Distinctio VII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio

Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I

Distinctio VII

DISTINCTIO VII

 

Quaestio Unica

 

1. Circa distinctionem septimam quaero utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris. Quod proprietas Patris, - probatio : Augustinus V De Trinitate cap. 6 : Eo est Pater quo est ei Filius, ergo eo est Pater quo generat ; probatio consequentiae, quia generatione est ei Filius. Sed paternitate est Pater ; ergo paternitate generat.

2. Vel sic : 'paternitate est Pater, ergo paternitate generat' ; vel sic : 'deitate generat, ergo deitate est Pater'.

Responsio : neutra consequentia valet, quia ablativus cum verbo significat principium agendi, cum adiectivo nomine vel concreto significat principium formale concernens. Nunc autem non oportet idem esse 'quo formaliter tale' et 'quo elicitive agit', licet esse tale et agere convertantur respectu suppositi agentis ; nec est idem additum, quia ablativus non potest construi cum hoc et illo uniformiter, sed est figura dictionis primo modo, quia 'similis terminatio' ostendit identitatem conceptus - cum hoc et cum illo - cum sit alius.

3. Item, per rationem : Actus proprius est a propria forma agentis ; sed generare est actus proprius Patris ; ergo etc.

Probatio maioris : tum quia propria forma dat esse, igitur et agere, - tum quia si forma communis, et effectus communis, quia causa et effectus correspondent sibi invicem, universalis universali et particularis particulari, II Physicorum et V Metaphysicae cap. 'De causa'.

4. Item, medium est eiusdem generis cum extremis ; sed supposita, quae sunt extrema, sunt relativa ; ergo illud quo suppositum agit quod est medium inter ea - est relativum.

5. Item, potentia est eiusdem generis cum actu, immo in divinis sunt idem ; sed actus generandi est relatio ; ergo et principium erit relatio, vel relativum.

6. Contra : Damascenus dicit : Generatio est opus naturae ; sed non est opus naturae ut generantis, quia natura non generat ; ergo est opus naturae ut principii generandi.

7. Item, Hilarius V De Trinitate : Ex virtute naturae in eandem naturam nativitate subsistit Filius.

8. Item, Magister in littera : Pater non est potens nisi natura, et loquitur de potentia generandi ; ergo etc.

9. Hic est opinio talis, quod illud quo Pater generat, est essentia, - propter hanc rationem, quia generans assimilat sibi genitum in forma qua agit ; Filius autem assimilatur Patri in essentia, non in proprietate ; ergo etc.

10. Et declaratur ratio, quia sicut in creaturis proprietas individualis non est ratio agendi sed natura, in qua individua conveniunt, ita in divinis proprietas personalis - quae correspondet proprietati individuali in creaturis - non erit ratio agendi vel gignendi.

11. Contra istud arguitur multipliciter.

Primo sic : omnis forma sufficienter elicitiva alicuius actionis, si per se est, per se agit illa actione (exemplum : si calor est sufficienter potentia calefactiva, calor separatus calefacit) ; ergo si deitas sit potentia generativa, et constat quod sufficiens, - sequitur quod si per se sit deitas, quod per se generabit. Deitas autem prius est in se - aliquo modo - quam intelligitur esse in persona, quia deitas ut deitas est per se esse, ita quod tres personae ipsa deitate per se sunt et non e converso (VII Trinitatis cap. 8 : 'ad se subsistit Deus' ; et infra : hoc est Deo esse quod subsistere) : ergo in illo primo signo naturae in quo intelligitur, antequam intelligatur in persona, generabit, - et ita deitas sic considerata distinguitur a genito.

12. Si dicatur quod deitas non habet 'per se esse' nisi in persona, et ideo non per se agit sed persona per se agit, - contra : argumentum probat oppositum, quia si calor habens per se esse participatum per miraculum esset per se, posset per se operari illa operatione cuius est principium ; ergo ipsa essentia, quae est 'per se esse' ex se (non autem participat 'per se esse'), poterit per se esse agens illa actione cuius est principium elicitivum in supposito, et ita stat argumentum.

13. Secundo sic : producentis et formae qua producit eadem est relatio ad productum. Hoc accipitur a Philosopho II Physicorum et V Metaphysicae, ubi vult quod ad idem genus causae pertinet ars et aedificator. Ergo ad idem genus principii pertinent producens et id quo producens producit, et ita si essentia sit qua Pater generat, habebit essentia realem relationem ad genitum : hoc est falsum, ergo etc.

14. Item, tertio : forma in quantum est in qua assimilantur generans et genitum, non habet unitatem nisi rationis, ergo nec entitatem nisi rationis ; ergo, secundum hoc, non est principium elicitivum actionis realis.

15. Item, quarto : forma non est principium agendi nisi in quantum agens est in actu per eam, non est autem in actu per ipsam nisi in quantum est in ipso ; ut autem est in ipso, est 'haec' ; ergo ut 'haec' est principium.

16. Item, productio per prius est distinctiva quam assimilativa quod patet (omnis enim productio est distinctiva, non autem omnis est assimilativa) - ergo forma quae est principium productionis prius est principium eius in quantum forma est distinctiva quam in quantum est assimilativa ; ipsa est distinctiva in quantum 'haec', assimilativa in quantum 'forma' ; ergo prius est principium productivum in quantum 'haec' quam in quantum 'forma' .

17. Item, instatur contra probationem argumenti positionis : tum quia brutum generans brutum assimilatur ei in specie, et tamen forma specifica bruti non est principium generandi, sed potentia vegetativa, - ergo maior videtur esse falsa ; tum quia in augmentatione carnis calor est principium activum (secundum Philosophum II De anima), et tamen generatur caro animata, similis generanti in forma vegetativae.

18. Aliter dicitur quod generationis in divinis oportet dare aliquod principium positivum, quia actio est positiva ; non sunt autem positiva in divinis personis nisi essentia et relatio, - relatio autem non potest esse principium illius productionis, quia relatio non est principium nec terminus motus, ex V Physicorum ; ergo essentia. Sed essentia, secundum se considerata, est indeterminata ad plures personas et ad actiones plurium personarum, ergo oportet quod ad hoc quod ipsa sit principium determinatae actionis, quod determinetur : determinatur autem relatione, - et ideo relatio ponitur principium non elicitivum sed determinativum.

