Distinctio II — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
[DISTINCTIO II]
Quaestio 1
1. Circa secundam distinctionem quaero primo de his quae pertinent ad unitatem Dei, et primo, utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum.
Quod non, sic arguitur : Si unum contrariorum esset actu infinitum, nihil sibi contrarium esset in natura ; ergo si aliquod bonum sit actu infinitum, nihil mali esset in universo.
2. Respondetur quod maior est vera de contrariis formaliter ; sed nihil malum contrariatur Deo formaliter.
3. Contra : sive formaliter sive virtualiter contrarietur, si est infinitum, nihil patitur contrarium sui effectus, quia propter infinitam virtutem destruet omne incompossibile suo effectui. Est ergo maior vera de contrario virtualiter sicut formaliter. Exemplum : si sol esset infinite calidus virtualiter, nihil relinqueret frigidum in universo, sicut nec si esset infinite calidus formaliter.
4. Item, corpus infinitum nullum aliud corpus secum compatitur, igitur nec ens infinitum aliud ens cum eo. Probatio consequentiae, tum quia sicut repugnat dimensio dimensioni, ita videtur actualitas actualitati repugnare ; tum quia sicut corpus aliud ab infinito faceret cum illo aliquid maius infinito, ita ens aliud ab infinito videtur facere aliquid maius infinito.
5. Praeterea, quod ita est hic quod non alibi, est finitum respectu ubi, et quod nunc est ita quod non alias, est finitum respectu quando, et sic de singulis. Quod ita agit hoc quod non aliud, est finitum quantum ad actionem, ergo quod est ita hoc aliquid quod non aliud, est finitum secundum entitatem ; Deus est summe hoc, quia ex se singularitas ; ergo non est infinitus.
6. Item, VIII Physicorum, virtus infinita si esset, moveret in non tempore ; nulla virtus potest movere in non tempore, quia si sic, motus esset in instanti ; ergo nulla est infinita.
7. Contra : Ibidem Philosophus, VIII Physicorum, probat primum movens esse potentiae infinitae, quia movet motu infinito. Sed haec conclusio non potest intelligi tantum de infinitate durationis, quia propter infinitatem potentiae probat quod non possit esse in magnitudine ; non repugnat autem magnitudini, secundum eum, quod in ea sit potentia infinita secundum durationem, sicut poneret de caelo.
8. Item, in Psalmo : Magnus Dominus et laudabilis nimis.
9. Item, Damascenus libro I cap . 4 : Est pelagus, etc.
Quaestio 2
10. Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum, ut Deum esse. Quod sic, videtur : Damascenus libro I cap. 1 : Eius quod est esse Deum, cognitio omnibus naturaliter est inserta ; sed illud est per se notum cuius notitia omnibus est inserta, sicut patet in II Metaphysicae, quod prima principia, quae sunt quasi ianua, sunt per se nota ; ergo etc.
11. Praeterea, quo maius nihil cogitari potest, illud esse per se notum est ; Deus est huiusmodi, secundum Anselmum, Proslogion, cap. 5 ; ergo etc. Illud etiam non est aliquod finitum, ergo infinitum.
Probatur maior, quia oppositum praedicati repugnat subiecto : si enim non est, non est quo maius cogitari non potest, quia si esset in re, maius esset quam si non esset in re sed in intellectu.
12. Item, veritatem esse est per se notum ; Deus est veritas ; ergo Deum esse est per se notum. Probatio maioris, quia sequitur ex suo opposito : si enim nulla veritas esset, ergo verum est nullam veritatem esse ; ergo veritas est.
13. Item, propositiones habentes necessitatem secundum quid ex terminis habentibus entitatem secundum quid, scilicet ex hoc quod sunt in intellectu, sunt per se notae, sicut prima principia, quae sunt per se nota ex terminis habentibus esse in intellectu ; ergo multo magis erit per se nota quae habet necessitatem ex terminis simpliciter necessariis, qualis est illa Deus est. Assumptum patet, quia necessitas primorum principiorum et noscibilitas eorum non est propter exsistentiam terminorum in re, sed tantum propter conexionem extremorum ut est in intellectu concipiente.
14. Contra : Per se notum negari non potest a mente alicuius ; sed : dixit insipiens in corde suo, non est Deus, etc.
15. Quia secundum Philosophum II Metaphysicae : absurdum est simul quaerere scientiam et modum sciendi, primo respondeo ad secundam quaestionem, quae inquirit de modo cognoscendi istam Deus est. Et quantum ad solutionem suam, primo assigno rationem propositionis per se notae, et dico sic : Cum dicitur propositio per se nota, non excluditur per ly per se quaecumque causa, quia non excluduntur termini propositionis ; nulla enim propositio nota est exclusa notitia terminorum. Igitur propositio per se nota non est exclusiva notitiae terminorum, quia prima principia cognoscimus in quantum terminos cognoscimus, sed excluditur quaecumque causa et ratio quae est extra per se conceptum terminorum propositionis per se notae. Dicitur igitur propositio per se nota, quae per nihil aliud extra terminos proprios, qui sunt aliquid eius, habet veritatem evidentem.
16. Ulterius, qui sunt illi termini proprii ex quibus debet esse evidens ?
Dico quod quoad hoc alius terminus est definitio et alius definitum, sive accipiantur termini pro vocibus significantibus sive pro conceptibus significatis.
17. Quod probo ex I Posteriorum, quia quod quid est sive definitio alterius extremi, est medium in demonstratione ; ergo altera praemissa non differret a conclusione nisi sicut definitum differt a definitione, et tamen praemissa est principium per se notum ; conclusio autem non est per se nota, sed demonstrata. Ergo quantum ad rationem propositionis per se notae, alius est conceptus definitionis a definito, quia si idem conceptus definitionis et definiti, in demonstratione potissima esset petitio principii ; item, tunc essent ibi tantum duo termini, quod est falsum.
18. Hoc probatur secundo sic, per Aristotelem I Physicorum, quod nomina sustinent ad definitionem quod totum ad partes, id est quod nomen confusum prius est notum definitione ; nomen autem confuse importat quod definitio distincte, quia definitio dividit in singula ; ergo conceptus quiditatis ut importatur per nomen confuse, est prius notus naturaliter quam conceptus eius ut importatur distincte per definitionem, et ita alius conceptus et aliud extremum.
Ex hoc ultra : cum propositio sit per se nota quae ex propriis terminis habet evidentem veritatem, et alii termini sunt conceptus quiditatis distincte ut importatur per definitionem, et conceptus quiditatis confuse ut importatur per nomen, sequitur quod propositio non erit per se nota de quiditate confuse accepta quae non est nota nisi per definitionem eadem distincte concipiatur.
19. Haec etiam conclusio probatur, quia alias quaelibet propositio alia, quae est necessaria et per se primo modo (ut haec : homo est animal et corpus usque ad substantiam), esset per se nota ; nam si ratio utriusque extremi assignatur ex rationibus extremorum distincte conceptis, apparet manifeste quod unum extremum includit alterum. Similiter, alias quaelibet propositio esset per se nota in scientiis specialibus quam metaphysicus posset habere per se notam ex definitionibus extremorum, quod non est verum, quia geometer non utitur aliquibus principiis tamquam per se notis nisi quae habent evidentem veritatem ex terminis confuse conceptis, puta concipiendo lineam confuse ; evidens verum est quod linea longitudo est sine latitudine, non concipiendo adhuc distincte ad quod genus pertinet linea, sicut considerat metaphysicus. Alias autem propositiones quas metaphysicus posset concipere, puta quod linea est quanta, et huiusmodi, tales propositiones non habet geometer per se notas.
20. Patet hoc tertio, quia bene stat demonstratio alicuius praedicati de definito cum hoc quod illud praedicatum sit per se notum de definitione.
21. Est ergo omnis et sola propositio illa per se nota, quae ex terminis sic conceptis ut sunt eius termini, habet vel nata est habere evidentem veritatem complexionis.
22. Ex hoc patet quod non est distinguere inter propositionem per se notam et per se noscibilem, quia idem sunt ; nam propositio non dicitur per se nota quia ab aliquo intellectu per se cognoscitur (tunc enim si nullus intellectus actu cognosceret, nulla propositio esset per se nota), sed dicitur propositio per se nota quia quantum est de natura terminorum nata est habere evidentem veritatem contentam in terminis etiam in quocumque intellectu concipiente terminos. Si tamen aliquis intellectus non concipiat terminos, et ita non concipiat propositionem, non minus est per se nota quantum est de se : et sic loquimur de per se nota.
23. Ex hoc etiam patet quod nulla est distinctio de per se nota in se et naturae et nobis, quia quaecumque est in se per se nota, cuicumque intellectui, licet non actu cognita, tamen quantum est ex terminis est evidenter vera et nota si termini concipiantur.
24. Nec valet illa distinctio quod aliquae sunt per se notae primi ordinis, aliquae secundi, quia quaecumque propositiones sunt per se notae conceptis terminis propriis sicut sunt termini, habent evidentem veritatem in ordine suo.
25. Ex his ad quaestionem dico quod propositio illa est per se nota quae coniungit extrema ista, esse et essentiam divinam ut haec est sive Deum et esse sibi proprium, quo modo Deus videt illam essentiam et esse sub propriissima ratione qua est in Deo hoc esse, quo modo nec esse a nobis nunc intelligitur nec essentia, sed ab ipso Deo et a beatis, quia propositio illa ex suis terminis habet evidentem veritatem intellectui, quia illa propositio non est per se secundo modo, quasi praedicatum sit extra rationem subiecti, sed per se primo modo et immediate ex terminis est evidens, quia est immediatissima, ad quam resolvuntur omnes enuntiantes aliquid de Deo quomodocumque concepto. Est igitur ista Deus est sive haec essentia est per se nota, quia extrema illa sunt nata facere evidentiam de ista complexione cuilibet apprehendenti perfecte extrema istius complexionis, quia esse nulli perfectius convenit quam huic essentiae. Sic igitur intelligendo per nomen Dei aliquid quod nos non perfecte cognoscimus nec concipimus ut hanc essentiam divinam, sic est per se nota Deus est.
26. Sed si quaeratur an esse insit alicui conceptui quem nos concipimus de Deo, ita quod talis propositio sit per se nota in qua enuntiatur esse de tali conceptu puta ut de propositione cuius extrema possunt a nobis concipi, puta, potest in intellectu nostro esse aliquis conceptus dictus de Deo, tamen non communis sibi et creaturae, puta necessario esse vel ens infinitum vel summum bonum, et de tali conceptu possumus praedicare esse eo modo quo a nobis concipitur, - dico quod nulla talis est per se nota, propter tria :
27. Primo, quia quaelibet talis est conclusio demonstrabilis, et propter quid. Probatio : quidquid primo et immediate convenit alicui, de quolibet quod est in eo potest demonstrari propter quid per illud cui primo convenit tamquam per medium. Exemplum : si triangulus primo habeat tres angulos, aequales duobus rectis, de quolibet contento in triangulo potest demonstrari quod habeat tres angulos demonstratione propter quid per medium quod est triangulus, puta quod aliqua figura haberet tres, etc., de qualibet etiam specie trianguli quod habeat tres, licet non primo. Esse autem primo convenit huic essentiae ut haec quomodo videtur essentia divina a beatis ; ergo de quolibet quod est in hac essentia quod potest a nobis concipi, sive sit quasi superius sive quasi passio, potest demonstrari esse per hanc essentiam sicut per medium demonstratione propter quid, sicut per hanc triangulus habet tres demonstratur quod aliqua figura habet tres ; et per consequens non est nota per se ex terminis, quia tunc non demonstraretur propter quid.
28. Secundo sic : propositio per se nota, cuilibet intellectui ex terminis cognitis est per se nota. Sed haec propositio ens infinitum est non est evidens intellectui nostro ex terminis ; probo : terminos enim non concipimus antequam eam credamus vel per demonstrationem sciamus, et in illo priori non est nobis evidens ; non enim certitudinaliter eam tenemus ex terminis, nisi per fidem vel demonstrationem.
29. Tertio, quia nihil est per se notum de conceptu non simpliciter simplici nisi sit per se notum partes illius conceptus uniri ; nullus autem conceptus quem habemus de Deo proprius sibi et non conveniens creaturae est simpliciter simplex, vel saltem nullus quem nos distincte percipimus esse proprium Deo est simpliciter simplex ; ergo nihil est per se notum de tali conceptu nisi per se notum sit partes illius conceptus uniri : sed hoc non est per se notum, quia unio istarum partium demonstratur, per duas rationes.
30. Maior est manifesta per Philosophum V Metaphysicae cap. De falso, quia ratio in se falsa, est de omni falsa ; ergo nulla ratio est de aliquo vera nisi sit in se vera. Ergo ad hoc quod cognoscatur aliquod esse verum de aliqua ratione, vel ipsam esse veram de aliquo, oportet cognoscere ipsam in se esse veram ; non est autem ratio in se vera nisi partes illius rationis sint unitae. Et sicut oportet scire quantum ad praedicationes quiditativas quod partes rationis possint uniri quiditative, puta quod altera contineat alteram formaliter, ita quantum ad veritatem propositionis enuntiantis esse oportet cognoscere partes rationis subiecti vel praedicati uniri actualiter. Exemplum : quemadmodum illa 'homo irrationalis est animal' non est per se nota loquendo de praedicatione quiditativa, quia subiectum in se includit falsum, quia propositionem in se includentem contradictoria, ita ista homo albus est non est per se nota si non sit per se notum hominem et album per se coniungi actu ; quia si non coniungantur in actuali exsistentia, haec est vera nihil est homo albus, et per consequens sua conversa vera nullus homo albus est ; ergo sua contradictoria falsa homo albus est.
31. Probatio minoris : quemcumque conceptum concipimus sive boni sive veri, si non contrahatur per aliquid ut non sit conceptus simpliciter simplex, non est proprius conceptus Deo. Voco autem conceptum simpliciter simplicem qui non est resolubilis in alios conceptus simplices quorum quilibet possit actu simplici distincte cognosci.
32. Ex ista ratione ultima patet ad istas instantias, cum arguitur haec est per se nota, necesse esse est - probatio, quia oppositum praedicati repugnat subiecto ; si enim non est, non est necesse esse, - haec etiam est per se nota, Deus est, quia secundum omnem expositionem quam ponit Damascenus cap. 9 dicitur Deus ab operatione actuali, scilicet a fovere vel ardere vel videre, ergo secundum omnem acceptionem idem est Deus est sicut operans actu est, quae videtur per se nota, quia ut prius oppositum praedicati repugnat subiecto.
33. Ideo aliter respondeo ad istas, quod nulla istarum propositionum est per se nota, necesse esse est vel operans actu est, quia non est per se notum partes quae sunt in subiecto uniri actualiter. Cum dicit oppositum praedicati repugnat subiecto, dico quod non sequitur ex hoc propositionem esse per se notam nisi ista repugnantia sit evidens, et cum hoc etiam sit evidens utrumque extremum habere conceptum simpliciter simplicem vel quod conceptus partium simpliciter uniantur.
34. Ad argumentum principale Damasceni : potest exponi de potentia cognitiva naturaliter nobis data per quam ex creaturis possumus cognoscere Deum esse, saltem in rationibus generalibus (subdit ibi qualiter cognoscitur ex creaturis !), vel de cognitione Dei sub rationibus communibus convenientibus sibi et creaturae, quae cognita perfectius et eminentius sunt in Deo quam in aliis. Quod autem non loquatur de cognitione actuali et distincta Dei patet per hoc quod dicit ibi : nemo novit eum nisi quantum ipse revelavit.
35. Ad secundum dico quod Anselmus non dicit istam propositionem esse per se notam, quod apparet, quia non potest inferri ex deductione eius quod ista propositio sit vera nisi ad minus per duos syllogismos, quorum alter erit iste : omni non ente ens est maius, summo nihil est maius, ergo summum non est non ens, ex obliquis in secundo secundae ; alius syllogismus est iste : quod non est non ens est ens, summum non est non ens, ergo etc. Quomodo autem ratio eius valeat dicetur in sequenti quaestione, argumento sexto, de infinitate probanda.
36. Ad probationem maioris (dico quod maior est falsa quando accipitur illud esse per se notum est, tamen maior vera, non tamen per se nota) cum probatur quia oppositum praedicati repugnat subiecto, dico quod nec per se evidens est oppositum praedicati repugnare subiecto, nec per se evidens est subiectum habere conceptum simpliciter simplicem vel quod partes illius uniantur in effectu ; et ambo ista requiruntur ad hoc quod propositio illa esset per se nota.
37. Ad tertium dico quod veritatem in communi esse est per se notum, ergo Deum esse non sequitur, sed est fallacia consequentis ; aliter potest negari maior. Et cum probatur si nulla veritas est, nullam veritatem esse verum est, consequentia non valet, quia veritas aut accipitur pro fundamento veritatis in re, aut pro veritate in actu intellectus componente et dividente ; sed si nulla veritas est, nec verum est nullam veritatem esse, nec veritate rei, quia nulla res est, nec veritate in intellectu componente et dividente, quia nullus est. Bene tamen sequitur si nulla veritas est, ergo non est verum aliquam veritatem esse, sed non sequitur ultra ergo verum est aliquam veritatem non esse ; fallacia consequentis, a negativa habente duas causas veritatis ad affirmativam quae est una istarum.
38. Ad ultimum dico quod non dicuntur propositiones per se notae quia extrema habent maiorem necessitatem in se, sive maiorem in re extra intellectum, sed quia extrema ut sunt extrema talis propositionis evidenter ostendunt complexionem esse conformem rationibus terminorum et habitudini eorum, et hoc qualecumque esse termini habeant, sive in re sive in intellectu ; evidentia enim huius conformitatis est evidentia veritatis in propositione, quod est propositionem esse per se notam. Nunc autem ista omne totum est maius sua parte, vel aliqua consimilis, in quocumque intellectu concipiente terminos nata est habere talem evidentiam ex terminis, quia ex terminis est evidens quod ista complexio est conformis habitudini et rationibus terminorum, qualecumque esse termini habeant ; et ideo licet sit minor necessitas terminorum, non sequitur quod sit minor evidentia propositionum.
Quaestio 2
39. Ad primam quaestionem sic procedo, quia de ente infinito sic non potest demonstrari esse demonstratione propter quid quantum ad nos, licet ex natura terminorum propositio est demonstrabilis propter quid. Sed quantum ad nos bene propositio est demonstrabilis demonstratione quia ex creaturis. Proprietates autem infiniti entis relativae ad creaturas immediatius se habent ad illa quae sunt media in demonstratione quia quam proprietates absolutae, ita quod de illis proprietatibus relativis concludi potest immediatius esse per ista quae sunt media in tali demonstratione quam de proprietatibus absolutis, nam immediate ex esse unius relativi sequitur esse sui correlativi : ideo primo declarabo esse de proprietatibus relativis entis infiniti et secundo declarabo esse de infinito ente quia illae relativae proprietates soli enti infinito conveniunt ; et ita erunt duo articuli principales.
40. Quantum ad primum dico : proprietates relativae entis infiniti ad creaturas aut sunt proprietates causalitatis, aut eminentiae ; causalitatis duplicis, aut efficientis, aut finis. Quod additur de causa exemplari, non est aliud genus causae ab efficiente, quia tunc essent quinque genera causarum ; unde causa exemplaris est quoddam efficiens, quia est agens per intellectum, distinctum contra agens per naturam, de quo alias.
41. In primo articulo principali tria principaliter ostendam. Primo ergo ostendam quod aliquid est in effectu inter entia quod est simpliciter primum secundum efficientiam, et aliquid est quod etiam est simpliciter primum secundum rationem finis, et aliquid quod est simpliciter primum secundum eminentiam ; secundo ostendo quod illud quod est primum secundum unam rationem primitatis, idem est primum secundum alias primitates ; et tertio ostendo quod illa triplex primitas uni soli naturae convenit ita quod non pluribus naturis differentibus specie vel quiditative. Et ita in primo articulo principali erunt tres articuli partiales.
42. Primus articulus illorum includit tres conclusiones principales, per triplicem primitatem ; quaelibet autem illarum trium conclusionum habet tres ex quibus dependet : prima est quod aliquid sit primum, secunda est quod illud est in causabile, tertia est quod illud actu exsistit in entibus. Itaque in primo articulo sunt novem conclusiones, sed tres principales.
43. Prima autem conclusio istarum novem est ista, quod aliquod effectivum sit simpliciter primum ita quod nec sit effectibile, nec virtute alterius a se effectivum. Probatio, quia aliquod ens est effectibile. Aut ergo a se, aut a nihilo vel ab aliquo alio. Non a nihilo, quia nullius est causa illud quod nihil est, nec a se, quia nulla res est quae se ipsam faciat vel gignat, I De Trinitate ; ergo ab alio. Illud aliud sit a. Si est a primum, hoc modo exposito, propositum habeo ; si non est primum, ergo est posterius effectivum, quia effectibile ab alio vel a virtute alterius effectivum, quia si negetur negatio ponitur affirmatio. Detur illud alterum et sit b, de quo arguitur sicut de a argutum est, et ita aut proceditur in infinitum, quorum quodlibet respectu prioris erit secundum, aut statur in aliquo non habente prius ; infinitas autem impossibilis est in ascendendo, ergo primitas necessaria, quia non habens prius nullo posteriore se est posterius, nam circulum in causis esse est inconveniens.
44. Contra istam rationem instatur dupliciter : primo, quia secundum philosophantes infinitas est possibilis in ascendendo, sicut ponunt exemplum de generationibus infinitis, ubi nullum est primum sed quodlibet secundum, et tamen hoc ab eis sine circulo ponitur.
45. Secundo, videtur quod procedat ex contingentibus et ita non sit demonstratio. Antecedens probatur, quia praemissae assumunt esse de aliquo causato ; omne tale contingenter est.
46. Ad primam instantiam excludendam dico quod philosophi non posuerunt infinitatem possibilem in causis essentialiter ordinatis sed tantum in accidentaliter ordinatis, sicut patet per Avicennam VI Metaphysicae cap. 5, ubi loquitur de infinitate individuorum in specie.
47. Et ad propositum melius ostendendum, sciendum quae sunt causae essentialiter et accidentaliter ordinatae. Ubi notandum quod aliud est loqui de causis per se et per accidens et aliud est loqui de causis per se sive essentialiter et accidentaliter ordinatis. Nam in primo est tantum comparatio unius ad unum, scilicet causae ad causatum : et est causa per se quae secundum naturam propriam et non secundum aliquid sibi accidens causat, et causa per accidens e converso ; in secundo est comparatio duarum causarum inter se, in quantum ab eis est causatum.
48. Et differunt causae per se sive essentialiter ordinatae a causis per accidens sive accidentaliter ordinatis in tribus.
49. Prima differentia est quod in per se ordinatis secunda in quantum causat dependet a prima, in per accidens non, licet in esse vel in aliquo alio dependeat.
50. Differentia secunda est quod in per se ordinatis est causalitas alterius rationis et alterius ordinis, quia superior est perfectior, in accidentaliter autem ordinatis non ; et differentia haec sequitur ex prima, nam nulla causa a causa eiusdem rationis dependet essentialiter in causando, quia in causatione alicuius sufficit unum unius rationis.
51. Tertia est quod omnes causae essentialiter et per se ordinatae simul necessario requiruntur ad causandum, alioquin aliqua causalitas essentialis et per se deesset effectui ; in accidentaliter autem ordinatis non est sic, quia non requiritur simultas earum in causando.
52. Ex his ostenditur propositum, scilicet quod infinitas essentialiter ordinatorum est impossibilis. Similiter secunda : infinitas accidentaliter ordinatorum est impossibilis nisi ponatur status in ordinatis essentialiter ; ergo omni modo est impossibilis infinitas in essentialiter ordinatis. Si etiam negetur ordo essentialis, adhuc infinitas est impossibilis ; ergo omni modo est aliquod primum necessario et simpliciter effectivum.
Istarum trium propositionum assumptarum propter brevitatem prima dicatur a, secunda b, et tertia c.
53. Probatio illarum.
Primo a, scilicet quod essentialiter ordinatorum infinitas est impossibilis. Probatio, tum quia universitas causatorum essentialiter ordinatorum est ab aliqua causa quae non est aliquid universitatis, quia tunc esset causa sui. Tota enim universitas dependentium dependet, et a nullo illius universitatis.
Tum quia causae infinitae essent simul in actu, essentialiter scilicet ordinatae, ex tertia differentia supra, quod nullus philosophus ponit.
Tum tertio, quia prius est principio propinquius, V Metaphysicae ; ergo ubi nullum principium, nihil essentialiter prius.
Tum quarto, quia superior causa est perfectior in causando, ex secunda differentia ; ergo in infinitum superior est in infinitum perfectior, et ita infinitae perfectionis in causando, et per consequens non causans in virtute alterius, quia quaelibet talis est imperfecte causans, quia est dependens in causando ab alia.
Tum quinto, quia effectivum nullam imperfectionem ponit necessario ; ergo potest esse in aliquo sine imperfectione. Sed si nulla causa est sine dependentia ad aliquid prius, in nullo est sine imperfectione. Ergo effectibilitas independens potest inesse alicui naturae, et illa simpliciter est prima ; ergo effectibilitas simpliciter prima est possibilis. Hoc sufficit, quia inferius ex hoc concluditur quia tale efficiens primum, si est possibile, est in re. Et sic quinque rationibus patet a.
54. b probatur, scilicet quod infinitas in accidentaliter ordinatis sit impossibilis nisi ponatur status essentialiter ordinatorum, quia infinitas accidentalis si ponitur, hoc non est simul, patet, sed successive tantum, ut alterum post alterum, ita quod secundum aliquo modo fluit a priore. Non tamen dependet ab ipso in causando ; potest enim causare illo non exsistente sicut illo exsistente, sicut filius generat patre mortuo sicut ipso vivo. Talis infinitas successionis est impossibilis, nisi ab aliqua natura infinite durante, a qua tota successio et quidlibet eius, dependeat. Nulla enim deformitas perpetuatur nisi in virtute alicuius permanentis quod nihil est illius successionis, quia omnia successiva illius successionis sunt eiusdem rationis ; sed est aliquid prius essentialiter, quia quidlibet successionis dependet ab ipso, et hoc in alia ordinatione quam a causa proxima quae est aliquid illius successionisb. Patet ergo b.
55. Probatur etiam c, quod scilicet si negetur ordo essentialis, adhuc infinitas est impossibilis. Probatio, quia cum ex prima ratione hic adducta, scilicet quod a nullo nihil potest esse, sequatur quod aliqua natura sit effectiva, si negatur ordo essentialis activorum ergo illa in nullius alterius virtute causat ; et licet ipsa in aliquo singulari ponatur causata, tamen in aliquo est non causata, quod est propositum de natura ; vel, si in quolibet ponatur causata, statim implicatur contradictio negando ordinem essentialem, quia nulla natura potest poni in quolibet causata ita quod sit ordo accidentalis sub ipsa sine ordine essentiali ad aliam naturam.
