Distinctio XLI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XLI
Quaestio Unica
- Circa distinctionem quadragesimam primam quaero utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis.
Quod sic : Quia si sola voluntate - absque aliqua ratione - hunc praedestinaret et illum reprobaret, ergo videretur non esse summe bonus, quia non summe liberalis nec communicativus. posset enim bonum suum aeque communicare illi quem non praedestinat ; ex quo - sine omni ratione in alio - illum praedestinavit ex sola liberalitate sua, ita posset istum praedestinare.
- Praeterea, si duo aequales in naturalibus apprehendantur ab intellectu suo, et solo actu voluntatis - sine aliqua ratione ex parte eorum - istum reprobat et illum praedestinat, ergo videtur acceptio esse personarum : quia aequales sunt quantum est ex parte sua et ad finem aequaliter ordinabiles, non aequaliter amat ad illum finem ; hoc enim videtur accipere personam praeferre eam alteri ad illum finem, ad quem non est ex se magis praeferenda. Sed consequens est impossibile, et contra Petrum Act. 12 : In veritate inquit - comperi quod non est personarum acceptio apud Deum.
- Contra : Rom. 9 : Cum nondum nati essent, aut egissent quidquam boni vel mali, ut secundum propositum electio gratiae remaneret, - quaere ibi.
- Praeterea, cap. 11 : exemplificat de figulo, qui de eadem massa potest formare unum vas in honorem et aliud in contumeliam, ex quo videtur arguere a simili, de praedestinatione unius et reprobatione alterius.
- Circa istam quaestionem sensit Augustinus aliquando quod etsi bona opera in praescientia Dei non sint ratio praedestinandi, fides tamen in praescientia eius est ratio praedestinandi, - sicut per eum patet Super epistolam ad Romanos (illam scilicet, ubi vult quod propter fidem - quam praescivit - Iacob, qua sibi esset crediturus, et infidelitatem Esau, hunc praeelegit et illum non), et habetur in littera. Sed idem retractat ipse libro I Retractationum cap. 22, innuens contra se rationem quia fides est donum Dei sicut et alia opera bona (quod probatur per Apostolum ad Cor.) ; unde dicit Augustinus quod illud non dixissem, si fidem inter dona Spiritus Sancti connumerari scivissem.
- Magister videtur sentire quod omnino nullum sit meritum praedestinationis vel reprobationis ; et videtur inniti auctoritati Apostoli praecise et dicto Augustini De praedestinatione sanctorum : Non quia - inquit - futuros nos tales esse scivit, nos elegit, sed ut essemus tales per illam electionem.
- Et Magister adducit auctoritatem Augustini contra se, 83 Quaestionum quaestione 68 dicentis : Cui vult - inquit - miseretur, et quem vult indurat. Sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest ; venit enim de occultissimis meritis, quia etsi ipsi peccatores propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen inter eos nulla est diversitas : praecedit enim aliquid in peccatoribus, quo, quamvis nondum sint iustificati, digni tamen efficiantur iustificatione, - et iterum, praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sint obtusione.
- Respondet Magister quod istam auctoritatem videtur retractasse in simili, retractando illud quod dixit ad Rom. ; et hoc confirmat per hoc, quod quaedam quae subdiderat in eadem quaestione, retractat, sicut apparet I Retractationum cap. 25, - et illa videntur consonare cum ista sententia, ex quo videtur etiam quod istam sententiam retractaverit.
- Sed contra istam responsionem Magistri - de retractatione auctoritatis ad Rom. - obiceretur per hoc, quod Augustinus librum illum Super epistolam ad Romanos edidit quando fuit presbyter, illum autem librum 83 Quaestionum non fecit compilari antequam esset episcopus ; ergo non videtur quod retractando aliqua de primo libro, retractet aliqua de secundo, quia retractare dictum prius - quando minus sciebat - non est retractare dictum posterius, quando magis sciebat.
