Distinctio XII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

 

 

Quaestio 1

 

  1. Circa distinctionem duodecimam quaero utrum Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum in quantum omnino unum vel in quantum aliquo modo distincti.

Quod in quantum distincti, probatio : Augustinus VI De Trinitate cap. 5 : Spiritus Sanctus est communis unio (vel communio) Patris et Filii. Ex hoc accipitur communiter quod est nexus amborum, - nexus autem non est aliquorum nisi in quantum sunt distincti ; est autem nexus eorum in quantum procedit ab eis ; ergo procedit ab eis in quantum distincti.

  1. Item, actio est suppositi, ergo duorum suppositorum non est una actio ; Spiritus Sanctus producitur actione Patris et Filii ut agentium ; igitur in quantum distincti.
  2. Item, si producunt in quantum omnino unum, - aut in quantum unum in essentia, aut in quantum unum in persona, aut in quantum unum in vi spirativa : non in quantum unum in essentia, quia tunc Spiritus Sanctus produceret se, quia est unum in essentia cum Patre et Filio ; nec secundo modo, patet ; nec tertio modo, in quantum sunt unum in vi spirativa, quia tunc sequeretur quod Pater esset duo principia respectu Filii et Spiritus Sancti, propter duas vires productivas in ipso respectu eorum.
  3. Item, amor notitiae genitae est tertia pars imaginis, ergo amor procedens est amor Verbi.

Antecedens probatur distinctione VI, per Augustinum ; responsionem quaere ibi.

  1. Tres actus sunt voluntatis : respectu obiecti, respectu actus complacentiae, imperii. Tertius nullo modo est in Deo, quia nec in nobis respectu primae intellectionis ; primus principalior, secundus universalior, - uterque essentialis in Deo. Sed amor procedens est principaliter amor obiecti, non Verbi nisi sit Patris (forte neutrius ex prima productione), sicut nec Verbum nisi essentiae ; in nobis autem omnis amor est procedens, ibi non, sed tantum primi obiecti diligibilis cogniti.

 

  1. Contra : V De Trinitate cap. 17 : Pater et Filius sunt unum principium ad Spiritum Sanctum, sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum principium ad creaturam ; creatura autem est a tribus in quantum unum, non in quantum distincti ; ergo etc.

 

  1. In ista quaestione planum est quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti. Hoc declaratum est in concilio generali Lugdunensi sub Gregorio X, sicut patet Extra, De summa Trinitate et fide catholica, et est hodie in VI libro Decretalium. Ratio huius veritatis est ista, quia ut dictum est distinctione X, Pater prius origine habet actum fecunditatis intellectus quam voluntatis : in illo priore communicatur Filio fecunditas eadem quae est in Patre, quia in illo signo originis - in quo Filius producitur per fecunditatem intellectus - communicatur sibi a Patre quidquid sibi non repugnat, et ita fecunditas voluntatis ; ergo in alio signo originis, quando producitur persona per actum fecunditatis secundae (scilicet voluntatis), producitur a Patre et Filio omnino ut ab uno principio, propter unam fecunditatem principii productivi in eis.
  2. Sed est difficultas alia. Cum enim illa voluntas sit una in duobus suppositis, quae supposita concorditer volunt ista voluntate, et concordia connotet aliquam distinctionem suppositorum concordium, utrum Pater et Filius per se magis spirent hac voluntate in quantum una vel in quantum concors.
  3. Hic dicitur sic, quod supposita producentia sunt distincta, et propter illam distinctionem nullo modo concederentur spirare in quantum plures, - habent enim unam vim spirativam ; sed ulterius, ista vis spirativa non omnino sub ratione unitatis suae est proximum principium fecundum ad spirandum, sed sub ratione concordis voluntatis, ubi connotatur aliqua distinctio : et propter illam distinctionem, connotatam ex parte principii quo, potest concedi quod spirant in quantum sunt distincti.

Ista opinio confirmatur per Richardum III De Trinitate cap. 16.