56. Ad secundam instantiam, supra positam, quae dicit quod ratio procedit ex contingentibus et ita non est demonstratio, respondeo quod posset sic argui : aliqua natura est effecta quia aliquod subiectum mutatur, et ita terminus mutationis incipit esse in subiecto, et ita ille terminus vel compositum producitur sive efficitur ; ergo est aliquod efficiens, per naturam correlativorum, et tunc potest esse secundum veritatem prima contingens, sed manifesta.
Potest tamen sic argui, probando primam conclusionem sic : haec est vera aliqua natura est effectibilis, ergo aliqua est effectiva. Antecedens probatur, quia aliquod subiectum est mutabile, quia aliquod entium est possibile distinguendo possibile contra necessarium, et sic procedendo ex necessariis. Et tunc probatio primae conclusionis est de esse quiditative sive de esse possibili, non autem de exsistentia actuali. Sed de quo nunc ostenditur possibilitas, ultra in conclusione tertia ostendetur actualis exsistentia.
57. Secunda conclusio de primo effectivo est ista, quod simpliciter primum effectivum est incausabile. Hoc probatur, quia est ineffectibile independens effectivum. Hoc patet prius, quia si sit virtute alterius causativum vel ab alio effectibile, ergo vel processus in infinitum, vel circulus, vel status in aliquo ineffectibili independente effectivo ; illud dico primum, et aliud patet quod non est primum, ex datis tuis. Ergo et ulterius concluditur : si primum illud est ineffectibile, ergo incausabile, quia non est finibile, nec materiabile, nec formabile. Probatur consequentia prima, scilicet quod si est ineffectibile, ergo est infinibile, quia causa finalis non causat nisi quia causa movet metaphorice ipsum efficiens ad efficiendum, nam alio modo non dependet entitas finiti ab ipso ut a priori ; nihil autem est causa per se nisi ut ab ipso tamquam a priori essentialiter dependet causatum.
Duae autem aliae consequentiae, scilicet quod si est ineffectibile, ergo est immateriabile et informabile, probantur simul, quia cuius non est causa extrinseca, nec intrinseca, quia causalitas causae extrinsecae dicit perfectionem sine imperfectione, causalitas vero causae intrinsecae necessario dicit imperfectionem annexam, quia causa intrinseca est pars causati ; igitur ratio causae extrinsecae est naturaliter prior ratione causae intrinsecae. Negato igitur priori negatur et posterius. Probantur etiam eaedem consequentiae, quia causae intrinsecae sunt causatae ab extrinsecis vel secundum esse earum vel in quantum causant compositum, vel utroque modo, quia causae intrinsecae non se ipsis sine agente constituunt compositum.
Ex istis dictis satis patet conclusio secunda.
58. Tertia conclusio de primo effectivo est ista : primum effectivum est in actu exsistens et aliqua natura vere exsistens actualiter sicut est effectiva. Probatio istius : cuius rationi repugnat esse ab alio, illud si potest esse, potest esse a se ; sed rationi primi effectivi simpliciter repugnat esse ab alio, sicut patet ex secunda conclusione ; similiter et ipsum potest esse, sicut patet ex prima ubi posita est quinta probatio ad a, quae minus videtur concludere et tamen hoc concludit. Aliae autem probationes ipsius a possunt tractari de exsistentia quam proponit haec tertia conclusio, et sunt de contingentibus, tamen manifestis ; vel accipiantur a de natura et quiditate et possibilitate, et sunt ex necessariis. Ergo effectivum simpliciter primum potest esse ex se. Quod non est a se non potest esse a se, quia tunc non ens produceret aliquid ad esse, quod est impossibile, et adhuc, tunc illud causaret se et ita non esset incausabile omnino.
Illud ultimum, scilicet de exsistentia primi effectivi, aliter declaratur, quia inconveniens est universo deesse supremum gradum possibilem in essendo.
59. Iuxta tres conclusiones ostensas de effectivo primo nota corollarium quoddam, quod quasi continet tres conclusiones probatas, quod scilicet primum effectivum non tantum est prius aliis, sed quo prius aliud esse includit contradictionem, sic in quantum primum exsistit. Probatur ut praecedens ; nam in ratione talis primi maxime includitur incausabile, probatur ex secunda ; ergo si potest esse (quia non contradicit entitati, ut probatur ex prima), sequitur quod potest esse a se, et ita est a se.
60. Iuxta tres conclusiones primas de causa effectiva propono tres conclusiones similes de causa finali. Aliquod finitivum est simpliciter primum, hoc est nec ad aliud ordinabile, nec in virtute alterius natum finire alia. Et probatur quinque probationibus similibus illis quae ponebantur ad primam conclusionem de primo effectivo.
61. Secunda est quod primum finitivum est incausabile. Probatur, quia infinibile, alias non primum ; et ultra, ergo ineffectibile. Haec consequentia probatur, quia omne per se agens agit propter finem, ex II Physicorum, ubi etiam hoc vult Philosophus de natura, de qua minus videtur quam de agente a proposito. Sed cuius non est aliquod per se efficiens, illud non est effectibile, quia in nullo genere potest per accidens esse primum, sicut patet in proposito, specialiter de causis agentibus per accidens, quae sunt casus et fortuna, quae secundum Aristotelem II Physicorum reducuntur necessario ad causas per se agentes, ut priores, scilicet ad naturam et intellectum vel propositum. Cuius igitur non est aliquod per se agens, eius nullum erit agens ; sed cuius non est finis, eius non est aliquod per se agens : ergo ipsum erit ineffectibile, nam finibile excellitur a fine in bonitate et per consequens in perfectione, - et ultra ut supra ostensum est de causa effectiva prima.
62. Tertia conclusio est quod primum finitivum est actu exsistens et alicui naturae actu exsistenti convenit illa primitas. Probatur ut prima via de efficientia.
63. Corollarium : sequitur quod primum est ita primum quod impossibile est prius esse, et probatur ut corollarium in via priori.
64. Conclusionibus tribus de utroque ordine causalitatis extrinsecae iam positis propono tres similes de ordine eminentiae. Aliqua natura eminens est simpliciter prima secundum perfectionem. Hoc patet, quia inter essentias ordo essentialis, quia secundum Aristotelem formae se habent sicut numeri, VIII Metaphysicae ; in hoc ordine statur, quod probatur illis quinque rationibus quae de statu in effectivis sunt superius.
65. Secunda conclusio est quod suprema natura est incausabilis. Probatur, quia est infinibilis, ex praecedentibus ; ergo ineffectibilis, et ultra, ergo incausabilis. Istae duae consequentiae sunt probatae in secunda conclusione de effectivis. Item quod suprema natura sit ineffectibilis probatur, nam omne effectibile habet aliquam causam essentialiter ordinatam, sicut patet ex probatione ipsius b in conclusione prima de primo effectivo ; causa autem essentialiter ordinata excellit effectum.
66. Tertia conclusio est quod suprema natura est aliquod actu exsistens, et probatur ex praecedentibus.
67. Corollarium : aliquam esse naturam eminentiorem vel superiorem ipsa includit contradictionem ; probatur ut corollarium de efficiente et fine.
68. Quantum ad secundum articulum dico quod primum efficiens est ultimus finis. Probatio, quia omne efficiens per se agit propter finem, et prius efficiens propter finem priorem ; ergo primum efficiens propter ultimum finem. Sed propter nihil aliud a se principaliter et ultimate agit ; ergo propter se sicut propter finem. Ergo primum efficiens est primus finis.
69. Similiter, primum efficiens est primum eminens. Probatur, quia primum efficiens non est univocum respectu aliarum naturarum effectivarum, sed aequivocum ; ergo eminentius et nobilius eis. Ergo primum efficiens est eminentissimum.
70. Quantum ad tertium articulum dico quod cum sit idem cui inest triplex primitas, quia cui inest una insunt et aliae, et etiam est ibi triplex identitas ita quod primum efficiens est tantum unum secundum quiditatem et naturam. Ad quod ostendendum ostendo primo quamdam conclusionem praeambulam, et secundo principalem conclusionem. Praeambula autem est quod efficiens quod est primum hac triplici primitate est necesse esse ex se. Probatio, quia est penitus incausabile, nam contradictionem includit aliquod esse prius eo in genere causae efficientis vel finis et per consequens in genere cuiuscumque causae ; ergo est omnino incausabile. Ex hoc arguo : nihil potest non esse nisi cui aliquid incompossibile positive vel privative potest esse ; ei autem quod est a se et penitus incausabile non potest aliquid esse quod ei sit incompossibile positive vel privative ; ergo etc. Maior patet, quia nullum ens potest destrui nisi per incompossibile sibi vel positive vel privative. Minor probatur, quia illud incompossibile aut potest esse a se, aut ab alio, si a se et est a se, erit igitur duo incompossibilia simul, vel neutrum est, quia utrumque destruit esse alterius ; si ab alio, contra : nulla causa potest destruere aliquod ens propter repugnantiam sui effectus ad illud nisi suo effectui perfectius et intensius esse det quam sit esse illius alterius destructibilis ; nullius entis ab alio est nobilius esse a causa sua quam sit esse necessarii a se, quia omne causatum habet esse dependens, sed quod est ex se habet esse independens.
71. Ex hac ultra ad propositum probatur unitas naturae primae, quae est principale intentum in hoc tertio articulo. Quod ostenditur tribus rationibus. Primo sic, quia si duae naturae sunt necesse esse, aliquibus rationibus propriis realibus distinguuntur, et dicantur a et b. Illae rationes aut sunt formaliter necessariae, aut non. Si sic, igitur utrumque duabus rationibus formalibus erit necesse esse, quod est impossibile, quia cum neutra illarum rationum per se includat aliam, utraque istarum circumscripta esset necesse esse. Si vero per illas rationes quibus distinguuntur neutrum sit formaliter necesse esse, igitur illae rationes non sunt rationes necessario essendi, et ita neutrum includitur in necesse esse, quia quaecumque entitas non est necesse esse, est de se possibilis, sed nihil possibile includitur in necesse esse.
72. Secundo probatur, quia duae naturae eminentissimae non possunt esse in universo ; ergo nec duo prima effectiva. Probatio antecedentis, quia species se habent sicut numeri, ex VIII Metaphysicae, et per consequens duae non possunt esse in eodem ordine ; ergo multo minus nec duae primae vel duae eminentissimae.
73. Hoc etiam patet tertio per rationem de ratione finis, quia duo fines ultimi si essent, haberent duas coordinationes entium ad se ita quod ista entia ad illa nullum ordinem haberent, quia nec ad finem illorum, nam quae ordinantur ad unum finem ultimum, non possunt ordinari ad alium, quia eiusdem causati duas esse causas totales et perfectas in eodem ordine est impossibile ; tunc enim aliquid esset in aliquo ordine per se causa, quo non posito nihil minus esset causatum illud. Ordinata ergo ad unum finem nullo modo ordinantur ad alium, nec per consequens ad illa quae ordinantur ad alium, et ita ex eis non fieret universum.
Hoc etiam confirmatur in communi, quia nulla duo possunt esse terminantia totaliter dependentiam alicuius eiusdem, quia tunc illud terminaret dependentiam, quo subtracto non minus terminaretur illa dependentia, et ita non esset dependentia ad illud. Sed ad efficiens et eminens et ad finem dependent alia essentialiter. Ergo nullae duae naturae possunt esse primo terminantia alia entia secundum illam triplicem dependentiam. Praecise igitur est aliqua una natura terminans entia secundum illam triplicem dependentiam, et ita habens istam triplicem primitatem.
Quaestio 2
74. Ostenso esse de proprietatibus relativis primi entis, ulterius ad ostendendum illius primi infinitatem et per consequens esse de ente infinito procedo sic : primo ostendo quod primum efficiens est intelligens et volens ita quod sua intelligentia est infinitorum distincte et quod sua essentia est repraesentativa infinitorum (quae quidem essentia est sua intelligentia), et ex hoc secundo concludetur sua infinitas. Et sic cum triplici primitate ostensa erit quadruplex medium ad ostendendum eius infinitatem. Sed tamen istud quartum medium, scilicet quod primum efficiens est intelligens et volens, ex quo sicut ex quodam medio aliis addito concluditur sua infinitas, suppono quantum ad aliquid usque ad distinctionem 35.
75. Quod autem sit intelligens et volens arguo sic : aliquod agens est per se primum agens, quia omni causa per accidens prior est aliqua causa per se, II Physicorum, ubi hoc vult de natura, de qua minus videtur ; sed omne agens per se agit propter finem.
76. Et ex hoc arguitur dupliciter. Primo sic : omne agens naturale praecise consideratum ex necessitate et aeque ageret si ad nullum finem alium ageret sed sit independenter agens, ergo si non agit nisi propter finem, hoc est quia dependet ab agente amante finem : tale est primum efficiens, ergo etc.
77. Item, si primum agens agit propter finem, aut ergo finis ille movet primum efficiens ut amatus actu voluntatis, aut ut tantum naturaliter amatus. Si ut amatus actu voluntatis, habetur propositum. Si tantum amatus naturaliter, hoc est falsum, quia non naturaliter amat alium finem a se, ut grave centrum et materia formam ; tunc enim esset aliquo modo ad finem, quia inclinatus ad illum. Si autem tantum naturaliter amat finem qui est ipse, hoc nihil est nisi ipsum esse ipsum, hoc enim non est salvare duplicem rationem in ipso.
78. Item arguitur, quasi conferendo rationem iam factam, sic : ipsum primum efficiens dirigit effectum suum ad finem ; ergo vel naturaliter dirigit, vel cognoscendo et amando illum finem. Non naturaliter, quia non cognoscens nihil dirigit nisi in virtute cognoscentis : sapientis enim est prima ordinatio, I Metaphysicae ; sed primum efficiens in nullius alterius virtute dirigit, sicut nec causat, tunc enim non esset primum ; ergo etc.
79. Item, aliquid causatur contingenter ; ergo prima causa contingenter causat, ergo volens causat.
80. Probatio primae consequentiae : quaelibet causa secunda causat in quantum movetur a prima ; ergo si prima necessario movet, quaelibet alia necessario movetur et quidlibet necessario causatur ; igitur si aliqua causa secunda contingenter movet, et prima contingenter movebit, quia non causat causa secunda nisi in virtute primae causae in quantum movetur ab ipsa.
81. Probatio secundae consequentiae : nullum est principium contingenter operandi nisi voluntas vel aliquid concomitans voluntatem, quia quodlibet aliud agit ex necessitate naturae, et ita non contingenter ; ergo etc.
82. Contra istam rationem instatur, et primo contra primam consequentiam arguitur sic, quia nostrum velle posset adhuc aliquid contingenter causare, et ita non requiritur quod prima causa illud contingenter causet.
83. Item, Philosophus antecedens concessit, scilicet quod aliquid contingenter causatur, et negavit consequens intelligendo de velle, scilicet quod prima causa contingenter causet, ponendo contingentiam in inferioribus non propter contingenter Deum velle sed ex motu, qui necessario causatur in quantum uniformis, sed difformitas sequitur ex partibus eius, et ita contingentia.
84. Contra secundam consequentiam, 'si causat contingenter, ergo volens' : non videtur tenere, quia aliqua naturaliter mota possunt impediri, et ita oppositum - contingenter et violenter - potest evenire.
85. Ad primum dicendum quod si Deus est primum movens vel efficiens respectu voluntatis nostrae, idem sequitur de ipsa quod de aliis, quia sive immediate necessario movet eam, sive aliud immediate et illud, necessario motum, necessario moveat eam, quia movet non nisi ex hoc quod movetur. Sequitur tandem quod proximum voluntati necessario moveat voluntatem, etiam si proximum voluntati sit ipsamet voluntas ; et ita necessario volet, et erit volens necessario. Et sequitur ulterius impossibile, quod necessario causat quodlibet causatum.
86. Ad secundum dico quod non voco hic contingens quodcumque non necessarium vel non sempiternum, sed cuius oppositum posset fieri quando illud fit ; ideo dixi aliquid contingenter causatur, et non aliquid est contingens. Nunc dico quod Philosophus non potest consequens negare salvando antecedens per motum, quia si ille totus motus necessario est a causa sua, quaelibet pars eius necessario causatur quando causatur, id est inevitabiliter, ita quod oppositum non potest tunc causari ; et ulterius, quod causatur per quamcumque partem motus, necessario causatur et inevitabiliter. Vel igitur nihil fit contingenter, id est evitabiliter, vel primum sic causat immediate quod posset etiam non causare.
87. Ad tertium dico quod si aliqua causa potest impedire istam, hoc non est nisi in virtute superioris causae, et sic usque ad primam causam, quae si immediatam causam sibi necessario movet, usque ad ultimam erit necessitas ; ergo necessario impediet, et per consequens non potest alia causa naturaliter causare.
88. Sic ergo videtur triplici via ostensum quod primum agens est intelligens et volens, quarum prima est quod natura agit propter finem et non nisi quia dependens et directa a cognoscente finem ; secunda est quod ipsum primum agens agit propter finem, et tertia quod aliquis effectus contingenter fit quando causatur.
89. Ulterius quoad quaestionem praeambulam ad infinitatem probo secundo quod eius intellectio et volitio est idem quod eius essentia, et primo de volitione sui ipsius ut obiecti ita quod primam causam amare est idem essentialiter cum natura causae et omnis actus voluntatis eius. Probatio. Causalitas et causatio causae finalis est simpliciter prima, secundum Avicennam VI Metaphysicae, dicentem quod si de qualibet causa esset scientia, illa quae esset de causa finali, esset nobilissima ; ipsa enim, quantum ad causalitatem, praecedit causam efficientem, quia movet efficiens ad agendum, - et ideo causalitas primi finis, et eius causatio, est penitus incausabilis secundum quamcumque causationem in quolibet genere causae. Causalitas autem finis primi est movere efficiens primum sicut amatum ; idem autem est primum finem movere primum efficiens ut amatum ab ipso et primum efficiens amare primum finem, quia nihil aliud est obiectum amari a voluntate quam voluntatem amare obiectum. Ergo primum efficiens amare primum finem est penitus incausabile, et ita ex se necesse esse, et ita erit idem naturae primae. Et quasi convertitur ratio ex opposito conclusionis, quia si primum amare est aliud a natura prima, ergo est causabile, et per consequens effectibile ; igitur ab aliquo per se efficiente amante finem. Igitur primum amare se esset causatum ex aliquo amore finis priore isto causato, quod est impossibile.
90. Hoc ostendit Aristoteles XII Metaphysicae de intelligere, quia aliter primum non erit optima substantia, quia per intelligere est honorabile.
91. Secundo, quia alias laboriosa erit eius continuatio. Item, si non sit illud, erit in potentia contradictionis ad illud ; ad illam naturam sequitur labor secundum ipsum.
92. Istae rationes possunt ratione declarari. Prima sic : cum omnis entis in actu primo perfectio eius ultima sit in actu secundo quo coniungitur optimo, maxime si sit activum et non tantum factivum (omne autem intelligibile est activum, et prima natura est intelligibilis, ex praemissa), sequitur quod ultima eius perfectio erit in actu secundo ; igitur si ille non sit eius substantia, substantia eius non est optima, quia aliud est suum optimum.
93. Secunda ratio potest declarari sic : potentia solummodo receptiva est potentia contradictionis ; ergo cum hoc non sit huiusmodi, ergo etc.
Sed quia secundum Aristotelem nec ista est ratio demonstrativa, sed tantum probabilis, aliter propositum ostendatur, ex identitate potentiae et obiecti in se ; ergo actus erit eis idem. Sed consequentia non valet, patet : instantia, quia angelus intelligit se et amat se et tamen actus angeli amandi et intelligendi non sunt idem substantiae eius.
94. Haec conclusio, videlicet quod essentia divina sit eadem quod volitio sui ipsius, vera est ex corollariis : nam sequitur primo quod voluntas est idem primae naturae, quia velle non est nisi voluntatis ; ergo illa voluntas cuius velle est incausabile est etiam incausabilis ; ergo etc. Et similiter, velle intelligitur quasi posterius voluntate ; tamen velle est idem illi naturae ; ergo magis voluntas.
95. Item secundo sequitur quod intelligere se est idem illi naturae, quia nihil amatur nisi cognitum ; igitur si amare se ex se est necesse esse, sequitur quod intelligere se est necesse esse ex se.
96. Et si est intelligere propinquius illi naturae quam velle, ideo sequitur ulterius quod intellectus sit idem illi naturae, sicut prius de voluntate ex velle argutum est.
97. Sequitur quarto etiam quod ratio intelligendi se sit idem sibi, quia necesse est esse ex se si intelligere sit ex se necesse esse et ratio intelligendi se quasi praeintelligitur ipsi intellectui.
98. Ostenso de intelligere se et velle se quod sint idem essentiae primi, ostendo propositum ex aliis, scilicet de omni intelligere et velle. Et sit conclusio tertia ista : nullum intelligere potest esse accidens primae naturae. Probatio, quia de illa natura prima ostensum est esse in se primum effectivum ; ergo ex se habet unde posset quodcumque causabile causare circumscripto alio quocumque, saltem ut prima causa illius causabilis. Sed circumscripta cognitione eius, non habet unde possit illud causabile causare ; ergo cognitio cuiuscumque alterius non est aliud a natura sua.
Probatio assumpti, quia nihil potest causare nisi ex amore finis volendo illud. quia non potest aliter esse per se agens, quia nec agere, propter finem ; nunc autem ipsi velle alicuius propter finem praeintelligitur intelligere ipsum ; ante igitur primum signum in quo intelligitur causans sive volens a, necessario praeintelligitur intelligens a ; ita sine hoc non potest per se efficere, et ita de aliis.
99. Item, probatur idem, quia omnes intellectiones eiusdem intellectus habent similem habitudinem ad intellectum, secundum identitatem essentialem vel accidentalem (sicut patet de omni intellectu creato et eius intellectionibus), quia videntur perfectiones eiusdem generis ; ergo si aliquae habent receptivum, et omnes, et si aliqua est accidens, et quaelibet. Sed aliqua non potest esse accidens in primo, ex praecedenti conclusione, quia non intellectio sui ipsius ; ergo nulla erit ibi accidens.
100. Item, intelligere si quod potest esse accidens, recipietur in intellectu ut in subiecto : ergo et in illo intelligere quod est idem intellectui, et ita perfectius intelligere erit in potentia receptiva respectu imperfectioris.
101. Item, idem intelligere potest esse plurium obiectorum ordinandorum, ergo quanto perfectius, tanto plurium ; ergo perfectissimum quo incompossibile est perfectius intelligi erit idem omnium intelligibilium. Intelligere primi sic est perfectissimum ; ergo idem est omnium intelligibilium, et illud quod est sui est idem sibi, ex proxima praecedente ; ergo intelligere omnium est idem. Et eandem conclusionem volo intelligi de velle.
102. Item, iste intellectus non est nisi quoddam intelligere ; sed iste intellectus est idem omnium, et ita quod non potest esse alicuius alterius obiecti ; ergo nec intelligere aliud. Ergo idem intelligere est omnium.
Fallacia est accidentis ex identitate aliquorum inter se concludere identitatem respectu tertii respectu cuius extraneantur ; et patet in simili : intelligere est idem quod velle ; si ergo intelligere ipsum est alicuius, ergo et velle est eiusdem, non sequitur, sed tantummodo sequitur quia est velle ; quod quidem velle est aliquid eiusdem, quia intelligendum est 'eiusdem' ita quod divisim inferri potest, non coniunctim, propter accidens.
103. Item, intellectus primi habet actum unum adaequatum sibi et coaeternum, quia intelligere se est idem sibi ; ergo non potest aliquem habere alium.
Consequentia non valet. Exemplum de beato, qui simul videt Deum et aliud etiam si videat Deum secundum ultimum capacitatis suae, ut de anima Christi ponitur, et adhuc potest videre aliud.
104. Item arguitur : intellectus iste habet in se per identitatem perfectionem maximam intelligendi ; ergo et omnem aliam.
Responsio : non sequitur, quia alia quae minor est potest esse causabilis et ideo differre ab incausabili, maxima autem non potest.
105. Quarta conclusio principalis de intellectu et voluntate Dei est ista : intellectus primi intelligit semper et distincto actu et necessario quodcumque intelligibile prius naturaliter quam illud sit in se.
106. Prima pars probatur, quia potest cognoscere quodcumque intelligibile sic ; hoc enim est perfectionis in intellectu, posse distincte et actu cognoscere quodcumque intelligibile, immo hoc ponere est necessarium ad rationem intellectus, quia omnis intellectus est totius entis sumpti communissime, ut determinabitur distinctione 3. Nullam autem intellectionem potest habere intellectus primi nisi eandem sibi, ex proxima ; igitur cuiuslibet intelligibilis habet intelligere actuale et distinctum, et hoc idem sibi, et ita semper et necessario.
107. Secunda pars, de prioritate, probatur sic, quia quidquid est idem sibi est necesse esse, sicut patuit prius ; sed esse aliorum a se est non necesse esse. Necesse esse ex se est prius natura omnium non necessario.
108. Aliter probatur, quia esse cuiuslibet alterius dependet ab ipso ut a causa, et ut causa est alicuius causabilis, necessario includitur cognitio eius ex parte causae ; ergo illa cognitio erit prior naturaliter ipso esse cogniti.
109. Prima pars etiam conclusionis probatur aliter, quia artifex perfectus distincte cognoscit omne agendum antequam fiat, alias non perfecte operaretur, quia cognitio est mensura iuxta quam operatur ; ergo Deus est omnium producibilium a se habens notitiam distinctam et actualem, vel saltem habitualem, priorem eis.
110. Contra istam : instatur de arte quod ars universalis sufficit ad universalia producenda.
Responsionem quaere.
Quaestio 2
111. His ostensis praeambulis arguo infinitatem quattuor viis. Primo per viam efficientiae, ubi ostendetur propositum dupliciter : primo quia ipsum est primum efficiens omnium, secundo quia, efficiens puta, distincte cognoscens omnia factibilia ; tertio ostendetur infinitas per viam finis, et quarto per viam eminentiae. Primam viam, ex parte causae, tangit Philosophus VIII Physicorum et XII Metaphysicae, quia movet motu infinito ; ergo habet potentiam infinitam.
112. Haec ratio roboratur quantum ad antecedens sic : aeque concluditur propositum si possit movere per infinitum sicut si moveret per infinitum, quia aeque oportet eum esse in actu sicut illud posse, patet de primo quantum est ex se. Licet igitur non moveat motu infinito, sicut intelligit Aristoteles, tamen si accipiatur antecedens istud quod quantum est ex parte sua potest movere, habetur antecedens verum et aeque sufficiens ad inferendum propositum.
113. Consequentia probatur sic, quia si ex se, non virtute alterius movet motu infinito ; ergo non ab alio accipit sic movere, sed in virtute sua activa habet totum effectum suum simul, quia independenter. Sed quod simul habet in virtute infinitum effectum, est infinitum ; ergo etc.
114. Aliter roboratur prima consequentia sic : primum movens simul habet in virtute sua omnes effectus possibiles produci per motum ; sed illi sunt infiniti si motus infinitus ; ergo etc.
