Distinctio XLIV — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
Distinctio XLIV
DISTINCTIO XLIV
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam quartam - ubi Magister tractat utrum Deus potuit res melius fecisse quam fecit - quaero istam quaestionem : utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri.
Et videtur quod non : Quia tunc posset facere res inordinate. Consequens est falsum, ergo et antecedens.
- Contra : Res aliter fieri quam factae sunt, non includit contradictionem ; nec est necessarium ; igitur etc.
- Respondeo : In omni agente per intellectum et voluntatem, potente conformiter agere legi rectae et tamen non necessario conformiter agere legi rectae, est distinguere potentiam ordinatam a potentia absoluta ; et ratio huius est, quia potest agere conformiter illi legi rectae, et tunc secundum potentiam ordinatam (ordinata enim est in quantum est principium exsequendi aliqua conformiter legi rectae), et potest agere praeter illam legem vel contra eam, et in hoc est potentia absoluta, excedens potentiam ordinatam. Et ideo non tantum in Deo, sed in omni agente libere - qui potest agere secundum dictamen legis rectae et praeter talem legem vel contra eam - est distinguere inter potentiam ordinatam et absolutam ; ideo dicunt iuristae quod aliquis hoc potest facere de facto, hoc est de potentia sua absoluta, - vel de iure, hoc est de potentia ordinata secundum iura.
- Quando autem illa lex recta - secundum quam ordinate agendum est - non est in potestate agentis, tunc potentia eius absoluta non potest excedere potentiam eius ordinatam circa obiecta aliqua, nisi circa illa agat inordinate ; necessarium enim est illam legem stare - comparando ad tale agens - et tamen actionem non conformatam illi legi rectae non esse rectam neque ordinatam, quia tale agens tenetur agere secundum illam regulam cui subest. Unde omnes qui subsunt legi divinae, si non agunt secundum illam, inordinate agunt.
- Sed quando in potestate agentis est lex et rectitudo legis, ita quod non est recta nisi quia statuta, tunc potest aliter agens ex libertate sua ordinare quam lex illa recta dictet ; et tamen cum hoc potest ordinate agere, quia potest statuere aliam legem rectam secundum quam agat ordinate. Nec tunc potentia sua absoluta simpliciter excedit potentiam ordinatam, quia esset ordinata secundum aliam legem sicut secundum priorem ; tamen excedit potentiam ordinatam praecise secundum priorem legem, contra quam vel praeter quam facit. Ita posset exemplificari de principe et subditis, et lege positiva.
- Ad propositum ergo applicando, dico quod leges aliquae generales, recte dictantes, praefixae sunt a voluntate divina et non quidem ab intellectu divino ut praecedit actum voluntatis divinae, ut dictum est distinctione XXXVIII ; sed quando intellectus offert voluntati divinae talem legem, puta quod omnis glorificandus, prius est gratificandus, si placet voluntati suae - quae libera est - est recta lex, et ita est de aliis legibus.
- Deus ergo, agere potens secundum illas rectas leges ut praefixae, sunt ab eo, dicitur agere secundum potentiam ordinatam ; ut autem potest multa agere quae non sunt secundum illas leges iam praefixas, sed praeter illas, dicitur eius potentia absoluta : quia enim Deus quodlibet potest agere quod non includit contradictionem, et omni modo potest agere qui non includit contradictionem (et tales sunt multi modi alii), ideo dicitur tunc agere secundum potentiam absolutam.
- Unde dico quod multa alia potest agere ordinate ; et multa alia posse fieri ordinate, ab illis quae fiunt conformiter illis legibus, non includit contradictionem quando rectitudo huiusmodi legis - secundum quam dicitur quis recte et ordinate agere - est in potestate ipsius agentis. Ideo sicut potest aliter agere, ita potest aliam legem rectam statuere, - quae si statueretur a Deo, recta esset, quia nulla lex est recta nisi quatenus a voluntate divina acceptante est statuta ; et tunc potentia eius absoluta ad aliquid, non se extendit ad aliud quam ad illud quod ordinate fieret, si fieret : non quidem fieret ordinate secundum istum ordinem, sed fieret ordinate secundum alium ordinem, quem ordinem ita posset voluntas divina statuere sicut potest agere.
- Advertendum etiam est quod aliquid esse ordinatum et ordinate fieri, hoc contingit dupliciter : Uno modo, ordine universali, - quod pertinet ad legem communem, sicut ordinatum est secundum legem communem omnem finaliter peccatorem esse damnandum ut si rex statuat quod omnis homicida moriatur. Secundo modo, ordine particulari, - secundum hoc iudicium, ad quod non pertinet lex in universali, quia lex est de universalibus causis ; de causa autem particulari non est lex, sed iudicium secundum legem, eius quod est contra legem (ut quod iste homicida moriatur).
- Dico ergo quod Deus non solum potest agere aliter quam ordinatum est ordine particulari, sed aliter quam ordinatum est ordine universali - sive secundum leges iustitiae - potest ordinate agere, quia tam illa quae sunt praeter illum ordinem, quam illa quae sunt contra ordinem illum, possent a Deo ordinate fieri potentia absoluta.
- Potentia tamen ordinata non dicitur nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis rectae de aliquo particulari. Quod apparet ex hoc quod possibile est Deum salvare quem non salvat, qui tamen morietur in peccato finaliter et damnabitur, - non autem conceditur ipsum posse salvare Iudam iam damnatum (nec tamen hoc est impossibile potentia absoluta Dei, quia non includit contradictionem) ; ergo istud, scilicet salvare Iudam, eo modo est impossibile quo modo possibile est salvare istum : ergo istum potest salvare de potentia ordinata (quod verum est), et illum non. Non quidem ordine particulari (qui est quasi de isto agibili et operabili particulari tantum), sed ordine universali, quia si salvaret, staret modo cum legibus rectis - quas vere praefixit - de salvatione et damnatione singulorum. Staret enim cum illa quod finaliter malus damnabitur (quae est lex praefixa de damnandis), quia iste adhuc non est finaliter peccator, sed potest esse non peccator (maxime dum est in via), quia potest Deus eum gratia sua praevenire ; sicut si rex praeveniret aliquem ne faceret homicidium, si non damnat eum, non facit contra legem suam universalem de homicida. Non autem staret, cum illa particulari lege, quod Iudam salvaret ; Iudam enim potest praescire salvandum de potentia ordinata, sed non isto modo ordinata sed absoluta ab isto modo, et alio modo ordinata secundum aliquem alium ordinem, quia secundum alium ordinem tunc possibilem institui.
- Qualiter autem voluntas divina possit circa particularia et circa leges rectas instituendas, non volendo oppositum eius quod nunc vult, dictum est supra distinctione XXXIX.
- Ad argumentum patet quod consequentia non valet, quia si faceret res alio modo quam nunc ordinatum est eas fieri, non propter hoc inordinate fierent, quia si statueret alias leges secundum quas fierent, eo ipso ordinate fierent.
- Ad argumentum in oppositum concedo quod probat de potentia absoluta, - quae tamen si esset principium alicuius, esset eo ipso ordinata, sed non secundum ordinem ab eo praefixum, eundem quem prius habuit.