  1. Quoniam intellectus perfectam fecunditatem ad productionem Verbi habere potest ut exsistit in una sola persona, voluntas autem perfectam fecunditatem ad productionem Spiritus Sancti non potest habere nisi coexsistat in gemina persona, et hoc quia fecunditas istius consistit in plenitudine perfectae sapientiae, quae potest esse in unico, dicente Richardo De Trinitate libro III cap. 16 : Nihil definitur contrarium naturae, si plenitudo sapientiae dicatur posse subsistere in singularitate personae, nam si esset una sola persona in deitate, nihilominus plenitudinem sapientiae habere posset ; fecunditas autem voluntatis consistit in plenitudine amoris veri, qui non potest esse nisi in duobus, ad minus, dicente eodem Richardo cap. 3 : Amor non potest esse iucundus nisi fuerit mutuus, quia cum in amore essentiali fecunditas voluntatis non possit esse nisi summe perfectus et iucundus sit amor, oportet quod si voluntas sit fecunda, quod sit amor mutuus, ut sit - secundum eum cap. 3 - qui amorem impendat, et sit qui amorem rependat, quia, ut dicit cap. 7, summe diligenti non sufficit, si summe dilectus summam dilectionem non rependat.
  2. Et secundum hoc, ad hoc - ut supra dictum est - quod communis voluntas Patris et Filii sit fecunda ad spirandum Spiritum Sanctum non sufficit quod sit una voluntas amborum et amor essentialis in ipsa communis, qua ambo simul amant et volunt, sed oportet quod sit voluntas mutua et concors duorum, ita quod unus summum amorem alteri impendat, et ille versa vice eundem semper summum amorem eidem rependat : quo exsistente fecunda est voluntas ut ex ipsa producat amorem, qui est Spiritus Sanctus, dicente Richardo (ubi prius, cap. 11) quod in amore mutuo multumque fervente nihil praeclarius quam ut ab eo quem summe diligis et a quo summe diligeris, alium aeque diligi velis ; itaque in illo, sicut mutuo diligitur, utriusque dilectio ut consummata sit praehabitae dilectionis consortium requirit, et hoc per vim spirativam, quae est concors voluntas in mutuo amore, producendo Spiritum Sanctum, - non solum ut sunt unum in voluntate illa sive amore, sed ut sunt plures inter se distincti, quae distinctio connotatur per hoc quod voluntas dicitur esse concors et amor mutuus : non potest esse nisi sit plurium secundum quod plures sunt inseparabiles, nam haec praepositio con associationem importat, quae non est nisi plurium distinctorum (et propter hoc bene dicitur quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres coaeterni, cum tamen ista negetur Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres aeterni).

 

  1. Per hoc etiam quod ista voluntas concors est, et amor mutuus duorum licet sit unus et idem, tamen non est eadem ratio eius ut est a Patre in Filium impensus, et e converso ut est a Filio in Patrem repensus, - quoniam (secundum Richardum libro III cap. 20) quando duo diligunt se mutuo et summi desiderii affectus invicem rependunt, et istius in illum et illius in istum affectus discurrit, quasi in diversa tendit, quia quodammodo ratione diversus est ; sed ista diversitas est in amore vel voluntate essentiali, qua non obstante fecunditas est penitus una et eadem in voluntate illa concordi et amore mutuo, in qua fecunditate Pater et Filius penitus sunt unum et uniformiter spirant Spiritum Sanctum, qui a duobus concorditer diligitur, duorum affectus tertii amoris incendio in unum conflatur, ut dicit idem Richardus.
  2. Et secundum hoc, in spiratione Spiritus Sancti dupliciter consideranda est Patris et Filii distinctio : uno modo ut exprimuntur sicut elicientes actum, - alio modo ut intelliguntur esse concordes in amore mutuo et in voluntate, circa actum eliciendum. Et ex distinctione eius primo modo considerata, nullo modo dicendi sunt spirare ut plures ; licet enim sint plures qui spirant, non tamen propter pluralitatem quae prior est in illis spirant, sed solum ex distinctione eorum secundo modo considerata : et sic Pater et Filius non spirant Spiritum Sanctum in quantum sunt plures in elicienda actione (licet concurrant in unam rationem secundum quam elicitur actio), sed ut sunt plures in una voluntate, quae est ratio eliciendi actum, concordando ad amorem suum, in illa mutuitate.

 

  1. Contra istam positionem. Si Pater et Filius producant Spiritum Sanctum voluntate in quantum concorditer amantes se ea, ergo est alius Spiritus Sanctus prius productus, - quod est inconveniens.
  2. Probatio consequentiae. Primo, quia in quocumque signo naturae vel originis est principium productivum perfectum in se, et in supposito conveniente actioni, in illo signo potest esse tali supposito ratio producendi ; sed voluntas infinita ut est infinita voluntas, intellecta ante omne velle, habens obiectum infinitum sibi praesens, est sufficiens principium productivum amoris infiniti, et Pater et Filius sunt personae convenientes productioni ; igitur voluntas ut in Patre et in Filio, non intellecta ut qua formaliter volunt sed ut voluntas est infinita habens essentiam divinam praesentem sibi per actum intelligentiae, erit Patri et Filio principium productivum Spiritus Sancti, - et ita si Spiritus Sanctus producatur per voluntatem in quantum volens, sive in quantum ea Pater et Filius diligunt se actu, sequitur quod ante Spiritum Sanctum productum voluntate volente est Spiritus Sanctus productus voluntate ut est actus primus, quod est inconveniens.