115. Contra istas declarationes Aristotelis, quidquid sit de antecedente, tamen consequentia prima non videtur bene probari. Non primo modo, quia duratio maior nihil perfectionis addit, nam albedo quae uno anno manet non est perfectior quam si tantum uno die maneret ; ergo motus quantaecumque durationis non est perfectior effectus quam motus unius diei. Ergo ex hoc quod agens habet in virtute sua activa simul movere motu infinito, non concluditur maior perfectio hic quam ibi, nisi quod agens diutius movet, et ex se : et ita esset ostendendum quod aeternitas agentis concluderet eius infinitatem, alias ex infinitate motus non posset concludi.
Tunc ad formam : ultima propositio illius roborationis negatur, nisi de infinitate durationis.
116. Secunda roboratio etiam consequentiae improbatur, quia non maior perfectio intensiva concluditur ex hoc quod agens quodcumque eiusdem speciei potest producere successive quotcumque quamdiu manet, quia quod potest in tempore uno in unum tale, potest eadem virtute in mille talia si mille temporibus maneat. Et non est possibilis apud philosophos infinitas nisi numeralis effectuum producibilium per motum (scilicet generabilium et corruptibilium), quia in speciebus finitatem ponebant. Ergo non magis sequitur infinitas intensiva in agente ex hoc quod potest in infinita numero successive quam si posset in duo tantum ; tantum enim est possibilis infinitas numeralis secundum philosophos.
Si quis autem probet infinitatem specierum possibilem, probando aliquos motus caelestes esse incommensurabiles et ita numquam posse redire ad uniformitatem, etiam si per infinitum durarent et infinitae coniunctiones specie causarent infinita generabilia specie, de hoc quidquid sit in se, nihil tamen ad intentionem Philosophi, qui infinitatem specierum negaret.
117. Ultima probabilitas quae occurrit pro consequentia Philosophi declaranda, est ista : quidquid potest in aliqua multa simul quorum quodlibet requirit aliquam perfectionem sibi propriam, illud concluditur esse perfectius ex pluralitate talium. Ita videtur de primo agente esse concedendum quod si posset causare simul infinita quod esset eius virtus infinita, et per consequens, si primum agens simul habet virtutem causandi infinita, quantum est ex se simul posset ea producere ; licet natura effectus non permittit, adhuc sequitur infinitas virtutis eius. Haec consequentia ultima probatur, quia non potens causare album et nigrum non est minus perfectum, quia non sunt simul causabilia ; haec enim non simultas est ex repugnantia eorum et non est ex defectu agentis.
118. Et ex isto probo infinitatem sic : si primum haberet omnem causalitatem formaliter simul, licet non possent causabilia simul poni in esse, esset infinitum, quia simul quantum est ex se posset infinita producere ; et posse plura simul concludit maiorem potentiam intensive : ergo si habet perfectius quam si haberet omnem causalitatem formaliter, magis sequitur infinitas intensiva. Sed habet omnem causalitatem cuiuslibet rei secundum totum quod est in re ipsa eminentius quam si esset formaliter.
119. Licet igitur omnipotentiam proprie dictam secundum intentionem theologorum tantum creditam esse et non naturali ratione credam posse probari, sicut dicetur distinctione 42, tamen probatur naturaliter infinita potentia, quae simul quantum est ex se habet omnem causalitatem, quae simul posset in infinita si essent simul factibilia.
120. Si obicis, primum non potest ex se simul in infinita, quia non est probatum quod sit totalis causa infinitorum, hoc nihil obstat, quia si haberet simul unde esset totalis causa, nihil perfectius esset quam nunc sit quando habet unde sit prima causa.
Tum quia illae secundae causae non requiruntur propter perfectionem in causando, quia tunc remotius a prima esset perfectius, quia perfectiorem requireret causam. Sed si requiruntur causae secune cum prima secundum philosophos, hoc est propter imperfectionem effectus, ut primum cum aliqua causa imperfecta posset causare imperfectum, quod secundum ipsos non posset immediate causare.
Tum quia perfectiones totae secundum Aristotelem eminentius sunt in primo quam si ipsae formalitates earum sibi inessent si possent inesse ; quod probatur, quia causa secunda proxima primae totam perfectionem suam causativam habet a sola prima ; ergo totam perfectionem illam eminentius habet causa prima quam secunda causa habens ipsam formaliter. Consequentia patet, quia prima respectu illius causae secundae est causa totalis et aequivoca. Consimiliter quaeratur de tertia causa respectu secundae vel respectu primae : si respectu primae, habetur propositum ; si respectu secundae, sequitur secundam eminenter continere perfectionem totalem quae est formaliter in tertia. Sed secunda habet a prima quod sic continet perfectionem tertiae, ex praeostensa ; ergo prima eminentius habet continere perfectionem tertiae quam secunda, et sic de omnibus aliis, usque ad ultimam. Quare primam causam habere eminenter totalem perfectionem causativam omnium et perfectius quam si haberet causalitatem omnium formaliter si esset possibile, videtur iudicio meo posse concludere ratio Aristotelis de substantia infinita quae accipitur ex VIII Physicorum et XII Metaphysicae, superius posita.
121. Iuxta istam viam efficientiae arguitur quod habeat potentiam infinitam, quia creat, nam inter extrema creationis est infinita distantia. Sed hoc antecedens ponitur tantum creditum, et verum est ut non esse quasi duratione praecederet esse, non tamen quasi natura secundum viam Avicennae.
Antecedens ostenditur, quia saltem prima natura post Deum est ab ipso et non a se, nec accipit esse aliquo praesupposito ; ergo illud creatur. Sed sic accipiendo prius natura tam non esse quam esse, non sunt ibi extrema mutationis quam causet ista virtus, nec illud effici requirit mutari. Sed quidquid sit de antecedente, consequentia non probatur, quia quando inter extrema nulla est distantia media sed ipsa dicuntur praecise distare ratione extremorum inter se, tanta est distantia quantum est maius extremum. Exemplum : Deus distat in infinitum a creatura, etiam suprema possibili, non propter aliquam distantiam mediam inter extrema sed propter infinitatem unius extremi.
122. Sic ergo contradictoria non distant per aliqua media, quia contradictoria sunt immediata - ita quod quantumcumque parum recedit aliquid ab uno extremo, statim est sub altero - sed distant propter extrema in se. Tanta ergo est distantia ista quantum est illud extremum quod est perfectius ; illud est finitum ; ergo etc.
123. Confirmatur, quia posse totaliter super terminum positivum huiusmodi distantiae, est posse super distantiam sive super transitum ab extremo in extremum ; ergo ex posse super istum transitum non sequitur infinitas nisi sequatur ex posse totaliter super terminum eius positivum. Terminus ille est finitus.
124. Quod autem dicitur communiter contradictoria distare in infinitum, potest sic intelligi, id est indeterminate, quia sicut nulla est ita parva distantia quae non sufficiat ad contradictoria, sic nulla est ita magna, etiam si esset maior maxima possibili, quin ad illa contradictoria se extenderet. Est ergo eorum distantia infinita, id est indeterminata ad quamcumque, magnam vel parvam ; et ideo ex tali infinitate distantiae non sequitur consequens de infinita potentia intensive, sicut nec sequitur ad minimam distantiam, in qua salvatur sic infinita distantia : et quod non sequitur ad antecedens, nec ad consequens.
125. Ostenso proposito per viam primae efficientiae quia illa prima efficientia infert infinitatem, sequitur secunda via, ex hoc quod est intelligens distincte omnia factibilia. Ubi arguo sic : intelligibilia sunt infinita, et hoc actu, in intellectu omnia intelligente ; ergo intellectus ista simul actu intelligens est infinitus. Talis est intellectus primi.
126. Huiusmodi enthymematis probo antecedens et consequentiam. Quaecumque sunt infinita in potentia, ita quod in accipiendo alterum post alterum nullum possunt habere finem, illa omnia si simul actu sunt, sunt actu infinita ; intelligibilia sunt huiusmodi respectu intellectus creati, satis patet, et in intellectu divino sunt simul omnia actu intellecta quae ab intellectu creato successive sunt intellecta ; ergo ibi sunt infinita actu intellecta. Huiusmodi syllogismi probo maiorem (licet satis evidens videatur), quia omnia talia acceptabilia quando sunt simul exsistentia, aut sunt actu finita, aut sunt actu infinita ; si actu finita, ergo accipiendo alterum post alterum tandem omnia possunt esse actu accepta ; ergo si non possunt esse omnia actu accepta, si talia actu simul sunt, sunt actu infinita.
127. Consequentiam primi enthymematis sic probo, quia ubi pluralitas requirit vel concludit maiorem perfectionem quam paucitas, ibi infinitas numeralis concludit infinitam perfectionem. Exemplum : posse ferre decem maiorem perfectionem requirit virtutis motivae quam posse ferre quinque ; ideo posse ferre infinita concludit infinitam virtutem motivam. Ergo, in proposito, cum intelligere a sit aliqua perfectio et intelligere b sit similiter aliqua perfectio, numquam intelligere idem est ipsius a et b et aeque distincte, ut duo intelligere essent, nisi perfectiones duorum intelligere includuntur in illo uno eminenter ; et sic de tribus, et ultra de infinitis. Consimiliter etiam de ipsa ratione intelligendi argueretur sicut de intellectu et actu argutum est, quia maior perfectio concluditur in actu intelligendi ex pluralitate illorum quorum est ratio intelligendi distincte, quia oportet quod includat eminenter perfectiones omnium propriarum operationum intelligendi, quarum quaelibet secundum propriam rationem aliquam perfectionem ponit ; ergo infinitae concludunt infinitam.
128. Secundo iuxta istam viam de intelligere primi propositum sic ostendo : causa prima cui secundum ultimum suae causalitatis causa secunda aliquid perfectionis addit in causando, non videtur sola posse ita perfectum effectum causare sicut ipsa cum secunda, quia causalitas sola primae diminuta est respectu causalitatis ambarum ; ergo si illud quod natum est esse a causa secunda et prima simul sit multo perfectius a sola prima, secunda nihil perfectionis addit primae : sed omne finitum omni finito addit aliquam perfectionem ; ergo talis causa prima est infinita.
129. Ad propositum : notitia cuiuscumque nata est gigni ab ipso sicut a causa proxima, et maxime illa quae est visio sive intuitiva intellectio ; ergo si illa alicui intellectui inest sine actione quacumque talis obiecti tantummodo ex virtute alterius obiecti prioris quod natum est esse causa superior respectu talis cognitionis, sequitur quod illud obiectum superius est infinitum in cognoscibilitate, quia inferius nihil sibi addit in cognoscibilitate ; tale obiectum superius est natura prima, quia ex sola praesentia eius apud intellectum primi, nullo alio obiecto concomitante, est notitia cuiuscumque obiecti in intellectu eius. Ergo nullum aliud intelligibile aliquid sibi addit in cognoscibilitate ; ergo est infinitum in cognoscibilitate. Sic ergo est in entitate quia unumquodque sicut se habet ad esse sic ad cognoscibilitatem, ex II Metaphysicae.
130. Item tertia via, scilicet ex parte finis, arguitur sic : voluntas nostra omni finito aliquid aliud maius potest appetere et amare, sicut intellectus intelligere ; et videtur quod plus inclinatio est naturalis ad summe amandum bonum infinitum, nam inde arguitur inclinatio naturalis ad aliquid in voluntate, quia ex se, sine habitu, prompte et delectabiliter vult illud voluntas libera ; ita videtur quod experimur actu amandi bonum infinitum, immo non videtur voluntas in alio perfecte quietari. Et quomodo non illud naturaliter odiret si esset oppositum sui obiecti, sicut naturaliter odit non esse (secundum Augustinum De libero arbitrio libro III cap. 8) ? Videtur etiam si infinitum repugnaret bono quod nullo modo quietaretur in bono sub ratione infiniti, nec in illud faciliter tenderet, sicut nec in repugnans suo obiecto. Confirmabitur ista ratio in sequenti via, de intellectu.
131. Item quarto propositum ostenditur per viam eminentiae, et arguo sic : eminentissimo incompossibile est aliquid esse perfectius, sicut prius patet ; finito autem non est incompossibile esse aliquid perfectius ; quare etc.
132. Minor probatur, quia infinitum non repugnat enti ; sed omni finito maius est infinitum. Ad istud aliter arguitur, et est idem : cui non repugnat infinitum esse intensive, illud non est summe perfectum nisi sit infinitum, quia si est finitum potest excedi vel excelli, quia infinitum esse sibi non repugnat ; enti non repugnat infinitas ; ergo perfectissimum ens est infinitum. Minor huius, quae in praecedenti argumento accipitur, non videtur posse a priori ostendi, quia sicut contradictoria ex rationibus propriis contradicunt, nec potest per aliquid manifestius hoc probari, ita non repugnantia ex rationibus propriis non repugnant, nec videtur posse ostendi nisi explicando rationes ipsorum. Ens per nihil notius explicatur, infinitum intelligimus per finitum (hoc vulgariter sic expono : infinitum est quod aliquod finitum datum secundum nullam habitudinem finitam praecise excedit, sed ultra omnem talem habitudinem assignabilem adhuc excedit).
133. Sic tamen propositum suadetur : sicut quidlibet ponendum est possibile cuius non apparet impossibilitas, ita et compossibile cuius non apparet incompossibilitas ; hic incompossibilitas nulla apparet, quia de ratione entis non est finitas, nec apparet ex ratione entis quod sit passio convertibilis cum ente. Alterum istorum requiritur ad repugnantiam praedictam ; passiones enim primae entis et convertibiles satis videntur notae sibi inesse.
134. Item sic suadetur : infinitum suo modo non repugnat quantitati, id est in accipiendo partem post partem ; ergo nec infinitum suo modo repugnat entitati, id est in perfectione simul essendo.
135. Item, si quantitas virtutis est simpliciter perfectior quam quantitas molis, quare erit infinitum possibile in mole et non in virtute? Quod si est possibile, est in actu, sicut ex tertia conclusione patet, supra, de primitate effectival, et etiam inferius probabitur.
136. Item, quia intellectus, cuius obiectum est ens, nullam invenit repugnantiam intelligendo aliquod infinitum, immo videtur perfectissimum intelligibile. Mirum est autem si nulli intellectui talis contradictio patens fiat circa primum eius obiectum, cum discordia in sono ita faciliter offendat auditum : si enim disconveniens statim ut percipitur offendit, cur nullus intellectus ab intelligibili infinito naturaliter refugit sicut a non conveniente, suum ita primum obiectum destruente?
137. Per illud potest colorari illa ratio Anselmi de summo bono cogitabili, Proslogion, et intelligenda est eius descriptio sic : Deus est quo cognito sine contradictione maius cogitari non potest sine contradictione. Et quod addendum sit 'sine contradictione' patet, nam in cuius cognitione vel cogitatione includitur contradictio, illud dicitur non cogitabile, quia sunt tunc duo cogitabilia opposita nullo modo faciendo unum cogitabile, quia neutrum determinat alterum.
138. Summum cogitabile praedictum, sine contradictione, potest esse in re. Hoc probatur primo de esse quiditativo, quia in tali cogitabili summe quiescit intellectus ; ergo in ipso est ratio primi obiecti intellectus, scilicet entis, et hoc in summo.
Et tunc arguitur ultra quod illud sit, loquendo de esse exsistentiae : summe cogitabile non est tantum in intellectu cogitante, quia tunc posset esse, quia cogitabile possibile, et non posset esse, quia repugnat rationi eius esse ab aliqua causa, sicut patet prius in secunda conclusione de via efficientiae, maius ergo cogitabile est quod est in re quam quod est tantum in intellectu. Non est autem hoc sic intelligendum quod idem si cogitetur, per hoc sit maius cogitabile si exsistat, sed, omni quod est in intellectu tantum, est maius aliquod quod exsistit.
139. Vel aliter coloratur sic : maius cogitabile est quod exsistit ; id est perfectius cognoscibile, quia visibile sive intelligibile intellectione intuitiva ; cum non exsistit, nec in se nec in nobiliori cui nihil addit, non est visibile. Visibile autem est perfectius cognoscibile non visibili sed tantummodo intelligibili abstractive ; ergo perfectissimum cognoscibile exsistit.
De differentia intellectionis intuitivae et abstractivae, et quomodo intuitiva est perfectior, tangetur distinctione 3, et alias quando locum habebit.
140. Ultimo ostenditur propositum ex negatione causae extrinsecae, quia forma finitur per materiam ; ergo quae non est nata esse in materia, est infinita.
141. Haec ratio non valet, quia secundum ipsos angelus est immaterialis ; ergo in natura est infinitus.
Nec possunt dicere quod esse angeli finitet essentiam eius, quia secundum eos est accidens essentiae, et posterius naturaliter ; et sic in primo signo naturae essentia secundum se, ut prior esse, videtur infinita intensive, et per consequens in secundo signo naturae non erit finitabilis per esse.
142. Breviter respondeo ad argumentum, nam quaelibet entitas habet intrinsecum sibi gradum suae perfectionis, in quo est finitum si est finitum et in quo infinitum si potest esse infinitum, et non per aliquid accidens sibi.
143. Arguitur etiam si forma finitur ad materiam, ergo si non ad illam, non finitur ; fallacia consequentis, sicut corpus finitur ad corpus, igitur si non ad corpus, erit infinitum ; ultimum ergo caelum erit actu infinitum. Sophisma est istud III Physicorum, quia sicut corpus in se prius finitura, ita forma finita prius est in se finita quam finiatur ad materiam, quia est talis natura in entibus, quod finitur, id est antequam uniatur materiae, nam secunda finitas praesupponit primam, et non causat eam. Ergo in aliquo signo naturae erit essentia finita, ergo non finitur per esse ; ergo in secundo signo non finitur per esse.
144. Breviter dico unam propositionem, quod quaecumque essentia absoluta finita in se, est finita ut praeintelligitur omni comparatione sui ad aliam essentiam.
145. Ex dictis patet solutio quaestionis. Nam ex primo articulo habetur quod aliquod ens exsistens est simpliciter primum triplici primitate, videlicet efficientiae, finis et eminentiae, et ita simpliciter quod incompossibile est aliquid esse prius. Et in hoc probatum est esse de Deo quantum ad proprietates respectivas Dei ad creaturam vel in quantum determinat dependentiam respectus creaturarum ad ipsum.
146. Ex secundo articulo habetur quadruplex via quod illud primum est infinitum : primo videlicet quia primum efficiens, secundo quia primum cognoscens omnia factibilia (secunda via continet quattuor conclusiones de intelligibilitate primi), tertio quia finis ultimus, quarto quia eminens. Iuxta primam exclusa est quaedam via inutilis de creatione, iuxta secundam tangitur alia via de perfectione primi obiecti et intelligibilitate, iuxta quartam exponitur ratio Anselmi, Proslogion, Deus est quo maius cogitari non potest ; ultimo excluditur via inutilis ex immaterialitate inferens infinitatem.
147. Ex praemissis conclusionibus, probatis et ostensis, arguitur sic ad quaestionem : aliquod ens tripliciter primum in entibus exsistit in actu ; et illud tripliciter primum est infinitum ; ergo aliquod infinitum ens exsistit in actu. Et istud est perfectissimum conceptibile et conceptus perfectissimus, absolutus, quem possumus habere de Deo naturaliter, quod sit infinitus, sicut dicetur distinctione 3. Et sic probatum est Deum esse quantum ad conceptum vel esse eius, perfectissimum conceptibilem vel possibilem haberi a nobis de Deo.
148. Ad argumenta huius quaestionis. Ad primum dico quod causa infinita, activa ex necessitate naturae, non compatitur aliquid sibi contrarium, sive sit ei contrarium aliquid formaliter, id est secundum quod aliquid convenit sibi essentialiter, sive virtualiter, id est secundum rationem effectus sui quem virtualiter includit. Utroque enim modo impediret quodlibet incompossibile suo effectui, sicut argutum est prius.
149. Contra : numquid philosophi, ponentes Deum agere ex necessitate naturae, non ponebant esse aliquod malum in universo ? Respondeo : sicut patuit probando Deum esse agens per cognitionem, non potuerunt salvare aliquod malum fieri posse contingenter in universo, sed tantum unus ordo causarum produceret aliquid quod esset receptivum alicuius perfectionis, alius autem ordo de necessitate produceret oppositum illius perfectionis : ita quod ista perfectio non posset tunc induci concurrentibus omnibus causis, licet absolute productum ab aliquibus, consideratum secundum rationem suae speciei, esset receptivum illius perfectionis cuius oppositum necessario evenit. Quid autem possunt philosophi dicere de libero arbitrio nostro et malitia moris dicendum est alias.
150. Ad secundum dico quod consequentia non valet. Ad probationem consequentiae dico quod non est consimilis incompossibilitas dimensionum in replendo locum et essentiarum in simul essendo. Non enim una entitas ita replet totam naturam entis quin cum ea posset stare alia entitas (hoc autem non debet intelligi de repletione locali, sed quasi commensuratione essentiali), sed una dimensio replet eundem locum secundum ultimum capacitatis suae. Itaque una entitas simul potest esse cum alia, sicut posset respectu loci cum corpore replente locum esse aliud corpus non replens locum. Similiter alia consequentia non valet, quia corpus infinitum si esset cum alio, fieret totum maius utroque ratione dimensionum, quia dimensiones alterius corporis essent aliae a dimensionibus corporis infiniti et eiusdem rationis cum eis ; et ideo totum esset maius propter dimensionum diversitatem, et totum non maius quia dimensio infinita non potest excedi. Hic autem tota quantitas infinitae perfectionis nullam additionem recipit in ratione talis quantitatis ex coexsistentia alicuius finiti secundum talem quantitatem.
151. Ad tertium dico quod consequentia non valet, nisi illud quod demonstratur in antecedente, a quo alia separantur, sit finitum. Exemplum : si esset aliquod ubi infinitum, per impossibile, et corpus infinitum repleret illud ubi, non sequeretur hoc corpus est hic ita quod non alibi, ergo est finitum secundum ubi, quia ly hic non demonstrat nisi infinitum ; ita, secundum Philosophum, si motus esset infinitus et tempus infinitum, non sequitur iste motus est in hoc tempore et non in alio, ergo est finitum secundum tempus. Ita ad propositum oporteret probare illud quod demonstratur per ly 'hic' esse finitum ; quod si assumatur, petitur conclusio in praemissa.
152. Ad ultimum dico quod Philosophus infert moveri in non tempore ex hoc antecedente, quod potentia infinita est in magnitudine, et intelligit in consequente moveri proprie, ut distinguitur contra mutationem ; et hoc modo consequens includit contradictionem, et etiam antecedens, secundum eum. Qualiter autem teneat illa consequentia sic declaro : si potentia est infinita et agit ex necessitate naturae, ergo agit in non tempore, quia si agat in tempore, sit illud a. Et accipiatur alia virtus, finita, quae in tempore finito agit ; sit illud b. Et augmentetur virtus finita quae est b secundum proportionem illam quae est b ad a, puta si b est centuplum vel milletuplum ad a, accipiatur virtus centupla ad illam virtutem finitam datam, vel milletupla. Igitur illa virtus sic augmentata movebit in a tempore, et ita virtus illa et infinita in aequali tempore movebunt, quod est impossibile si virtus infinita movet secundum ultimum potentiae suae et necessario.
153. Ex hoc ergo quod virtus est infinita, sequitur quod si agat ex necessitate, agit non in tempore ; ex hoc autem quod ponitur in antecedente quod est in magnitudine, sequitur, si agit circa corpus, quod proprie moveat illud corpus, quod loquitur de virtute extensa per accidens. Talis autem virtus si ageret circa corpus, haberet partes huiusmodi corporis diversimode distantes respectu eius, puta unam partem corporis propinquiorem et aliam remotiorem ; habet etiam resistentiam aliquam in corpore circa quod agit : quae duae causae, scilicet resistentia et diversa approximatio partium mobilis ad ipsum movens, faciunt successionem esse in motu et corpus proprie moveri. Ergo ex hoc quod in antecedente illo ponitur virtus in magnitudine, sequitur quod proprie movebit. Et ita iungendo illa duo simul, scilicet quod est infinitum et quod est in magnitudine, sequitur quod proprie in non tempore movebit, quod est contradictio.
154. Sed illud non sequitur de virtute infinita quae non est in magnitudine ; ipsa enim licet in non tempore agat si necessario agit, quia hoc sequitur infinitatem, tamen non proprie movebit, quia non habebit in passo illas duas rationes successionis. Non igitur vult Philosophus quod infinita potentia proprie moveat in non tempore, sicut argumentum procedit, sed quod infinita potentia in magnitudine proprie moveat et non in tempore, quae sunt contradictoria ; et ex hoc sequitur quod tale antecedens includit contradictoria, scilicet quod virtus infinita sit in magnitudine.
155. Sed tunc est dubitatio. Cum potentiam motivam ponat infinitam et naturaliter agentem, videtur sequi quod necessario ageret in non tempore licet non moveat in non tempore, immo tunc nihil movebit aliud, proprie loquendo ; et quod hoc sequatur, patet, quia illud probatum fuit prius per rationern potentiae infinitae necessario agentis.
156. Respondet Averroes XII Metaphysicae quod praeter primum movens quod est infinitae potentiae, requiritur movens coniunctum potentiae finitae, ita quod ex primo movente sit infinitas motus, et ex secundo sit successio, quia aliter non posset esse successio nisi concurreret illud finitum, quia si solum infinitum ageret, ageret in non tempore. Illud improbatur distinctione 8 quaestione ultima, ubi in hoc arguitur contra philosophos, qui ponunt primum agere ex necessitate quidlibet quod immediate agit. Sed christianis non est argumentum difficile, qui dicunt Deum contingenter agere ; ipsi enim possunt faciliter respondere, quia licet virtus infinita necessario agens agat secundum ultimum sui, et ita in non tempore, quidquid immediate agit, non tamen virtus infinita contingenter et libere agens : sicut enim est in potestate eius agere vel non agere, ita est in potestate eius in tempore agere vel in non tempore agere ; et ita facile est salvare primum movere corpus in tempore licet sit infinitae potentiae, quia non necessario agit, nec secundum ultimum potentiae, quantum scilicet posset agere, neque in tam brevi tempore in quam brevi posset agere.
Quaestio 3
157. Quaero utrum sit tantum unus Deus. Et quod non, arguitur : Cor. : Siquidem sunt multi domini et dii multi.
158. Item sic : Deus est ; ergo Dii sunt. Probatur consequentia, quia singulare et plurale idem significant licet differant in modo significandi ; ergo includunt idem praedicatum proportionaliter acceptum. Ergo sicut singulare includit singulare, ita plurale includit plurale. Probatur secundo, quia sicut Deus est quo maius cogitari non potest, ita Dii sunt quibus maiores cogitari non possunt ; illa autem quibus maiora cogitari non possunt sunt in effectu, quod videtur, quia si non essent in effectu, possent cogitari maiora eis ; ergo etc.
159. Praeterea, omne ens per participationem reducitur ad aliquid tale per essentiam ; individua in quacumque specie creata sunt entia per participationem, alioquin non essent multa ; ergo reducuntur ad aliquid tale per essentiam : ergo est aliquis homo, aliquis bos, per essentiam, etc. Quidquid autem est per essentiam, non per participationem, est Deus ; igitur etc.