- Sed istud argumentum non cogit, quia licet prius scripserit unum librum quam alium, simul tamen fecit librum Retractationum (et tunc habuit ambos libros illos editos), et potuit sententiam dictam in uno libro, retractare in aliis, sive prius editis sive posterius. Apparet enim quod omnes libros illos - de quibus facit mentionem - ediderat antequam edidit illum librum Retractationum, et tamen si in primo capitulo primi libri Rectractationum retractasset aliquam sententiam quam dixisset in aliquo alio libro, posterius quidem edito et retractato, non oporteret quod iterum replicaret retractationem illius sententiae in aliquo capitulo assignato alii libro posterius edito. Unde dicit libro I cap. 3, retractans illam sententiam Deus, quem sensus ignorat : Addendum inquit - erat, ut diceretur mortalis corporis sensus ; et subdit : Nec assidue repetendum est quod et superius inde iam dixi, sed hoc recolendum est ubicumque ista sententia in meis libris invenitur. Igitur sententia dicta in libro prius retractato et prius edito, magis retractat eandem sententiam ut dictam in libris posterius editis, quam e converso.
- Sed aliter posset argui contra expositionem Magistri, - quod non invenitur ubi Augustinus illa verba retractat : quia, sicut ipsemet confitetur (et verum est), post illa verba quae adducit sequuntur alia verba, quae retractat (de illa quaestione 68) I Retractationum cap. 25, - et ista verba non retractat ; videtur autem quod si intenderet ea esse retractanda, non inciperet a verbis sequentibus ista, omittendo ista.
- Aliter dicitur quod quidquid Deus operatur circa creaturas, solo beneplacito suae voluntatis operatur, ut super hoc non sit aliqua ratio vel causa petenda.
- Quod confirmatur per illud quod dicitur ad Rom. 9, de Iacob et Esau : Cum nondum nati essent, aut egissent quidquam mali aut boni, ut secundum electionem propositum Dei maneret, - non ex operibus ; glossa: sicut non pro meritis praecedentibus, ita nec pro futuris, quia bona vel mala non erant futura nisi apposita gratia vel subtracta.
- Quod etiam Apostolus declarat, subdens : Aut non habet potestatem figulus ex eadem massa etc. Unde sicut sola voluntas figuli est ratio quare de hac parte massae facit vas honorabile et de illa vas contumeliae, nulla discrepantia exsistente in tota massa (quemadmodum neque est in prima materia, quam tamen causa agens vestit in una parte forma nobiliore, in alia vero minus nobili), sic sola voluntas beneplaciti Dei est ratio quare de eadem massa - aequaliter vitiata in primo parente - istum eligit ad gloriam, illum vero dimittit in condemnationem ; vel etiam si non fuisset massa vitiata et essent omnes aequales, non nisi gratuito unum eligeret, alterum vero dimitteret, - utrobique faciendo gratiam illi quem eligeret (sed maiorem electo ex massa vitiata), et illi iustitiam quem ex massa damnata non eligeret, non autem iniustitiam illi quem secundum statum innocentiae exsistentem non eligeret.
- Ulterius dicit ista positio quod contingit assignare rationem eius extrinsecam quare Deus de tota massa perdita voluit quosdam misericorditer liberare et quosdam non, nullam autem rationem quare potius hunc quam illum.
- Ratio primi ponitur, ut scilicet bonitas eius - simplex exsistens in se - manifestetur multipliciter in rebus diversis simul, eo quod in nulla una, tota manifestari potest, quia divinam perfectionem non attingit illa ; ut quemadmodum ad perfectionem universi requiruntur diversi gradus rerum in materialibus (etiam ex eadem materia, aequaliter se habente ad omnes formas), sic etiam propter eandem bonitatem manifestandam, ad perfectionem requiruntur diversi gradus in moralibus, quia in hoc bonitas sua manifestaretur quoad aliquem gradum supernaturalem : reprobos enim iuste puniendo manifestatur bonitas iustitiae, sicut in glorificatis manifestatur bonitas misericordiae eius.
- Sic enim Deus permittit ista mala fieri, ne bona impediantur ; (sed ut eveniant), et hoc tam in moralibus, ut in proposito, - quam in naturalibus, ut in caeco nato (Ioan. 9), in quo Christus solam ostendit rationem esse ut gloria Dei manifestaretur in illo ; sed hoc non est ex defectu visus in caecitate, sed ex eius illuminatione mirabili a Domino.