19. Ad hoc adducitur confirmatio ex creaturis, ubi eadem forma dat actum primum et secundum : sed determinatur ad hunc et illum ex diversis respectibus, quia ad primum determinatur ex respectu ad subiectum, ad secundum ex respectu ad obiectum.

20. Contra. Indeterminatio, quaedam est 'potentiae passivae' et quaedam 'potentiae activae' illimitatae ad plures effectus (exemplum : sicut sol est indeterminatus ad producendum multa generabilia, non quod aliquam formam recipiat ut agat, sed quia habet virtutem productivam illimitatam). Quod est indeterminatum 'indeterminatione materiae' oportet quod recipiat formam ad hoc quod agat, quia non est in actu sufficiente ad agendum, sed quod est indeterminatum 'indeterminatione potentiae activae' est ex se sufficienter determinatum ad producendum quemcumque illorum effectuum : et hoc si passum dispositum sit approximatum, ubi requiritur passum, vel ex se ipso ubi passum non requiritur ; probatio : si tale activum esset de se determinatum ad unum effectum, posset de se sufficienter producere illum, - sed si est indeterminatum ad hoc et ad aliud, ex tali illimitatione non tollitur perfectio causalitatis eius respectu talis effectus, sed tantum additur causalitas respectu alterius ; ita ergo potest istud producere, sicut si tantum esset istius, et ita non requiritur aliquod determinans.

21. Ad propositum. Essentia divina non est principium indeterminatum 'indeterminatione materiae' : ergo si est indeterminatum indeterminatione alterius quasi principii activi, erit simpliciter determinatum determinatione quae requiritur ad agendum, et ita non requiritur aliquid aliud. Confirmatur, quia talis indeterminatio activi licet sit ad disparata, non tamen est ad contradictoria, sed determinate ad alteram partem contradictionis respectu cuiuslibet illorum disparatorum ; nulla autem indeterminatio prohibet ex se determinate agere, nisi quae aliquo modo esset ad contradictoria, ut ad agere et non agere ; ergo etc.

22. Item, secundo sic : quando aliquod principium activum est indeterminatum ad duos effectus, non ex aequo sed secundum ordinem naturalem, - ex se sufficienter determinatum est ad primum illorum, et posito primo, ad secundum ; essentia autem divina non est indeterminata ad istas duas productiones ex aequo, sed per prius se habet ad generationem ; ergo est ex se sufficienter determinata ad utrumque, quia ex se, primo - ordine originis - ad primam, et illa posita, est determinata ad secundam, - et ita in nullo signo originis est indeterminata ad utramque quasi tunc eliciendam.

23. Item, tertio : relatio est ratio suppositi agentis. Ergo si est determinativa principii 'quo', habebit duplicem rationem principii respectu generationis : unam in quantum est ratio agentis, et aliam in quantum est ratio determinativa principii agendi, - et ita mediabit inter se ipsam et actionem.

24. Quarto sic : natura ut natura ponitur principium elicitivum illius actionis. Ipsa autem 'ut natura' non est determinabilis, secundum Damascenum cap. 50 Proprietates determinant hypostases, non naturam 'ut natura'. Ergo nullum est determinativum principii 'quo' ut est principium 'quo', sed tantum principii agentis.

25. Item, relatio secundum te tantum differt ratione a fundamento : ergo non potest esse principium determinativum ad actum realem, aliquo modo distinctum ab essentia, quia nihil concurrit ad rationem alicuius principii respectu actionis realis nisi reale.

26. Item, quod dicitur de relatione determinativa in creaturis, videtur esse falsum, quia calor ex se - non per aliquem respectum medium - est fundamentum respectus huius potentiae calefactivae ; non oportet etiam quod determinatio ad actum primum et secundum fiat per respectus, quia eadem forma absoluta dat actum primum absolutum et non respectivum, et etiam principium agendi est absolutum et non respectivum.

27. Ad quaestionem ergo respondeo, distinguendo primo de 'potentia'. Uno enim modo dicitur 'potentia logica', quae dicit modum compositionis factae ab intellectu, - et ista notat non repugnantiam terminorum ; de qua dicit Philosophus V Metaphysicae cap. 'De potentia' : Illud est possibile cuius contrarium non est necessitate verum.

Et si hoc modo quaeratur de 'potentia' in divinis, dico quod ipsa est, comparando generationem ad quemcumque actum non repugnantem generationi : et tunc potentia, vel possibilitas, est Patris vel Dei ad hoc praedicatum quod est generare, quia isti termini non repugnant ; impossibilitas autem est quod Filius vel Spiritus Sanctus generent, quia isti termini repugnant. Et si quaeratur quid est potentia generandi in divinis, hoc modo non oportet dare aliquod principium quo aliquis sit potens generare, sufficit enim sola non repugnantia terminorum : sicut si ante mundi creationem mundus non solum non fuisset, sed, per incompossibile, Deus non fuisset sed incepisset a se esse, et tunc fuisset potens creare mundum, - si fuisset intellectus ante mundum, componens hanc 'mundus erit', haec fuisset possibilis quia termini non repugnarent, non tamen propter aliquod principium in re possibili, vel activum, sibi correspondens ; nec etiam modo ista 'mundus erit' fuit possibilis - formaliter loquendo - potentia Dei, sed potentia quae erat non repugnantia terminorum istorum, quia isti termini non repugnarent licet istam non repugnantiam concomitaretur potentia activa respectu huius possibilis.

28. Alio modo dicitur 'potentia, divisa contra actum', et ista non est in Deo.

29. Ergo relinquitur 'potentia realis' - quae dicitur 'principium agendi vel patiendi' - ut proximum fundamentum relationum, quia hoc nomen 'potentia' non est abstractum ultima abstractione, sed est concretum concretione ad fundamentum (licet non concretione ad subiectum), - de qua multiplici abstractione in relativis dictum est supra distinctione 5 quaestione 1. Hic autem quaeritur tantum de potentia agendi.

30. Et tunc distinguo, quod hoc nomen 'potentia' potest sumi pro eo quod per se significat, vel pro eo quod denominat - quod est 'proximum fundamentum talis relationis'.

31. Primo modo accipiendo dico quod potentia significat relationem, sicut potentialitas sive principiatio, - et hoc modo quaestio non habet difficultatem, quia 'potentia generandi in divinis' dicit essentialiter relationem.