160. Item, plura bona sunt paucioribus meliora ; sed quaecumque meliora sunt ponenda in universo ; ergo etc.
161. Item, quidquid si est, est necesse esse, est simpliciter necesse esse ; sed alius Deus si est, est necesse esse ; ergo etc. Maior probatur : da oppositum praedicati, non est necesse esse simpliciter, et sequitur oppositum subiecti, quod scilicet si est, est possibile esse et non necesse esse. Responsio : debet inferri oppositum subiecti sic, non est necesse esse si est, ubi negetur habitudo inter antecedens et consequens.
162. Contra : Deut. 6 : Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est ; et Is. : Extra me non est Deus.
163. In ista quaestione conclusio est certa. Sed dicunt aliqui quod haec conclusio non est demonstrabilis, sed tantum accepta per fidem ; et ad hoc sequitur auctoritas Rabbi Moysis, 23 cap., quod unitas Dei accepta est a Lege.
164. Hoc etiam arguitur per rationem, quia si per naturalem rationem posset cognosci Deum esse unicum, ergo posset cognosci Deum esse singularem naturaliter ; ergo posset cognosci singularitas Dei, et essentia ut singularis, quod falsum est, et contra prius dictum est in quaestione de theologiae subiecto.
165. Videtur tamen quod illa unitas posset naturali ratione ostendi, et hoc sumendo viam : primo ex infinito intellectu, secundo ex infinita voluntate, tertio ex infinita bonitate, quarto ex ratione infinitae potentiae, quinto ex ratione infiniti absolute, sexto ex ratione necesse esse, septimo ex ratione omnipotentiae.
166. Ex parte intellectus infiniti arguitur sic, primo : intellectus infinitus cognoscit intelligibile quodcumque perfectissime quantum est intelligibile in se ; igitur si sunt Dii, sint a et b, a cognoscit b perfectissime, quantum scilicet b est cognoscibile. Sed hoc est impossibile. Probatio, quia aut cognoscit b per essentiam b, aut non. Si non, et b est cognoscibile per essentiam, igitur non cognoscit b perfectissime et quantum scilicet est cognoscibile. Nihil enim cognoscibile per essentiam perfectissime cognoscitur nisi cognoscitur per essentiam suam, vel per aliquid perfectius includens essentiam suam quam ipsa sit in se ; essentia autem b in nullo perfectius includitur quam in b, quia tunc b non esset Deus. Si autem cognoscit b per essentiam ipsius b, ergo actus ipsius a est posterius naturaliter essentia ipsius b, et ita a non erit Deus. Quod autem actus ipsius a sit posterior ipso b, probatio, quia omnis actus cognoscendi qui non est idem obiecto, est posterior obiecto ; neque enim prior neque simul natura est actus cum aliquo alio ab actu, quia tunc actus posset intelligi sine obiecto, sicut e converso.
167. Si dicatur quod a intelligit b per essentiam ipsius a quae simillima est ipsi b, sic videlicet quod a intelligit b in ratione speciei communis ipsi a et ipsi b, contra : neutra salvat responsio quod a intelligat b perfectissime, et per consequens non est Deus, quia cognitio alicuius in simili tantum et in universali non est cognitio perfectissima et intuitiva ipsius rei, et ita a non cognosceret b intuitive nec perfectissime, quod est propositum.
168. Secundo ex parte intellectus arguitur sic : actus idem non potest habere duo obiecta adaequata ; a est obiectum adaequatum suae intellectioni, et b esset adaequatum eidem si a posset intelligere b ; ergo impossibile est quod a intelligat unica intellectione simul perfecte a et b. Si a habeat intellectiones realiter distinctas, ergo non est Deus. Maior patet, quia aliter actus adaequaretur obiecto quo subtracto non minus quietaretur et adaequaretur, et ita frustra esset tale obiectum.
169. Quantum ad secundam viam arguitur sic : voluntas infinita est recta, ergo diligit quodlibet diligibile quantum est diligibile ; si b est alius Deus, est diligendus in infinitum (cum sit bonum infinitum) et infinite a voluntate sic potente diligere ; ergo voluntas a diligit b infinite. Sed hoc est impossibile, quia a naturaliter diligit plus se quam b. Probatio : quilibet enim naturaliter diligit plus esse suum quam esse alterius cuius non est pars vel effectus ; a autem nihil est ipsius b nec ut pars nec ut effectus ; ergo plus diligit a se naturaliter quam ipsum b. Sed voluntas libera quando est recta conformatur voluntati naturali, alioquin voluntas naturalis non esset semper recta ; ergo a si habet istam voluntatem rectam, actu elicito plus diligit se quam b ; ergo non b infinite.
170. Secundo sic de voluntate : aut a fruitur b, aut utitur ; si utitur eo, ergo habet a voluntatem inordinatam ; si fruitur b et fruitur a, ergo a est beatus in duobus obiectis quorum neutrum dependet ab alio, quia sicut a beatus est in se, sic et in b. Sed consequens est impossibile, quia nihil potest esse actu beatum in duobus obiectis beatificantibus totalibus ; probatio, quia utroque destructo nihilominus esset beatus ; ergo in neutro est beatus.
171. De tertia via, scilicet de ratione infiniti boni, arguitur sic : voluntas ordinate potest appetere maius bonum et magis amare maius bonum ; sed plura bona infinita, si sint possibilia, plus includunt bonitatis quam unum infinitum ; ergo voluntas ordinate plus posset amare plura infinita quam unum, et per consequens in nullo uno bono infinito quietaretur. Sed hoc est contra rationem boni - quod sit infinitum et non quietativum cuiuscumque voluntatis.
172. Quantum ad quartam viam, de potentia infinita, arguo sic : non possunt esse duae causae totales eiusdem effectus in eodem ordine causae ; sed infinita potentia est causa totalis respectu cuiuscumque effectus in ratione primae causae, ergo nulla alia potest esse in ratione causae primae respectu alicuius effectus, et ita nulla alia causa, infinita in potentia.
173. Primam propositionem probo, quia tunc posset aliquid esse causa alicuius a quo illud non dependeret. Probatio : a nullo aliquid dependet essentialiter quo non exsistente nihil minus esset ; sed si c habet duas causas totales, a et b, et in eodem ordine, utroque eorum non exsistente nihil minus esset ipsum c ab altero eorum, quia non exsistente a nihil minus est ipsum c ab ipso b, et non exsistente b nihil minus est c ab a.
174. Iuxta illud arguitur de unitate cuiuscumque primi in quacumque primitate praedicta : nihil enim est excessum a duobus primo excedentibus, vel finitum essentialiter ordinatur ad duos primos fines ; esset enim aliquid ad finem, quo non exsistente nihil minus esset finitum, ut prius argutum est, et excessum esset essentialiter ab aliquo, quo non exsistente nihil minus haberet essentiale excedens quo mensuraretur essentialiter, et a quo acciperet suam perfectionem essentialiter, quod est impossibile ; ergo impossibile est aliquorum duorum finitorum duos esse fines primos, vel duorum excessorum duo prima eminentia.
175. De quinta via dico quod infinitum non potest excedi, et arguo sic : quaecumque perfectio potest numerari in diversis, plus perfectionis habet in pluribus quam in uno, sicut dicitur VIII De Trinitate cap. 1 ; igitur infinitum omnino in pluribus numerari non potest.
176. De sexta via primo arguo sic : species plurificabilis scilicet in individuis non determinatur ex se ad certum numerum individuorum, sed quantum est ex se compatitur infinitatem individuorum, sicut patet in speciebus omnibus corruptibilibus ; ergo si ratio 'necesse esse' sit plurificabilis in individuis, non determinat se ad certum numerum, sed compatitur infinitatem quantum est ex se. Sed si possent esse infinita necesse esse, sunt infinita necesse esse ; ergo etc. Consequens est falsum, ergo et antecedens ex quo sequitur.
177. Secundo arguo sic, et iuxta istam viam : si sint plura necesse esse, aliquibus perfectionibus realibus distinguuntur ; sint illae a et b. Tunc sic : aut illa duo distincta per a et b sunt formaliter necesse esse per a et per b, aut non. Si non, ergo a non est ratio formalis essendi necessario, nec b per consequens : nec ergo ea includens est necessarium primo, quia includit aliquam entitatem quae non est formaliter necessitas essendi nec necessaria ex se. Si autem illa sint formaliter necesse esse per a et b, et praeter hoc utrumque est necesse esse per illud in quo convenit unum cum alio, ergo utrumque habet in se duas rationes quarum utraque formaliter est necesse esse, sed hoc est impossibile, quia neutra illarum includit alteram ; utraque ergo illarum circumscripta esset tale necesse esse per reliquam, et ita aliquid esset formaliter necesse esse per rationem aliquam, qua circumscripta nihilominus esset necesse esse, quod est impossibile.
178. De septima via, scilicet omnipotentia, videtur quod non sit per rationem naturalem demonstrabile, quia omnipotentia - ut alias patebit - non potest concludi ratione naturali ut catholici intelligunt omnipotentiam, nec concluditur ex ratione infinitae potentiae.
179. Tamen ex omnipotentia credita arguitur sic propositum : si a est omnipotens, ergo potest facere circa quodcumque aliud ipsum esse vel non esse, et ita posset destruere b, et ita faceret b nullipotentem, et sic sequitur quod b non est Deus.
180. Ista ratio non valet sicut quidam respondent ad eam, quia b non est obiectum omnipotentiae, quia omnipotentia pro obiecto respicit possibile ; b autem ponebatur necessarium sicut a. Ideo arguitur aliter, declarando sic rationem Richardi II De Trinitate cap. 17 : sicut omnipotens per suum velle potest producere quodcumque possibile, ita suo nolle potest impedire vel destruere omne possibile ; sed si a est omnipotens, potest velle omnia alia a se esse, et ita suo velle ipsa in esse producere. Non necesse est autem quod b velit omnia illa esse quae vult a, quia voluntas b contingenter se habet ad illa, sicut voluntas a ad illa quae b vult, si est Deus. Si autem b nolit illa esse, ergo nullum illorum est. Ergo si sint duo omnipotentes, uterque illorum faceret alium nullipotentem, non destruendo illum, sed prohibendo per suum nolle esse volitorum ab alio.
181. Quod si dicas quasi sophisticando quod concordent in voluntate sua, quamvis nulla sit necessitas, sed quasi fecerint pactum, adhuc probo quod neuter eorum erit omnipotens : nam si a est omnipotens, potest producere suo velle quodcumque producibile volitum aliud a se ; ex hoc sequitur quod b nullum poterit producere suo velle, et ita non est omnipotens. Quod autem hoc sequitur, patet ex quarta via, quia impossibile est duas causas esse totales unius effectus, quia ex quo totaliter causatus est ab una, impossibile est quod sit ab alia.
182. Ad argumenta. Primo enim ad illa quae sunt pro alia opinione. Respondeo ad auctoritatem Rabbi Moysis et dico quod Deum esse unum traditur in Lege ; quia enim populus fuit rudis et pronus ad idolatriam, ideo indiguit instrui per Legem de unitate Dei, licet per naturalem rationem posset demonstrari. Ita etiam acceptum est a Lege quod Deus sit (Ex. 3 : Ego sum qui sum, et Apostolus ad Hebr. dicit quod oportet accedentem ad Deum credere quia est), et tamen non negatur Deum esse demonstrabile ; ergo pari ratione nec negandum est posse demonstrari per rationem Deum esse unum, licet accepta sit a Lege. Illa etiam quae possunt demonstrari utile est communitati tradi etiam per viam auctoritatis - et propter negligentiam communitatis in inquirendo veritatem, et etiam propter impotentiam intellectus et propter errores inquirentium per demonstrationem, quia veritatibus suis multa falsa permiscent, ut dicit Augustinus XVIII De civitate Dei. Et ideo, quia simplices sequentes tales demonstratores possent dubitare cui esset assentiendum, ideo tuta est via et stabilis et communis, auctoritas, circa quae non potest fallere nec falli.
183. Ad secundam rationem de singulari dico quod aliud est singularitatem esse conceptam vel ut obiectum vel ut partem obiecti, aliud singularitatem esse praecise modum concipiendi sive sub quo concipitur obiectum. Exemplum : cum dico universale, obiectum conceptum est pluralitas, sed modus concipiendi, id est modus sub quo concipitur, est singularitas ; ita in intentionibus logicis cum dico singulare, quod concipitur est singularitas, sed modus sub quo concipitur est universalitas, quia quod concipitur, ut concipitur, habet indifferentiam ad plura. Ita dico in proposito quod essentia divina potest concipi ut singularis ita quod singularitas sit concepta vel ut obiectum vel ut pars obiecti ; non tamen sequitur quod essentia possit cognosci ut est singularis, ita quod singularitas sit modus concepti : cognoscere enim sic aliquid ut singulare, est illud cognoscere ut hoc sicut album videtur ut hoc, et hoc modo praedictum est quod non cognoscitur essentia divina sub ratione singularitatis ; et ideo in argumento est fallacia figurae dictionis, commutando rem in modum.
184. Ad rationes principales. Dico quod Apostolus loquitur de idolis, et ideo de diis nuncupative ; et subdit ibi : nobis autem unus est Deus, quia omnes dii gentium daemonia.
185. Ad secundum dico quod consequentia non valet, quia numerus non est talis modus significandi grammaticus sicut alii modi grammaticales, qui praecise dicunt modum concipiendi rei absque aliqua realitate correspondente tali modo concipiendi ; unde dicunt praecise aliquid in re a quo moveri possit intellectus ad talem modum concipiendum. Sed numerus vere includit rem subtractam ; unde sequitur homines currunt, ergo plures homines currunt. Sed non sic de aliis consignificatis nominis vel verbi, quia non sequitur Deus est, igitur Deus est masculinus, quia ad masculinitatem sufficit aliquid in re a quo iste modus concipiendi possit accipi, puta activitas. Dico ergo quod illud solum Dii conceptum sub modo plurali includit contradictionem, quia modus concipiendi repugnat ei quod concipitur sub modo.
Cum igitur probatur consequentia quia idem includit singulare et plurale, dico quod singulare includit illud sub modo concipiendi convenienti ipsi concepto, sed plurale includit illud sub modo impossibili illi concepto ; et ideo singulare includit rationem quasi in se veram prout includit conceptum et modum concipiendi, plurale autem prout includit ista duo includit rationem quasi in se falsam. Et ideo non sequitur quod plurale sit verum de plurali sicut singulare de singulari, quia de eo cuius est ratio in se falsa nihil est verum.
186. Per illud patet ad aliam probationem quo maius cogitari non potest, quia non sunt Dii cogitabiles sine contradictione, quia modus repugnat rei conceptae ; et ideo maior est glossanda sicut prius est dictum in quaestione praecedenti. Ad sensum autem et veritatem requiritur quod ratio subiecti non includit contradictionem, sicut dictum est in quaestione secunda huius distinctionis.
187. Ad tertium dico quod illa maior propositio non est prima, sed reducitur ad istam omne imperfectum reducitur ad perfectum ; et quia omne ens per participationem est imperfectum, et tantum illud ens est perfectum quod est ens per essentiam, ideo sequitur propositio illa. Haec autem maior de imperfecto sic habet distingui : aliquid est imperfectum secundum perfectionem simpliciter, quae non necessario habet imperfectionem concomitantem, quia non includit in se limitationem, sicut 'hoc bonum', 'hoc verum', 'hoc ens' ; et huiusmodi imperfectum reducitur ad perfectum eiusdem rationis, scilicet 'bonum', 'ens' et 'verum', quae important perfectiones simpliciter. Aliquid autem est imperfectum secundum perfectionem non simpliciter, quae de ratione sui includit limitationem, et ideo necessario habet imperfectionem annexam, ut 'hic homo', 'hic asinus' ; et huiusmodi imperfecta non reducuntur ad perfectum per essentiam absolute eiusdem rationis sicut ad rationem specificam, quia ipsa adhuc includit imperfectionem, quia limitationem, sed reducuntur ad perfectum primum quod continet ea supereminenter et aequivoce. Quod ergo imperfectum est primo modo, reducitur ad perfectum simpliciter secundum perfectionem illius rationis, quia aliquid secundum istam rationem potest esse simpliciter perfectum. Quod autem est imperfectum secundo modo, non reducitur ad aliquid perfectum secundum perfectionem eiusdem rationis ; quia enim illa imperfectionem includit, ideo illa non potest esse perfectum simpliciter, propter illam limitationem, sed reducitur ad aliquid simpliciter perfectum aequivocum, eminenter includens illam perfectionem. Et ideo bonum imperfectum reducitur ad perfectum bonum, sed lapis, qui est imperfectus, non reducitur ad lapidem perfectum simpliciter, sed ad summum ens et ad summum bonum, quae includunt virtualiter illam perfectionem.
188. Ad ultimum dicitur quod plura bona finita sunt meliora paucioribus bonis finitis, non autem plura bona infinita.
189. Sed hoc non videtur respondere ad argumentum, quia quaecumque si essent meliora essent videntur ponenda esse in entibus, et maxime in ente supremo, quod est 'necesse esse', quia ibi quidquid posset esse, bonum est et necesse est ibi esse ; sed plura bona infinita si essent, essent meliora ; videtur igitur quod plura bona infinita sunt ponenda in natura summi boni.
190. Ad istud respondeo quod cum dicitur in maiori illa quae si essent essent meliora sunt ponenda ibi, dico quod aut per ly si implicatur positio possibilis, aut positio incompossibilium. Si primo modo, dico quod maior est vera et minor falsa, quia implicatio illa in minori non est possibilis, sed incompossibilium. Si autem ly si implicet positionem incompossibilium, tunc minor est vera et maior falsa ; quae enim non essent meliora nisi ex positione incompossibilium, non essent meliora, nec etiam sunt bona, sicut illud quod non est nisi ex positione incompossibilium omnino non est, sicut nec illud positum a quo dependet.
Quaestio 1
191. Circa secundam partem huius distinctionis quaeritur primo utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum.
Quod non : Quia quaecumque uni et eidem simpliciter sunt simpliciter eadem, inter se sunt omnino eadem. Et additur 'simpliciter', quia si sint eadem eidem non simpliciter sed secundum quid, vel si eidem simpliciter sint eadem solum secundum quid, non oportet illa esse inter se simpliciter eadem. Sed personae divinae sunt simpliciter et omnino 'eadem' essentiae divinae, quae in se est omnino et simpliciter eadem ; ergo etc. Maior patet, quia per eam tenet omnis forma syllogistica, et hoc syllogismi perfecti ; de se est evidens, quia in praemissis notantur extrema in medio coniungi, et ex hoc solum concluditur identitas extremorum inter se in conclusione ; tum quia oppositum praedicati destruit subiectum, quia si non sunt eadem inter se, non sunt simpliciter eadem in tertio. Minor etiam patet, quod ipsa essentia sit simpliciter eadem, quia ipsa propter summam sui simplicitatem est quidquid habet, secundum Magistrum Sententiarum distinctione 8, et secundum Augustinum X De civitate Dei cap. 11.
192. Item, essentiale et accidentale dividunt totum ens. Quidquid ergo est in aliquo, aut est idem sibi essentialiter, aut accidentaliter. Sed quod distinguit personas non est accidens essentiae (quia nihil sibi accidit), igitur essentiale ; ergo est sibi idem essentialiter. Sed quod essentialiter est idem essentiae, multiplicato illo multiplicatur essentia ; ergo si plures personae, plures essentiae.
193. Item, nihil ponendum est in entibus - et maxime in summo bono - quo non posito nihil perfectionis deficit universo ; sed aliqua persona divina non exsistente in essentia divina nihil perfectionis deesset universo ; ergo pluralitas talium non est ponenda in Deo. Probatio minoris : si secunda persona non esset, quidquid perfectionis ponitur in ea esset in prima ; etiam nulla perfectio deesset universo si ipsa non esset, quia quidquid perfectionis simpliciter est in una est et in alia. Ergo subtracta una et manente alia nihil perfectionis tollitur universo.
194. Dicis quod non sub omni modo 'quidquid perfectionis est in una, et in alia'. Contra, ille modus habendi aut essendi aut est perfectio, aut non. Si sic, erit in Deo, et per consequens prima persona non erit simpliciter perfecta quae non habebit illum modum. Si non, ergo stat argumentum, quod non exsistente secunda persona manet tota eius perfectio in prima ; ergo nihil perfectionis deperit universo amota secunda persona.
195. Item, quod sint plura necesse esse includit contradictionem, quia si sint plura necesse esse, quaero, quibus formaliter distinguuntur? sint a et b. Aut ergo rationes istae quibus distinguuntur sunt necesse esse et necessitates essendi, et tunc erunt duo necesse esse ; quae etiam conveniunt in necesse esse, et per consequens per necesse esse non distinguuntur. Si illae rationes sint possibiles, ergo illa quae istis distinguuntur non sunt necesse esse.
196. Ad oppositum : Illud possibile est quod non includit contradictionem. Sed non includit contradictionem quod sit una essentia in tribus personis, quia contradictio est secundum idem. Hic autem non est contradictio secundum idem, quia hic est unitas essentiae et pluralitas suppositorum relativorum, ergo etc.
Quaestio 2
197. Iuxta hoc quaero utrum sint tantum tres personae in essentia divina.
Arguo quod non : Relationes oppositae sunt aequalis dignitatis ; ergo si relatio primi producentis tantum constituit unam personam, correspondebit sibi alia relatio tantum constituens personam unam productam, et ita tantum erit una persona producta.
198. Praeterea, duabus relationibus productarum correspondent duae producentium, et aeque distinguuntur ista extrema inter se sicut illa ; ergo si istae duae relationes productarum constituant duas personas, et aliae duae constituent alias duas, et ita erunt quattuor personae divinae.
199. Praeterea, potentia finita durans in infinitum posset habere successive effectus infinitos, sicut patet de sole secundum viam Philosophi II De generatione ; ergo potentia infinita potest habere infinita producta simul. Consequentia probatur, quia quod potentia finita non possit simul in tot in quot potest successive, hoc est propter finitatem propter quam pro nunc iste effectus sibi adaequatur ; igitur infinita in quot potest successive in tot potest simul ; successive potest in infinita, patet, quia finita potest sic in infinita.
200. Oppositum ostenditur Matth. ultimo : In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ; et I Ioan. 5 : Tres sunt qui testimonium dant in caelo etc. ; et Augustinus De fide ad Petrum cap. 2 ; et ponitur in littera.
Quaestio 3
201 Et quia pluralitas divinarum personarum declaratur ex productione, ideo quaero de productione in natura divina, et primo in communi, utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum ; in Lectura sic : utrum essentiae divinae repugnet quaecumque productio intrinseca realis. Arguo quod non quantum ad primam formam, et est arguere quod sic quantum ad secundam, quia nullum productum est ex se necessarium ; sed quidquid subsistit in essentia divina est ex se necessarium ; ergo etc.
202 Maior patet per quinque vias : Primo, quia nihil simul est necessarium ex se et ab alio ; sed quod est productum, si est necessarium, est necessarium ab alio ; ergo non a se. Maiorem huius syllogismi probo, quia si est necessarium ex se, ergo est necessarium circumscripto omni alio ; si autem est necessarium ab alio, non est necessarium illo circumscripto.
203 Secundo probatur maior prima, quia omne productum fuit possibile produci, alioquin impossibile produci est productum ; ergo omne productum aliquam possibilitatem includit, quia et omnis possibilitas repugnat necessario ex se ; ergo etc.
204 Item tertio, terminus productus est posterior aliquo modo producente, quia non potest intelligi productio sine aliquo ordine ; in illo priori in quo producens intelligitur non intelligitur productum, quia tunc non esset prius ; ergo intelligitur in illo priori productum non esse, et in signo posteriori intelligitur esse : ergo mutatio de non esse ad esse.
205 Quarto probatur, quia essentia divina circumscripta productione non habet illud productum ; habet autem illud productum per productionem : ergo per illam fit essentia divina de non habente illud habens, et ita mutatio.
206 Quinto, quia generatio videtur esse essentialiter mutatio sicut species essentialiter includit genus ; productio autem ad esse per modum naturae est generatio : igitur illa non potest intelligi sine mutatione.
207 Item secundo sic, ad principale : si est productum, ergo dependet ; consequens falsum, ergo et antecedens. Probatio consequentiae, quia si nullo modo dependet productum a producente, igitur uterque ex aequo haberet naturam ; et ex hoc ultra, non magis praeexigeret productum ad suam productionem et esse quod producens praehaberet suam naturam quam e converso, quod est contra naturam productionis.
208 Item tertio ad principale, quia aliae mutationes, quae non ponunt de ratione sua tantam imperfectionem quantam ponit generatio, non possent esse in divinis ; ergo nec generatio. Consequentia patet, quia removemus a Deo quidquid est imperfectionis. Probatio antecedentis, quia latio et alteratio secundum Aristotelem VIII Physicorum non ponunt tantam imperfectionem quantam ponit generatio, et ideo multa entia perfecta possunt alterari vel localiter ferri quae non possunt generari ; sed non conceditur in Deo loci mutatio vel alteratio ; ergo etc.
209 Ad oppositum est Augustinus IV De Trinitate cap. 18 : Pater est principium totius deitatis, non nisi per productionem.
210 Item, in Psalmo : Dominus dixit ad me : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
211 Alias auctoritates quaere in littera.
Quaestio 4
212 Iuxta hoc quaero in speciali, utrum sint ibi tantum duae productiones intrinsecae. Quod non sunt duae, sic arguo, quia unius naturae videtur esse unus modus communicandi secundum Averroem VIII Physicorum commento 48.
213 Quod probatur per rationes suas ibidem : Primo, quia alterius materiae est altera forma, alioquin non esset propria forma huius materiae ; sed materiae correspondentes diversis agentibus et productionibus sunt alterius et alterius rationis, quod patet in generatione per propagationem et putrefactionem, quia propagatum generatur ex semine, aliud non, sed ex aliquo corpore putrefacto ; ergo etc.
214 Secundo arguit sic, ex supposito illo inferendo, quod eadem species tunc esset a natura et a casu ; ex quo infert quod homo posset generari et ex semine asini et ex infinitis materiis. Probat autem primum consequens esse inconveniens, quia quod fit a casu, est oppositum ei quod fit a natura, et propterea nulla species est a casu, quia quae inveniuntur a casu, sunt monstruosa. Hoc totum est manifestum per se. Sed si natura haberet diversos modos communicandi, tunc secundum unum modum communicandi potest aliqua species esse a natura, et secundum alium modum communicandi potest esse a casu vel a fortuna,
215 Item arguitur pro conclusione Commentatoris sic, quia diversorum motuum specie, sunt diversi termini specie ; ergo si communicationes vel productiones sunt alterius rationis, et termini.
216 Item quod non tantum duae productiones, probo, quia Philosophus II Physicorum distinguit naturam et intellectum tamquam diversa principia activa ; utriusque ratio vere invenitur in Deo, quia neutrum includit imperfectionem, et ad intra, quia neutrum est productivum ad extra ; ergo praeter productionem voluntatis erunt aliae duae productiones ad intra.