 

  1. Ista ratio de voluntate, quod sit principium spirandi ut voluntas est, non autem ut actu volens est, - confirmatur dupliciter : primo per formalem rationem voluntatis in principiando, quae est libertas, quae non ita convenit ipsi velle ; secundo per simile de intellectu.
  2. De primo arguitur sic : voluntas ut in nobis est actus primus, libera est ad habendum actum volendi, non autem ipse actus volendi liber est sive principium producendi aliquid libere, quia actus volendi est quaedam qualitas naturalis, - et si est principium alicuius actus, videtur esse principium naturale eius, non liberum (sicut si ex tali actu generaretur habitus appetitus, naturaliter generaretur, ita quod non est in potestate actus generatio talis habitus, ut videtur). Ergo videtur quod magis salvatur Spiritum Sanctum libere produci si producatur voluntate ut est actus primus, quam si producatur voluntate ut est actu volens, ut scilicet subintelligitur sub actu secundo.
  3. Secundo arguitur sic, quia Filius non producitur intellectu paterno ut actu intelligens est, ita quod actualis intellectio sit formalis ratio qua Pater generat Filium, sicut ostensum est supra distinctione II ; ergo a simili, voluntas ut actu volens non erit principium producendi Spiritum Sanctum, sed voluntas ut actus primus.
  4. Secundo probo consequentiam principalem sic, accipiendo eandem maiorem quam prius : in quocumque signo naturae vel originis, etc. ; tunc addo hanc minorem, quod voluntas divina habens obiectum primum sibi praesens - est ratio producendi amorem adaequatum illi perfectius quam habens obiectum secundarium sibi praesens, vel saltem non minus perfecte ; ergo cum essentia divina sit primum obiectum voluntatis divinae - non Pater ut Pater nec Filius ut Filius, quia tunc Pater esset formaliter beatus in pluribus obiectis distinctis - ergo voluntas habens essentiam divinam praesentem sibi (sive ut amabilem sive ut amatam, non curo in ista secunda probatione) magis erit principium producendi amorem adaequatum illi quam ut habet Patrem ut Patrem vel Filium ut Filium pro obiecto, vel saltem non minus, et ita cum voluntas prius habeat essentiam pro obiecto quam Patrem ut Pater est, prius spirabitur Spiritus Sanctus voluntate ut est essentiae divinae tamquam primi obiecti, quam voluntate ut est Patris tamquam obiecti, vel Filii tamquam obiecti.
  5. Confirmatur ista ratio, quia essentia divina est formaliter infinita, paternitas ut paternitas non est formaliter infinita ; ergo Spiritus Sanctus, qui est amor infinitus, et hoc non tantum ratione voluntatis infinitae sed ratione etiam obiecti infiniti, ut dictum est distinctione X, - magis spirabitur voluntate ut est essentiae divinae (quod est obiectum infinitum) quam ut est Patris ut Patris vel Filii ut Filii, ut obiecti.
  6. Si dicatur essentiam non esse primum obiectum voluntatis sed rationem formalem in primo obiecto quod est persona, - hoc est falsum, quia unum est obiectum primum voluntatis, tum quia ratio formalis amati primo amatur ; et concedit propositum, quia erit ratio formalis spirandi eo modo quo obiectum concurrit ad spirare.
  7. Ex istis duabus probationibus concluditur quod Pater non spirat Spiritum Sanctum in quantum diligit Filium primo, nec Filius in quantum diligit Patrem, sed Pater et Filius in quantum habent essentiam divinam praesentem ut obiectum primum voluntatis suae, et hoc propter secundam probationem consequentiae principalis ; similiter, quod spirant in quantum habent essentiam praesentem non in quantum actu amatam sed in quantum amabilem, praesentatam actu intelligentiae eorum, propter primam probationem consequentiae.

 

  1. Et si obicias contra primam probationem, nonne Pater et Filius sunt prius amantes essentiam in se quam spirent Spiritum Sanctum ?, - responderi potest sicut dictum est prius distinctione VI de productione Filii, quomodo Pater aliquo modo prius origine intelligit quam Filius generatur, et tamen non sic quod actualis intellectio Patris sit ratio gignendi Filium, sed memoria in Patre ; ita potest dici de dilectione qua Pater et Filius diligunt concorditer et formaliter, et de actu spirandi.
  2. Item, secundo : principium aeque perfectum in uno supposito sicut in duobus, aeque est principium agendi in uno sicut in duobus, quia ad actionem non videtur requiri nisi principium perfectum quo et suppositum perfectum agens ; sed voluntas aeque perfecta est in uno supposito sicut in duobus, et unum suppositum aeque perfectum est - perfectione requisita ad suppositum agens - sicut duo ; ergo voluntas aeque potest esse principium producendi in uno sicut in duobus, ita quod illa mutuitas non sit aliqua ratio producendi ex parte principii productivi.
  3. Maior probatur, quia principium quo non accipit perfectionem sibi competentem a supposito, sed dat supposito - quia eo suppositum est perfectum - ut possit agere ; ergo non est tale principium perfectius in pluribus quam in uno quando est idem principium in pluribus et in uno.

 

  1. Et si dicas quod illud principium non est in uno ut principium productivum est sed tantum sic est in duobus, et tantum derelictive in Patre, genito Filio, - hoc videtur absurdum, quia omnem realitatem, tam relativam quam absolutam, quam Pater potest habere, habet in se in primo signo originis : nullam ergo habet Filio genito, quam non praeintelligitur habere prius origine quam Filius generetur, - quare et illam fecunditatem, sive illa fecunditas ponatur relatio sive aliquod absolutum.
  2. Hoc confirmatur per Augustinum IV De Trinitate cap. 18, Pater est principium totius deitatis, et per ipsum - in auctoritate praeallegata V De Trinitate cap. 17 - patet quod sunt unum principium Spiritus Sancti, omnino unum, sicut tres personae sunt unum principium creaturae : non autem uniformiter omnino spirarent si Filius statim, in suo primo signo originis, haberet fecunditatem spirandi et Pater non haberet in primo signo suo omnem fecunditatem, sed tantum haberet in secundo signo, Filio genito.