32. Secundo modo est difficultas quaestionis, inquirendo quid sit illud 'absolutum', quod est fundamentum proximum istius relationis. Et tunc (loquendo semper praecise de potentia activa sive productiva, de qua est modo sermo) distinguo ulterius, quod 'potentia denominative sumpta' aliquando sumitur pro suo fundamento praecise, aliquando autem pro illo cum omnibus aliis quae concurrunt ad hoc ut possit elicere actum, quae scilicet requiruntur ad rationem potentiae propinquae, - cuiusmodi sunt in creaturis approximatio passi et impedimenti remotio.

33. Ista distinctio ultima potentiae, acceptae pro fundamento praecise vel pro ipso cum aliis concurrentibus, accipitur a Philosopho V et IX Metaphysicae. Definitio enim potentiae activae quam ponit V et IX Metaphysicae, est potentiae primo modo sumptae. Potentiam autem secundo modo sumptam, exprimit ipse manifeste IX Metaphysicae 3 vel 4 : Quoniam - inquit - possibile, aliquid possibile, et quando, et quomodo et quaecumque alia necesse est adesse in definitione)) ; et subdit : tales potentias (scilicet irrationales) necesse est, quando ut possint activum et passivum appropinquant, hoc quidem facere, hoc pati. Et si obiciatur contra eum quod istae irrationales possunt impediri, hoc excludendo dicit : Nullo exteriore prohibente, adiungere nihil adhuc oportet, potentiam enim habet ut est potentia faciendi : est autem non omnino sed habentium aliquo modo, in quibus excluduntur quae exterius prohibent ; removent enim hoc, eorum - quae in determinatione ponuntur - quaedam (vult dicere quod 'quaedam' pertinentia ad definitionem potentiae activae et possibilis, excludunt impedimentum, sed 'potentia activa' ibi - secundum eum - accipitur 'cum omnibus concurrentibus ad possibilitatem propinquam agendi').

34. Item, tertio, 'potentia generandi' significat principium actus eliciendi a supposito habente istud principium. Ergo duplicem relationem connotat, unam principii ad actum, aliam connotat actus ad suppositum, - quod est dicere : notat relationem principii 'quo' ad actum et connotat relationem actus ad principium 'quod' ; et forte, tertio, connotat relationem principii 'quo' ad principium 'quod'. Sive sint duae sive tres relationes, nulla est nisi rationis, propter indistinctionem extremorum (prima competit vere paternitati ut fundamento proximo).

Quod ergo dicit Boethius, quod 'ad intra' est ratio principii originalis, verum est respectu personae originatae, sed non respectu originis sive actus originandi nisi secundum rationem tantum.

35. Loquendo tunc de potentia, id est de proximo fundamento istius relationis praecise sumpto, - dico quod potentia generandi Patris non est relatio, sed aliquid absolutum.

36. Partem negativam probo :

Primo, quia omnis relatio videtur aeque naturaliter respicere suum proprium correlativum, igitur relatio spirativi aeque naturaliter respiciet suum correlativum sicut relatio generantis suum ; non distinguuntur autem in divinis productiones per modum naturae et voluntatis, nisi quia principium 'quo producens producit' aliter se habet ad productionem et ad productum, quia huius naturaliter et illius libere ; ergo non essent tunc duae productiones formaliter distinctae, per modum naturae et voluntatis.

37. Secundo, quia tunc eadem relatio esset principium sui ipsius, quia in Patre non est nisi unica relatio ad Filium, et illa est 'quo' respectu generationis, - quae est eadem relatio, licet aliter nominata ; ergo etc.

38. Tertio, quia tunc paternitas esset simpliciter perfectior filiatione.

Probatio consequentiae, dupliciter. Primo, quia illud quo producens producit, si non est eiusdem rationis cum forma producti, continet eam virtualiter et est perfectior ea : ergo si paternitas est quo Pater agit, et non est eiusdem rationis cum filiatione, continet filiationem virtualiter et est perfectior ea. Secundo, quia filiatio non dat Filio quod agat : nihil enim, nec ad intra nec ad extra, producit Filius filiatione ; ergo si Pater paternitate agit formaliter, paternitas erit aliquid perfectius filiatione.

39. Partem affirmativam solutionis probo sic : Quod est perfectionis in principio productivo, non tollit ab aliquo rationem principii productivi ; sed communicare se in identitate numerali, et adaequata communicatione sibi, ponit perfectionem in principio productivo : igitur hoc non tollit ab aliquo rationem principii productivi. Sed si Deus per incompossibile generaret alium deum, et ille alius tertium, deitas poneretur principium productivum alterius et non relatio ; et tunc deitas non communicaret se in identitate numerali, nec communicaret se communicatione adaequata sibi in ratione principii productivi, quia deitas posset esse principium alterius communicationis, puta factae - per incompossibile - a secundo deo. Ergo cum modo deitas communicetur in identitate numerali et communicatione adaequata sibi, ita quod deitate non potest esse alia communicatio numero, eiusdem rationis cum ista, - sequitur quod multo magis nunc ponetur 'absolutum' esse principium productivum quam tunc poneretur.

40. Breviter : si forma communicaretur non eadem numero nec adaequate, ipsa poneretur principium communicandi ; ergo si modo perfectius communicetur, ipsa - vel aliquid perfectius - erit principium communicandi, illo modo.

41. Exemplum istius est, si calor in igne communicaret se eundem numero ligno, et communicatione adaequata, ita quod iste calor non posset esse principium alterius calefactionis, non negaretur calorem ignis esse principium productivum caloris in ligno, cum modo de facto ponatur calor esse principium illius, et hoc cum duplici imperfectione, opposita duplici perfectioni hic suppositae (quia nunc est ibi diversitas caloris communicati et communicatio non adaequata, tunc autem esset identitas caloris communicati et communicatio adaequata) ; et tamen - illa hypothesi posita lignum calore non posset calefacere : non enim se, quia accipit calorem calefactione quae est ab hoc calore, et tunc prius haberet calorem quam haberet calorem, - nec aliud, quia ista calefactio ligni ponitur adaequata illi calori in ratione principii activi. - Ita intelligendum est in proposito, quod illud quod poneretur esse principium alterius calefactionis si communicatio fieret in diversitate numerali et non adaequata, idem debet modo poni principium quando fit communicatio eiusdem, adaequata principio productivo.

