Distinctio XI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XI
Quaestio 1
- Circa distinctionem undecimam quaero utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio. Quod non : Damascenus cap. 7 : A Patre procedentem et in Filio quiescentem, Spiritum Sanctum dicimus.
- Item, cap. 8 : Ex Patre Spiritum Sanctum dicimus, ex Filio non dicimus.
- Item, idem in epistola De trisagio ad archimandritam, in fine : Pater et Verbum et Spiritus Sanctus ; et subdit : Ex Patre quidem ; Filii autem, et non ex Filio, sed Spiritus oris Dei.
- Item, per rationem graecorum : nihil tenendum est ut articulus fidei nisi quod continetur in Evangelio (quod confuse continet fidem), aut saltem in Scriptura Novi Testamenti ; sed non videtur expressum in Novo Testamento quod Spiritus Sanctus procedat a Filio ; ergo etc.
- Item, dilectio in nobis non procedit a verbo, quia notitia non habet causalitatem respectu volitionis ; ergo nec similiter in prototypo.
- Item, voluntas ponitur tertia pars imaginis, XV Trinitatis ultimo ; ergo non est principium producendi, sed productum.
Responsio : dilectio vocatur voluntas ; sed voluntas potentia pertinet ad parentem, licet non constituat parentem, sed quasi advenit sicut secunda fecunditas in Patre.
7 Item, spiratio passiva est propria uni personae in divinis, ergo et activa.
Probatio consequentiae : utraque enim videtur aeque perfecta et aeque incommunicabilis.
- Contra : In Symbolo Nicaeno : Ex Patre Filioque procedit ; et Athanasius, in Symbolo : Spiritus Sanctus a Patre et Filio.
- In ista quaestione dicuntur graeci discordare a latinis, sicut videntur auctoritates Damasceni sonare. Sed de ista discordia dicit Lincolniensis (in notula quadam super finem epistolae De trisagio) quod sententia graecorum est quod Spiritus Sanctus est Spiritus Filii, sed non procedens a Filio sed a solo Patre, per Filium tamen ; et videtur haec sententia contraria nostrae, qua dicimus Spiritum Sanctum a Patre et Filio procedere.
Sed forte, si duo sapientes - unus graecus et alter latinus - uterque verus amator veritatis et non propriae dictionis, unde propria est, de hac visa contrarietate disquirerent, pateret utrique tandem ipsam contrarietatem non esse veraciter realem, sicut est vocalis ; alioquin vel ipsi graeci vel nos latini vere sumus haeretici. Sed quis audet hunc auctorem, scilicet Ioannem Damascenum, et beatos Basilium, Gregorium Theologum et Gregorium Nyssenum, Cyrillum, et consimiles Patres graecos, haereticos arguere ? Quis utique arguet haereticum iterum beatos Hieronymum, Augustinum et Hilarium, et consimiles latinos ? Verisimile ergo est quod non subest dictis verbis contrariis contrariorum sanctorum sententia : multipliciter enim dicitur (sicut hic huius, ita hic ex hoc vel illo, vel ab illo), qua multiplicitate forte subtilius intellecta et distincta, pateret contrariorum verborum non discors sententia.
- Quidquid sit de eis, ex quo Ecclesia catholica declaravit hoc esse tenendum sicut de substantia fidei sicut patet Extra, De summa Trinitate et fide catholica : Firmiter credimus, firmiter tenendum est quod Spiritus Sanctus procedit ab utroque.
- Ad hoc ratio est talis : habens principium perfectum productivum prius quam intelligatur habere productum, potest illo principio producere, quando scilicet principium est ita perfectum quod non dependet a passivo, nec potest per aliquid impediri ; Filius habet voluntatem, quae est principium productivum amoris adaequati, et habet eam ut praeintelligitur producto actu voluntatis ; ergo potest ea producere, ergo et ea producit.
- Probo minorem : generatio et spiratio habent aliquem ordinem, ita quod aliquo modo prius est generatio spiratione ; in illo priore communicatur genito omnis perfectio divina quae sibi non repugnat, et ita voluntas ; ergo habet tunc voluntatem ut prioremproducto per actum voluntatis, quia adhuc non intelligitur productio aliqua facta per modum vel per actum voluntatis.