- Et videtur quasi hanc rationem assignare Apostolus ad Rom. 9, dicens : Volens Deus ostendere iram iustitiae etc. ; cui concordat exemplum de figulo, de eodem luto faciente vas unum in honorem et aliud in contumeliam, de quo II ad Tim. 2 dicit Apostolus : In magna autem domo non solum vasa aurea et argentea, sed etiam fictilia.
- De secundo - scilicet in particulari - dicitur quod sicut in naturalibus cum prima materia tota sit uniformis, quare una pars est sub forma ignis et alia sub forma terrae, bene potest assignari ratio intrinseca (scilicet perfectio universi), et extrinseca (scilicet manifestatio potentiae et bonitatis Dei), sed quare haec pars materiae sit sub hac forma et illa sub illa et non e converso, nulla ratio esse potest nisi sola voluntas artificis sic determinantis : sicut in operibus humanis, quod hic lapis sic figuratur ut situetur in altari,alter vero in cloaca (secundum quod Philosophus II Physicorum dicit aliquos lapides esse bene fortunatos, aliquos autem non), hoc a mera electione artificis dependet ; sic dicunt in proposito, in particulari nulla est ratio quare hunc praeeligit et illum non. Quod confirmatur per Augustinum super illud Ioan. : Nemo venit ad me nisi Pater meus etc., ubi dicit : Quare hunc trahat et illum non trahat, noli velle diiudicare, si non vis errare.
- Et dicunt quod ex hoc quod Deus sic inaequalia aequalibus facit, non est iniquitas, - quia in his quae fiunt ex gratia, sine debito, potest absque omni iniquitate dans dare prout vult, iuxta illud Matth. 20 : Tolle quod tuum est, et vade ; an non licet mihi, quod volo, facere ? Tunc autem esset iniquitas, si esset datum ex debito.
- Contra istam opinionem arguit quidam, - primo contra illam rationem quae assignatur in communi : Nam nullus defectus culpae sive poenae est de per se perfectione universi ; ergo nec per se requiritur ad manifestationem divinae bonitatis. Et per hoc patet quod non est simile de differentiis rerum in esse naturali et morali, quia omnes species rerum - distinctae in esse naturali - sunt de perfectione universi ; non sic autem de esse morali inter bonum et malum sive inter beatum et miserum.
- Item, arguit quod si necessaria ad manifestationem divinae iustitiae sit damnatio aliquorum, ad hoc videtur sufficere damnatio daemonum : non enim videntur homines et daemones, et culpa et poena, differre specie in esse morali ; pluralitas autem individuorum non est per se de perfectione universi. Aut si dicis quod alio modo manifestatur divina iustitia in istis et in illis, punitis, - contra : ita manifestaretur divina misericordia pluribus modis, si Deus glorificasset aliquos homines (aut si aliquos, vel homines vel angelos, beatificasset) sine meritis, quod non fecit ; tamen magis videretur de perfectione divinae bonitatis pluribus modis manifestari Dei misericordiam quam Dei iustitiam.
- Praeterea, arguit iste quod non videtur quod Deus fieri per intentionem peccata permittat, ut ea postmodum puniat, quia non videtur quod per intentionem cuiusquam sint plus permittenda fieri mala facta quam facienda, quia nullum malum culpae vel poenae potest esse per se intentum in quantum malum. - Et si dicatur quod voluntas in permittendo nullo modo fertur super malum, sed solummodo super permissionem, ut intendat malum permittere in ratione partis, arguit quod saltem non est manifestum qualiter ex intentione Deus velit unum et non alterum. Unde non videtur quod ex intentione Deus malum permittat, sed solum ut bonum eveniat : hoc patet in caeco nato, quem Deus permisit nasci caecum, non ut glorificetur in caecitate eius sed in mirabili illuminatione ; hoc etiam patet in naturalibus : Deus enim non intendit defectum, sed si causae secundae sint impotentes, permittit effectum esse talem qualem causae possunt producere ; in hominibus etiam videmus quod qui permittit aliquem peccare, si posset prohibere vel impedire, peccat. Ergo non est ponendum in Deo.