 

  1. Et si instetur de potentia creandi, quod illa non sit in Patre ante productionem Filii et Spiritus Sancti, - patebit responsio partim hic, exponendo intentionem Richardi, et amplius de ordine productionum intrinsecarum ad extrinsecas.
  2. Item, Si in Patre est perfecta voluntas, patet, prius origine quam in Filio ; non tamen est principium perfectum spirandi, per te.

Quaero quid intelligitur addi huic principio ut sit perfectum principium spirandi ? Non aliquod suppositum, quia illud nihil addit principio quo, sed tantum illo habet quod possit agere. Si dilectio mutua huius in illum, et e converso, ergo relatio duplex rationis erit ultimata ratio sive actualitas principii spirandi ; hoc est impossibile propter duo : primo, quia nulla relatio rationis praeexigitur productioni divinae (probatur distinctione XIII, contra opinionem ponentem intellectum et voluntatem distingui tantum ratione), - secundo, quia tunc essent duo principia formalia proxima spirandi et ita duo supposita non spirarent omnino in quantum unum, quod est contra Augustinum V De Trinitate cap. 17, sicut allegatum est opponendo.

  1. Item, si haberent duas voluntates, possent esse concordes tali mutuitate : igitur in quantum concordes spirare, non est ut unum principium spirare, quia nec ut unum suppositum nec ut unum quo, in quantum concordes.
  2. Item, aut Pater, voluntate et volitione ut in ipso, cum illa relatione ad Filium dilectum est totale principium spirandi, aut non. Si sic, sequitur quod Filius non spirat in quantum habet relationem, quia non habet rationem quo : non enim spirat in quantum diligens, quo diligere circumscripto nihil minus spiraretur Spiritus Sanctus ; sed circumscripta relatione nihil minus spiraretur Spiritus Sanctus a Patre ut totali principio, per suum velle ut tendit in Filium. Si detur in prima divisione quod non, sequitur quod uterque in quantum amans alterum non est nisi deminutum principium, et ambo simul sunt unum principium quasi per aggregationem (ut duo trahentes navem), non autem unum principium per identitatem principii perfecti.
  3. Praeterea, contra illas rationes quas innuit Richardus pro se, scilicet quod amor mutuus sit iucundissimus : ex hoc sequitur quod Pater esset formaliter beatus tali amore, quia amor quo est beatus, est iucundissimus, et tunc Pater non esset formaliter beatus in se sed in Filio, obiective, quod est haereticum
  4. Item, secundo, contra illam rationem arguo sic : in nobis amor mutuus est iucundior, quia per talem mutuitatem habetur in dilecto amplior ratio diligibilitatis. Quicumque enim dilectus potens diligere, si rediligat, amabiliorem se facit, quia non tantum quaecumque bonitas sit in eo, est ratio diligibilitatis, sed redamatio est alia ratio diligibilitatis, et propter hoc ipse habens illam bonitatem quae est prima ratio diligibilitatis, et similiter redamationem, est diligibilior. Ergo oppositum erit in divinis, ubi ista ratio amabilitatis nullo modo poterit inveniri nec poni : non enim Filius est amabilior Patre, et magis redamans essentiam divinam (propter quam primo redamatur), nec ista redamatio est alia ratio diligibilitatis in Filio.
  5. Praeterea, amor mutuus in nobis non est iucundior nisi sciatur. Sicut enim non amatur bonitas nisi cognita, sic nec amatur redamans in quantum redamans, nisi cognoscatur eius redamatio. Sed si hoc modo deberet poni in divinis redamatio vel amor mutuus, iucundior, et propter hoc tali amore spirari Spiritum Sanctum, tunc Pater et Filius non in quantum redamantes se sed in quantum amantes et scientes se redamari, spirarent Spiritum Sanctum, ita quod cognitio redamationis videretur tunc esse formalius et immediatius principium spirandi Spiritum Sanctum quam amor, et ita formalius et immediatius erit Spiritus Sanctus productus per intellectum quam per voluntatem.
  6. Praeterea, contra opinantem, quia tenet quod Spiritus Sanctus posset distingui a Filio etsi non procederet ab eo, propter eius modum distinctum procedendi a Patre. Si autem fecunditas voluntatis ad spirandum Spiritum Sanctum non est nisi ut formaliter voluntas est in duobus, non posset Spiritui Sancto competere suus modus procedendi - alius a modo procedendi Filii - nisi esset a Filio. Ergo videtur sibi ipsi contradicere.