42. Secundo probo idem : aliquid absolutum est terminus formalis generationis, ergo aliquid absolutum est ratio formalis qua agens agit. - Antecedens probatum est distinctione 5 quaestione 2, prima ratione contra primam opinionem.

Probo consequentiam, quia impossibile est 'agens' communicare terminum formalem productionis nisi agat forma aeque perfecta, si agat univoce, - vel perfectiore, si agat aequivoce ; in divinis autem nihil est perfectius absoluto, quia 'absolutum' est formaliter infinitum, relatio autem non ; ergo etc.

43. Huic rationi instatur, quia consequentia tantum valet in generatione univoca. Haec autem probatur esse aequivoca, tum ex parte personarum, tum ex productionibus, tum ex ratione differentiae specificae :

44. Prima via sic : paternitas et filiatio differunt specie, ergo personae constitutae per eas.

Antecedens probatur, quia differunt secundum quiditates, et talis est differentia specifica ; tum quia sunt puri actus, differentia autem actus et formae est specifica.

Consequentia probatur : primo, quia non maior distinctio est in principiis quam in principiatis ; secundo, quia eadem est differentia eorum secundum quae aliqua praecise differunt et ipsorum differentium ; tertio, quia relationes sunt idem essentiae divinae sicut personae, ergo per istud non negabitur differentia specifica personarum, sicut nec relationum ; quarto, quia eadem est differentia formalium constituentium et constitutorum.

45. Secunda via (de productionibus) arguitur : in divinis productiones differunt genere, ergo et producta. - Antecedens patet, quia in divinis non est productio nisi unica unius rationis.

Consequentia probatur, tum quia aliter non esset proportio productionum ad producta ; tum secundo, quia productiones sunt eiusdem rationis cum productis ; tum tertio, quia potentiae alterius rationis requirunt obiecta alterius rationis, - igitur si producerent sua obiecta, producerent ea alterius rationis : ergo sicut voluntas et intellectus praesupponunt 'bonum' et 'verum' formaliter distincta, ita producent formaliter terminos distinctos, vel erunt quibus termini sic distincti producuntur.

46. Tertia via (de differentia specifica) arguitur sic : differentia specifica videtur esse perfectior quam differentia numeralis, - quod probatur, quia distinctio specierum est de per se perfectione universi, non distinctio individuorum ; igitur differentia specifica, sicut perfectior, videtur esse ponenda in divinis.

47. Ad ista respondeo, quod sive generatio ponatur aequivoca sive univoca, ratio non impingitur, quia in generatione aequivoca oportet principium productivum esse perfectius forma terminante ; nihil autem est perfectius absoluto, et specialiter nulla relatio est perfectior : absurdissimum enim videtur dicere quod relatio contineat virtualiter essentiam divinam.

48. Conclusio tamen ad quam inducunt istae rationes,scilicet de generatione aequivoca, videtur esse falsa, quia cum in primo termino generationis - scilicet in ipso producto - duo concurrant, scilicet natura et relatio propria ipsius producti qua est 'hoc', - aut generatio dicitur aequivoca vel univoca ab aliquo termino formali generationis, aut formali proprio ipsi supposito producto. Si primo modo, cum natura - quae est terminus formalis huius productionis - sit eadem in producente et producto, sequitur univocatio, quia perfectissima similitudo. Si secundo modo, ergo nulla generatio est univoca, quia nullum genitum in forma sua individuali assimilatur gignenti.

Hoc est, quod arguitur alio modo et est quasi idem, quia generatio et est distinctiva et assimilativa. Perfectior autem ratio in ea est quod sit assimilativa quam distinctiva, - quod patet, quia sic est a forma sub ratione formae, non sub ratione qua 'haec', et ratio formae est perfectior in supposito ista differentia individuali. Si perfectius est in generatione ipsam esse assimilativam, ergo secundum hoc dicetur univoca vel aequivoca. Si enim diceretur talis vel talis in quantum est distinctiva, quaelibet esset aequivoca, quia quaelibet distinguit, - et haec est imperfectior ratio in generatione, quia convenit imperfectissimae generationi. Igitur per hanc non distinguitur univoca ab aequivoca.

49. Igitur ad propositum. Cum generatio sit assimilativa quatenus eadem natura communicatur, distinctiva quatenus est geniti distincti a generante distincto, sequitur quod penes naturam gignentis et geniti sit univocatio et non penes distinctionem generantis et geniti.

50. Secundo applicatur ad propositum, quia si illae differentiae individuales - quae sunt primo diversae - constituunt producta non primo diversa sed inter quae est generatio univoca (propter similitudinem in natura), si istae differentiae individuales essent species alterius generis, adhuc non constituerent 'distincta' tanta distinctione quanta esset eorum in suo genere, quia tunc differentiae individuales constituerent primo diversa. Quod autem 'constituta' modo non sunt primo diversa, hoc est propter naturam, in qua natura individua conveniunt : ita etiam tunc convenirent in eadem natura, licet differentiae constituentes essent species alterius generis. Ergo tunc constituta essent eiusdem speciei, sicut modo.

51. Ad argumenta ergo 'in oppositum' : Ad primum dicendum quod non est ibi proprie genus nec species, nec differentia specifica. Sed bene concedo quod paternitas et filiatio sunt relationes alterius speciei et alterius rationis, quia sunt oppositae et non fundatae super unitatem - et immediate sicut similitudo vel aequalitas ; magis etiam distinguitur paternitas a filiatione, quam paternitas a paternitate. Sed cum infers 'ergo et constituta sunt alterius rationis quasi specifice', nego consequentiam.

52. Et propter probationem consequentiae, intelligendum est quod aliqua dicuntur quandoque magis distingui propter maiorem repugnantiam vel incompossibilitatem eorum, sicut contraria dicuntur magis distingui, ut album et nigrum, quam disparata, ut homo et album, - et hoc modo non est proprie dictum 'aliqua magis distingui' ; plus enim 'proprie distinguuntur' quae minus conveniunt in aliquo : et ita distincta genere generalissimo plus distinguuntur quam contraria quae sunt eiusdem generis, licet contraria magis repugnent.

53. Unde universaliter : quanta est distinctio, id est repugnantia, constituentium vel formaliter distinguentium, tanta est et distinctorum, quia si album et nigrum sunt incompossibilia, et constituta per ea sunt incompossibilia. Et ita est in proposito : quanta est incompossibilitas paternitatis et filiationis - propter quam paternitas non est filiatio - tanta est Patris et Filii, ita quod Pater non est Filius.