- Praeterea, contra secundum membrum (scilicet quod nulla sit ratio in speciali), - quia illud exemplum non est simile : in materia enim ut nuda est, non potest esse differentia propter quam sic sit disposita ad talem vel talem formam (sicut nec in massa respectu diversorum vasorum), sed in hominibus videtur posse inveniri aliqua diversa dispositio propter quam huic congruat praedestinari et illi non, sicut in materia non ut nuda est dispositio propinqua ut fiat sub alia forma (sicut patet de vino et aceto) ; non autem esset proxime disposita ad illam posteriorem, si non fuisset sub priore.
- Et quod illi adducunt pro se Apostolum, dicit iste (secundum glossam) ibi quod Apostolus hoc dicit non propter inopiam reddendae rationis, sed ut reprimat temeritatem incapabilium ; nec est simile in exemplo Apostoli - de massa et figulo - nisi ex parte finis, non autem ex parte subiecti, quia hic in electione potest esse differentia subiecti, ibi autem non : et quoad hoc, est congruentius exemplum Apostoli ad Tim. 2, quod ponit de vasis argenteis et aureis, quia ibi est differentia in subiecto, per quam vasa fictilia fiunt in maiorem contumeliam, lignea in minorem, aurea in honorem maiorem et argentea in honorem minorem.
- Iste improbans istam opinionem, dicit aliter, et hoc sic : Actus divinus potest considerari ut est a Deo agente, vel ut recipitur in aliquod passum sive ut terminatur in aliquod obiectum.
- Primo modo nulla est ratio actionis divinae : neque ut finis, nisi bonitas sua, - neque ut efficiens, nisi voluntas sua.
- Secundo modo tamen est assignare aliquam rationem, propter quam scilicet illud esse circa quod est actio - ut ens ad finem congruat fini.
- Et quod aliqua talis ratio sit ex parte entis ad finem, ostendit tripliciter : Primo, quia in rebus omnino aequalibus electio nominari non potest ; ergo si Deus aliqua eligit, aliqua est differentia electi, - aut non est electio.
- Secundo, quia in omnibus operibus misericordiae divinae videtur concurrere iustitia ; igitur est aliqua congruentia ex parte illius circa quod operatur misericorditer.
- Et tertio (quasi similiter) : videtur non esse vel esse meritum electionis vel reprobationis, et ita licet malitia ex parte receptivi non sit causa damnandi ex parte Dei (quia tunc Deus esset passivus et temporale esset causa aeterni), tamen bene conceditur ex parte damnandi esse motiva ratio, propter quam recipiatur in ipso ista actio et sit circa ipsum ; ergo a simili, videtur - ex alia parte - quod absque imperfectione Dei in agendo, posset poni aliqua ratio ex parte praedestinati. Et innititur, in ista conclusione, auctoritati Augustini praeallegatae, 83 Quaestionum, quae non videtur retractata.
- Ulterius, in speciali dicit quae sit ista ratio : quia bonus usus liberi arbitrii, praevisus ex parte electi, - et malus usus liberi arbitrii, praevisus ex parte reprobati.
- Et hoc declarat sic : licet gratia principaliter operetur in actibus bonis, tamen liberum arbitrium cooperatur ; quod probatur per Augustinum super illud Psalmi Adiuva nos, Deus, salutaris noster, ubi dicit Augustinus : Cum adiuvari nos vult, neque ingratus est, nec tollit liberum arbitrium ; qui enim adiuvatur, etiam per se ipsum aliquid operatur. Quando ergo offertur gratia viatori, si recipiat gratiam oblatam et ei secundum usum liberi arbitrii bene cooperetur, meretur habere gratiam secundum gradum ulteriorem, - sicut exemplificat in multis gradibus intermediis, a statu peccati mortalis usque ad statum gloriae, quos non oportet modo omnes enumerare ; et ita videtur quod totus bonus usus liberi arbitrii, pro omnibus statibus praevisus, possit esse ratio electionis aeternae ipsius bene usuri, et ita ex altera parte de malo usu et reprobatione.
- Et si obicitur contra istud quod bonus usus liberi arbitrii est per gratiam, ergo pertinet ad effectum praedestinationis et ita non est ratio eligendi, - respondetur quod bonus usus quodammodo non includitur sub praedestinatione, neque sub eius effectu (licet non sit sine eius effectu), nec sit distinctum quod est praedestinationis, ab eo quod est liberi arbitrii.