 

  1. Quantum ad istum articulum concedo quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum voluntate in quantum omnino una, quia ad rationem principii, praecise ut principium, non requiritur nisi perfectio eius in se et quod habeatur in persona antequam intelligatur habere terminum adaequatum : voluntas autem omnino una est in Patre et in Filio, et ante origine in eis quam intelligatur habere terminum adaequatum (quia ambo sunt etiam spirativi), et ideo voluntas, ut in eis, est idem principium productivum respectu Spiritus Sancti.
  2. Sed propter verba Richardi intelligenda, distinguo quod multipliciter potest intelligi voluntas concors : aut concordans in aliquo actu secundo elicito, puta amando idem, et tunc vel creaturam vel Spiritum Sanctum ; vel amando se et redamando, puta quod Pater ea diligat Filium et e converso ; vel potest intelligi concors quasi habitualiter, in quantum actus primus natus est habere quasi actum secundum. Duobus primis modis non videtur quod Pater et Filius spirent Spiritum Sanctum voluntate concordi, quia (ut probatum est in prima ratione per duas probationes) neque dilectione essentiae (ut probatum est in prima probatione) neque sui invicem (ut tactum est in secunda probatione) formaliter spirant. Ergo oportet ut intelligatur tertio modo : voluntate concordi, id est voluntate in quantum est actus primus, in qua nati sunt concordare in actu suo, concorditer producendo amorem ; tali - inquam - voluntate spirant, et magis una quam concordi, quia ut intelligitur actus primus, intelligitur una voluntas in eis et non habere concordiam nisi hoc modo loquendi quia illae personae intelliguntur posse concordare in actu quasi secundo, concorditer spirando.
  3. Tunc salvando verba Richardi aliqualiter, dico quod quando in eodem aliquo sunt duo principia activa ordinate activa, illud non est in potentia proxima ad agendum principio secundo nisi praeintelligatur in actu primi principii, - exemplum de intellectu et voluntate in anima ; ergo Pater non est omnino fecundus potentia propinqua ad spirandum (quod est actus voluntatis ut principii quo) nisi praeintelligatur in actu principii prioris (quod est intellectus), et per consequens voluntas non est proximum principium nisi ut est in duobus : hoc sequitur, quia per illam productionem priorem - sine qua non est ista potentia propinqua - voluntas est in duobus quia per actum primae fecunditatis communicatur personae productae secunda fecunditas, scilicet fecunditas voluntatis respectu spirationis Spiritus Sancti ; non tamen est alia fecunditas - scilicet fecunditas voluntatis - in duobus quam in uno, sed eadem et in producente et producto.
  4. Exemplum istius est aliqualiter in nobis. Anima non est fecunda potentia propinqua ad habendum actum volendi nisi sit in actuali intellectione, licet illa intellectione non formaliter producat actum amandi sed voluntate ut est actus primus, qui praeexsistit in anima ante intellectionem licet non in potentia omnino propinqua ad agendum. Si tunc anima producens intellectionem communicaret sibi fecunditatem voluntatis, non esset voluntas in potentia propinqua ad producendum amorem nisi esset prius productum verbum, et ita communicata sibi voluntate fecunda ; et ita numquam esset voluntas proxime fecunda nisi in duobus, - non tamen ita quod ista fecunditas de ratione sua requirat esse in duobus quia ipsa non posset esse in uno (immo ipsa eadem iam praeexsisteret in ipsa mente), sed propter ordinem fecunditatum in producendo necessario oporteret secundam fecunditatem - quando est in potentia propinqua - esse in duobus.
  5. Potest ergo concedi quod Pater et Filius voluntate una, quae est in eis, spirant, quae est perfecte fecunda in duobus suppositis exsistens, quia prius intelligitur communicari supposito genito - et ita esse in duobus - quam quod ea Spiritus Sanctus producatur.

 

  1. Sed quomodo dilectione mutua spiratur Spiritus Sanctus ? Respondeo : dilectione, id est voluntate qua Pater et Filius ut in actu primo, nati sunt se mutuo diligere ; hac - inquam - voluntate, ut exsistente in eis et nata esse talis qua diligant se mutuo, spiratur Spiritus Sanctus, non autem aliquo actu secundo quasi dilectionis actualis impensae et repensae. Sed si istud non sufficit ad intentionem Richardi, exponat eum qui poterit, quia non videtur eius determinatio bene posse stare cum dictis Augustini - qui attribuit Patri et Filio perfectam rationem unius principii respectu Spiritus Sancti sicut Trinitati respectu creaturae - si contradicat praedictis ; qualiter autem Augustinus dicat quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, quasi sit ipsa mutua dilectio Patris et Filii (sicut videtur loqui De Trinitate libro VI cap. 5), exponetur distinctione XXXII, ubi Magister tractat de illa quaestione : Utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto.
  2. Iuxta istam quaestionem est una difficultas quasi grammaticalis : utrum Pater et Filius possent dici unus spirator vel duo spiratores. Ubi multipliciter dicitur, sed quia vis est de significato nominis, non multum immoror. Videtur enim quod nomen tale verbale significet principium tale agendi, ut illud natum est denominare suppositum activum ; sicut enim lectio significat actum quiditative per modum habitus et quietis, ita lector significat principium huiusmodi actus per modum habitus et quietis, ut est denominativum suppositi activi ; spiratio igitur significat vim spirandi ut concernit suppositum, - et quia est una vis in Patre et Filio, et terminus numeralis appositus alicui determinabili ponit suum significatum circa illud, ideo non videtur concedendum de vi sermonis quod sint duo spiratores, quia vis spirativa videretur numerari in eis.
  3. Et si obicias, sequitur sunt duo spirantes, ergo duo spiratores (consequentia probatur, quia sicut singulare infert singulare, sic plurale infert plurale), - respondeo : dico quod consequentia non valet, quia participium significat actum ut in fieri, consignificat enim tempus sicut verbum, - et ita sicut conceditur quod Pater et Filius creant, sic conceditur quod sunt creantes ; non autem conceditur quod sunt duo creatores sed unus creator, quia nomen verbale non significat actum per modum actus et in fieri sed per modum habitus et quietis.