- Assumptum etiam de ordine istarum productionum licet videatur esse manifestum ex ordine potentiarum, probatur tamen per hoc quod quando actus primi habent ordinem in aliquo - si uterque sit perfecte activus - habebunt etiam similem ordinem in eliciendo suos actus. Addidi autem perfecte activus ad excludendum formam substantialem et qualitatem, in corruptibilibus, ubi licet forma substantialis sit activa, et qualitas similiter, et forma substantialis sit prior qualitate, tamen qualitas habet actum suum prius : sed hoc est ex imperfectione activitatis formae substantialis. In Patre autem intellectus et voluntas sunt principia perfecte activa, et habent ordinem quemdam, quia fecunditas intellectus constituit Patrem, non autem fecunditas voluntatis. Igitur illa fecunditas intellectus aliquo modo prius habebit actum suum quam fecunditas voluntatis actum suum.
- Probant alii istum ordinem productionis ad productionem per hoc quod sicut intelligere ad velle, ita dicere ad spirare.
- Sed ista probatio videtur deficere : velle enim praesupponit intelligere, quia per illud intelligere obiectum circa quod debet esse dilectio, est sufficienter praesens, et absque illa intellectione non sufficienter praesens esset voluntati ut posset velle ; sed per actum dicendi non est praesens voluntati praecise obiectum cuius amor spiratur, quia etsi Pater voluntate spirat ut in eo, non tamen habet obiectum praesens formaliter per notitiam genitam (quia nihil novit notitia genita, ut dicit Augustinus VII De Trinitate), sed intellectione sibi ingenita habet obiectum sibi praesens, et ista est notitia quae praesupponitur actui spirandi ; igitur non est similis necessitas quod generatio praesupponatur spirationi sicut quod intellectio praesupponatur volitioni.
- Concedo quod ista instantia bene probat quod non est omnino similis necessitas, sed inter intellectionem et volitionem est ordo propter duo : unum est propter praesentiam iam dictam, aliud est propter ordinem istarum potentiarum in operando, quia istae potentiae tales sunt quod una est naturaliter ordinata posterius operari quam alia. Prima ratio non est ratio prioritatis generationis ad spirationem, sed secunda : sicut enim in quantum sunt potentiae operativae est aliquis ordo inter operationes earum, ita in quantum sunt potentiae productivae est aliquis ordo productionis earum, licet non sit ordo necessitatis propter praesentiam obiecti talem habendam.
- Exemplum huius est : si in igne calor et siccitas sint causae activae, natae tamen ordinate elicere actus suos ita quod siccitas non potest desiccare nisi prius calor calefaciat, illa necessitas ordinis non est quia per calefactionem fit obiectum desiccabile praesens sicco, ut desiccetur, sed propter naturam istarum potentiarum activarum ; et si in illo priore in quo calidum calore calefacit, communicaret calefacto vel produceret in calefacto non tantum calorem sed etiam siccitatem quam habuit, calefactum eadem siccitate desiccaret cum calefaciente, quia in illo instanti naturae in quo est desiccatio, una siccitas est in calefaciente et in calefacto.
- Ita intelligendum est hic, quod in illo signo originis in quo Pater producit actu voluntatis, principium productivum idem est in Patre et in Filio, et ideo Filius eadem productione producit Spiritum Sanctum cum Patre.
- Ad auctoritates Damasceni videtur posse responderi per notulam illam domini Lincolniensis, de qua dictum est. Prima tamen auctoritas eius posset exponi, si loquatur de voluntate et non de Spiritu Sancto : quia tunc posset dici quod voluntas, quae est principium spirandi, ipsa est a Patre in Filium quia Pater communicat eam Filio ; et quiescit in Filio, hoc est non ulterius communicatur sub ratione principii fecundi, licet eadem voluntas communicetur Spiritui Sancto, in se. Sed littera Damasceni ibidem videtur loqui de persona Spiritus Sancti, et non de voluntate qua spiratur.
- Ad rationem illam de Evangelio dico quod Christum descendisse ad inferna non docetur in Evangelio, et tamen tenendum est sicut articulus fidei, quia ponitur in Symbolo apostolorum. Ita multa alia de sacramentis Ecclesiae non sunt expressa in Evangelio et tamen Ecclesia tenet illa tradita certitudinaliter ab apostolis, et periculosum esset errare circa illa quae non tantum ab apostolis descenderunt per scripta sed etiam quae per consuetudinem universalis Ecclesiae tenenda sunt. Nec Christus in Evangelio docuit omnia pertinentia ad dispensationem sacramentorum ; dixit enim discipulis suis (in Ioan.) : Adhuc habeo multa vobis dicere, sed vos non potestis portare modo ; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Multa ergo docuit eos Spiritus Sanctus, quae non sunt scripta in Evangelio : et illa multa, quaedam per scripturam, quaedam per consuetudinem Ecclesiae, tradiderunt.