54. Sed secundo modo accipiendo, numquam distinguentia tantum conveniunt quantum conveniunt illa quae per illa distinguuntur, sicut patet discurrendo per omnia distinguentia. Differentiae enim specificae non includunt genus in quo conveniant, species autem distinctae per illas includunt genus in quo conveniant : et ratio est, quia distinguentia aliquid praesupponunt in ipsis distinctis quod ipsa distinguentia non includunt in intellectu suo, distincta tamen per illa includunt illud ; ideo distincta conveniunt in eo, distinguentia autem non conveniunt in illo.

55. Per hoc patet ad argumenta et ad probationes.

Cum dicis 'de principiis et principiatis', dico quod maior distinctio - id est maior non convenientia (hoc est, in paucioribus convenientia) potest esse principiorum quam principiatorum, sicut differentiae specificae, quae sunt principia specierum, non conveniunt in genere, in quo conveniunt ipsae species ; et ita etiam est de differentiis individualibus et individuis, respectu naturae specificae.

56. Per hoc apparet ad illud 'de formalibus constitutivis et de praecise distinctis' : in omnibus enim falsum est quod quanta est distinctio vel differentia formalium constituentium, quod tanta sit differentia constitutorum.

57. Sed adhuc pondero argumentum : quia istae relationes - in proposito - sunt subsistentes, ergo tantam differentiam habent in quantum subsistentes quantam in rationibus propriis ; subsistentes autem sunt personae, ergo tantam differentiam habent personae quantam habent relationes. - Et praeter hoc : aliqua differentia formali differunt personae, et non nisi differentia illa quae est relationum, quia nullam aliam habent ; illa autem quae est relationum est specifica, - ergo ista erit specie, vel nulla.

58. Ad ista respondeo.

Ad primum, quod licet relationes sint subsistentes, tamen personae non tantum includunt relationes, sed ipsam naturam, in qua subsistunt, - relationes autem non includunt formaliter illam naturam. In aliquo ergo formaliter conveniunt personae in quo non conveniunt relationes formaliter, et ideo non est hic tanta distinctio quanta ibi.

59. Ad secundum dico quod non sequitur : 'istis praecise distinguuntur, et ista distinguuntur specie, ergo personae distinguuntur specie', - sicut nec de differentiis individualibus respectu individuorum. Et cum dicis 'tunc nulla erit differentia distinctorum, cum non sit eorum illa quae est distinguentium, nec aliqua alia per illa', dico quod per illa potest esse distinctio distinctorum aliqua, alia quam sit ipsorum distinguentium, - et minor, sicut per differentias individuales est aliqua distinctio individuorum, alia quam ipsarum differentiarum, quia differentiae sunt primo diversae ; sed 'distincta' non sunt primo diversa, sed tantum sunt distincta numero, in eadem specie. Ita hic, in proposito, per relationes distinctas specie, vel quasi genere (quibus tamen in quantum sunt distinctae accidit distingui specie), possunt aliqua distingui personaliter tantum, in eadem specie sive in eadem natura.

60. Ad secundam viam, de productionibus, nego consequentiam, quia hic, ex perfectione naturae istius, possunt esse aliqua principia alterius rationis, communicativa tamen ipsius essentiae, quod non contingit in aliqua natura imperfecta. Et propter distinctionem istorum principiorum formalium, possunt productiones esse alterius rationis et tamen producta unius rationis, propter unitatem termini formalis, scilicet naturae quae communicatur.

61. Cum probatur illa consequentia primo, per proportionem, dico quod proportio illa 'productionis ad terminum formalem' est quod per ipsam communicatur terminus formalis. Sed non requiritur talis proportio quod productio sit unius rationis, si terminus formalis sit unius rationis, quia productiones possunt distingui per rationes suas aliter quam ex terminis formalibus, sicut hic, ex principiis formalibus. Exemplum huius est quandocumque eadem forma potest acquiri mutationibus alterius rationis, sicut idem 'ubi' per motum localem super magnitudinem rectam et circularem, qui motus ita sunt alterius rationis quod non sunt comparabiles, secundum Philosophum VII Physicorum ; ita esset si eadem sanitas posset induci immediate ab arte et immediate a natura.

62. Cum probatur illa consequentia secundo, per hoc quod 'productiones sunt eiusdem rationis cum productis', - dico quod quoad hoc sunt eiusdem rationis, quod sicut productiones sunt relationes, ita producta sunt relativa ; sed quia producta sunt subsistentia in eadem natura, et productiones non sunt formaliter supposita subsistentia in illa natura, ideo producta possunt habere unitatem aliquam in natura formaliter - communicatam eis per productiones quam non habent formaliter productiones.

63. Cum arguitur tertio de distinctione potentiarum et obiectorum distinctorum, quod similis est distinctio obiectorum ad potentias, - patebat responsio distinctione 2 quaestione 4 : Utrum in divinis sint tantum duae productiones.

64. De tertia via, scilicet 'de perfectione differentiae specificae', dico quod differentia specifica non est perfectior identitate specifica in divinis. Sed in creaturis est perfectionis. - Posita enim limitatione creaturarum, non potest esse tota perfectio in creaturis absque distinctione specifica, sed si in aliqua una natura esset perfectio infinita, ibi distinctio specifica non requiretur ad perfectionem simpliciter. In creaturis ergo differentia specifica est perfectio supplens imperfectionem, in divinis autem - ubi natura est simpliciter perfecta - non oportet ponere talem 'perfectionem supplentem imperfectionem', quia nulla est ibi imperfectio quae suppleretur. Exemplum : generatio in creaturis est 'perfectio supplens imperfectionem' in corruptibilibus, quae sine generatione non possent conservari nec idem numeraliter nec eiusdem speciei, - in divinis autem non oportet ponere talem 'perfectionem supplentem aliquam imperfectionem' quae sit ibi, nec in aliquo aeterno.

65. Ad formam autem quaestionis, qua quaeritur de potentia generandi 'an sit aliquid absolutum', - respondeo quod gerundivum constructum cum 'potentia', notat 'actum' ut egredientem ab eodem supposito cui attribuitur potentia. Similiter est de scientia et voluntate, quando construuntur cum gerundivo : tunc enim notant 'actum' ut egredientem ab illo supposito cui attribuitur scientia vel voluntas. Propter quod non ita conceditur ista 'Filius habet scientiam vel voluntatem generandi', quomodo conceditur quod 'Filius scit generationem Patris et vult eam'.