- Sic ergo secundum ipsum, et in communi, toti generi humano potest assignari bonus usus et malus usus, et de quocumque homine potest assignari ratio ex parte ipsius non propter quam sic, sed sine qua non ; tamen in speciali, circa determinatum hominem, non est hominis illam investigare, quamvis non desit et multiplex esse possit. Tamen in speciali - secundum eum magna inopia reddendae rationis Apostolus laboravit, cum dixit Rom. 11 : O altitudo divitiarum, quia in hoc consistit iudiciorum Dei abyssus multa.
- Sed contra istud arguo : Primo, quia Deus non praevidet istum bene usurum libero arbitrio, nisi quia vult vel praeordinat istum bene usurum eo, quia sicut dictum est distinctione XXXIX - certa praevisio futurorum contingentium est ex determinatione voluntatis suae. Si ergo offerantur duo voluntati divinae aequales in naturalibus, quaero quare istum praeordinat bene usurum libero arbitrio et illum non : non est huius, ut videtur, assignare rationem nisi voluntatem divinam ; et haec est prima distinctio inter eos, quod habeat per te sequi electio vel reprobatio ; ergo in prima distinctione, pertinente ad praedestinationem et reprobationem, sola ratio est divina voluntas.
- Praeterea, ista ratio quam ponit, non videtur communis omnibus praedestinatis et reprobatis : Primo quidem, quia non parvulis, in quibus non praevidet Deus usum bonum vel malum liberi arbitrii.
- Et si dicas, etsi non praevideat usum talem, tamen praevidet istum bene fuisse usurum si supervixisset, et illum fuisse male usurum si supervixisset (et ideo istum perducit ad baptismum et illum non, et iste salvatur et ille damnatur), - hoc ipse ita improbat, quia propter bonum usum praevisum alicuius, si supervixisset, non acceptatur vel reprobatur ; tunc enim - secundum eum adultus moriens in gratia, non praemiaretur secundum merita quae iam habet, sed secundum illa quae praevidetur habiturus, si supervixisset.
- Similiter loquamur de angelis praedestinatis et non praedestinatis : quem usum liberi arbitrii praevidet Deus in isto - si offeratur gratia - quem non praevidet in illo, propter quem praedestinat istum et illum reprobat ?
- Potest dici aliter quod praedestinationis nulla est ratio, ex parte etiam praedestinati, aliquo modo prior ipsa praedestinatione ; reprobatione tamen est aliqua prior, non quidem propter quam Deus effective reprobat in quantum est a Deo actio (sicut argutum est in praemissa opinione, quia tunc Deus esset passivus), sed propter quam ista actio sic terminatur ad istud obiectum et non ad illud.
- Primum probatur, quia ordinate volens finem et ea quae sunt ad finem, prius vult finem quam aliquod entium ad finem, et propter finem vult alia ; ergo cum in toto processu quo creatura beatificabilis perducitur ad perfectum finem, finis ultimus sit perfecta beatitudo, Deus - volens huic aliquid istius ordinis - primo vult huic creaturae beatificabili finem, et quasi posterius vult sibi alia, quae sunt in ordine illorum quae pertinent ad illum finem. Sed gratia, fides, merita et bonus usus liberi arbitrii, omnia ista sunt ad istum finem (licet quaedam remotius et quaedam propinquius). Ergo prius vult Deus isti beatitudinem quam aliquod istorum ; et prius vult ei quodcumque istorum quam praevideat ipsum habiturum quodcumque istorum, ergo propter nullum istorum praevisum vult ei beatitudinem.
- Secundum probatur, quia damnatio non videtur bona nisi quia iusta, nam - secundum Augustinum Super Genesim XI non prius est Deus ultor quam aliquis peccator (videtur enim esse crudelitas punire aliquem, non praeexsistente in eo culpa) ; ergo a simili, non vult Deus prius punire quam videat aliquem esse peccatorem. Non ergo primus actus voluntatis divinae, circa Iudam, est velle damnare Iudam prout Iudas offertur in puris naturalibus (quia tunc videtur velle damnare sine culpa), sed videtur quod oportet Iudam offerri voluntati divinae sub ratione peccatoris antequam velit ipsum damnare. Reprobatio ergo habet ex parte obiecti rationem, scilicet peccatum finale praevisum.