- Similiter, diversa Symbola diversis temporibus sunt edita contra diversas haereses de novo orientes, quia quando insurgebat nova haeresis necessarium erat declarare veritatem contra quam erat illa haeresis : quae veritas etsi prius erat de fide, non tamen erat prius tantum declarata sicut tunc, contra errorem eorum qui eam negabant.
- Ad aliud, de verbo nostro, dico quod illud imperfectionis est in imagine creata, quia verbo non communicatur eadem natura cum mente, et ideo nec libertas formaliter et simpliciter. Verbo autem divino communicatur natura Patris et eadem voluntas cum Patre, et ideo habet eam ut fecundam respectu productionis Spiritus Sancti, quia intelligitur ordine originis praehabere illam antequam Spiritus Sanctus spiretur.
- Ad ultimum dico quod non sequitur, quia non potest natura divina pluribus productionibus haberi in una persona, sicut patebit in quaestione sequente, quia utraque productione haberet naturam et neutra haberet ; tamen una persona potest pluribus productionibus communicare naturam, et plures personae possunt una productione producere personam : et ideo si passiva sit tantum in uno, non sequitur quod etiam activa sit tantum in uno.
Quaestio 2
- Secundo quaero utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio.
Arguo quod non : Quia, secundum Boethium De Trinitate, essentia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem : ergo nulla persona distinguitur ab alia nisi quae relative refertur ad aliam ; igitur si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non posset stare distinctio realis ad ipsum, quia non referretur ad ipsum, - ergo etc.
- Praeterea, Augustinus XI De civitate cap. 10 : Ideo simplex est Deus, quia est hoc quod habet, excepto eo quod relative dicitur ; sicut Pater habet Filium, et non est Filius. Spiritus Sanctus ergo si non procederet a Filio, esset Filius, quia tunc non relative diceretur ad eum.
- Contra : V De Trinitate cap. 17 : Apparet quod Spiritus Sanctus non est filius, etsi exeat a Patre, quia exit non quomodo natus, sed quomodo datus.
- Hic dicitur quod quaestio nulla est, quia positio quae includit incompossibilia, non potest poni nec sustineri, quia in ea statim includitur redargutio, quod est inconveniens ultimum ad quod potest respondens deduci ; tali enim positione posita, nulla regula disputationis potest salvari (videlicet concedendo sequens et negando repugnans), quia statim oportet concedere repugnantia quae includuntur in posito. Quod autem istud positum sit tale, probatur, quia summo necessario repugnat summum impossibile ; quidquid est in Deo ad intra, est summe necessarium ; ergo sibi repugnans est summum impossibile. Ergo positio supponens Spiritum Sanctum non procedere a Filio, est summe impossibile, quia oppositum eius est summe necessarium ad intra (videlicet ipsum procedere a Filio), et impossibile includens incompossibilia videtur esse impossibilius quam impossibile talia non includens ; ergo etc.
- Contra istam positionem est hoc, quod ista positio videtur esse fuga quaestionis. Movetur enim quaestio ut inquiratur quid sit primum distinctivum reale Filii a Spiritu Sancto, utrum filiatio an sola spiratio activa, - quia si filiatio, ergo quantumcumque per impossibile circumscripta spiratione activa, adhuc remanet ratio distinguendi.
- Praeterea, licet positio quae statim ex intellectu suo includit contradictoria non possit admitti, tamen illa quae ex intellectu suo tantum unum contradictoriorum includit et aliud non nisi per consequentiam accidentalem vel per locos extrinsecos, bene videtur posse admitti, quia tali positione posita possunt sustineri regulae disputationis : potest enim concedi sequens consequentia essentiali, et negari repugnans ; si autem inferatur aliquod repugnans sequens per locum extrinsecum vel consequentia accidentali, negandum est sequi illud, quia propositio illa per quam talis consequentia teneret destrueretur ex positione. Nunc autem spiratio activa non est de per se intellectu Filii, ut persona est, sed quasi passio communis Patri et Filio ; ergo ista circumscripta, ponendo Filium in esse Filii non ponuntur contradictoria ex primo intellectu positi, sed tantum alterum, scilicet quod Filius sit Filius, et reliquum non nisi quasi consequentia accidentali et per locum extrinsecum, ex remotione quasi passionis removendo quasi subiectum : igitur illa positio non sic includit opposita quin possit admitti.