 

  1. Sed quae ratio quare terminus numeralis conceditur posse apponi terminis adiectivis, et non substantivis ?

Ponitur ista ratio, quia adiectiva adiacent suppositis et significant formam in adiacentia ad supposita, et ideo possunt numerari ad numerationem suppositorum ; sed substantiva non sic significant formam in adiacentia ad supposita, sed quasi significant aliquo modo abstracto a suppositis : ideo non possunt sic numerari, quia sic significaretur ibi numeratio formae, et ideo non conceditur duo Dii sicut duo habentes deitatem.

  1. Sed ista ratio non videtur sufficere, quia terminus numeralis ponit significatum suum circa significatum determinabilis ; significatum autem adiectivi et substantivi idem est, - non differunt autem nisi in modo significandi ; ergo videtur quod terminus numeralis primo ponat significatum suum circa idem, et ita si significetur numeratio formae determinabilis ex una parte et ex alia non, propter illam adiacentiam ad suppositum quae convenit uni et non alii, - non ratione significati sed ratione modi significandi poterit esse veritas in una et falsitas in alia.
  2. Assigno aliam rationem, talem : omne dependens dependet ad aliquid omnino et simpliciter independens (numquam enim dependentia alicuius sufficienter terminatur nisi ad aliquid omnino independens), et ideo quando duo aeque dependent, neutrum est natum terminare alterum, sed utrumque dependeret ad aliquod tertium, independens ; adiectivum est dependens ad substantivum. Quando igitur adiectivum additur substantivo, saltem invenit independens ad quod terminatur eius dependentia, - quando autem duo adiectiva adduntur sibi mutuo, neutrum dependet ad alterum, quia neutrum terminatur ad alterum, sed dependent ambo ad aliquid tertium, quod terminat sufficienter dependentiam amborum. Ergo quando terminus numeralis additur substantivo, sicut si dicatur duo spiratores, statim terminus numeralis adiectivus habet substantivum terminans, quia adiectivum determinat illud quod eius dependentiam terminat ; ideo denotatur significatum sui substantivi numerari. Quando autem additur adiectivo, ut cum dicitur duo spirantes, utrumque est dependens, et ideo neutrum determinat alterum sicut neutrum terminat dependentiam alterius, sed ambo dependent ad tertium, quod terminat eorum dependentiam et determinatur per ipsa. Et hoc est in proposito aliqui vel personae, quasi dicat tres aliqui vel tres personae creantes, quia licet usitate masculinum non sit substantivum, sed tantum neutrum sit substantivum, tamen in divinis quando adiectivum masculinum ponitur per se, tunc intelligitur ibi esse substantivum, ut quis vel persona : ut cum dicitur Pater et Filius non sunt unus - sicut dicunt auctoritates - licet sint unus Deus, quia unus absolute positus significatur adiective et intelligitur habere suum substantivum, id est quis ; unde significatur quod Pater et Filius sintunus quis vel unus aliquis, vel una persona.
  3. Tunc ad illam consequentiam sunt duo spirantes, ergo duo spiratores, - nego eam. Et cum probas eam quia sicut singulare infert singulare, ita plurale plurale, dico quod non oportet - si ad aliquod antecedens sequatur aliquod consequens - quod ad distinctionem antecedentis sequatur distinctio consequentis, nisi quando consequens illud distinguitur in antecedentibus sicut genus distinguitur in speciebus. In proposito autem supposita spirantia distinguuntur, et ad suppositum spirans sequitur spirator, sed istud consequens non distinguitur nec numeratur numerato antecedente ; et ideo arguendo spirans, ergo spirator, - igitur si duo spirantes, igitur duo spiratores, est fallacia consequentis, arguendo a distinctione antecedentis ad distinctionem consequentis. Et si aliquando invenitur ab auctoribus quod Pater et Filius sunt duo spiratores, debent exponi eorum auctoritates et sane intelligi ; multae enim auctoritates sanctorum, quae non sunt verae de virtute sermonis aliquando, sunt exponendae secundum Magistrum distinctione XII.
  4. Ad argumenta.

Ad primum, cum arguitur de nexu, - dico quod Pater et Filius nectuntur in Spiritu Sancto sicut in communi producto : licet sint distincti (alioquin non conecterentur), tamen non habent commune productum in quantum sunt distincti, sed in quantum unum ; unde productum unum est ab eis in quantum sunt unum producens, et ita auctoritas illa est in oppositum.