217 Hoc etiam probatur per Philosophum IX Metaphysicae cap. 2, ubi expresse videtur dicere quod potentia rationalis valet ad opposita, quia scientia est oppositorum. Si tunc intellectus ex ratione sui est indeterminatus ad opposita, et natura determinata est ad unum, ergo intellectus habebit aliam rationem principii quam natura ; ergo etc.
218 Praeterea, potentia voluntatis est libera, ergo et productio eius est libera : igitur non determinatur ad unum, sed ex libertate sua potest esse ad opposita vel oppositorum ; sed tantum creatura est possibilis esse et non esse, non autem persona divina ; ergo voluntas tantum est principium producendi creaturam, non autem personam divinam.
219 Ad oppositum : Si non sunt tantum duae personae productae, ergo vel erunt plures personae quam tres vel pauciores quam tres, quod est falsum. Illae ergo auctoritates quibus ostenditur tantum tres esse personas in divinis, ostendunt quod tantum sunt duae personae productae.
Quaestio 4
220 Quia, sicut dixi, pluralitas declaratur ex productione, ideo primo respondeo ad quaestionem de productione, quae est tertia in ordine, et dico quod in divinis est et potest esse productio.
221 Quod probo sic : Quidquid de ratione sua formali est principium productivum, in quocumque est sine imperfectione, in eo est principium productivum ; sed memoria perfecta, sive, quod idem est, istud totum intellectus habens obiectum intelligibile sibi praesens, ex ratione sua formali est principium productivum notitiae generatae, et patet quod memoria talis est in aliqua persona divina et a se, quia aliqua est improducta ; ergo illa poterit per tale perfectum principium perfecte producere.
222 Ulterius arguo : nulla productio per memoriam perfectam est perfecta nisi sit notitiae adaequatae illi memoriae sive illi intellectui respectu talis obiecti ; memoriae autem sive intellectui personae divinae infinitae nulla notitia adaequatur respectu essentiae divinae ut intelligibilis nisi infinita ; quia intellectus ille est comprehensivus illius obiecti infiniti, igitur aliqua persona divina per memoriam potest producere infinitam notitiam. Ultra, sed illa non erit nisi in natura divina, quia nihil aliud est infinitum ; ergo in divinis per memoriam potest esse productio ad intra. Ultra, sed si potest esse, igitur est : tum quia 'esse' ibi 'possibile' est 'necessarium', tum quia illud principium est productivum per modum naturae ; igitur necessario. Consequentia patet, quia non potest impediri, nec ab aliquo alio dependere in agendo ; omne autem agens ex necessitate naturae necessario agit nisi impediatur vel ab alio dependeat in agendo.
223 Maior primi syllogismi apparet, quia quod principio productivo ex se non conveniat quod in isto sit productivum, non potest esse nisi propter alterum duorum : vel propter imperfectionem eius in illo, vel quia ut in illo acceptum, est per productionem adaequatam illi, sicut est de potentia generativa si sit in Filio, et spirativa si sit in Spiritu Sancto ; utrumque autem istorum excluditur per hoc quod dicitur in maiore 'a se', quia nihil habet a se principium productivum nisi habeat illud sine imperfectione et etiam non communicatum per productionem competentem tali principio.
224 Minor primi syllogismi probatur, quia omni memoriae creatae hoc competit ; non autem unde creata sive imperfecta, quia imperfectio numquam est ratio producendi sive communicandi esse, quia hoc competit ex perfectione, non ex imperfectione.
225 Maior secundi syllogismi declaratur sic : sicut enim non est perfecta memoria respectu alicuius intelligibilis nisi illud obiectum sit praesens in ratione actu intelligibilis, quantum potest esse praesens ut intelligibile illi, ita non est perfecta proles talis memoriae nisi sit actualis notitia tanta illius obiecti quanta potest competere tali intellectui respectu talis obiecti ; et illam voco adaequatam tali intellectui respectu talis obiecti.
226 Istud potest argui de voluntate, quia voluntas habens obiectum actu cognitum sibi praesentatum, ex ratione sua est productiva amoris talis obiecti producti.
227 Contra istam rationem insto, ut magis declaretur. Et maiorem quidem rationis concedo. Sed ad minorem diceretur quod illud totum non est ex se principium productivum, sed tantum quando potest intellectus habere ex se notitiam productam ; hoc autem est quando potest habere notitiam aliam a se per quam perficiatur : intellectus autem infinitus non potest habere notitiam distinctam a se qua perficiatur, et ideo non videtur quod ibi debeat poni principium productivum.
228 Et confirmatur ista ratio, primo quia notitia genita frustra poneretur, secundo quia impossibile est eam poni.
229 Primum probatur : in nobis est necessaria notitia genita, quia per eam intellectus perficitur, qui sine ea esset imperfectus : intellectus autem infinitus licet habeat obiectum sibi praesens, non tamen formaliter perficitur per notitiam genitam, sed per notitiam ingenitam, eandem sibi realiter, qua formaliter intelligit.
230 Secundum, scilicet impossibilitatem, probo, quia productivum habens productum adaequatum non potest aliud producere ; ergo cum totum istud 'intellectus habens obiectum actualiter sibi praesens', vel memoria, habeat in intellectu paterno notitiam ingenitam sibi adaequatam quasi productam ex se (quia aliquo modo secundum rationem intelligendi posteriorem tali memoria vel praesentia obiecti), videtur quod nullam virtutem ulteriorem habeat ad producendam notitiam distinctam, aliam ab ista.
231 Istas rationes excludendo, confirmo rationem. Et ad excludendum responsionem ad minorem in se, dico quod intellectus noster respectu notitiae genitae habet potentiam receptivam ; et ista potentialitas est imperfectionis, quia est potentialitas passiva : nihil autem facit per se ad rationem principii productivi, quia nulla est imperfectio formaliter de ratione principii productivi, et maxime quando principium productivum potest in se esse perfectum. Habet etiam intellectus noster rationem principii productivi respectu notitiae genitae ; et hoc est ex perfectione eius, quatenus actus primus virtualiter continet illum actum secundum.
232 Primum istorum, scilicet recipere intellectionem, patet quod convenit intellectui possibili. De secundo non est ita certum an conveniat possibili vel agenti ; de hoc alias inquiretur. Nunc autem hoc indistincte acceptum de intellectu, quod est principium productivum notitiae, satis puto verum, et declarabitur distinctione 3 ; et intellectus sic est in Deo, quia habet intellectum secundum omnem rationem intellectus quae non ponit imperfectionem.
233 Tunc arguo sic : quandocumque in aliquo concurrunt duo per accidens, scilicet ratio agendi et patiendi, ubi illud quod est ratio agendi est per se, non minus est ratio agendi ; patet ex II Physicorum, de medico sanante se : si separetur medicina ab infirmitate nihil minus erit ratio sanandi. Ergo si separentur ista duo in intellectu ab invicem, remanente eo quod erat per se ratio principii productivi adhuc erit ratio producendi, quantumcumque non sit ibi potentialitas passiva receptiva. Exemplum huius esset manifestum : si intellectui nostro esset concreata vel consubstantialis notitia sui, secundum quod quidam intelligunt Augustinum de notitia abdita, XIV De Trinitate, tunc intellectus licet non possit recipere notitiam genitam qua cognoscat se formaliter, $a tamen in alio intellectu, puta angelico vel humano beato in patria, posset gignere notitiam sui in ratione obiecti, quia sic gignere competit sibi unde est in actu, licet non sit receptivus illius. Ex hoc patet quod glossa illius primae minoris in se nulla est.
234 Ad confirmationem illius glossae per frustra dico quod in omni ordine agentium, praecipue ubi principium activum de se non est imperfectum, status est ad aliquod principium activum simpliciter perfectum - quod scilicet agens agit ex plenitudine perfectionis et dicitur agens ex liberalitate, secundum Avicennam VI Metaphysicae cap. ultimo. Nullum autem agens liberaliter agit quod ex actione sua exspectat perfici. Sicut enim in actibus humanis liberalis est ille qui agit vel dat non exspectans retributionem, ita, similiter, agens dicitur liberale quod nullo modo perficitur a productione vel producto.
235 Ex hoc arguitur sic : in omni genere principii productivi non includentis imperfectionem possibile est stare ad aliquod principium simpliciter perfectum ; sed intellectus est tale principium, et voluntas similiter ; ergo in isto genere potest stari ad aliquod simpliciter perfectum. Sed nihil est simpliciter perfectum agens quod non agit liberaliter, secundum dictum modum. Ergo in genere istius generis productivi est aliquod principium tale quod nullo modo perficitur per suam productionem : talis intellectus, habens sic sibi obiectum actu intelligibile praesens, nullus est nisi ille qui non recipit nec perficitur per intellectionem quam gignit sive quae virtute eius gignitur. Igitur non oportet omnem intellectum producere notitiam ut ea perficiatur, sed oportet esse aliquem priorem producentem non perfectibilem per productum.
236 Et cum dicit 'tunc erit frustra', non sequitur, nam erit summum bonum ; sed non est productum a producente ut producens per ipsum perficiatur, sed ex plenitudine perfectionis ipsius producentis.
237 Cum autem post arguitur de impossibilitate, duco ad oppositum, quia si intelligentiae vel memoriae Patris aliquod obiectum actu intelligibile praesens habeat ibi notitiam actualem Patris quasi productam, non tamen habet notitiam actualem in Patre productam. Nulli autem principio productivo ex se tollitur producere ut est in aliquo nisi intelligatur illud principium produxisse vel producere aliqua productione adaequata virtuti talis principii productivi ; ideo, quantumcumque memoria ut in Patre habeat quasi productum, adhuc potest producere vere productum. Sed verum est quod cum habuerit vere realiter productum adaequatum sibi, non poterit aliud producere.
238 Secundo principaliter ad conclusionem principalem arguo sic : obiectum ut est in memoria producit vel est aliqua ratio producendi se ipsum ut est in intelligentia ; quod autem obiectum habet 'esse' utrobique secundum quid, hoc est imperfectionis, quia si memoria esset perfecta et intelligentia perfecta, obiectum esset simpliciter utrique idem ; ergo ablata omni imperfectione, reservando illud quod est simpliciter perfectionis, obiectum idem simpliciter memoriae gignet vel erit ratio gignendi aliquid in intelligentia cui est simpliciter idem, quod est propositum.
239 Praeterea, tertio sic : in qualibet condicione entis quae non est ex ratione sua imperfecta, necessitas est simpliciter perfectionis ; igitur et in productione, quia illa non dicit ex se imperfectionem. Probatio antecedentis, quia sicut necessarium est condicio perfectionis in ente in quantum ens, ita etiam est perfectionis in quolibet dividente ens quod non est necessario ex se imperfectum et limitatum. Sicut enim quando ens dividitur per opposita alterum dividentium est perfectionis in ente, alterum imperfectionis, ita in quolibet quod est perfectionis, cuiuslibet divisionis alterum membrum est possibile quod est imperfectionis, alterum necessarium quod est perfectionis. Producens autem in quantum tale non includit imperfectionem, igitur non est producens perfectum in ratione producentis nisi sit necessario producens. Producens autem primum non potest esse necessario producens aliud a se et ad extra, sicut dicitur distinctione 8 ; ergo ad intra. Similiter arguitur de productione naturali, quia productio naturalis est prima productio ; igitur competit primo producenti ; non autem competit primo producenti ad extra, ut patebit alias, ergo ad intra.
240 Praeterea, relationes oppositae de secundo modo relativorum possunt competere eidem naturae limitatae, sicut eidem voluntati competit ratio motivi et mobilis quando voluntas movet se ; sed relationes producentis et producti, licet magis repugnent quam relationes moventis et moti, sunt relationes huiusmodi secundum Philosophum V Metaphysicae cap. De ad aliquid : ibi enim, pro exemplo, ponit calefactivum et calefactibile pro primis, et patrem et filium, sive genitum et eum qui genuit, pro secundis.
241 Confirmatur ratio, et tunc arguo sic, quia sicut voluntas est quodammodo illimitata quatenus fundat relationes aliquas secundi modi oppositas, ex hoc scilicet quod virtualiter continet illud ad quod formaliter habendum est in potentia, ergo multo magis essentia simpliciter illimitata potest simpliciter fundare relationes oppositas eiusmodi magis repugnantes, quales sunt relationes producentis et producti. $a Plus enim excedit infinitas divinae essentiae illimitationem aliqualem cuiuscumque creati, quam repugnantia quarumcumque relationum secundi modi excedat repugnantiam quarumcumque aliarum eiusdem modi.
242 Secundum articulos cantuarienses oportet rationes ad quaestionem istam solvendam non esse demonstrationes.
243 Itaque primae minor secundum rationem naturalem non est manifesta. Cum probatur, respondeo : esse principium producendi realiter competit memoriae non unde memoria, prout memoria habet unitatem analogiae ad infinitam et finitam, sed memoriae finitae tantum, non tamen quod finitas sit ratio formalis producendi, sed natura illa, quam specifice circumloquimur per 'memoriam finitam'. Concedo ergo quod imperfectio non est ratio producendi sed perfectio, tamen non communis finitae et infinitae, sed perfectio talis, quam necessario concomitatur imperfectio aliqua ; ratio est, quia habere habitudinem causae naturaliter productivae secundum rationem naturalem competit soli perfecto tali quod imperfecto, quia imperfectum non est producibile immediate naturaliter nisi ab imperfecto, et non patet quin omne producibile sit imperfectum.
244 Itaque instantia contra glossam minoris concedenda est quod non ideo est non activum quia non receptivum.
245 Sed ad secundam instantiam de agente liberali respondeo : hic principium productivum non patet quin necessario sit imperfectum et perfectibile a producto, licet perfectibilitas illa non sit ratio agendi.
246 Ad tertiam instantiam de producto et quasi producto respondeo : non patet memoriam perfectam esse principium producendi.
247 Ad quartam de agere et facere : ad maiorem non valet responsio per glossam, quod 'intelligitur de principio producendi in quo est univoce, non analogice', quia - contra hoc - ubi est principium analogice, ibi erit magis principium producendi ; exemplum de calore in sole respectu caloris in igne.
248 Arguit autem quidam doctor aliter sic : prima persona constituitur per relationem ad secundam, et non nisi per relationem originis : igitur oportet ponere in divinis diversa supposita quorum unum sit ab alio, etc. Prima propositio probatur : est enim prima persona relativa ad secundam ; et si non constitueretur per illam relationem, ergo accideret sibi illa relatio sive adveniret illi personae constitutae, quod est inconveniens.
249 Secundo arguit sic : virtus summe activa summe se diffundit ; sed non diffunderet se summe nisi produceret aliquod summum, vel nisi communicaret alicui summam naturam ; ergo etc.
250 Arguunt alii per rationem boni, quia bonum est de se communicativum ; igitur summe bonum est summe communicativum : non nisi ad intra, quia nihil 'aliud' potest esse summum.
251 Similiter arguitur de ratione perfecti, quia perfectum est quod potest producere sibi simile, ex I Metaphysicae et IV Meteorologicorum ; igitur primum agens, quod est perfectissimum, potest producere sibi simile. Sed perfectius est quod potest producere sibi simile univoce quam aequivoce, quia productio aequivoca est imperfecta ; igitur etc.
252 Istae rationes non declarant propositum per manifestius neque fideli neque infideli. Prima quando accipit quod prima persona constituitur per relationem, si vult persuadere infideli accipit minus notum principali proposito ; minus enim notum esset tali per se subsistens constitui per relationem, quam productionem esse in divinis. Si etiam vult persuadere fideli adhuc procedit ex minus noto, quia quod productio sit in divinis evidens est articulus fidei ; non autem est ita primo evidens hoc esse articulum fidei quod prima persona constituatur per relationem.
253 Et cum arguitur ultra quod distinctio non est ibi nisi per relationes originis, haec non est manifesta statim ex fide, sicut conclusio quam intendit ostendere.
254 Cum probat quia aliter illa relatio adveniret personae constitutae et ita esset accidens, haec probatio non videtur valere, quia simili modo posset argui de spiratione activa, de qua tenent omnes quod non constituit personam, nec tamen est accidens, quia perfecte est eadem fundamento quae est essentia in persona.
255 Et cum arguitur secundo quod summe activum est summe diffusivum sui, responsio esset quod verum est quantum possibile est aliquid diffundi, sed oporteret probare quod possibile esset aliquid diffundi sive communicari in unitate naturae.
256 Per idem ad tertium de ratione boni, quia oporteret probare quod communicatio eiusdem rei vel naturae esset possibilis, quia ad impossibile includens contradictionem non est potentia nec communicatio bonitatis.
257 Similiter ad quartum 'perfectum est natum producere summum sibi simile', verum est ita summum sibi simile sicut potest produci ; oporteret igitur probare quod simile summum univoce esset producibile.
Quaestio 4
258 Tenendo quattuor rationes et praecipue duas primas pro conclusione affirmativa quaestionis, respondeo ad argumenta in oppositum. Ad primum, negando maiorem.
259 Cum probatur primo per necessarium ex se et ex alio, dico quod si idem genus causae importetur per haec duo, 'ex se' et 'ex alio', verum est quod sic nihil est necessarium ex se et ex alio ; si autem aliud genus causae importetur, puta per illud 'ex se' causa formalis et per illud 'ab alio' causa effectiva vel productiva, non est inconveniens idem esse necessarium ex se uno modo et ab alio alio modo.
260 Cum probatur maior prosyllogismi, dico quod illud quod est necessarium ex se formaliter non potest non esse circumscripto quocumque alio cuius circumscriptio non includit incompossibilitatem ponendo esse aliud ; sed ex se necessarium formaliter sequitur posse non esse circumscripto quocumque alio per incompossibile, sicut ex uno incompossibili posito sequitur aliud incompossibile.
261 Sed dubium est tunc, quae sit differentia inter ex se necessarium Filii secundum theologos et creaturae necessario productae secundum philosophos. Respondeo : philosophi, ponentes creaturas necessario produci, haberent dicere quod ipsae haberent entitatem qua formaliter essent necessariae, licet in illa entitate dependerent a causa necessario producente ; Filius autem habet entitatem formaliter necessariam, et eandem cum producente. Creatura ergo si esset ex se necessaria, non posset non esse circumscripto omni alio cuius circumscriptio non implicat contradictionem, tamen circumscripta causa alia a se per incompossibile, posset non esse ; Filius autem non posset non esse circumscripto quocumque alio secundum entitatem, quia non posset non esse nisi circumscripta persona producente, et producens non est aliud secundum entitatem a producto. Unde si Pater produceret creaturam naturaliter et necessario, produceret eam formaliter necessariam, et tamen non esset necessaria tunc tanta necessitate quanta est nunc Filius necessarius.
262 Ad secundam probationem maioris dico quod possibile logicum differt a possibili reali, sicut patet per Philosophum V Metaphysicae cap. De potentia. Possibile logicum est modus compositionis formatae ab intellectu cuius termini non includunt contradictionem, et ita possibilis est haec propositio : 'Deum esse', 'Deum posse produci' et 'Deum esse Deum' ; sed possibile reale est quod accipitur ab aliqua potentia in re sicut a potentia inhaerente alicui vel terminata ad illud sicut ad terminum. Filius autem non est possibilis possibilitate reali neque possibilitate inhaerente alicui neque terminata ad ipsum, quia possibilitas, sive activa sive passiva, est ad aliud in natura, sicut patet per definitionem potentiae activae et passivae V Metaphysicae, quod est principium transmutandi aliud vel ab alio in quantum aliud, vel ab alio vel in quantum aliud. Est tamen Filius terminus potentiae productivae, quae abstrahit a ratione potentiae effectivae, et si illa potentia dicatur simpliciter potentia, terminus illius potentiae potest dici simpliciter possibile ; sed illa possibilitas non repugnat necessario formaliter, licet forte possibilitas de qua philosophi loquuntur, de potentia activa et passiva, proprie repugnet necessitati ex se : sed hoc dubium est de activa, si ponerent aliquod necessarium habere principium productivum.
263 Ad tertiam probationem, cum dicitur 'est ibi ordo, igitur intelligitur prima persona non intellecta secunda', respondeo quod non necessario prima intellectione intelligitur persona secunda cum persona prima si illa prima persona est absoluta ; sed non sequitur ex hoc, quod si prima persona intelligitur non intellecta secunda, igitur intelligitur secunda persona non esse, sicut non sequitur 'animal illud quod est in homine intelligitur non intellecto rationali, ergo intelligitur non esse rationale.
264 Cum autem infers mutationem ex terminis oppositis, accipis ac si intelligeretur productum non esse quando producens est, quod falsum est ; abstractionem igitur sine mendacio, quae est non considerando illud a quo fit abstractio, commutas in abstractionem mendacem, quae est considerando illud non esse a quo fit abstractio.
265 Ad quartam probationem dico quod illa persona non esset in essentia sine productione ; habet enim essentiam per productionem. Non sequitur 'igitur essentia de non habente personam fit habens', sed sequitur : 'igitur essentia, quae de ratione sua non includit personam' (quod verum est si persona est relativa, primo quia tunc est aliquid excepto relativo, secundum Augustinum VII De Trinitate cap. 3, et secundo quia respectus non est de ratione absoluti) - ipsa, inquam, essentia - habet 'illam productionem sive per productionem habet personam in qua subsistit', quae tamen persona vel productio non est de ratione essentiae. Non autem sequitur mutatio ex hoc quod aliquid inest alicui quod non est de ratione eius, sed mutatio requirit quod aliquid insit alicui cui prius infuit eius oppositum, quod non habetur in proposito.
266 Ad quintam probationem dico quod in generatione etiam in creaturis concurrunt duae rationes, scilicet quod ipsa est mutatio, et quod ipsa est productio ; ut autem est mutatio, est forma subiecti mutati, et ut est productio, est termini producti ut via. Istae rationes non includunt se essentialiter etiam in creaturis, quia diversa respiciunt primo. Ergo sine contradictione potest intelligi ratio productionis sine ratione mutationis, et ita generatio transfertur ad divina sub ratione productionis, licet non sub ratione mutationis.
267 Ad secundum principale dico quod non sequitur 'est ab alio, igitur dependens'. Cum probatur, concedo quod aeque independenter est natura in producente et in producto. Cum arguitur ex independentia quod non erit praeexigentia, nego consequentiam, quia dependentia sequitur entitatem formalem dependentis ab illo a quo dependet ; quando igitur habent eandem entitatem, non est ibi dependentia, potest tamen esse praeexigentia si unum suppositum habeat illud ab altero.
268 Ad ultimum dico quod mutationes aliae a generatione ex ratione sua formali sunt imperfectiores generatione, quia termini inducti sunt imperfectiores quam termini generationis ; tamen non requirunt aliae mutationes, quantum ad illud quod praesupponunt, tantam imperfectionem in subiecto quantam requirit generatio, et hoc ut est mutatio, quia generatio requirit in subiecto entitatem in potentia, et hoc ad esse simpliciter, aliae mutationes non.
269 Ad propositum applicando, dico quod generatio non transfertur ad divina secundum illud quod praesupponit generatio, puta subiectum mutabile, quod est imperfectionis, quia ut est mutatio, non est in divinis, - sed transfertur ad divina in quantum productio, sub ratione qua est productio termini, qui est terminus perfectior terminis aliarum mutationum ; et sic bene potest per generationem accipi essentia tamquam terminus perfectissimus in divinis licet non possit per aliquam aliam mutationem accipi aliquis alius terminus aliarum mutationum, quia hoc concluderet compositionem et imperfectionem, quia terminus cuiuscumque alterius foret accidens componibile cum subiecto.
Quaestio 4
[270] Ad quartam quaestionem, de numero productionum, patet veritas quod sunt tantum duae productiones.
[271] Sed hoc declaratur sic ab aliquibus : actus notionales fundantur super actus essentiales immanentes ; sed tantum sunt duo actus essentiales manentes intra, qui sunt intelligere et velle ; ergo sunt tantum duo actus notionales qui sunt productivi intra, fundati super eosdem essentiales.
[272] Confirmatur ratio, quia actus notionales fundati super actus essentiales adaequantur eis, et ita non possunt plurificari actus notionales fundati super actum eundem essentialem.
[273] Modus fundandi eorum est iste, sicut colligitur ex multis dictis opinantis sparsim in pluribus locis : Tam intellectus quam voluntas in quocumque habent esse, propter separationem eorum a materia, postquam habuerint esse in suo actu primo simplicis intelligentiae aut volitionis, possunt se convertere super se et super eorum actus simplices et super obiecta eorum per actus conversionis vel conversivos intelligendi et volendi.
[274] Intellectus enim non solum intelligit verum simplici intelligentia, sed etiam intelligentia conversiva, intelligendo se intelligere et convertendo se super obiectum intellectum et super actum intelligendi simplicem et super se intelligentem per actum conversivum, quia notitia secunda quae est in verbo non solum scit et intelligit rem, sed sic scit et intelligit eam, ut sciat se scire et intelligere eam. Similiter voluntas non solum vult bonum simplici volitione, sed etiam volitione conversiva, volendo se velle, convertendo se super obiectum volitum et super actum volendi simplicem et super se volentem per actum suum conversivum.
[275] Sed ista conversio partim uno et eodem modo convenit intellectui et voluntati et partim alio modo et alio. Quod enim ambo se convertunt ut sunt ut nudae, purae et solae potentiae, hoc est uno et eodem modo quantum est a parte ipsarum se convertentium ; ambae enim se solas convertunt vi sua activa quae aequaliter eis convenit, sed alio et alio modo quantum est ex parte obiectorum ad quae se convertunt.
[276] Intellectus enim postquam est conversus ad illa ad quae conversus est se habet ut potentiale quoddam et purum possibile, et hoc ut intellectus nudus et purus natus est recipere ab illis, sicut proprium passivum a suo activo proprio naturali, quod quidem activum est intellectus informatus notitia simplici, et hoc respectu formationis notitiae declarativae. Voluntas autem postquam conversa est ad quae conversa est se habet ut activum quoddam, et hoc ut voluntas nuda et pura nata est exprimere de illis, sicut proprium activum de suo proprio passivo, quod est eadem voluntas, informata per amorem simplicem, de qua - sic formata - eadem voluntas ut nuda nata est exprimere amorem incentivum, qui est Spiritus : Sanctus in divinis, qui habet esse a producentibus ipsum non per informationem eius de quo est subiective, neque per aliquam impressionem factam eidem secundum modum quo Verbum sive Filius procedit a Patre per quandam quasi informationem sive impressionem factam intellectui paterno converso, sed per quasi quandam excussionem sive expulsionem, aut progressum, aut magis proprie loquendo - per quandam expressionem producti de eo de quo subiective producitur.
[277] Ex parte intellectus causatur actus dicendi a notitia simplici in intellectu nudo converso supra se et supra notitiam suam simplicem, ita quod intellectus informatus notitia simplici est principium activum et elicitivum actus notionalis intellectus. Ipse autem intellectus nudus conversus non est nisi principium passivum, de quo quasi de materiali producitur Verbum quasi per impressionem. Ex parte autem voluntatis causatur actus notionalis ab ipsa voluntate nuda conversa supra se et super amorem suum simplicem et ipsam voluntatem informatam amore simplici, ita quod voluntas nuda conversa est principium activum et elicitivum actus notionalis voluntatis. Ipsa autem voluntas amore informata simplici est principium quasi passivum, de quo quasi de materiali producitur Spiritus Sanctus secundum quandam expressionem.