- Item, si aliquid inclusum essentialiter in aliquo, ponatur removeri ab eo, quod tamen non fuit ratio inhaerentiae alicuius praedicati, - bene potest quaeri an isto vel illo circumscripto insit tale praedicatum vel non ; et quantumcumque positum includat contradictoria, non tamen repugnat huic posito quin altera pars huius quaesiti sit determinate danda : puta, si circumscribatur ab homine animalitas - quod tamen includit incompossibilia - et quaeratur an hoc circumscripto possit homo distingui ab asino, videtur determinate posse responderi quod sic, quia non per animalitatem conveniebat homini sic distingui, sed per rationalitatem. Ergo licet spiratio activa esset de ratione Filii, adhuc tamen - ipsa circumscripta - quaeri potest utrum Filius distinguatur a Spiritu Sancto vel non, quia non quaeritur nisi utrum praedicatum circumscriptum fuit praecisa causa distinctionis, vel aliud praedicatum non circumscriptum.
- Praeterea, aliud est ponere aliquid, et illo posito quaerere de aliquo proposito, - et aliud est quaerere de veritate alicuius condicionalis, quia quaerere de aliqua condicionali ad nihil obligat. Etsi igitur aliquam probabilitatem haberet opinio posito quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, etc., nullam tamen probabilitatem habet quando quaestio est sic proposita (sicut eam proposui) : utrum si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, posset stare distinctio realis ipsius a Filio. Ibi enim quaero de condicionali quadam, an ad Spiritum Sanctum non procedere a Filio sequatur essentialiter ipsum non distingui ab eo, ita quod oppositum consequentis non possit stare cum antecedente, loquendo de formali intellectu eorum.
- Contra istam positionem etiam sunt multae auctoritates. Una Augustini V De Trinitate cap. 6 : Si Pater non esset innascibilis, nihil prohiberet eum genuisse Filium, - et tamen ista positio concomitanter includit incompossibilia, scilicet quod Pater sit innascibilis.
- Et Richardus III De Trinitate cap. 16 : Si una persona esset, nihil prohiberet eam habere plenitudinem sapientiae, - cum tamen concomitanter ad plenitudinem sapientiae vel intellectus sequatur pluralitas personarum.
- Ita etiam Philosophus IV Physicorum arguit : posito quod esset aliquod spatium et non haberet corpus sed sonum vel colorem, quaerit utrum esset vacuum ; et respondet quod si natum esset recipere corpus, esset vacuum, - si non, non. Ergo tali positione posita, quae tamen per ipsum ponit incompossibilia (quia accidens - ut sonum et colorem - esse sine subiecto), potest quaeri de aliquo an sequatur, scilicet intelligendo de naturali consequentia, quia etsi positum includat incompossibilia, non tamen omnia incompossibilia naturali consequentia, sed ad ipsum potest sequi aliquod contradictorium naturali consequentia et aliquod nullo modo nisi sicut ad impossibile quidlibet.
- Ideo admittendo quaestionem, est una opinio, quae dicit quod si non procederet ab eo, nullo modo distingueretur ab eo, et habet pro se duas rationes :
- Una est ista : relatio in divinis aut distinguit secundum suam quiditatem, aut secundum esse ; non secundum esse, quia sic transit in essentiam ; ergo secundum quiditatem. Sed secundum quiditatem, tantum respicit oppositum, ergo tantum distinguit ab opposito ; sed posita illa hypothesi, non essent in Filio et Spiritu Sancto relationes oppositae ; ergo etc.
- Secunda ratio est talis : si relationes disparatae possent sufficienter distinguere personas, cum tales duae sint in Patre - ut generatio activa et spiratio activa - Pater esset duae personae. Confirmatur ratio, quia tantam distinctionem videntur habere istae relationes - spiratio activa et generatio activa - quantam habent eorum relativa vel correlativa ; igitur ita possunt haec distinguere sicut illa.
38 Auctoritas adducitur Anselmi, libro suo De processione Spiritus Sancti, sed quia ipsum adducunt utrique pro se et fit magna altercatio de intentione eius, quae fuerit, ideo hic nolo multum circa intentionem eius immorari.
