Distinctio XLVIII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XLVIII
DISTINCTIO XLVIII
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam octavam quaero utrum voluntas humana - vel generalius - utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae.
Quod sic : Veritas intellectus creati est quandocumque conformatur intellectui increato ; igitur a simili, de voluntate creata, quod tunc est bona quando conformatur voluntati increatae.
- Contra : Iudaei voluerunt Christum pati et mori, quod et Christus voluit, - et tamen ipsi peccaverunt : (Dimitte, inquit, eis Pater, quia nesciunt quid faciunt) ; ergo etc.
- Respondeo : Secundum Dionysium De divinis nominibus 4 cap., bonum est ex causa integra, et secundum Philosophum II Ethicorum oportet simul omnes circumstantias concurrere in actu quocumque morali, ad hoc quod sit bonus moraliter ; sufficit tamen defectus unius et cuiuscumque circumstantiae, ad hoc quod sit malus moraliter.
- Voluntas ergo creata, conformis voluntati divinae in substantia actus, sive in substantia ut circumstantionata quacumque una circumstantia, sive sit conformis sibi in omnibus circumstantiis pertinentibus ad bonitatem moris (et forte si esset sibi conformis in omnibus circumstantiis, puta quod propter idem vellent et eodem modo, et sic de omnibus aliis circumstantiis), - adhuc non oporteret eam esse bonam, sicut voluntas increata est bona, quia non congruunt eaedem circumstantiae actui ut actus est diversorum agentium. Non enim voluntati creatae congruit ita intense velle aliquod bonum, sicut voluntati increatae, - et intensio actus respectu obiecti in agente creato et increato, est differens multum in eis ; et saltem, quidquid sit de conformitate voluntatis creatae et increatae in omnibus circumstantiis, - non sufficit conformitas in bonitate actus et obiecti, quia potest esse difformitas in aliis circumstantiis, quae necessario requiruntur ad bonitatem actus voluntatis.
- Ad argumentum in oppositum dico quod non est simile, quia veritas intellectus non dependet nisi a solo obiecto, quod obiectum si ita se habeat sicut intelligitur, verus est intellectus ; bonitas autem voluntatis non dependet a solo obiecto, sed ab aliis omnibus circumstantiis, et potissime a fine : propter quod notandum est quod omnis nostra volitio potissime ordinata est ad finem ultimum, qui est alpha et omega, principium et finis, - cui sit honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