Immo, videntur illae primae negandae, sicut istae 'scit generare' et 'vult generare', - quia idem videtur esse velle agere et habere voluntatem agendi : sed non idem videtur esse istis 'velle actionem', quia hoc non includit velle eam ut actionem volentis, quod alia videtur figurari.

 

66. Ad argumenta. Primo ad principalia.

Primo, ad Augustinum dico quod intelligit 'eo' formaliter, non 'eo' fundamentaliter seu causaliter ; exemplum : dicimus quod Socrates est similis similitudine formaliter, sed dicitur similis albedine fundamentaliter sive causaliter. Ita in proposito, Pater generat generatione formaliter, sed hoc modo non quaerimus quo generat, sed quaerimus quo generatio elicitur ut principio formali elicitivo, quod scilicet sit fundamentum proximum istius relationis. Intendit ergo Augustinus quod 'eo est Pater quo est ei Filius', id est, illa notione, - hoc est, quod Pater non dicitur ad se Pater, sed ad Filium ; non autem intelligit ibi, quo Pater sit Pater - sive generet - ut principio elicitivo generationis, sicut patet ibi ex iittera sua.

67. Ad secundum dico quod a forma communi primo modo est operatio communis, quia si formam aliquam in universali acceptam consequatur aliqua operatio in universali, quamlibet formam singularem sub illa consequetur operatio singularis eiusdem rationis, nisi aliqua forma singularis sit imperfecta. Si autem loquamur de secunda communitate, quae est formae respectu participantium ipsam, dico quod non oportet quod forma communis sit principium operationis communis, et maxime quando habetur a pluribus suppositis secundum ordinem, ita quod uni communicatur ab alio, et hoc communicatione adaequata, sicut fuit declaratum in exemplo adducto in prima ratione ad partem affirmativam solutionis.

68. Ad propositum dico quod maior est falsa 'operatio propria est a forma propria', loquendo de appropriatione secundo modo, qualis appropriatio - vel saltem non alia - potest intelligi in proposito.

69. Et cum probatur prima propositio, primo quia est propria forma, ergo quia dat esse dat agere, - nego consequentiam ; multae enim sunt formae dantes esse, quae tamen non sunt activae et quae nullo modo dant actum secundum : et talis est paternitas, sicut et filiatio.

70. Quae autem sit ratio quare quaedam formae sunt activae et quaedam non ? Difficile est assignare rationem communem, quia aliquae formae substantiales sunt activae, et aliquae qualitates sunt activae, aliquae autem formae substantiales et aliquae qualitates non sunt activae, et tamen plus conveniunt qualitates et qualitates in aliquo conceptu communi quam qualitates et substantiae. Similiter, aliquae formae substantiales imperfectiores sunt activae, sicut elementares, et perfectiores non sunt activae, sicut mixtorum, sicut lapidis et aliorum inanimatorum, - aliquae etiam mixtorum et perfectorum sunt activae, sicut animatorum ; aliquae tamen perfectiores non sunt communicativae sui, sicut formae corporum caelestium et formae angelicae. Non videtur ergo ratio quare aliquae formae in communi sunt activae, et aliquae non, - sicut in speciali, non videtur aliqua ratio quare calor est calefactivus nisi quia calor est calor ; et ita videtur quod haec sit immediata 'calor est caloris effectivus'. Ita etiam videtur quod omnes formae de genere quantitatis, et omnes relationes (de quibus est modo sermo), non sunt activae, et de talibus non valet 'si dant actum primum, ergo dant actum secundum'.

71. Cum probatur consequentia secunda, per Philosophum II Physicorum et V Metaphysicae, - dico quod loquitur de universali et particulari loquendo primo modo de 'communi', non autem accipiendo secundo modo, scilicet prout eadem forma numero est communis participantibus eam : ista enim communitas non est in creaturis, nec communitas 'universalis' ad participantia sine communitate 'universalis' primo modo dicta.

72. Cum arguitur tertio de potentia et actu, dico quod aequivocatur de potentia. Vera est enim maior ut potentia est differentia entis, condividens ens contra actum, quia sic ens in communi non tantum dividitur per actum et potentiam, sed etiam quodcumque genus entis et quaecumque species et individuum, quia sic albedo eadem primo est in potentia et postea in actu, - et hoc modo ad idem genus pertinent actus et potentia ; et hoc modo, loquendo proprie, non est potentia generandi in divinis, quae scilicet opponatur actui, quia illa generatio est simpliciter necessaria et in actu, et ideo non in potentia ut potentia repugnat actui. Sed hic est sermo de potentia ut potentia est principium, et hoc modo illa propositio est falsa quae dicit quod 'potentia est eiusdem generis cum actu' ; potest enim forma substantialis esse principium actionis de genere actionis, et actionis de genere qualitatis, - sicut tactum est supra distinctione 3 quaestione 'de notitia genita', quod subiectum est per se causa propriae passionis.

73. Cum arguitur 'de medio et extremis', dico quod quoddam est medium per participationem utriusque extremi, sicut fuscum est medium inter album et nigrum, quod est medium ex natura rei, et de tali verum est quod est in eodem genere cum extremis, sicut probat Philosophus X Metaphysicae. Aliud est medium aliquo modo accidentaliter sumptum, sicut operatio inter operans et terminum : istud non oportet esse eiusdem generis cum extremis, quia quando anima intelligit se, intellectio eius est qualitas, et tamen operans et obiectum sunt substantiae ; tale medium accipitur - in proposito videlicet - ipsum 'quo' inter suppositum generans et genitum. Vel aliter potest dici quod ipsum 'quo' non est medium proprie, sed tenet se ex parte alterius extremi, scilicet generantis ; proprium autem medium, si quod detur, potest dici generatio, et de illa verum est quod est eiusdem rationis cum extremis, quia ipsa est relatio, sicut extrema sunt relativa.

74. Quia autem aliqua argumenta 'contra primam opinionem' sunt contra me, respondeo ad illa. Ad primum, quod illa maior habet hic maiorem probabilitatem quam in creaturis, quia ista forma sic per se est quod illi correspondet proprium 'quod', potens agere, - puta 'hic Deus', qui quodammodo praecedit relationes et sic agit : patet, quia sic primo intelligit et vult ; ergo videtur quod possit in omnem actionem cuius suum 'quo ' est proprium principium formale, et ita 'hic Deus' generat primo.

