicitur sint alterius rationis, loquendo de propriis rationibus eorum.

  1. Et si obiciatur contra hoc, quia tunc est universale in divinis, - de hoc tactum est distinctione XXIII.
  2. Argumentum ad oppositum probat communitatem huius quod est principium, ad tale et tale principium, - sicut probat univocationem ad principium intra et extra. Ideo potest responderi quod non sequitur creans, ergo principians et generans, ergo principians, accipiendo principians, quod infertur, pro aliquo communi univoco simpliciter, - quia principians, quod infertur ad hoc quod est creans (ut dicitur de Deo), dicit tantum relationem rationis, principians autem quod infertur ex generante dicit relationem realem.