- Hoc confirmatur auctoritate Augustini in libro De praedestinatione sanctorum et ponitur in littera.
- Contra istud. Petrus et Iudas aequales in naturalibus, voliti a Deo in esse exsistentiae, in illo instanti in quo offeruntur voluntati divinae in exsistentia naturali et aequales : Deus - per te - primo vult Petro beatitudinem ; quaero tunc quid velit Iudae ? Si damnationem, habeo propositum ergo reprobat sine omni ratione, - si beatitudinem, ergo praedestinat Iudam.
- Dici potest quod in illo instanti nihil vult Iudae ; tantum est ibi negatio volitionis gloriae. Et similiter, quasi in secundo instanti naturae, quando vult Petro gratiam, adhuc nullus actus positivus voluntatis divinae est circa Iudam, sed tantum negativus. In tertio instanti, quando vult permittere Petrum esse de massa perditionis sive dignum perditione (et hoc sive propter peccatum originale sive propter actuale), tunc vult permittere Iudam simili modo esse filium perditionis ; et hic est primus actus positivus - uniformis quidem circa Petrum et Iudam, sed ex isto actu est istud verum Iudas erit finaliter peccator, positis illis negationibus, scilicet quod non vult sibi dare gratiam nec gloriam. In quarto ergo instanti offertur Iudas ut peccator finaliter, voluntati divinae, et tunc ipse vult iuste punire et reprobare Iudam.
- Nec mirum quod non ponitur similis processus praedestinationis et reprobationis, quia bona omnia attribuuntur Deo principaliter, mala autem nobis ; et ita Deum praedestinare sine ratione congruit bonitati suae, sed ipsum velle damnare non videtur immediate sibi posse attribui respectu obiecti ut cogniti in puris naturalibus suis, sed tantum respectu obiecti ut cogniti in peccato mortali finali.
- Potest confirmari ista responsio per simile : ponamus duos, ex parte sui aeque gratiosos, quorum alterum diligo et alium non, et illum quem diligo, praeordino ad aliquod bonum per quod possit mihi placere, illum autem quem non diligo, non praeordino ad tale bonum. Si ita esset quod in potestate mea esset permittere eos posse offendere, possem velle permittere utrumque offendere, et ex quo illum perducere non volo ad illud per quod possit mihi placere, praescirem offensam eius perpetuam et ita me iuste posse punire eum, praescirem autem offensam alterius remittendam sive committendam ad quod vellem.
- Sed adhuc contra istud instatur : Quia Deus certitudinaliter non praevidet Iudam esse malum, secundum istam viam, nam sola permissio alicuius actus et certitudo de permissione non facit certitudinem de isto actu, quia oportet habere aliquam causam effectivam ; igitur ex hoc solo quod Deus praescit se velle permittere Iudam peccare, non est certus Iudam peccaturum esse ; vel loquamur de angelo bono et malo (qui non erant in peccato originali) : ex hoc - inquam - solo, non videtur quod sciat Luciferum peccare, et ex hoc (ut videtur) non offertur sibi Lucifer ut peccator.
- Praeterea, quid est istud velle permittere Luciferum peccare ? Si hoc est aliquis actus positivus voluntatis respectu peccati, igitur videtur quod vult eum peccare. Si non est actus positivus respectu actus peccati sed respectu actus permissionis, tunc erit actus reflexus, - et tunc erit quaerere de ipsa permissione, quis actus sit : si actus positivus voluntatis, ergo videtur adhuc quod Deus habeat actum positivum respectu peccati quod permittit.
- Primum istorum solvitur per hoc quod Deus praescit se cooperaturum Lucifero ad substantiam illius actus qui erit peccatum (hoc autem praescit, quia vult cooperari illi, si est peccatum commissionis), vel praescit non se cooperaturum ad actum aliquem si non vult ipsum (et hoc, si ille actus primus est peccatum omissionis) ; et sciendo se cooperaturum ad talem substantiam actus (non eum circumstantiis debitis), vel non cooperaturum ei ad actum negativum (et per consequens, quem omitteret), scit istum peccaturum : ita quod scit hunc peccaturum non solum quia scit se permissurum hoc, sed quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circumstantionati, et per consequens iste committeret, - vel non cooperaturum ei ad actum negativum, et per consequens iste omitteret.