75. De principio autem elicitivo falsa est, quando principium elicitivum - si per se exsistit - non potest esse propinqua potentia ad operandum. Exemplum : species - si ponatur principium elicitivum operationis videndi in oculo - si per se exsisteret, non posset esse principium illius operationis, et ratio esset, quia non posset esse in potentia propinqua ad agendum quia non posset habere passum approximatum, quia approximatio - ut dictum est prius requiritur ad rationem potentiae propinquae. Sicut autem approximatio in creaturis vel amotio impedimentorum requiritur, ita dictum est quod in proposito requiritur suppositum conveniens ad agendum. Ergo forma, quae esset principium actionis in supposito distincto, si esset per se exsistens, non esset suppositum nec principium distinctum, nec in supposito distincto convenienti generationi, et ex quo illud suppositum requiritur ad potentiam propinquam agendi, non poterit talis forma per se agere. 'Essentiale' autem si per se exsistat in aliquo instanti naturae antequam intelligatur esse in supposito vel persona, in illo priore non est suppositum agens in potentia propinqua ad agendum ; ista enim actio distinctionem requirit aliquorum in ista natura, quae non potest esse nisi suppositorum. Ergo suppositum conveniens huic actioni, est suppositum distinctum, exsistens in ista natura : in nullo tali est natura in quantum intelligitur per se esse, etsi per se sit aliquo modo antequam in persona, - et ideo non poterit 'per se agere' ista actione.

76. Nota, tripliciter potest intelligi 'forma per se esse' : uno modo quod 'per se' excludat 'inesse formae' materiae, sive formae accidentalis sive substantialis, alio modo 'inesse quiditatis sive naturae' ipsi supposito, et hoc actuale ; tertio modo, 'aptitudinale' et 'potentiale' - utrumque inesse.

77. Tertius modus ponit illud quod sic est per se esse complete suppositum, et ideo sic accipere in maiore, est accipere contradictoria, quia forma, quae habenti est principium quo agat, non potest sic per se esse. Ergo intelligitur 'per se', in maiore, duobus primis modis, - et sic probo maiorem, quia ad 'agere' non requiritur nisi actualitas et 'per se esse' : primum habetur aeque in forma inhaerente et per se ente, secundum habetur sufficienter si duobus primis modis per se sit (alioquin anima separata non esset agens).

78. Confirmatur etiam, quia si natura assumpta a Verbo dimitteretur absque omni actione positiva circa ipsam, ipsa non esset per se tertio modo (quia tunc esset inassumptibilis, ut sic), et tamen 'hic homo' agere posset omnem actum quem habet modo Verbum mediante ista natura, - immo si secundum articulum distinctionis primae III, nihil positivum constituit suppositum creatum, certum est quod ratio suppositi nihil dat alicui positivum ad agendum ; sed nec ordinem ad alia passa, sicut fingitur ab Averroe VII Metaphysicae, quod idea non posset movere corpus nec materiam, propter defectum ordinis.

79. Contra hoc, quia ordo agentis ad patiens prout consequitur 'hoc exsistens ' accidit quod 'incommunicabiliter'. Ideo responderi potest aliter, quod maior est vera quia forma est activa respectu termini distincti a se (non autem quando respectu termini indistincti, quia tunc licet possit esse quo suppositum producat, non potest tamen esse producens, quia nec distingui a termino, quod requiritur ad hoc quod sit producens ; non autem requiritur hoc, ad hoc ut sit 'quo').

80. Planius dicitur quod maior est vera de actione immanente et factione, et universaliter productione termini distincti a forma productiva. Hic terminus est indistinctus a forma qua produit.

81. Contra. Si deitas vel 'hic Deus' creat, ergo agit illa actione quae necessario praecedit creare : huiusmodi est generare. Probatio primae consequentiae : quod est simpliciter primum, non requirit aliquod 'posterius agere' ad hoc ut ipsum possit in actionem sibi propriam ; 'hic Deus' est aliquo modo prius persona relativa ; igitur etc.

82. Hoc argumentum requirit quod ponatur ordo quomodo 'hic Deus' prius est in personis quam possit potentia propinqua creare ; non propter impotentiam 'huius Dei' ad creandum (etiam si, secundum imaginationem gentilium, non esset in personis), sed propter maiorem propinquitatem personarum ad essentiam quam creationis, secundum illam regulam antiquam : 'de quibuscumque duobus, comparatis secundum ordinem ad idem primum, potentia propinqua non est ad secundum nisi primo posito'.

83. Itaque 'hic Deus' intelligit etiam non praecise ut in personis, quia actio essentialis quasi prius relatione, et ita immediatius, omnino primo ; secundo, 'hic Deus' est per se exsistens illimitatum, et in illo signo naturae est primo in tribus personis (illud tamen habet signa originis) ; in tertio signo naturae 'hic Deus' habet potentiam propinquam ad extra.

84. Itaque negatur minor, quia deitas numquam per se est ita quod non in supposito, nisi apud intellectum.

85. Contra. Quod competit primo ex se formaliter, est aliquo modo prius extra intellectum illo quod non competit sibi ex se formaliter ; (a) deitas est omnino prima, quia 'pelagus', et (b) illi competit ex se formaliter per se esse ; (c) non autem ex se formaliter' est in hoc supposito relativo, ergo per prius per se est quam sit in isto. b probatur, quia idem est per se esse trium personarum, - VII Trinitatis ; nihil est commune tribus nisi quod est primo essentiae. c probatur, quia fundamentum aliquo modo praecedit relationem, saltem non ex ratione sua formali habet relationem, quia est aliquid praeter eam, - VII Trinitatis, 2 et 3 ; probatur etiam, quia aliter in quolibet haberet illam relationem, quia ubique habet illud quod competit sibi ex ratione sua formali.

86. Ad aliud, de 'quod' et 'quo', dico quod illud dictum Philosophi verum est in causa et causato, quia ibi est distinctio realis causae et principii quo causat ab ipso causato ; dependentia etiam essentialis est causati ad causativum sicut et ad causam, et ratio est ibi, quia principium causativum non est nisi unicum, in uno supposito. In proposito autem est oppositum, quia suppositum producens est distinctum, quo autem producit est indistinctum, et ideo productum non refertur realiter ad principium 'quo' sicut refertur ad principium quod producit, et ideo in proposito non est relatio realis principii productivi ad productum ; sed producentis est relatio realis, principii autem productivi est relatio rationis, sicut prius dictum est de communicato et communicante distinctione 5 quaestione 1.