[278] Qualiter autem intellectus ut natura sit principium activum respectu intellectus ut puri ad producendum Verbum, declaratur sic, quia intellectus ut in Patre exsistens notitia essentialis, sive quod idem est, exsistens in actu intelligendi suam essentiam, quem actum ipsa essentia quasi operatur in ipso intellectu suo ut est quasi in potentia ad notitiam essentialem secundum rationem intelligendi, fecundus est naturali fecunditate ad producendum de se ipso sibi similem.
[279] Intellectus autem ut est quaedam notitia essentialis secundum actum est natura et ut principium activum, quo Pater de intellectu eodem ut est intellectus purus et tantum intellectus ut de principio passivo format notitiam quae est Verbum, quod secundum rem est eadem notitia cum illa de qua formatur, differens solum ab ea in quantum procedit ab ea ut manifestativa et declarativa ipsius.
[280] Et per omnem eundem modum debemus sic intelligere verbum formari in nobis. Cognitum enim primo simplicem sui notitiam imprimit intellectui nostro repraesentando se illi ut pure passivo et sub illa ratione qua est intellectus. Intellectus autem sic perfectus simplici notitia per obiectum cognitum, quod in se continet expressive, factus est fecundus et principium activum ut natura, imprimens in se ipsum ut intellectus est tantum, ut in principium passivum, ad formandum in se notitiam declarativam de notitia simplici, ut - secundum hoc - quando dicitur 'formari verbum per intellectum' et quod 'intellectus sit etiam in formatione eius activus', hoc intelligitur de intellectu actu informato simplici notitia, per quam ut per rationem formalem agendi intellectus est principium activum ; per hoc enim est principium, et necessario prior est ratio eius ut est intellectus et passivus respectu notitiae simplicis quam recepit ab obiecto quam ratio eius secundum quam est natura et activus per notitiam simplicem inhaerentem : et ideo ordine rationis prius habet esse ut est intellectus quam ut est natura.
[281] Sic itaque patet modus quomodo secundum istam opinionem fundatur actus notionalis super actum essentialem, et quomodo diversimode in intellectu et voluntate.
[282] Ista opinio ponit quattuor articulos, quos non credo esse veros. Primus est quod Verbum divinum generatur per impressionem ; secundus est quod per impressionem in intellectum ut conversus est super se ; tertius est quod notitia essentialis est ratio formalis gignendi notitiam declarativam ; quartus est quod generatur per impressionem in intellectum ut nudum.
[283] Improbationem primi articuli dimitto usque ad distinctionem 5, ubi proprie habet locum.
[284] Contra secundum articulum arguo tripliciter : primo quod in intellectum sic conversum non imprimatur Verbum, secundo quod non sit necessaria talis conversio ad gignitionem Verbi, tertio quod nulla sit talis conversio.
[285] Primum arguo sic, scilicet, a$ intellectus non convertitur nisi ut est in aliquo supposito, quia conversio ponitur actio, et actiones sunt suppositorum. Tunc quaero, cuius suppositi vel cuius personae est ut convertitur super intellectum formatum? Si ut convertitur est personae Filii, et praecedit per te ista conversio generationem Verbi, ergo ante generationem Verbi sunt duae personae, quod est haereticum. Si autem ut convertitur super intellectum formatum est ipsius Patris, et cuius est ut convertitur eius est ut a notitia genita formatur, ut probabo, ergo intellectus ut est Patris formatur a notitia genita ; igitur notitia genita est formaliter personae ipsius Patris, quia cuius personae est intellectus ut formatus, eiusdem est notitia qua formatur. Assumptum probandum probo sic : cuius est ut convertitur super intellectum formatum, eius est ut habet intellectum formatum pro obiecto actu praesente ; igitur eius est ut ab illo obiecto formatur. Probatio huius consequentiae : passivum proportionatum, dispositum et approximatum activo sufficienti proportionato natum est immediate perfici ab illo activo, per Philosophum IX Metaphysicae cap. illo Quando autem potentia est unumquodque ; tunc enim est aliquid in potentia proxima, secundum ipsum, quando nihil oportet addi, subtrahi aut minui ad hoc quod actus insit. Intellectus autem nudus, ut conversus et habens intellectum formatum ut obiectum praesens, est passivum dispositum, proportionatum et approximatum intellectui informato ut obiecto sufficienter activo ; ergo intellectus nudus ut con versus - nulla facta variatione circa ipsum, subsistentiae vel cuiuscumque entitatis ut sic - formatur notitia genita. Et sic probatur prima consequentia,
[286] Hic posset poni una responsio, quod intellectus nudus per hoc quod de ipso actualiter formatur illa notitia, sive ex hoc quod est quasi materia informata notitia genita, habet 'esse' in persona genita. Sed contra istam responsionem sunt duo prima argumenta quae ponuntur distinctione 5 quaestione ultima, contra illam opinionem de quasi materia, quae ibi specialiter improbatur.
[287] Secundum arguo sic, quia intellectus Patris habens obiectum sibi praesens est naturale principium, non solum operativum respectu intellectionis Patris, sed etiam productivum respectu notitiae genitae ; adhuc ergo circumscripta illa reflexione esset principium productivum.
[288] Item tertium probo sic : si per conversionem nihil intelligitur esse in intellectu quod non intelligeretur ibi esse non intellecta conversione, ergo conversio nihil est ibi ; si aliquid intelligitur esse in intellectu quod sine ipsa non intelligeretur, quaero, quid ? non praesentia obiecti, non perfectio potentiae, non tandem determinatio potentiae ad actum vel exercitium actus . Sicut aliqui ponunt voluntatem in nobis convertere intelligentiam ad memoriam, patet quod voluntas non convertit ad gignitionem Verbi divini.
[289] Item, conversio ista non est actio quae est operatio, quia non intellectio nec volitio, nec est actio productiva cuius.
[290] Tertius articulus est quod intellectus informatus notitia actuali essentiali est principium activum et elicitivum notitiae genitae.
[291] Hoc improbo sic : Verbum non gignitur ab intelligentia sed a memoria, secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 14 ; igitur licet in Patre concurrant memoria, intelligentia et voluntas, Pater non gignet Verbum formaliter intelligentia ut 'quo', sed ut est memoria. Ut autem habet notitiam actualem quasi elicitam et ut actum secundum, est in actu intelligentiae, cuius est omne intelligere actuale ; igitur ut sic, non gignet Verbum, sed ut est in actu memoriae, hoc est, ut habet obiectum intelligibile praesens intellectui suo ; in hoc enim intelligitur actus primus quasi praecedens actum secundum, qui est actu intelligere.
[292] Secundo sic : productio magis convenit actui primo ut principio productivo quam actui secundo, quia operationes perfectae de ratione sui sunt fines, et ideo non sunt gratia aliorum finium ; ergo intellectio ut est operatio Patris non est ratio formalis productiva alicuius termini, sed tantum actus primus - cuius virtute elicitur illa operatio - erit principium productivum.
[293] Tertio sic : si intellectio Patris actualis est ratio formalis producendi Verbum, adhuc obiectum ut praesens intellectui Patris ut habenti rationem memoriae erit principium prius productivum notitiae genitae, quia in nobis apparet quod illud est natum immediatius gignere quam actus intelligendi ; ergo aliquod Verbum prius erit genitum a Patre ut ipsa memoria quam ut ipsa intelligentia noscente.
[294] Praeterea, omnis intellectio, cum eius esse sit in fieri, habet principium vel quasi principium cuius esse non sit in fieri, quia alias erit processus in infinitum ; alicuius ergo intellectionis a obiecti, puta primae, necesse est principium vel quasi esse tantum memoriam ita quod non hoc totum 'intellectus intelligens', alias ista non esset prima intellectio. Sed omnes intellectiones a, et in intellectu eiusdem rationis, sunt eiusdem rationis. Sed quidquid est perfectum principium primi in specie, potest esse principium cuiuscumque et immediate ; ergo memoria perfecta a potest esse immediatum principium vel quasi principium omnis intellectionis a. Ergo memoria Patris potest esse principium immediatum Verbi ; ergo necessario est. Contra : ergo non sic memoria Filii ad intelligentiam Filii sicut memoria Patris ad intelligentiam Patris.
[295] Praeterea, Verbum est illius immediatissime declarativum a quo immediatissime exprimitur ; ergo si ratio elicitiva Verbi sit actualis notitia in intellectu Patris formato, sequitur quod Verbum sit immediatius Verbum seu declarativum intellectionis Patris quam essentiae Patris, quod videtur inconveniens, quia tunc esset aliud prius Verbum quod esset declarativum essentiae Patris immediate, vel oporteret dicere quod illa essentia non posset immediate declarari per aliquod Verbum, quod videtur inconveniens, cum secundum Augustinum XV Trinitatis notitia formata ab ea re quam memoria continemus est verbum ; primum obiectum memoriae divinae est essentia ut essentia.
[296] Praeterea, si actualis intellectio Patris esset genita vel producta, produceretur virtute essentiae non ut iam cognita sed ut prior omni cognitione ; hoc patet etiam secundum veritatem, quia alias esset processus in infinitum in actibus intelligendi, scilicet actus ante actum ; tum secundum istos, quia supra dixit quod in Patre actum intelligendi essentiam operatur ipsa essentia in intellectu ipsius. Ex hoc arguo sic : actualis notitia essentiae non potest esse formaliter alterius rationis in personis per hoc quod est ab alio communicata vel non ab alio communicata, quia tunc deitas esset formaliter alterius rationis in personis ; ergo actualis notitia essentiae est eiusdem rationis in Patre et Filio. Quod ergo natum est esse principium 'quo' respectu unius si illud esset principale, idem erit principium respectu alterius si principiatur.
[297] De quarto articulo transeo, nisi quod in hoc videtur sibi ipsi contradicere sic opinans, sicut arguitur ante apud 'vacat'.
[298] Secundus etiam articulus falsus est in nobis, quia verbum perfectissimum erit in patria, secundum Augustinum XV De Trinitate, et tamen non erit illud verbum genitum per conversionem super actum primum, ut propter hoc illud verbum sit actus reflexus, sicut iste dicit quod notitia secunda quae est in verbo scit intellectus se scire vel intelligere. Quod autem non sit notitia reflexa, probatur, quia verbum perfectissimum creatum non habet pro obiecto suo primo aliquid creatum, sed increatum.
[299] Tertius etiam articulus falsus est in nobis : tum quia notitia confusa non potest esse principium elicitivum notitiae distinctae, sicut nec imperfectum potest esse principium elicitivum productionis alicuius perfecti ; tum quia illa notitia actualis confusa esset simul cum notitia actuali distincta, et ita duo actus eliciti simul, vel actus confusus quando non esset generaret actum distinctum ; tum quia omnis actus intelligendi secundus est genitus a memoria ut memoria est in actu primo proportionali sibi, puta perfectus a perfecto, imperfectus ab imperfecto, sicut patebit distinctione 3.
Quaestio 4
[300] Dico tunc ad quaestionem quod tantum sunt ibi duae productiones distinctae secundum rationes formales productionum, et hoc quia sunt tantum duo principia productiva habentia formales rationes producendi distinctas.
[301] Huius causalis probo antecedens et consequentiam. Antecedens probo sic : omnis pluralitas reducitur ad unitatem vel ad paucitatem tantam ad quantam reduci potest ; ergo pluralitas principiorum activorum reducetur ad unitatem vel ad tantam paucitatem ad quantam potest reduci. Sed non potest reduci ad aliquod unum principium productivum. Probatio, quia illud haberet determinate alterum vel alterius istorum modum principiandi : vel enim esset productivum ex se determinate per modum naturae, vel non ex se determinate sed libere, et ita per modum voluntatis, ergo non possunt reduci ad aliquod principium quasi tertium ab istis quod, scilicet in producendo, neutrius istorum habeat rationem. Nec unum reducitur ad alterum, quia tunc alterum secundum totum genus suum esset imperfectum, quod falsum est, quia cum ex eadem perfectione conveniat utrique esse principium operativum et productivum (quod probatum est in solutione praecedente, in probatione minoris primi syllogismi ibi facti) et neutrum sit ex se imperfectum in quantum est operativum, quia tunc non esset formaliter in Deo, ergo nec in quantum est productivum est imperfectum.
[302] Non ergo possunt principia productiva reduci ad paucitatem minorem quam ad dualitatem principii, scilicet productivi per modum naturae et principii productivi per modum voluntatis. Haec autem duo principia secundum rationes suas principiandi debent poni in primo, quia in ipso est omnis ratio principii quod non reducitur ad aliud principium prius. Igitur tantum sunt duo principia productiva alterius rationis in primo productivo, scilicet, unicum productivum per modum naturae, et unicum productivum libere. Haec autem sunt productiva ad intra, quia quodlibet principium productivum quod non reducitur ad aliud principium prius natum est habere productionem sibi adaequatam et productum adaequatum ; ergo principium productivum quod est voluntas natum est habere productum sibi adaequatum, et principium productivum quod est natura natum est habere productum adaequatum. Haec principia productiva sunt infinita, ergo producta eis adaequata non possunt esse nisi infinita. Omnipotentia etiam in primo non potest habere obiectum possibile infinitum, quia tunc creatura posset esse infinita ; nihil autem est infinitum formaliter nisi Deus, ex quaestione illa 'Utrum Deus sit'. Igitur ista principia sunt productiva aliquorum in natura divina.
[303] Ulterius sequitur : si non sint nisi duo principia productiva alterius rationis, ergo sunt tantum duae productiones numero. Probatio, quia utrumque principium productivum habet productionem sibi adaequatam et coaeternam ; ergo stante illa, non potest habere aliam,
[304] Obicitur contra istam deductionem sic : natura ex se est principium determinatum ad agendum ; in divinis autem intellectus unde intellectus non tantum videtur esse principium determinatum ad agendum sed etiam essentia natura ut est quodammodo prior intellectu, quasi radix et fundamentum, sicut essentia quaelibet videtur fundamentum potentiae ; ergo non tantum intellectus sed etiam ipsa essentia ut essentia debet poni habere rationem principiandi principii illius quod est natura ut distinguitur contra voluntatem.
[305] Secundo, dubium est de istis actibus productivis, quomodo sint istorum principiorum productivorum quorum sunt actus essentiales ; cum enim actus distinguunt potentias, II De anima, videtur quod istis potentiis quibus conveniunt actus essentiales, non competant actus notionales.
[306] Tertio, probatio illa non videtur valere, quae adducitur ad ostendendum dualitatem in principiis productivis non posse reduci ad unitatem, nam principiare necessario et principiare contingenter sunt oppositi modi principiandi et tamen haec dualitas reducitur ad unitatem. Et concedo quod illud 'unum' habet determinate unum istorum duorum modorum, illum videlicet qui est perfectior et prior. Ita diceretur in proposito, quod ad principium quod est natura - quia illud est prius in ratione principiandi - reducitur voluntas licet habeat oppositum modum principiandi.
[307] Quarto, unde probatur illa propositio, 'stante uno actu adaequato potentiae, ipsa non potest simul habere alium'? Si intelligat adaequationem secundum extensionem, petitur principium ; si secundum intensionem, videtur falsum. Licet enim visio Verbi adaequetur potentiae intellectivae animae Christi, tamen potest nosse etiam actu elicito aliud intelligibile ; patet etiam quod Deus novit se notitia adaequata intellectui suo secundum intensionem, et tamen novit alia a se. Si ita est de actu adaequato potentiae operativae, quod compatitur alium, multo magis videtur de potentia productiva, quia eius productum non est in potentia productiva sicut operatio est in potentia operativa.
[308] Item, principium non est principium in quantum principiatum iam intelligitur positum in esse, sed in quantum est prius principiato ; ut autem est prius, non aliter se habet per hoc quod principiatum ponitur in esse. Igitur, si isto non posito posset esse principium alterius, pari ratione videtur quod isto posito posset esse simul principium alterius, quia isto posito principium in quantum principium, hoc est in quantum prius principiato, nullo modo aliter se habet.
[309] Solutio istarum duarum rationum ultimarum, et declaratio rationis illius contra quam fiunt, et probatio conclusionis ad quam illa ratio adducitur, videlicet quod sunt tantum duae productiones, dimittatur usque ad 7 distinctionem, quaestione illa 'An possent esse plures Filii in divinis'.
[310] Ad primum respondeo quod hoc totum 'intellectus habens obiectum actu intelligibile sibi praesens' habet rationem memoriae perfectae in actu primo, quae scilicet est immediatum principium actus secundi et notitiae genitae ; in hoc autem principio quod est memoria concurrunt duo, quae constituunt unum principium totale, videlicet essentia in ratione obiecti, et intellectus, quorum utrumque per se est quasi partiale principium respectu productionis adaequatae huic totali principio. Cum ergo arguitur quod ratio naturae non tantum competit intellectui, sed essentiae, respondeo quod totale principium, includens essentiam ut obiectum et intellectum ut potentiam habentem obiectum sibi praesens, est principium productivum quod est natura et principium completum producendi per modum naturae. Si enim essentia ut obiectum non haberet rationem principii in productione Verbi, quare magis diceretur Verbum essentiae quam lapidis si ex sola infinitate intellectus ut principii productivi posset produci Verbum infinitum quocumque alio obiecto praesente ?
[311] Ad secundum dubium dico quod memoria in Patre est principium operativum Patris, quo scilicet ut actu primo Pater formaliter intelligit ut in actu secundo ; est etiam eadem memoria Patri principium productivum, quo Pater exsistens in actu primo producit ut in actu secundo notitiam genitam. Non fundatur igitur actus productivus super actum essentialem, qui consistit in actu secundo, videlicet qui est operatio quasi super rationem formalem eliciendi illum actum secundum productivum, sed quodam modo praeexigit illum actum secundum, quia actus primus, qui est operativus et productivus, est ratio perficiendi in actu secundo suppositum, in quo est quodam ordine prius antequam intelligatur produci vel perfici illud quod producitur. Operans enim et producens, per illud principium, prius est operans quam producens.
[312] Exemplum. Si 'lucere' poneretur aliqua operatio in luminoso et 'illuminare' poneretur productio luminis a luminoso, lux in luminoso esset principium 'quo' et respectu operationis quae est 'lucere' et respectu productionis quae est 'illuminare' ; nec tamen 'lucere' quod est operatio esset ratio formalis illuminationis quae est productio, sed esset ibi ordo quasi effectuum ordinatorum ad eandem causam communem amborum, a qua immediatius procedit unus effectus quam alius. Ita in proposito. Ad eundem actum primum, qui est memoria Patris, ordinem quemdam intelliguntur habere 'intelligere' quod est operatio Patris, et 'dicere' quod est 'producere' Patris respectu notitiae genitae ; non talem ordinem quod 'intelligere' Patris sit causa vel principium elicitivum 'dicere' Verbi, sed quod immediatius 'intelligere' sit quasi productum a memoria Patris, quam 'dicere' vel Verbum sit productum ab eadem. Non igitur est ibi talis ordo qualem posuit opinio prior, in ratione obiecti praesuppositi vel in ratione principii formalis agendi, sed tantum ordo prior quasi producti ad productum, respectu eiusdem principii, communis ad quasi productum et productum.
[313] Et tunc ad illud II De anima, de distinctione potentiarum per actus, potest dici quod 'quasi producere' et 'producere' sunt actus eiusdem rationis ; si enim illud quod non producitur sed quasi producitur esset realiter distinctum a producente, esset vere productum ; igitur quod modo sine productione insit, virtute tamen principii quod esset productivum eius si posset distingui - et pro tanto dicatur quasi productum - non variat formaliter actum ab illo quo produceretur si esset producibile.
[314] Alia responsio esset de intellectu agente et possibili, sed modo transeo ; non dixi adhuc, cui intellectui convenit producere notitiam ut principio partiali (hoc dicetur infra), sed nunc de intellectu indistincte locutus sum.
[315] Ad tertium dico quod quando duo principia habent modos oppositos principiandi quorum neutrum requirit aliquam imperfectionem, neutrum reducitur ad alterum ut ad prius natura, licet posset ibi esse aliqua prioritas quasi originis, vel huiusmodi. Nunc autem neutrum istorum principiorum includit aliquam imperfectionem, non magis in quantum productivum quam in quantum operativum : nec ergo unum ad alterum reducetur ut ad prius natura, nec ambo ad tertium, propter idem, quia neutrum est imperfectum, et etiam quia illud tertium esset principium secundum rationem alterius istorum, quia inter ista non est medium in principiando, et ita si ambo reducerentur ad tertium, unum reduceretur ad aliud et idem ad se ipsum.
[316] Contra ista instatur, et primo sic : intelligentia est in Patre sub propria ratione intelligentiae, et propria perfectio intelligentiae ut intelligentia est Verbum ; ergo Verbum est intelligentiae Patris, quod prius est negatum.
[317] Praeterea, Augustinus XV De Trinitate cap. 12 : Verbum est visio de visione, igitur actualis notitia est ratio gignendi Verbum.
[318] Praeterea, non videtur differentia inter memoriam et intelligentiam in Patre, igitur non videtur aliud esse improbare Patrem ut intelligentiam esse principium Verbi et Patrem ut memoriam ; idem igitur approbas et improbas.
[319] Quarta instantia est : quare Pater isto actu producit notitiam genitam et non illo, non videtur ratio, cum uterque sit actus secundus et principietur virtute eiusdem actus primi.
[320] Ad primum dico quod Pater formaliter est memoria, intelligentia et voluntas, secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 7, sive cap. 15 'de parvis' : In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem nec se ipsum nec Filium nec Spiritum Sanctum intelligere nisi per Filium, per se autem meminisse tantummodo vel Filii vel Spiritus Sancti ? - sequitur - quis hoc in illa Trinitate opinari vel affirmare praesumat ? Si autem solus ibi Filius intelligat nec Pater et Spiritus Sanctus sint intelligentes, ad illam absurditatem reditur quod Pater non sit sapiens de se sed de Filio. Haec ille. Intelligit igitur quod Pater formaliter est memoria sibi, intelligentia sibi et voluntas sibi ; et in hoc est dissimilitudo inter personas et partes imaginis in nobis, secundum ipsum. Cum igitur dicitur 'proprius actus intelligentiae est Verbum', nego, immo de ratione Verbi est quod sit notitia genita.
[321] Dicis, sufficit quod sit notitia declarativa. Nego, intelligendo per 'declarativum' relationem rationis, ut intelligibilis ad intellectum : talis enim est relatio notitiae declarativae actualis Patris qua Pater formaliter intelligit, ad notitiam habitudinalem Patris ut est memoria, ita quod obiectum praesens intellectui Patris declaratur aeque per notitiam actualem Patris sicut per notitiam actualem quae est Filius, - et tamen notitia actualis Patris non est Verbum, quia nihil potest esse formaliter in Patre nisi non genitum.
[322] Cum dicitur secundo quod est 'notitia de notitia', respondeo quod ipsemet Augustinus exponit se XV De Trinitate cap. 10 : Simillima est visio cogitationis visioni scientiae ; et eodem, cap. 8, sive cap. 32 : Tunc est verbum simillimum rei noscendae de qua gignitur, et imago eius : de visione scientiae, visio cogitationis.
Istae constructiones sunt intransitivae. Nam sicut 'visio cogitationis' nihil aliud est quam cogitatio, ita 'visio scientiae' nihil aliud est quam scientia. Idem est igitur dicere, de visione scientiae nasci visionem cogitationis, quod, de scientia nasci cogitationem. 'Scientia' autem est scientia habitualis, perficiens memoriam, secundum eundem XV Trinitatis cap. 15, sive 38, ubi dicit : Si potest esse in anima scientia aliqua sempiterna, sempiterna esse non potest scientiae eiusdem cogitatio. Illud 'sempiternum' secundum eum pertinet ad memoriam, 'non sempiternum' ad intelligentiam. Nihil igitur vult aliud dicere 'visionem de visione', 'notitiam de notitia', nisi actum secundum qui est visio vel cogitatio in intelligentia, nasci de actu primo qui est visio habitualis sive scientia, secundum eum.
[323] Ad tertiam instantiam, cum arguitur de differentia memoriae et intelligentiae, dico quod illi adversarii nec ponunt differentiam realem inter intellectum et voluntatem Patris, et tamen habent tantam differentiam, quod alterum potest esse principium elicitivum alicuius productionis cuius alterum non est principium formale elicitivum ; Filius enim non producitur formaliter per modum voluntatis. Igitur licet non differant realiter memoria et intelligentia Patris, est tamen tanta differentia inter illa, quod alterum posset poni principium elicitivum alicuius productionis cuius reliquum non ponatur principium formale elicitivum. Talis differentia patet secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 8, et ubi prius. Talis enim est, quia si Pater esset memorialiter noscens, non autem intelligens, non esset perfectus, secundum Philosophum XII Metaphysicae, non obstante illa identitate memoriae ad intelligentiam sive recordationis ad intellectionem.
[324] Ad quartam instantiam dico quod haec est immediata contingens 'calor calefacit', et ista immediata necessaria 'calor est calefactivus', quia inter extrema neutrius istorum invenitur aliquod medium. Ita dico quod haec est per se 'operatio in quantum operatio non est productiva', quia operationes ut operationes sunt fines et perfectiones operantis ; productio autem ut productio non est perfectio producentis sed habens terminum productum extra essentiam producentis, vel saltem non formaliter in persona producentis.
[325] Quare ergo actus primus quo Pater intelligit vel formaliter operatur non producit? Respondeo quod illud 'intelligere' est 'operari' Patris ex ratione sua, et non est 'producere' ; productione autem sive dictione producit sicut aliquid calefactione calefacit, formaliter cuius non est alia causa prior.
[326] Quod autem dicis idem esse principium istorum duorum actuum, non altercando modo de intellectu agente et possibili, potest concedi quod ex plenitudine perfectionis potest competere alicui quod operetur et quod producat aliquid aliud a se. Magis tamen hoc patebit quando dicetur quod 'dicere' non est aliquis actus intelligendi formaliter ; est tamen aliquis actus intellectus. Nullus autem actus intelligendi formaliter est productivus, sed aliquis alius actus naturalis, praecedens vel subsequens, potest esse productivus - qualis est actus dicendi.
Quaestio 4
327 Ad rationes principales. Ad primam dico quod Averroes in VIII Physicorum commento 49, cuius textus incipit : Utrum unumquodque moventium, non loquitur expresse nisi de homine, et quoad hoc contradicit Avicennae, sicut ipse dicit ibidem. Imponit igitur Avicennae quod posuerit quod homo poterat generari aequivoce, - et tunc conclusio Averrois vera est, quia nullum generabile univoce potest generari aequivoce, nisi sit ita imperfectum quod causa aequivoca sive univoca sufficit ad generationem eius ; et ideo imperfecta entia possunt generari univoce et aequivoce, perfecta autem non. Tamen rationes Averrois videntur concludere non tantum de homine, sed de quacumque specie naturalium generabilium : et si hoc intendat, conclusio eius est falsa, et rationes non concludunt.