 

  1. Ad secundum dico quod actio est singularis per se exsistentis, - non oportet autem esse alicuius singularis incommunicabilis per se exsistentis, sicut dictum est distinctione IV. Quomodo haec est vera Deus creat, vel Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ita ponitur quod est aliquis hic spirator, cui primo conveniat - id est adaequate - spirare, qui praeintelligitur aliquo modo in Patre et in Filio, quibus convenit actus spirandi, quia uterque est hic spirator : et tunc diceretur quod illius per se exsistentis, quod est quasi commune quoddam in re ad Patrem et Filium, est una actio, licet illud non sit unum suppositum (id est incommunicabile), sicut nec Trinitas est unum suppositum, una tamen creatione creat.
  2. Istud non videtur hic probabile sicut ibi Deus creat, quia non videtur hic aliquis per se exsistens, communis Patri et Filio et non Spiritui Sancto, quia tunc illud singulare per se exsistens, licet non incommunicabiliter - realiter tamen referretur ad Spiritum Sanctum, et esset aliquid realiter relatum ad intra prius aliquo modo quam intelligeretur esse persona prima, et ita quod non omnis relatio realis ad intra esset personae, quod non videretur probabile.
  3. Aliter potest dici quod actio non denominat ultimata denominatione nisi suppositum, vel habentem modum suppositi. Dico modum suppositi, pro anima separata et pro accidentibus separatis per miraculum, quae denominantur ab actione ultimata denominatione, quia per se exsistunt, - licet non incommunicabiliter, quia nata sunt communicare esse suppositis ; dum tamen nihil communicant, nihil denominatur ab actione eorum nisi ipsa ultimata denominatione. Sed omnis forma, exsistens in alio ut forma, sicut dat illi esse ita dat illi aliquo modo denominari a sua actione, et licet forma in supposito denominaretur ab actione sua, non tamen ultimata denominatione, sed ulterius denominaretur suppositum ab eadem actione ; si tamen aliqua forma per se exsistens nata esset habere aliquam actionem propriam, si ipsa daret idem esse pluribus, - ex quo supposita non denominantur actione formae nisi quia habent esse per formam, denominarentur ab eadem actione, sicut haberent idem esse illius formae activae (exemplum : si una albedo esset in duabus superficiebus, una immutatione immutarent) : ita ergo cum voluntas fecunda sit unum principium spirandi, quidquid denominatur ab ista actione, - per hoc quod habet esse ista forma, denominatur eadem actione. Quando ergo dicit actio est suppositi, ergo plurium suppositorum sunt plures actiones, nego consequentiam, nisi quando plurificatur in eis illud quod est ratio agendi, per quod dans esse ista dicuntur denominative agere.
  4. Et si obicias, ab una anima hominis sunt multae operationes distinctae (ut intelligere et velle), et etiam multae operationes partium sensitivarum (ut videre, audire, et talia multa), et si partes illae essent supposita, essent eorum agentium plures actiones, respondeo : dico quod non semper unica res est unica ratio agendi ; immo unica res potest includere in se plures rationes agendi, sicut dicetur de anima respectu suarum potentiarum, si de hoc fiat quaestio. Dictum est autem in ista responsione iam habita, de una ratione simpliciter agendi, qualis ratio est in Patre et Filio respectu productionis vel ad producendum Spiritum Sanctum.

 

  1. Ad tertium dico quod Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum in quantum sunt omnino unum : et non in quantum unum in essentia, nec in quantum unum in persona, sed in quantum sunt unum in vi spirativa. Et cum infers ergo Pater esset duo principia productiva, propter duplicem fecunditatem in eo, nego consequentiam, quia ad hoc ut dicantur plura producentia requiritur numeratio suppositorum : non enim dicitur aliquis plures scientes, licet habeat plures scientias, sed oporteret esse plura supposita ad hoc quod sequeretur (de hoc alias, in III libro, ubi quaeritur utrum si plures naturae assumerentur a Verbo, esset unus vel plures homines).

 

 

Quaestio 2

 

  1. Secundo quaero utrum Pater et Filius spirent omnino uniformiter Spiritum Sanctum.

Quod non : Augustinus XV De Trinitate cap. 17 : Spiritus Sanctus principaliter procedit a Patre. Ergo non principaliter a Filio ; igitur non omnino uniformiter.

  1. Item, Hieronymus, Epistola 88 : Spiritus Sanctus proprie a Patre, per Filium. Non ergo proprie a Filio.
  2. Item, Hilarius De Trinitate XII : Spiritum Sanctum, qui a te per unigenitum tuum est, promerear. Ergo est a Patre per Filium ; ergo non uniformiter ab utroque.
  3. Item, Richardus VI De Trinitate : Spiritus Sanctus procedit a Patre mediate et immediate, a Filio autem immediate tantum. Igitur etc.
  4. Item, omnis causa prima plus agit quam secunda, ex prima propositione De causis ; et patet ex dicto Philosophi I Posteriorum, et II Metaphysicae : Necessariorum principia semper esse verissima necesse est, quia sunt aliis causa veritatis. Ergo omne prius producens, plus producit quam secundum producens : Pater videtur prius producere, quia dat Filio producere, - ergo etc.
  5. Contra : Uno principio, in quantum omnino unum in eis, spirant Spiritum Sanctum, - ex quaestione praecedente ; ergo omnino uniformiter.
  6. Respondeo. Actus potest considerari tripliciter : vel in se, vel in quantum est termini, vel in quantum comparatur ad supposita agentia. Primis duobus modis est omnimoda uniformitas, vel potius unitas, quia verissime unus actus et unus terminus productus. Tertio modo loquendo, sicut ipsa vis spirativa communicatur Filio a Patre, ita etiam, quod Filius spiret, hoc habet a Patre, - et ita Pater spirat a se, Filius non a se.