87. Ad tertium dico quod forma 'secundum quod est illud in quo assimilatur generans generato' non est tantum ens rationis, sed habet aliquam unitatem praecedentem omnem actum intellectus, quia nullo actu intellectus exsistente ignis generaret ignem et corrumperet aquam, et hoc propter similitudinem naturalem hic et contrarietatem ibi. Hoc magis patebit in quaestione 'De individuatione'.

Ad Damascenum dico quod intelligit de communitate alicuius unius secundum naturam et secundum numerum (sicut essentia divina est communis tribus personis), sed modo nulla est communitas talis in creatura. Est tamen communitas alicuius unius unitate minore quam sit unitas numeralis.

88. Ad illud 'forma est principium agendi in quantum est haec', concludit pro me, quia illud absolutum quod est Patri potentia generandi, non est potentia generandi Filio.

89. Et cum arguitur quod generatio prius est distinctiva quam assimilativa, et quod ex hoc forma sit prius elicitiva ut 'haec' quam ut forma, - respondeo quod 'prius' secundum consequentiam, non semper est 'prius' secundum causalitatem. Exemplum : sequitur 'ignis, ergo calidus', et non e converso ; igitur calidum est prius secundum consequentiam, et tamen ignis est prius secundum causalitatem ipso calore. Et ita concedo quod distinguere est prius in generatione quam assimilare, id est communius, quia multa distinguunt quae non assimilant, - sed distinguere non est perfectius in generatione quam assimilare, quia convenit generationi (etiam imperfectissimae) in quantum est a forma ut 'haec', assimilare convenit sibi in quantum est a forma absolute, et perfectior est ratio formae quam singularitatis.

90. Concedo argumentum 'contra opinionem ponentem tantum distinctionem rationis', quia non concludit contra me, sicut patebit distinctione 8.

91. Instantia illa 'de calore et vegetativa' non valet, quia ibi communicatur utraque forma - et forma principalis activa, et immediata : est enim caro genita animata, et habens calorem genitum aliquem naturalem ; utraque etiam forma est principium generationis, licet unum mediatum et aliud immediatum. Sed illa alia instantia 'de generatione bruti' difficilior videtur, si sensitiva non habeat ibi aliquam operationem sed vegetativa tantum.

92. Utrum possint esse plures Filii in divinis. Argumenta.

93. Ponitur quod non, quia tota fecunditas exhauritur in uno actu ; igitur non est ad alium. Contra. Exhauriri in corporalibus significat illud non manere in illo unde exhauritur ; sic non potest hic intelligi, sed non manet ad alium actum. Ergo praemissa impropria, - et ut est vera, est eadem conclusioni.

94. Ideo aliter - magis proprie - dicitur quod 'unica generatio' est actus adaequans potentiam generativam et semper stans, et unicus Filius terminus adaequans eam et semper in produci ; ergo non potest esse alius.

95. Contra. Aut intelligitur adaequatio intensiva, aut extensiva ? Si secundo modo, est petitio principii. Si primo modo, ex adaequatione actus non sequitur propositum, quia ignis generans ignem aeque perfectum sibi - et ita adaequatum - adhuc potest alium ignem alias generare ; ergo infertur consequens 'quia actus adaequatus semper stat', et per consequens potentia non est ex se determinata ad hunc actum, sed absolute posset esse ad alium, - sicut sol si semper staret, et ita unica illuminatione adaequata illuminaret medium sibi praesens, non posset in aliam, quia illa unica semper stat ; sed ex hoc sequitur quod ex se posset in alium, - et pone istum non stare, exibit in alium.

96. Ita ergo potentia generativa Patris absolute potest esse alterius generationis principium : ergo alia est absolute possibilis, ergo alia est, - et ita statio istius 'adaequati' non prohibebit hic alium actum esse, quia quidquid est hic possibile ex natura rei, necessario est ; non sic in sole, ubi medium est in potentia ad aliam illuminationem ab adaequata stante, sed illa alia si est possibilis, non sequitur quod sit necessaria.

97. Item, illud argumentum 'principium producit in quantum est prius' : ergo statio effectus positi nihil tollit ab illo ut est principium ; ergo si illo non posito vel non stante posset in alium, etiam illo stante poterit. - Sed licet appareat, concluderet contra solem adaequate illuminantem. Unde, solvendum est quaerendo unde actualis positio effectus adaequati limitat virtutem causae pro 'tunc' (licet ipsa absolute sit ad alia), et pro 'tunc' in sensu divisionis et pro 'alias' in sensu compositionis.

98. Concedo tamen quod adaequatio, nec absoluta nec cum statione, concludit sufficienter unitatem generationis divinae, quia non concludit quod repugnet potentiae generativae absolute ex se esse principium alterius generationis, nec per consequens absolutam impossibilitatem alterius generationis, - immo absolutam possibilitatem, si haec esset praecisa ratio impossibilitatis, - quia ubi est ex ista ratione impossibilitas, ibi est absoluta possibilitas (patet inductive).

99. Oportet ergo aliam rationem quaerere, quae ostendat generativam determinari ex se ad hanc generationem, ita quod si per impossibile in hanc non exiret, vel haec non esset adaequata vel non semper staret, omnino in nullam aliam posset, sicut nec visus potest audire, - quemadmodum si hic Pater non esset in natura divina, omnino nulla persona posset ibi esse quae esset Pater : quia si ideo praecise non posset esse alius Pater, quia scilicet in essentia - quamvis indifferenti ad plures personas ingenitas - haec persona quasi subsisteret a se et adaequate essentiae, absolute tunc posset alius Pater esse, et si posset, esset.

100. Nec tantum istud improbat rationem 'de adaequatione', sed etiam si non esset de se hic Pater vel generatio sed essentia esset quasi indifferens ad plures Patres et potentia generativa ad plures generationes, non esset plus dare quare haec generatio esset in divinis quam quare illa, quia et illa esset adaequata, et ita casus quodista praevenit illam, quod omnino est impossibile ; immo qua ratione una poneretur, et quaelibet, et qua ratione non illa, nec aliqua.