- Contra istam opinionem sunt rationes, quae sumuntur ex duobus mediis : primum medium est ex ratione formalis constitutivi, secundum ex distinctione emanationum.
- Ex primo horum arguitur sic : quocumque formaliter aliquid constituitur in esse, eodem distinguitur, quia eodem est aliquid ens et unum (unitate conveniente tali entitati), et si unum, igitur in se indistinctum et ab aliis distinctum ; sed Filius constituitur in esse personali filiatione, ergo et ea formaliter distinguitur ab omni alia persona ; ergo per impossibile vel per incompossibile circumscripto quocumque alio, et maxime posteriore filiatione, remanebit Filius filiatione distinctus personaliter a quacumque persona.
Assumptum patet, quia Filius non constituitur in esse personali spiratione activa, quia illa est communis Patri et Filio ; et non sunt in eo proprietates positivae aliae quam generatio passio et spiratio actio ; ergo etc.
- Respondetur quod formali constitutivo non distinguitur aliquid a quocumque, sed tantum ab illis cum quibus maxime convenit et a quibus non distinguitur aliquo modo nisi illo formali. Exemplum : homo rationalitate non distinguitur a lapide, sed a speciebus animalis, cum quibus maxime convenit et a quibus in paucissimis videtur distingui ; a lapide autem distinguitur animalitate, quia lapis est inanimatus, quae animalitas non est formale constitutivum eius. - Ita dicitur in proposito, quod Filius cum Patre convenit in spiratione activa, et in hoc distinguitur a Spiritu Sancto ; proprio autem suo formali (scilicet filiatione) distinguitur a Patre, cum quo maxime convenit : quare etc.
- Contra illud, et primo, quia quidlibet habens aliquod esse distinguitur distinctione conveniente illi esse, a quocumque alio, per aliquid quod est de ratione eius in quantum habet tale esse. Filius ergo personaliter distinguitur per aliquid quod est de ratione eius in quantum est persona, spiratio autem activa non est de ratione eius, sed Filio iam posito, est quasi proprietas adventicia. Ex hoc patet quod exemplum adductum non est ad propositum, quia etsi homo distinguatur a lapide non per rationale primo, distinguitur tamen per aliquid quod est de essentia sua, ita quod inconveniens esset ipsum per nihil quod est de essentia sua a lapide distingui, sed tantum per risibilitatem. Ita ergo est in proposito.
- Secundo sic : per formale constitutivum distinguitur constitutum ab omni alio, etiam si per impossibile quodcumque aliud ab illo circumscribatur, quia per illud distinguitur primo - id est adaequate - ab omni non tali ; sed quodcumque non habens illam formam constitutivam, est non tale ; ergo per illam distinguitur ab omni alio non habente illam.
- Ista ratio declaratur, quia licet homo non tantum per rationale distinguatur a lapide sed etiam per animalitatem, non etiam primo distinguitur a lapide per rationalitatem, id est non adaequate (quia tunc quodlibet distinctum a lapide esset rationale), sed adaequate in genere corporis primo distinguitur a lapide per animatum, tamen circumscribendo per intellectum ab homine quodcumque aliud a rationalitate, per illud solum distingueretur essentialiter a quocumque non rationali, et ita a lapide, qui non est rationalis. Non igitur tantum illud distinguit realiter quod distinguit adaequate, sed etiam illud quod solum si poneretur, esset incompossibile illi a quo distinguitur.
- Confirmatur ista ratio principalis sumpta ex proprio constitutivo, quia si Pater per impossibile non spiraret sed Filius, adhuc tamen Pater paternitate distingueretur a Filio et a Spiritu Sancto, sicut paternitate constituitur in esse personali.
- Ex secundo medio, scilicet ex distinctione emanationum, arguitur sic : generatio distinguitur a spiratione, et hoc circumscripto per impossibile omni alio a rationegenerationis et spirationis, aut saltem circumscripto hoc quod spiratio actio esset a Filio, dum tamen staret distinctio principiorum generandi et spirandi ; igitur et quolibet tali circumscripto staret distinctio Filii et Spiritus Sancti.
- Probatio consequentiae, quia impossibile est unam personam duabus productionibus totalibus accipere esse : nulla enim productione vel distinctione accipit esse, qua per impossibile circumscripta non minus acciperet esse ; sed si productione hac et illa acciperet esse - et utraque complete, quia utraque esset perfecta ergo utraque circumscripta haberet esse per alteram complete, et ita neutra et utraque acciperet esse.