- Secundum argumentum difficultatem quaerit, tangentem divinam voluntatem, - de qua non modo, sed alias.
- De istis opinionibus omnibus : quia Apostolus videtur, disputans de materia ista ad Rom. in fine, quasi totum inscrutabile relinquere : (O altitudo, inquiens, divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ?), ideo ne scrutando de profundo - secundum sententiam Magistri eatur in profundum, eligatur quae magis placet, dum tamen salvetur libertas divina (sine aliqua iniustitia) et alia quae salvanda sunt circa Deum ut liberaliter eligentem ; et qui aliquam opinionem tenuerit, respondeat ad illa quae tacta sunt contra eam.
- Ad primum argumentum principale respondeo : summa bonitas potest stare cum liberali communicatione, licet non sit illa aequalis omnibus. Potest enim summe bonus liberalitate se libere communicare, et ut ostendat se non necessario liberalem sed liberalem libere communicativum, potest aliquibus duobus apprehensis aequalibus - velle bonum non aequaliter communicare ; nec in hoc fit iniustitia aliqua (sicut dicit tertia opinio), quia nihil est debitum.
- Ad secundum : quando duo sunt aeque volibilia ad aliquem finem, et ex parte sui habent rationem illam propter quam volenda sunt ab aliqua voluntate, voluntas, praeacceptans unum illorum altero ad illum finem, peccat secundum acceptionem personarum ; talis est omnis voluntas creata, quia respectu illius bonitas amabilis est ratio recte amandi. Non sic voluntas increata respectu alicuius boni alterius ab essentia sua : nullum enim aliud bonum, quia bonum, ideo amatum ab illa voluntate, sed e converso ; et ideo non potest accipere personas, quia non est in eis bonitas quae sit ratio amandi.
- Ad primum in oppositum. Qui vult tenere aliam viam potest dicere sicut dicit quarta opinio, quod Apostolus in hoc redarguit praesumptuosos, inquirentes illa quorum non sunt capaces, - non autem propter inopiam reddendae rationis, saltem in communi, licet in particulari nesciatur quod malum praevidet Deus in isto, propter quod reprobet eum ; et in istis specialibus peccatis, praevisis, est altitudo divitiarum et sunt iudicia incomprehensibilia.
Cui videtur concordare vocabulum illud iudicii, quia iudicium est de particulari agibili : usitate enim non dicimus de principiis practicis - sive de legibus statutis - esse iudicia, sed de aliquo particulari actu iudicatur secundum principia practica sive leges statutas ; et ideo non obstante quod sit principium practicum, statutum per divinam voluntatem, quod omnis, praevisus finaliter malus, damnetur, tamen de particularibus assumendis sub (iste praevidetur sic finaliter malus et ille sic, et quasi ex hoc iudicatur iste reprobatus propter hoc et ille propter illud), ista iudicia sunt inscrutabilia : non enim scit homo, nec potest scire, in quod peccatum vult Deus permittere istum cadere respectu cuius sit non volitio conferendi gratiam, ut sic offeratur tamquam finaliter peccator in illo peccato et sic propter illud peccatum praevisum reprobetur. De bonis autem potest poni quod nulla est ratio, sicut dictum est in quinta opinione.
- Et si contra hoc arguas quod saltem circa bonos non erunt iudicia Dei inscrutabilia (facile enim est dicere de eis quod quia vult, ideo salvat), - potest dici quod de eis, in quantum praedestinat, non est iudicium, neque de facto in exsistentia neque quasi in praescientia divina ; iudicium enim est de aliquo facto vel praeviso. Sed de malis, licet non sit iudicium de facto (quia non peccaverunt), tamen condemnatio potest dici iudicium de eis in praescientia Dei (ubi dicuntur mali), et tunc inscrutabilitas iudiciorum potest referri ad malos ex parte quorum ponitur aliqua ratio, licet illae rationes ex parte diversorum - propter quas quasi ex parte eorum feruntur iudicia - sint inscrutabiles et per hoc iudicia inscrutabilia.
- Ad aliud : Augustinus facit pro quinta opinione, quia probat ex parte praedestinatorum nullam esse rationem.