328 Quod conclusio sua sit falsa, patet per Augustinum III De Trinitate cap. 9. Et ratio Augustini ibidem est, quod generatum per putrefactionem propagat alia ; propagantia autem sunt univoca generatis a se : igitur propagata et generata per putrefactionem sunt univoca.
329 Quod si negat Averroes assumptum de apibus et de animalibus, non potest negare de plantis, quia aequivoce generatae, hoc est non de semine, postea producunt univoce semen, ex quo generantur plantae aliae eiusdem speciei.
330 Contradicit etiam ei Augustinus in Epistola ad Deogratias, et Ambrosius De Incarnatione, in fine.
331 Sed et ipsemet contradicit sibi ipsi in aliis locis de hac conclusione. Nam de generatione accidentium aequivoca patet per ipsum II De caelo et mundo commento 42, ubi ipse concedit quod in accidentibus non semper est generatio ab univoco ; et ponit exemplum de calore et igne : ponit enim quod calor generatur aequivoce ex motu et ex concursu radiorum, et etiam a calore univoce.
In substantiis etiam patet quod ignis generatur et univoce et aequivoce. Quod aequivoce, patet III De caelo commento 56 : Exitus ignis a lapide non est de capitulo translationis, sed de capitulo alterationis, hoc est non generatur per lationem, sed per alterationem ; generatur etiam per motum localem, XII Metaphysicae commento 19, et I Meteorologicorum de generatione impressionum ignitarum.
Item patet de animalibus quod multa generantur aequivoce, XII Metaphysicae commento 19 : Vespae enim videntur fieri de corporibus equorum mortuorum, et apes de corporibus vaccarum, etc.
332 Quod autem omnia praedicta generata aequivoce sint eiusdem speciei cum generatis univoce, probatur, quia habent easdem operationes, et circa eadem obiecta ; ab eisdem conservantur et ab eisdem corrumpuntur. Eosdem habent motus, sive quantum ad sursum sive quantum ad deorsum, sive quantum ad motum progressivum et eadem organa motus progressivi ; ex unitate autem motus concludit Aristoteles I De caelo et mundo unitatem naturae, et Commentator ibidem commento 8 : motus unus non provenit nisi ex unitate naturae. Habent etiam - haec et illa membra eiusdem speciei, et membra leonis non differunt a membris cervi nisi quia anima ab anima, I De anima. Et generaliter, quaecumque media possunt concludere unitatem specificam, sive sumpta ex actibus sive ex operationibus, concludunt propositum de univocatione generatorum sic et sic.
333 Conclusioni etiam Averrois Philosophus contradicit VII Metaphysicae, ubi vult quod sicut aliqua eadem fiunt ab arte et a casu, quando scilicet principium est in materia simile illi quod esset principium motus factionis si idem fieret ab arte, ita vult quod quaedam naturalia fiunt a natura et a casu, et quaedam non ; et ibidem Averroes - et incipit textus : Ergo sicut in syllogismis vult quod illa possunt generari sine semine, et per consequens secundum ipsum aequivoce, in quorum materia potest induci virtute caelesti aliqua virtus, similis virtuti seminis in propagatis.
334 Patet igitur oppositum conclusionis Averrois si generaliter et universaliter intelligatur.
335 Rationes etiam suae non concludunt.
Ad primam respondeo : materia secundum Philosophum V Metaphysicae est ex qua fit res cum insit ; 'cum insit' additur ad differentiam oppositi, ex quo transmutato et corrupto fit res, non autem inest rei factae. Si autem accipiat quod 'forma eiusdem rationis est materiae eiusdem rationis' proprie loquendo de materia quae est pars rei inexsistens, concedo ; sed si accipiat materiam pro opposito, ex quo corrupto generatur compositum, nego : ignis enim eiusdem speciei generatur sive ex ligno corrupto sive ex aere corrupto. In propagatis autem et putrefactis est materia eiusdem rationis primo modo, sed non secundo modo.
336 Ad secundum dico quod non dicitur aliquid fieri raro vel ut in pluribus quia ipsum in se contingat frequenter vel raro ; frequentius enim lapis cadens frangit caput quam luna eclipsetur. Sed ista differentia debet intelligi per comparationem alicuius ad suam causam : et dicitur ille effectus eveniens in maiori parte, qui habet causam ordinatam ad suum eventum, quae ut in pluribus producit effectum ; raro dicitur evenire quod non habet causam ordinatam ad suum eventum, sed tantum provenit ex aliqua causa ordinata ad alium effectum, impedita tamen ab illo effectu ad quem ordinatur, et ex tali impeditione evenit istud raro.
Accipitur etiam raro vel ut in pluribus prout disiungit inter opposita contradictoria, non prout inter disparata disiungit.
337 Cum ergo arguit quod generabile hoc si generatur aequivoce sive non ex semine : 'aut ergo ex necessitate', concedo quod non ; 'aut in maiori parte vel raro', concedo quod in maiori parte, comparando ad causam determinatam, et etiam ut est disiunctio inter contradictoria, licet rarius eveniat quod hoc generetur non ex semine quam quod generetur ex semine, ut videlicet comparantur ad invicem duo disparata.
338 Quod autem primo modo eveniat ut in pluribus, probatur : ita enim per se sol est causa ordinata ad generandum non ex semine sicut est propagans causa ordinata ad generandum ex semine illud. Si inferat quod si secundo modo raro evenit, 'ergo a casu', non sequitur, - et ita arguit ulterius de casualitate prout casualia dicuntur illa quae eveniunt tantum ex causa alterius effectus impedita ; et ideo, ut dicit, casualia sunt monstruosa et non perfecta in aliqua specie.
339 Cum arguitur tertio de motu et termino, respondeo quod ista propositio 'motuum differentium specie, sunt termini differentes specie' non est immediata, sed pendet ex aliis duabus : prima est, 'in motibus differentibus specie, sunt formae fluentes, vel formae secundum quas sunt fluxus, differentes specie' ; secunda est, 'forma fluens, vel forma secundum quam est fluxus, est eiusdem rationis cum forma terminante'. Ubi altera istarum duarum est falsa, propositio assumpta est falsa. Ita est in proposito, quia forma inducta per productionem non est eiusdem rationis cum forma quae est quasi fluens vel secundum quam est quasi fluxus.
340 Sed adhuc videtur remanere difficultas argumentorum Averrois. Licet enim eadem natura possit communicari aequivoce et univoce, non tamen ab aliquo eiusdem speciei, sed ab individuo unius speciei tantum univoce communicatur, aequivoce autem a causa superiori ; natura autem divina non communicatur ab aliqua causa superiori, sed tantum ab aliquo in eadem natura ; igitur videtur quod natura illa non habeat communicationem nisi unius rationis.
341 Respondeo quod natura creata non potest communicari nisi communicatione unius rationis a supposito illius naturae ; ratio est, quia effectus non excedit causam. Effectus autem communicatus a tali supposito est natura ; ergo oportet quod principium communicandi sit natura, quia nihil perfectius natura est in tali supposito communicante, nec aliquid aeque perfectum naturae. Natura autem est principium communicativum unius rationis ; ergo supposito agenti virtute naturae competit communicatio tantum unius rationis.
342 Oppositum est in proposito, quia suppositum istius naturae potest habere principia alterius rationis in producendo quorum utrumque sit aeque perfectum cum natura, et ideo utrumque potest esse principium communicandi naturam ; et ita hic potest esse duplex communicatio ab illis suppositis quae sunt huius naturae.
343 Si instetur quod duplex principium operandi in nobis, scilicet intellectus et voluntas, est aeque perfectum ipsi naturae, quia idem formae, secundum unam opinionem de potentiis animae.
Respondeo : licet in nobis sit duplex principium operativum, voluntas et intellectus, et ambo sint perfecta principia operandi et possint habere operationes perfectas sibi adaequatas in ratione perfectionis operationis, non tamen habent operationes sibi adaequatas in esse, hoc est, licet per intellectum nostrum possimus habere intellectionem ita perfectam sicut aliqua potest naturae nostrae competere, non tamen ista intellectio erit ita perfectum ens ut natura, quia intellectio adaequata intellectui ut potentiae vel obiecto in ratione operationis, non est adaequata obiecto vel intellectui in esse. Intellectus igitur et voluntas, scilicet in creatura, licet sint principia producendi operationes adaequatas sibi in ratione operationis, non tamen in esse, et per consequens multo magis nec realiter adaequatas naturae cuius est intellectus et voluntas. Ita potest argui de quibuscumque principiis productivis in creaturis quorum distinctio stat in eodem supposito alicuius naturae.
344 In divinis autem principium operativum non tantum aequatur naturae in ratione principii operativi, sed etiam in essendo ; operatio etiam aequatur principio operativo, et hoc in essendo, et per consequens aequatur naturae. Similiter principium productivum aequatur naturae in essendo.
345 Ad argumenta quae probant quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
Cum primo arguitur de natura et intellectu quod sunt duo principia productiva distincta per Philosophum II Physicorum, respondeo quod Philosophus parum locutus est de.voluntate ut distinguitur contra intellectum, sed communiter in ratione principii activi coniunxit intellectum ad voluntatem ; et ideo in II Physicorum, ubi distinguit ista principia activa, naturam scilicet et intellectum, intellectus non debet intelligi ibi ut distinguitur contra voluntatem sed ut concurrit cum voluntate, constituendo idem principium respectu artificialium.
346 Hoc patebit respondendo ad instantiam Philosophi de IX Metaphysicae, ad quam dico quod intellectus comparatur ad suam naturam et ad suam propriam operationem, cuius est principium elicitivum et productivum aliquo modo ; et comparatur etiam ad operationes aliarum potentiarum, respectu quarum est potentia directiva vel regulativa. Si primo modo accipitur, dico quod est mere natura, et in eliciendo et in producendo ; quemcumque enim actum intelligendi producit cum obiecto praesente in memoria, mere naturaliter producit, et quamcumque operationem operatur, mere naturaliter operatur.
347 Voluntas autem respectu operationis propriae ut productiva habet oppositum modum producendi, et hoc satis apparet per Philosophum IX Metaphysicae 4, ubi tractat quomodo potentia rationalis vel irrationalis reducitur ad actum ; et arguit quod potentia rationalis quae ex se est ad opposita, non potest ex se exire in actum : tunc enim simul exiret in opposita, quia simul est oppositorum ; et ex hoc concludit quod praeter illam potentiam rationalem oportet ponere aliam potentiam rationalem, determinativam, per quam determinetur, et illa determinata potest exire in actum.
348 Ex hoc sequitur quod intellectus si est oppositorum quod sic est oppositorum, scilicet per modum naturae, quod quantum est de se necessario est oppositorum ; nec potest se determinare ad alterum illorum, sed requiritur alterum determinans, quod libere potest exire in alterum oppositorum : hoc autem est appetitus, secundum eundem, vel prohaeresis.
349 Exemplum. Sol habet virtutem producendi opposita, scilicet liquefactionem et constrictionem. Si essent duo approximata quorum alterum esset liquefactibile et alterum coagulabile, de necessitate naturae sol haberet elicere istos duos actus in illis ; et si idem esset approximatum quod esset natum recipere ista opposita simul, de necessitate naturae simul produceret opposita, vel neutrum.
350 Est ergo potentia solis mere naturalis licet oppositorum, quia est illorum mere ex se, ita quod non potest determinare se ad alterum tantum. Talis potentia est intellectus ut intellectus praecise, respectu oppositorum intellectorum ; et non est ibi aliqua determinatio ad alterum illorum, et non reliquum, nisi quatenus voluntas concurrit.
351 Philosophus autem communiter loquitur de intellectu secundum quod cum voluntate constituit unum principium respectu artificialium et non ut est naturaliter elicitivus suae operationis ; et ideo quod aliquando contra naturam distinguit intellectum et aliquando artem et aliquando propositum, idem est intellectus per omnia.
352 Cum ultimo dicitur de voluntate quod est principium respectu creaturarum, dico quod prius naturaliter voluntas Dei est principium productivum alicuius producti sibi adaequati quam sit productivum non adaequati ; adaequatum infinito est infinitum, et ita creatura est secundarium volitum, et productum a voluntate Dei secundario.
Quaestio 4
353 Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de trinitate personarum in divinis, respondeo quod tantum sunt tres personae in essentia divina. Quod probatur sic : tantum sunt duae productae, et tantum est una improducta ; igitur tantum tres sunt.
354 Circa propositionem primam primo probo quod sunt duae productae, secundo quod non plures.
355 Ad probandum quod sint duae productae, primo probo quod est una persona producta, et hoc sic : intellectus ut est perfecta memoria, hoc est 'habens obiectum actu intelligibile sibi praesens', per aliquem actum sui est productivus termini adaequati, scilicet infiniti, ex praecedenti quaestione ; nihil autem se ipsum producit, I De Trinitate cap. 1 ; ergo quod producitur actu intellectus, aliquo modo distinguitur a producente. Essentialiter non distinguitur, quia essentia divina, et quaecumque essentialis perfectio intrinseca sibi, est indistinguibilis, ex quaestione de unitate Dei, igitur distinguitur personaliter productum a producente ; igitur est aliqua persona producta actu intellectus.
356 Consimiliter arguitur de producto actu voluntatis.
357 Quod autem persona producta actu isto et illo sit alia et alia, probatio, quia non potest eadem persona produci duabus productionibus sufficientibus et totalibus ; haec autem productio alia est ab illa, ex quaestione praecedenti ; ergo hac et illa non producitur eadem persona, sed duae. Probatio maioris : si idem produceretur duabus productionibus totalibus, utraque acciperet esse sufficienter ; sed si sufficienter accipit esse a producente hac productione, haberet perfecte esse suum nulla alia productione posita ; igitur non potest accipere esse per aliam productionem, quia tunc non esset sine illa.
358 Ulterius, quod non possint esse plures personae productae quam istae duae probo sic : non possunt esse nisi duae productiones intra. Quod aliqualiter suadebatur in quaestione praecedente, sed differebatur usque ad distinctionem 7 finaliter declarandum, hoc ergo nunc sit certum, quod tantum duae sunt productiones intra. Nulla autem istarum potest terminari nisi ad unam personam, quia persona producta est terminus adaequatus illi productioni ; igitur etc.
359 Nunc restat probare quod una sit non producta. Ubi dicit unus doctor quod illud ostenditur sicut ostenditur unitas Dei.
Hoc etiam patet per Hilarium, De synodis, ubi vult quod qui dicit duos innascibiles, confitetur duos deos.
360 Item Henricus 55, 2 ubi arguit ad oppositum : innascibilitates essent eiusdem rationis, et ita plures proprietates eiusdem rationis in eadem natura singulari, scilicet deitate, quod est impossibile, sive fuerint absolutae sive relativae ; patet in creaturis.
361 Item arguit ibi : persona improducta est primum principium ; ergo plura prima principia.
362 Item in solutione : Richardus V Trinitatis 4 : 'persona non ab alia est potens per essentiam ; quare habet in se omne posse'.
363 Ad primum : negationes eiusdem rationis sunt tot in isto quot sunt possibilia alia eiusdem rationis ; innascibilitas negatio.
Aliter : relationes plures in eodem ; III liber distinctio 8.
364 Ad secundum nunc tres personae sunt unum principium omnium aliorum.
365 Ad tertium : omne posse respectu cuiuscumque possibilis. Nec potest ratio colorari sicut coloratur illa de omnipotentia quaestione de unitate Dei ; patet quare non.
366 Praeterea arguit sic : plura supposita absoluta non possunt esse in hac natura, quia natura non est in pluribus suppositis absolutis sine divisione naturae ; erunt igitur plura supposita relativa. Aut igitur relatione mutua inter se, aut ad alia. Sed si plura essent supposita non producta, non distinguerentur relatione ad alia supposita, quia non relatione ad supposita producentia, quia nulla sunt, ex hypothesi ; nec ad producta, quia ad illa haberent relationem eandem, sicut modo Pater et Filius habent eandem relationem spirationis activae ad Spiritum Sanctum. Ergo relationibus inter se distinguerentur, et hoc relationibus originis, quod est propositum.
367 Istae probationes non videntur sufficientes. Prima non, quia unitas Dei probatur ex hoc quod divina infinitas non dividitur in plures essentias : non autem ita manifestum est quod ratio 'ingeniti', vel 'innascibilis', non sit in pluribus suppositis, - tum quia ratio 'innascibilis' non dicit aliquam perfectionem simpliciter, ex qua perfectione simpliciter posset concludi unitas innascibilis sicut ex perfectione infinita concluditur unitas divinae essentiae ; tum quia indivisibilitas non concludit incommunicabilitatem.
Similiter, auctoritas Hilarii quam adducit dicit quod ita est, non tamen probat ita esse.
368 Et cum accipit in ratione sua quod plures personae absolutae non possunt esse in eadem natura, qualiter est hoc notius conclusione? qui enim poneret plures personas ingenitas, non diceret eas formaliter constitui aliquibus relationibus : ergo contra eum accipere quod non possunt esse plures personae absolutae, videtur esse accipere immanifestius concludendo.
369 Cum ultra dicit quod non distinguuntur relationibus inter se, quia hoc non esset nisi per relationes originis, consequentiam hanc oporteret probare.
370 Aliter ergo persuadeo conclusionem intentam sic : quidquid potest esse in pluribus suppositis et non determinatur ad certum numerum per aliud a se, quantum est de se potest esse in infinitis ; et si est necesse esse, est in infinitis, quia quidquid potest ibi esse, est. Sed ingenitum si potest esse in pluribus suppositis, non determinatur ab alio in quot suppositis sit, quia determinari ab alio ad esse in supposito vel suppositis est contra rationem ingeniti ; ergo de ratione sua potest esse in infinitis : et si potest esse, est, quia omne ingenitum est ex se necesse esse. Consequens est impossibile, ergo illud ex quo sequitur.
371 Ad argumenta.
Cum arguitur 'aeque nobiles sunt, ergo tot', figura dictionis est, commutando 'quid' vel 'quale' in 'quot'. Et ratio defectus consequentiae est : non enim est propter nobilitatem vel ignobilitatem relationis principii vel principiati quod multiplicetur vel non multiplicetur, sed de ratione principii est unitas licet in principiatis possit esse pluralitas, quia semper est reductio pluralitatis ad unitatem. Et ideo stante aequali nobilitate potest esse multiplicatio in relationibus productorum licet non in relationibus producentium.
372 Alia responsio est quod ibi quaelibet relatio unius rationis est de se haec, tamen a pluribus relationibus producentium potest forsan abstrahi unum commune, puta 'productivum', et ita a pluribus relationibus producti potest abstrahi unum commune, puta 'productum'. Etsi ergo sit una relatio in communi - si est commune abstrahibile - quae dicitur in communi 'relatio producentis', sunt tamen duae relationes producentis, sic et sic, sicut sunt duae correspondentes eis.
373 Ad secundam rationem concedo quod relationibus ex parte productorum correspondent relationes ex parte productivi, et tot, sed non sequitur 'si relationes producti distinguuntur personaliter, igitur et relationes producentis' ; cuius ratio assignatur, quia ex parte producentis sufficit alia ratio producendi, sicut productio artificialis et naturalis sic distinguuntur per principia productiva, scilicet per artem et naturam, licet ista concurrant in eodem supposito. Relationes autem producti non possunt ita concurrere in eodem supposito et una persona, sed sunt distinctae personaliter, quia productum est per se subsistens et suppositum.
374 Alia responsio patet ex solutione quaestionis, quia non potest idem produci duabus productionibus totalibus, licet idem possit producere duabus productionibus totalibus ; et ideo relationes producti non plurificantur in eodem, licet relationes producentis possint plurificari.
375 Ad tertium : potentia finita non potest habere simul duos terminos adaequatos in produci, licet possit habere unum in produci et alium in producto esse ; potentia autem infinita habet suum terminum intra semper in produci, et iste est adaequatus, et ideo non potest habere plures terminos.
Quaestio 4
376 Ad primam quaestionem dico quod simul stat unitas essentiae et pluralitas personarum, quod apparet ex solutione quaestionis praecedentis, quia simul est ibi ista pluralitas personarum cum ista unitate.
377 Ad hoc autem aliqualiter declarandum notandum est quod sicut repugnantia repugnant ex suis propriis rationibus, ita non repugnantia, sive compossibilitas, est ex propriis rationibus compossibilium.
378 Ad videndum autem istam compossibilitatem videnda est ratio extremorum, scilicet naturae et suppositi. Ubi notandum quod natura non se habet ad suppositum sicut universale ad singulare, quia in accidentibus etiam invenitur singularitas sine ratione suppositi, et in substantia nostra natura atoma assumpta est a Verbo, secundum Damascenum, non tamen suppositum nostrae naturae. Neque se habet natura ad suppositum sicut 'quo' ad 'quod', nam cuicumque 'quo' correspondet proprium 'quod' vel 'quis', et ita, sicut natura est 'quo', ita habet proprium 'quod' vel 'quis' quod non contrahit ad suppositum, et sicut suppositum est 'quod' vel 'quis', ita habet suum proprium 'quo' quo subsistit et tamen concomitanter suppositum de necessitate est singulare, - et etiam, non potest esse 'quo' respectu alterius, quia est subsistens, non potens esse actus alicuius subsistentis ; $a haec duo dicunt duplicem incommunicabilitatem.
379 Ubi sciendum quod communicabile dicitur aliquid vel per identitatem, ita quod illud cui communicatur sit 'ipsum', vel per informationem, ita quod illud cui communicatur sit 'ipso', non 'ipsum'.
380 Primo modo universale communicatur singulari, et secundo modo forma materiae. Natura igitur quaecumque quantum est ex se et de ratione naturae est communicabilis utroque modo, videlicet pluribus suppositis, quorum quodlibet sit 'ipsum', - et etiam ut 'quo', tamquam forma, quo singulare vel suppositum sit ens quiditative, vel habens naturam ; suppositum autem est incommunicabile duplici incommunicabilitate opposita.
381 Ex his declaratur propositum. Et primo sic : natura quaecumque est communicabilis pluribus per identitatem, igitur et natura divina est communicabilis (hoc etiam patet ex quaestione praeposita) ; non est autem divisibilis, ex quaestione de unitate Dei ; igitur communicabilis sine divisione.
382 Item arguo sic : 'perfectio simpliciter' quantum est ex se est, quolibet sibi incompossibili, melior cuilibet supposito absolute sumpto secundum rationem suppositi ; natura divina non est sic melior, ex hypothesi ; ergo. Probatio minoris : ipsa ex se determinat sibi unicam subsistentiam, ergo ipsa ex se est incompossibilis cuilibet alteri subsistentiae, etiam praecise acceptae ut est subsistentia altera, non considerando scilicet quod sit in altera natura ; et ultra, ergo ipsa ex se non est melior alicui alteri ut est altera subsistentia.
383 Probatur prima consequentia, quia sicut aliquid ex se determinat sibi unicum, ita repugnat sibi quodlibet alterum incompossibile illi ; ex hypothesi, natura divina ex se determinat sibi non tantum subsistentiam quae sit in una natura (cum hoc staret trinitas), sed subsistentiam unicam - hanc et ut haec - in ratione subsistentiae, non considerando tantum quia in hac natura.
384 Secunda consequentia probatur, quia sicut est incompossibile huic, ita non est melius huic quam quodcumque sibi incompossibile.
385 Declaratur ex infinitate, quae est condicio naturae, et hoc sic : forma, quae est aliquo modo illimitata in perficiendo materiam, sine sui distinctione potest perficere plures partes materiae.
386 Exemplum. Anima intellectiva, quae non est limitata ad perficiendum hanc partem corporis organici, sine sui distinctione vel extensione qualicumque, vel per se vel per accidens, potest perficere aliam partem corporis organici. Ista autem proprietas, videlicet quod forma non distinguatur et tamen perficiat plures partes corporis vel materiae, non competit animae ratione imperfectionis, quia ipsa ponitur perfectissima inter omnes formas naturales, et omnes aliae formae imperfectiores carent isto gradu in perficiendo : omnes enim limitantur ad perficiendum unum, nec perficiunt plures partes materiae sine extensione per accidens.
387 Ex hoc arguo sic : si talis unitas stet cum pluralitate, et non ex imperfectione illius quod est 'unum', ergo subtracto omni eo quod est imperfectionis ex utraque parte, potest stare perfecta unitas cum pluralitate. Sed quod anima perficiat materiam, hoc est imperfectionis in ea ; quod etiam illa plura perfecta sint partes eiusdem totius, hoc est imperfectionis. Si igitur tollatur ab anima hoc quod est 'perficere materiam', et a pluribus distinctis hoc quod est 'esse partes unius totius', remanebit forma habens perfectam unitatem, sed non informans materiam, sed dans totale esse, et hoc pluribus distinctis, quae non erunt partes unius totius, sed erunt per se subsistentes ; et tunc erit una natura dans totale esse pluribus suppositis distinctis. Ergo essentia divina, quae est penitus illimitata, a qua aufertur quidquid est imperfectionis, potest dare totale esse pluribus suppositis distinctis.
Quaestio 4
388 Sed adhuc restat ulterior difficultas. Non enim videtur intelligibile quod essentia non plurificetur et supposita sint plura nisi aliqua distinctio ponatur inter rationem essentiae et rationem suppositi. Et ideo ad salvandum istam compossibilitatem praedictam, oportet videre de ista distinctione.
389 Et dico sine assertione et praeiudicio melioris sententiae quod ratio qua formaliter suppositum est incommunicabile (sit a) et ratio essentiae ut essentia (sit b) habent aliquam distinctionem praecedentem omnem actum intellectus creati et increati.
390 Hoc probo sic : primum suppositum formaliter vel realiter habet entitatem communicabilem, alioquin non posset eam communicare ; habet etiam realiter entitatem incommunicabilem, alioquin non posset esse positive in entitate reali suppositum. Et intelligo sic 'realiter', quod nullo modo per actum intellectus considerantis, immo quod talis entitas esset ibi si nullus intellectus esset considerans ; et sic esse ibi, si nullus intellectus consideraret, dico 'esse ante omnem actum intellectus'.
Non est autem aliqua entitas ante omnem actum intellectus ita quod non per actum intellectus, communicabilis, et alia entitas de se sit incommunicabilis, ita scilicet quod sibi contradicat communicari, nisi ante actum intellectus, hoc est, non praecise per intelligere, sit aliqua distinctio inter hanc entitatem et illam ; ergo etc.
391 Si dicas quod ante omnem actum intellectus Patris non est ibi aliqua distinctio, sed est entitas omnino unius rationis, et ita nullam entitatem positivam in se habet Pater quam non communicat Filio : ergo communicat ei paternitatem sicut essentiam.
392 Secundo arguitur sic : distinctio una in intellectu est penes diversum modum accipiendi idem obiectum formale, et hoc sive concipiendo grammatice, ut 'homo', 'hominis', sive logice, ut 'homo' et 'hic homo' ; alia distinctio, maior, est in intellectu, concipiendo duobus actibus duo obiecta formalia, et hoc sive illis correspondeant diversae res, ut intelligendo hominem et asinum, sive una res extra, ut intelligendo colorem et disgregativum.