- Ad istam rationem ponuntur aliquae responsiones, ad antecedens, et quia de hoc tractabitur distinctione XIII, modo non insisto. Conclusiones istarum rationum concedo, et magis patebit propositum declarata illa distinctione emanationum.
- Ad auctoritatem Boethii concedo quod relatio multiplicat trinitatem, et tamen non tantum distinguit a relatione opposita sed a qualibet relatione disparata cui formaliter non est idem ; quia sicut in genere qualitatis albedo non tantum distinguitur ab altera qualitate contraria sed etiam ab omni alia disparata, quia non est albedo formaliter dulcedo nec odor (et si aliqua disparata esset imcompossibilis alteri disparatae in eodem supposito, non tantum distingueretur natura a natura, sed etiam requireretur distinctio suppositorum), ita aliqua relatio disparata, ab alia relatione disparata distinguitur, absque aliqua alia incompossibilitate.
Confirmatur : generatio activa distinguitur a spiratione ut est in Patre, quia Filius non habet spirationem magis distinctam a generatione activa quam sit spiratio Patris, quia eadem est spiratio Patris et Filii. Aliquae tamen non tantum habent distinctionem sed etiam incompossibilem rationem (sive incompossibilitatem) in eodem supposito, quales sunt relationes disparatae accipiendi naturam, quia persona quae disparatis modis acciperet naturam, non unico modo haberet naturam.
- Ad Augustinum De civitate dico quod quaelibet persona hoc est quod habet, nisi quod relativum habet correlativum, et non est ipsum. Posita autem illa hypothesi, Spiritus Sanctus non haberet Filium ut correlativum et spirantem, et ideo non sequitur quod Spiritus Sanctus esset Filius, quia non haberet Filium nec sicut intrinsece nec sicut correlativum, originans. Excipit autem Augustinus, quod illud quod habetur non est habens quando habetur ut correlativum ; non ergo accipit Augustinus, nisi quod habetur vel eo modo quo Filius dicitur habere deitatem, vel quo dicitur habere Patrem : unus modus est habere formaliter vel essentialiter, alius modus est habere correlative vel originaliter.
- Ad rationes pro prima opinione. Ad primam dico quod tam secundum quiditatem quam secundum esse, manet relatio ibi. Quocumque enim modo manet secundum quiditatem, manet secundum esse eius quod est esse ad aliud, quia quiditas relationis non potest esse sine esse ad aliud, quia intelligendo relationem sine esse ad aliud non intelligitur relatio sed absolutum, quia - secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 8 - si est ad aliud, non est substantia, et ita si est substantia sive ad se, iam non est relatio ; quocumque enim modo transit, esse et quiditas transit, quia sicut esse ad aliud - quod est esse relationis - vere est idem essentiae, ita etiam quiditas relationis est idem essentiae : nihil enim est ibi quod non est idem. Manet ergo et quiditas et esse, quia relatio non est formaliter essentia divina, quia sicut dicit Augustinus VII De Trinitate cap. 4, non eo Verbum quo sapientia ; transit autem utrumque, quia cum hoc quod non est formaliter idem, est vere idem, sicut saepe dictum est.
- Cum ergo dicis aut distinguitur secundum esse, aut secundum quiditatem, - dico quod secundum quiditatem et secundum esse ad aliud. Et cum dicis sic transit, ergo non sic distinguit, consequentia non valet, quia transit secundum identitatem, quia non oportet veram identitatem esse formalem, quia formalis ratio huius transeuntis non est formaliter ratio illius essentiae in quam transit ; et ideo huic rationi formali competit quod est huic proprium : est autem ei proprium distingui realiter ab omni relatione, tam opposita quam disparata ei incompossibili, et ideo cum hoc quod vere transit, vere manet, quantum sufficit ad distinctionem realem tam ab opposito relative quam etiam a relatione disparata sibi incompossibili.
- Ad secundum, cum dicitur de duabus proprietatibus in Patre, responsum est distinctione 2 quaestione 3. Non enim oportet tantam esse distinctionem vel incompossibilitatem productionum activarum, quanta est productionum passivarum, quia incompossibile est idem duabus oppositis productionibus produci et accipere esse ; non est autem incompossibile idem duabus productionibus activis communicare esse distinctis personis.