 

  1. Contra : ergo Pater prius spirat Spiritum Sanctum quam Filius spiret Spiritum Sanctum, quia in primo signo originis in quo Pater habet esse a se, habet spirare a se, - et tunc Filius non spiraret, quia si Spiritus Sanctus praeintelligatur habere prius esse a Patre quam a Filio, tunc Filius non producet Spiritum Sanctum iam exsistentem.
  2. Respondeo. De istis ordinibus sive originibus, sive de multis ordinibus prioritatis et posterioritatis, alias dicetur. Sed quantum ad propositum est, non est intelligendum quod Pater spiret antequam Filius spiret, sicut prius origine Pater generat quam spirat, quia tunc Filius non spiraret (ut argumentum deducit), quemadmodum nec Spiritus Sanctus potest generare Filium iam praeintellectum generari. Sed iste est ordo, quod in Patre est : primo, fecunditas utraque a se ; secundo, in Patre est actus primae fecunditatis, et tunc in Filio est secunda fecunditas ; tertio, actus secundae fecunditatis, simul a Patre et Filio habentibus tunc illam fecunditatem, - adhuc tamen cum aliquo ordine, quia ille actus est Patris a se, Filii autem non a se sed a Patre, sicut nec in secundo signo est illa fecunditas Filii a se, sed Patris a se. Non est igitur ordo originis inter spirationem Patris et Filii quasi spiraret Pater in aliquo signo originis in quo non spirat Filius, sed in eodem signo originis simul spirant ; est tamen ibi ordo spirantium in spirando, quia Pater in illo signo originis spirat a se, Filius autem non a se.

 

  1. Per istud patet ad omnes auctoritates adductas, - quia propter hoc dicit Augustinus Patrem principaliter spirare ; exponit enim se : Ideo principaliter dixi, quia quod Filius spirat, hoc habet a Patre.
  2. Dicit tamen quidam doctor quod Pater spirat principaliter et principalius, Filius autem tantum principaliter, quia respectu Spiritus Sancti habet Filius auctoritatem, licet Pater habeat auctoritatem et respectu Filii et respectu Spiritus Sancti, in quantum spirat.

Alius autem doctor contradicit sibi, quod non est ibi aliqua comparatio proprie dicta, in aliqua una forma, sed tantum est ibi comparatio in voce ; sicut Michael dicitur sanctior daemone, ubi tantum est comparatio secundum vocem et non secundum aliquam formam communem in utroque extremo sed illa forma tantum est in uno extremo et non in altero, ita principalitas est in Patre, ut idem sit Patrem principalius spirare et principaliter spirare.

  1. Ad aliud, de Hieronymo, dico quod proprietarius dicitur tantum ille qui in habendo rem non dependet ab alio, usurarius autem qui in utendo re dependet ab alio et non est proprie proprietarius. Pater ergo, qui vim spirativam habet a se, recte dicitur proprie spirare, Filius autem non sic proprie - id est a se - spirat, licet proprie, id est non improprie vel imperfecte spiret.
  2. Per idem patet ad Hilarium, quando dicit quod Spiritus Sanctus est a Patre per Filium.

Distinguitur tamen quod aliquid determinatum per hanc praepositionem per, cum suocasuali, comparatur ad verbum transitivum, vel intransitivum : si ad transitivum, tunc notatur in casuali huius praepositionis subauctoritas, ut Pater creat per Filium ; si ad absolutum vel intransitivum, tunc notatur in casuali huius praepositionis auctoritas, et hoc vel efficientiae, sicut homo vivit per Deum, - vel causae formalis, ut homo sapit per sapientiam.

  1. Et per idem patet ad Richardum. Pater enim eadem fecunditate immediate spirat Spiritum Sanctum, sed in quantum dat Filio illam virtutem spirandi qua Filius spirat, potest dici mediate spirare : nec hic est difformitas aliqua perfectionis et imperfectionis, sive aliquid quod ponat diversitatem in actu, sed tantum alius modus habendi eandem virtutem, - quia Pater a se, Filius non a se sed a Patre.
  2. Ad ultimum dico quod illa propositio vera est de causa et causato, propter hoc quod in causis ordinatis est alia virtus causandi et principalior in priore, non autem in principio quod non est causa, quia ibi non est alia virtus principiandi. Ita est in proposito, et ideo non plus principiat primum principians quam secundum, sicut nec causa superior plus causaret si eadem virtute causativa causaret cum causa secunda, quam causa secunda causaret.