393 Ex hoc arguo : Pater intelligens se in illo signo primo originis aut intelligit essentiam et a proprietatem ut diversa obiecta formalia, aut praecise ut idem obiectum sub alio et alio modo concipiendi. Secundo modo non, quia tunc non esset maior differentia quam concipiendo Deum et deitatem, et ita non conciperet a proprietatem magis incommunicabilem quam deitatem incommunicabilem, nam homo non est incommunicabilis si humanitas est communicabilis, nec e converso ; ita in proposito. Et tunc etiam, non magis esset intellectus Patris in essentia divina beatus quam in a quae dicitur proprietas Patris, nec magis in a quam in proprietate Filii, et ita in duobus obiectis ut in proprietate Patris et Filii primo esset beatus.
394 Et si detur primus modus, quod intellectus paternus habeat essentiam et a tamquam duo obiecta formalia, tunc arguo : intellectus ille nihil intelligit nisi intuitive, quia - ut patebit distinctione 3 quaestione 3 - omnis intellectio abstractiva et non intuitiva est aliquo modo imperfecta. Cognitio autem intuitiva est obiecti ut obiectum est praesens in exsistentia actuali, et hoc in se vel in alio continente eminenter totam entitatem ipsius ; ergo quae cognoscuntur intuitive ut obiecta formalia distincta, vel unum continetur eminenter in alio, vel utrumque secundum propriam exsistentiam terminat actum ut est eius. Nihil autem intrinsecum personae divinae proprie continetur in aliquo eminenter, quia tunc non esset ens nisi per participationem illius continentis ; igitur quaecumque intrinseca sunt diversa obiecta formalia intuitiva, secundum propriam exsistentiam actualem terminant intuitionem ut obiecta, et ita habent aliquam distinctionem ante actum intelligendi.
395 Si dicas quod essentia facit de se unum conceptum in intellectu Patris sed circa illam potest intellectus paternus facere diversas rationes, et praecise secundo modo distinguuntur essentia et a in intellectu paterno, non autem primo, - contra : quidquid intellectus causat sine actione obiecti circa obiectum praecise virtute propria intellectus, et hoc loquendo de obiecto ut habet esse cognitum in intellectu praecise et de intellectu ut considerans est, illud est praecise relatio rationis. Nunc autem illa ratio quam facit essentia de se patet quod est absoluta, aliter non beatificaret intellectum Patris ; praeter istam rationem absolutam nulla est alia in re ante actum intellectus, vel habetur propositum ; nulla etiam est alia per te in intellectu Patris nisi per actum intellectus negotiantis et non per impressionem factam ab obiecto, quod non imprimit per te nisi unum conceptum : igitur quaelibet ratio alia a ratione absoluta essentiae esset praecise relatio rationis, et ita proprietas Patris qua est incommunicabilis erit relatio rationis, quod videtur inconveniens.
396 Secundo oportet videre qualis sit ista differentia quae ponitur praecedere omnem actum intellectus. Dico quod tam in rebus quam in intellectu differentia maior manifesta est, et ex illa concluditur frequenter differentia minor, quae est immanifesta, sicut ex differentia creaturarum concluditur differentia idearum in intellectu divino, sicut patet per Augustinum 83 Quaestionum quaestio 46. In re autem manifesta est distinctio rerum, et hoc duplex, suppositorum scilicet et naturarum ; in intellectu manifesta est differentia duplex, modorum scilicet concipiendi et obiectorum formalium.
397 Ex dictis concluditur differentia hic intenta, quae est immanifesta, nimirum quia minima in suo ordine, id est inter omnes quae praecedunt intellectionem.
398 Concluditur autem ex differentia reali sic : distinctio divinorum suppositorum est realis ; ergo cum non possit idem eodem formaliter, quod est aliquid sui, convenire realiter tantum, sic quod non ex illo distingui, et differre realiter tantum, sic quod non illo convenire (quia si est omnino idem re, quare hoc est tantum principium identitatis et non distinctionis et idem tantum principium distinctionis et non identitatis ?), concluditur aliqua differentia vel distinctio essentiae in qua supposita conveniunt ab illis rationibus quibus supposita distinguuntur.
399 Similiter secunda via : ex differentia obiectorum formalium quorum neutrum continetur in aliquo eminenter, et hoc in intellectu intuitive considerante, concluditur aliqua differentia ante actum intellectus eorum quae cognoscuntur intuitive.
400 Sed numquid haec distinctio dicetur realis ? Respondeo : non est realis actualis, intelligendo sicut communiter dicitur, 'differentia realis actualis' illa quae est differentia rerum et in actu, quia in una persona non est aliqua differentia rerum, propter simplicitatem divinam ; et sicut non est realis actualis, ita non est realis potentialis, quia nihil est ibi in potentia quod non est in actu.
401 Potest autem vocari 'differentia rationis ', sicut dixit doctor quidam ; - non quod 'ratio' accipiatur pro differentia formata ab intellectu, sed ut 'ratio' accipitur pro quiditate rei secundum quod quiditas est obiectum intellectus.
402 Vel, alio modo, potest vocari 'differentia virtualis', quia illud quod habet talem distinctionem in se non habet rem et rem, sed est una res, habens virtualiter sive praeeminenter quasi duas realitates, quia utrique realitati ut est in illa una re competit illud quod est proprium principium tali realitati, ac si ipsa esset res distincta : ita enim haec realitas distinguit et illa non distinguit, sicut si illa esset una res et ista alia.
403 Vel, ut propriissime, dicatur : sicut possumus invenire in unitate multos gradus - primo, minima est aggregationis ; in secundo gradu est unitas ordinis, quae aliquid addit supra aggregationem ; in tertio est unitas per accidens, ubi ultra ordinem est informatio, licet accidentalis, unius ab altero eorum quae sunt sic unum ; in quarto est per se unitas compositi ex principiis essentialibus per se actu et per se potentia ; in quinto est unitas simplicitatis, quae est vere identitas (quidquid enim est ibi, est realiter idem cuilibet, et non tantum est unum illi unitate unionis, sicut in aliis modis) ita, adhuc ultra, non omnis identitas est formalis. Voco autem identitatem formalem, ubi illud quod dicitur sic idem, includit illud cui sic est idem, in ratione sua formali quiditativa et per se primo modo. In proposito autem essentia non includit in ratione sua formali quiditativa proprietatem suppositi, nec e converso. Et ideo potest concedi quod ante omnem actum intellectus est realitas essentiae qua est communicabilis, et realitas suppositi qua suppositum est incommunicabile ; et ante actum intellectus haec realitas formaliter non est illa, vel, non est formaliter eadem illi sicut prius expositum est quid est 'formaliter'.
404 Numquid igitur debet concedi aliqua 'distinctio' ? Melius est uti ista negativa 'hoc non est formaliter idem', quam, hoc est sic et sic 'distinctum'.
405 Sed nonne sequitur, a et b non sunt idem formaliter, ergo sunt formaliter distincta? Respondeo quod non oportet sequi, quia formalitas in antecedente negatur, et in consequente affirmatur.
406 Breviter ergo dico quod in essentia divina ante actum intellectus est entitas a et entitas b, et haec formaliter non est illa, ita quod intellectus paternus considerans a et considerans b habet ex natura rei unde ista compositio sit vera 'a non est formaliter b', non autem praecise ex aliquo actu intellectus circa a et b.
407 Ista differentia manifestatur per exemplum : si ponatur albedo species simplex non habens in se duas naturas, est tamen in albedine aliquid realiter unde habet rationem coloris, et aliquid unde habet rationem differentiae ; et haec realitas non est formaliter illa realitas, nec e converso formaliter, immo una est extra realitatem alterius - formaliter loquendo - sicut si essent duae res, licet modo per identitatem istae duae realitates sint una res.
408 Hoc autem exemplum licet aliqualiter sit simile ad propositum (quoad hoc scilicet quod identitas realis non necessario concludit identitatem formalem cuiuslibet quod est in sic eodem ad quodcumque quod est in ipso), non tamen est omnino simile, quia aliqua compositio est in albedine, licet non rei et rei, tamen qualis non concederetur in Deo, propter non identitatem formalem. Ubi autem non identitas formalis aliquorum in eodem requirat aliquam compositionem et ubi non, dicetur distinctione 8 quaestione de attributis, et in illa quaestione : 'An Deus sit in genere'.
409 Ista distinctio sive non identitas formalis, quae probata est prius per duas vel tres rationes, etiam potest probari per duas vel tres auctoritates Augustini : VII De Trinitate cap. 2 vel 3 'de magnis', vel 6 'de parvis' : Omnis essentia quae relative dicitur est aliquid aliud excepto relativo ; et 3 cap. in principio : si Pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relative dicatur. Est ergo in re essentia ad se et non ad aliquid, et in re Pater in quantum Pater, relative dicitur, vel est ad aliud vel ad alium ; non est autem formaliter eadem entitas ad se et non ad se ; ergo etc.
410 Item in eodem VII cap. 4 vel 12 : Non eo Verbum quo sapientia, quia Verbum non ad se dicitur sed tantum relative, ad eum cuius Verbum est, sicut Filius ad Patrem ; sapientia vero eo quo essentia. Et ex hoc concludit cap. 14 : Quapropter non quia Pater non est Filius, ideo non una essentia, quia his nominibus eorum relativa ostenduntur ; uterque autern simul una sapientia, una essentia. Est ergo, secundum ipsum, talis non identitas relationis ad absolutum in divinis, quod si unum est quo respectu alicuius, alterum non erit quo respectu eiusdem ; esse autem quo convenit alicui secundum rationem eius formalem ; ergo unum illorum non est de ratione formali alterius sed extra eam, et per consequens non est formaliter idem alteri sicut supra exposita est ratio eius quod est non esse idem. Et tamen ex hoc non sequitur simpliciter diversitas vel non identitas realis substantiae et relationis. Non enim illud quo Pater est Pater est aliud ab essentia, sed idem, secundum ipsum Augustinuma XI De civitate cap. 10 et cap. 11 : Simplex dicitur Deus, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quaecumque persona ad alteram dicitur ; nec est ipsa asicut Pater habet Filium et non est Filius, sed quidquid habet Pater in se, ad quod per consequens non dicitur relative, illud est ipse vera identitate, licet non formali.
Quaestio 4
411 Ad primum argumentum principale dico quod maior sic est intelligenda : 'quaecumque aliqua identitate sunt eadem alicui, tali identitate inter se sic sunt eadem', quia non potest concludi aliqua identitas extremorum inter se nisi secundum illam identitatem sint eadem medio et medium in se sit sic idem ; et per hanc propositionem sic intellectam 'tenet omnis forma syllogistica'. Omissa enim altera condicione, vel unitatis medii in se vel extremorum ad medium, non est syllogismus, sed paralogismus accidentis.
412 Alia responsio, ubi unitas medii est illimitata respectu unitatis extremorum. Exemplum de ubicatis et quandocatis limitatis : quae sunt simul secundum 'ubi' vel 'quando' cum illimitato, sic vel sic, non tamen sunt simul sic inter se. Aliud exemplum, familiarius, de anima intellectiva et de hac parte carnis et illa. Haec responsio evadit quando idem illimitatum est 'cum quo' vel 'in quo', non quando est 'hoc', nisi deficiat medio in se unitas requisita, sicut dicit responsio logica quae hic intra habetur.
413 Cum accipitur in minori quod 'quidquid est in essentia divina, est idem illi', non est verum de identitate formali, et ideo non potest concludi formalis identitas extremorum inter se ; quamdiu autem stat formalis distinctio relationum suppositi, stat distinctio suppositorum.
414 Et si dicas quod saltem ex reali identitate eorum ad essentiam concluditur identitas eorum inter se, dico quod essentia non habet identitatem talem unicam subsistentiae prout personae vel personalia ut extrema uniuntur in essentia, et ideo non potest concludi identitas subsistentium vel subsistentiae per rationem identitatis eorum in essentia ut in medio.
415 Per hoc patet ad talia sophismata hic Deus est Pater, Filius est hic Deus, ergo Filius est Pater, quod confirmatur, quia medio exsistente 'hoc aliquo', necesse est coniungi extrema. Respondeo. Sicut in creaturis commune se habet ut 'quale quid', singulare ut 'hoc aliquid', ita hic, essentia communis personis habet rationem qualis quid, et persona habet rationem 'huius alicuius'. Medium igitur hic est 'quale quid' et non 'hic aliquis'. Concluditur autem identitas extremorum in conclusione ac si medium esset 'hoc aliquid' ; similiter ibi ' videtur esse fallacia accidentis et consequentis, quia 'hic Deus' accipitur in praemissis pro alio et alio supposito, et simiLiter fallacia figurae dictionis, commutando 'quale quid' in 'hoc aliquid'.
416. Quod si arguas 'deitas est Pater, Filius est deitas, ergo etc.', licet deitas non supponat pro aliquo supposito in maiori et in minori, tamen ibi est figura dictionis, commutando 'quale quid' in 'hunc aliquem'. Nihil enim aliud est sic commutare, quam ex vi illationis interpretari illud habere rationem 'huius alicuius' quod habet rationem 'qualis quid' ; ita sic inferens suppositum de supposito, interpretatur medium esse idem secundum rationem exsistentiae vel subsistentiae, quod falsum est.
417. Quod si saltem arguas 'extrema realiter esse idem inter se quia et in medio', concedo quod potest inferri identitas essentialis, non formalis vel suppositiva. Et ideo non debet inferri 'Filius est Pater', quia ibi denotatur ex vi sermonis identitas formalis vel hypostatica, sed sic debet inferri : 'Filius est idem cum eo quod est Pater' vel 'Filius est illud quod est Pater'.
418. Quod si adhuc confirmetur illa maior argumenti principalis per hoc quod negando eam videtur destruere primum principium, ponendo scilicet affirmationem et negationem esse veras de eodem, respondeo : de aliquo habente veram identitatem sed non tantum unicam, formalem, necesse est idem ratione unius 'realitatis' formaliter praedicari de illa, et de alia 'realitate formaliter' non praedicari formaliter. Sicut albedo ratione alicuius realitatis quam habet in se convenit cum nigredine et ratione alterius non realiter convenit sed differt, nec affirmatio et negatio de eodem ratione eiusdem, scilicet 'realitatis formaliter' - dicuntur, ita hic, Pater ratione essentiae est idem quiditative et ratione proprietatis non est idem formaliter nec hypostatice, nec est affirmatio et negatio eiusdem identitatis de eodem nec ratione eiusdem ; et licet diceretur affirmatio et negatio eiusdem identitatis de eodem, non tamen ratione eiusdem, puta si diceretur quod ratione paternitatis Pater non est idem quiditative Filio sed ratione essentiae.
419. Si contra arguas quod affirmatio differt ab affirmatione cuius unius negatio dicitur de alia vel stat cum alia quia neutrum est verum de affirmatione contradicente illi negationi, igitur si deitas stat cum non paternitate (puta in alia persona), ipsa deitas differret a paternitate, quae numquam stat in eodem cum non paternitate, respondeo : maior posset concedi de non identitate formali, vel de non adaequata, quia unum illorum non determinatur ad alterum, ex quo stat cum eius opposito, - vel sub aliis verbis, de non identitate convertibili et praecisa. Sed si maior accipiat distinctionem realem simpliciter, neganda est ; patet in albedine : accipiendo propriam realitatem unde sumitur genus, illi ex se non repugnat opposita differentiae nigredinis ; tamen realitati unde accipitur differentia specifica albedinis, differentia nigredinis repugnat.
420. Et ista responsio debet intelligi quantum ad secundam partem maioris, quae dicit quod altera affirmationum 'stat' cum negatione. Sed prima pars maioris, quae accipit negationem 'dici' de affirmatione, posset maior quoad illam partem concedi si intelligatur 'dici' 'necessario et universaliter et per rationem propriam illius de quo dicitur', et hoc quando contradictio illa de qua est sermo est realis sive rei ad non rem, non autem rationis ad non rationem, nam tunc non sequitur nisi distinctio rationis affirmationis ab affirmatione.
421. Applicando primam partem maioris - ut vera est - ad propositum, sequitur quod Filius realiter distinguitur a Patre, non autem quod Deus vel deitas, quia de Deo non dicitur non Pater necessario et universaliter, nec per rationem subiecti, licet secundum aliquos dicatur particulariter ratione suppositi ipsius subiecti.
422. Quod si arguas, illud quo Pater distinguitur a Filio sit a, a in quantum a aut est idem essentiae, aut aliud - si aliud, hoc est inconveniens, si in quantum a est idem, igitur in quantum distinguit est idem, et per consequens essentia distinguit - respondeo : dico quod nec verum est a in quantum a esse idem essentiae, nec a in quantum a est aliud ab essentia, et hoc, intelligendo illud quod sequitur reduplicationem accipi secundum rationem suam formalem et cum hoc habet esse rationem formalem inhaerentiae praedicati, sicut distinxi superius de unitate obiecti fruibilis in responsione ad tertium argumentum. Ad hoc est exemplum : homo enim et non homo sunt opposita immediata, et tamen formaliter de aliquo cum reduplicatione neutrum dicitur ; sicut album nec in quantum album est homo nec in quantum album est non homo.
423. Et si dicas, 'idem' et 'aliud' circa ens sunt immediate opposita, dico quod non sequitur sunt immediate opposita, ergo alterum praedicatur de quolibet cum 'in quantum' ita quod ratio subiecti sit formalis ratio inhaerentiae alterius contradictorii, sed sufficit quod alterum contradictoriorum vere insit cuilibet subiecto, licet non per se ratione subiecti. Si autem accipiatur ly 'in quantum' primo modo, ut tantum notet a accipi secundum suam rationem formalem, dico quod a quocumque modo formaliter acceptum est idem essentiae, licet non formaliter idem essentiae : sed tunc non sequitur 'a formaliter' est idem essentiae, 'a formaliter' distinguit, ergo essentia distinguit, sed est figura dictionis, commutando 'hunc aliquem' in 'quale quid'.
424. Si adhuc instes quod a in quantum a est ens vel res, quae res, vel quod ens ? - si essentia, habetur propositum, si res et non essentia, ergo alia res - respondeo : concedo quod est ens et res, et hoc, utroque modo accipiendo 'in quantum', quia si aliquod praedicatum per se primo modo inest alicui, ergo inerit eodem modo per se sive illud subiectum sit res distincta a quocumque quod est extra rationem eius sive contineatur per identitatem in aliquo quod est extra rationem eius ; continentia enim talis non tollit rationem formalem nec ea quae insunt per se primo modo.
425. Sed cum quaeris, quod ens, - dico quod ens quod est a ; sicut si substantia est per se ens, quod ens, descendendo sub ente, est per se substantia, non aliud. Ultra si quaeras, estne per se essentia, dictum est quod non. Si infers 'ergo alia per se res', fallacia consequentis est 'non est per se haec res, et est res, ergo est alia res', quia in antecedente negatur 'per se identitas, in consequente 'identitas', et ita destruitur antecedens.
426. Si obicis : 'est per se res, et non per se essentia, ergo per se alia res', et ultra, 'ergo alia res'.
427. Probatur prima consequentia, nam circa ens 'idem' et 'aliud' sunt immediate opposita ; ergo si est per se res, est per se res eadem essentiae (et ita per se essentia) vel per se alia res. Secunda consequentia probatur, quia 'per se' non est determinatio distrahens, patet.
428. Praeterea, probatur prima consequentia, et est ad principale : si est per se res, aut res quae est essentia, aut res quae non est essentia. Si per se res quae est essentia, ergo est per se essentia ; si est per se res quae non est essentia, ergo est res alia ab essentia.
429. Praeterea, tertio : essentia est per se res, et proprietas per se est res, et non sunt per se eadem res ; ergo sunt per se duae res, et ita utrumque est per se res alia ab altero.
430. Ad primum. Licet posset conclusio primi argumenti distingui quod ibi esset alietas perseitatis vel perseitas alietatis, et primo modo negaretur ly 'per se' per negationem inclusam in alietate, secundo modo affirmaretur, quia praecederet vim negationis, et per consequens primo modo consequens primae consequentiae concederetur - sed tunc consequentia secunda peccaret secundum consequens a destructione antecedentis, secundo modo prima consequentia peccaret secundum consequens - tamen quia non videtur bene logice dictum quod negatio, si qua includatur in alietate, possit aliquid attingere praeter terminum respectus et formam in qua vel secundum quam notatur esse alietas, nec videtur bene logice dictum quod ly 'per se', quod dicit modum inhaerentiae et per consequens determinat compositionem, possit negari per negationem aliquam in praedicato, ideo aliter potest dici, quod in consequente primae consequentiae tantum potest haberi de vi sermonis unus sensus, videlicet quod hoc praedicatum, esse rem aliam ab essentia, 'per se' insit proprietati ; et iste sensus est falsus, quia sic bene sequitur falsum illud quod infertur in secunda consequentia. Ideo simpliciter nego primam consequentiam, cum duae propositiones in antecedente sint verae et consequens falsum.
431 Ad probationem consequentiae dico quod 'idem' et 'diversum' non sunt immediata circa quodcumque praedicatum ut per se dictum de subiecto, immo nec contradictoria sic sunt immediata : nec enim homo per se est albus nec per se est non albus. Tamen inter contradictoria absolute sumpta vel absolute dicta de quocumque, non est medium ; ita si proprietas est res, est 'eadem' vel 'alia' verum est, sed cum 'per se' non valet, quod sit 'per se eadem' vel 'per se alia'.
432 Ad secundum. Antecedens potest distingui secundum compositionem et divisionem. In sensu compositionis neutrum dandum est ; sicut enim non est dandum quod sit per se essentia vel per se non essentia, ita nec alterum membrum illius disiunctivae, cum 'quae est', in sensu compositionis. Nec ex hoc negantur ambo contradictoria, quia si dicas de incomplexis, habetur quod neutrum illorum dicitur per se de subiecto ; hoc concedo. Si vis habere contradictoria complexa, dico quod erunt ista. 'aut proprietas est per se res quae est essentia, aut non est per se res quae est essentia' ; et haec negativa est vera, sed non infert 'ergo est per se res quae non est essentia', sicut non sequitur 'homo non est per se albus', 'ergo est per se non albus'.
In sensu divisionis est danda pars affirmativa disiunctivae ; sed non sequitur ultra 'ergo est per se essentia', quia ex identitate reali infertur formalis, nam antecedens in sensu divisionis tantum notat identitatem realem per ly 'quae est'.
433. Aliter posset distingui antecedens praedictum, ut per implicationem illam 'quae est' intelligatur inhaerentia formalis vel tantum identica. Primo modo neutra pars est danda, quia neutrum oppositorum per se inest illi rei quae per se dicitur de proprietate. Secundo modo est danda pars affirmativa, sed non sequitur ulterius propositum propter positionem consequentis.
434. Haec secunda distinctio non habetur ex vi sermonis, quia illa compositio implicata non determinatur per aliquid quod notet eam dicere inhaerentiam formalem, sed tantum identicam ; prima distinctio habetur ex vi sermonis, et licet ibi 'quae est' non notet in sensu compositionis formalem inhaerentiam, tamen ex unitate extremi, ut est quasi specificativa et determinativa constructio, habet essentia denominari 'per se inesse' subiecto.
435. Ad secundum dico quod accidentale aut accipitur pro extraneo, aut accipitur proprie, pro eo quod quasi perficit aliquid accidentaliter quod praeexsistit in se perfectum. Si secundo modo, dico quod non omne ens omni enti in quo est est essentiale vel accidentale ; est enim medium inter accidentale et essentiale, ut contrahens, sicut differentia contrahit genus, quia tale non est substantiale nec accidentale, accipiendo hoc modo. Et sic in divinis nihil est accidentale, sed praeter essentiam aliquid est non essentiale.
Si autem accipiatur accidentale primo modo, quidquid non est de ratione eius formali sed extraneum, licet non proprie sic dicatur accidentale, sic differentia esset accidentalis respectu generis ; et hoc modo accipit Philosophus accidentale pro extraneo in fallacia accidentis. Sic potest dici accidentale alicui quidquid est ei extraneum ut illud comparatur ad aliquod tertium praedicatum.
436. Ad tertium dico quod si in maiore per illud 'si' intelligatur condicio possibilis, maior est vera et minor falsa ; nulla enim positione possibili posita potest deesse secunda persona in divinis quin summum bonum et summa perfectio deesset. Et si probes, si illa deesset, summa perfectio esset in Patre, dico quod si illa deesset, summa perfectio deesset ; et si illa deesset et Pater non deesset, summa perfectio adesset : et ita ipsam deesse et Patrem esse includit contradictionem.
Si autem in maiore per ly 'si' ponatur positio incompossibilis, dico quod maior est falsa ; illud enim ponendum est in summo bono quod non potest poni non esse sine positione incompossibilium.
437. Ad ultimum dico quod illa ratio de 'necesse esse' debet sic intelligi : quidquid est ex se necesse esse, habet ex se esse actualissimum, ita quod per nihil - qualitercumque aliud a se - exspectat aliquam actualitatem essendi. Et ideo ex se est indivisibile, quia si posset dividi, tunc ab illis per quae divideretur exspectaret aliquam actualitatem essendi quam haberet in illis divisis ; et oporteret tunc illa distinguentia illa necesse esse quod essent formaliter necessitates essendi, quia essent ultimae actualitates necessitatis in illis diversis necesse esse, sine quibus non haberent actualissimam entitatem, quia divisibile non habet entitatem actualissimam sive exsistentiam actualissimam. Per hoc igitur tenet ratio illa superius posita in quaestione de unitate Dei, ex ratione necesse esse, quae etiam tacta fuit quaestione prima secundae distinctionis, quod necesse esse non dividitur in plura. Quia a et b si non essent formaliter necessitates essendi, antequam etiam intelligerentur in aliquo illorum in quibus necesse esse dividitur, cum sint ultimae actualitates sine quibus actualitas illa communis non esset, illa actualitas communis non esset necesse esse, quia requireret aliquo modo aliquid aliud a se per quod esset. Sed hoc non concludit de diversis personis in eadem entitate necessaria ; nam illa entitas ex se necessaria non exspectat aliquam actualitatem ab ipsis distinguentibus personas, quia non dividitur per illa distinguentia personas, et illa distinguentia personas non sunt quasi ultimae actualitates quibus talia entia exsistunt.
438. Cum ergo arguitur a et b (intelligendo hic per ipsa duas proprietates personales) aut sunt formaliter necessitates essendi, aut non, concedi potest quod non sunt formaliter necessitates essendi ; nec sequitur ergo sunt possibilitates, quia per identitatem sunt una illa necessitas essendi. Sed si a et b essent in diversis, oporteret dicere quod essent formaliter necessitates vel entitates possibiles, quia non possent esse eaedem alicui entitati ex se necessariae ; illa enim entitas communis cui essent eaedem esset quasi potentialis ad exsistendum ut praeintelligitur ante illam rationem contrahentem vel dividentem.
439. Contra hoc ipsi a in quantum a aut repugnat posse deficere, aut non. Si sic, a inquantum a est necessarium, et ita cui est forma, est ratio necessario essendi. Si non, ergo per nihil aliud potest ipsi a praecise in quantum a repugnare, ergo per nihil tollitur quin ipsi a praecise in quantum a sit compossibile deficere ; ergo semper, praecise sumptum, est possibile deficere ; ergo repugnat necessario ex se.
Ad istud.
