Distinctio XXXII — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXXII
Quaestio 1
- Circa distinctionem trigesimam secundam quaeritur utrum Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto.
Quod non : Quia aut diligere sumitur essentialiter, aut notionaliter : non essentialiter, quia quodlibet essentiale inest cuilibet personae non per alteram ; si notionaliter, ergo Pater et Filius spirant Spiritu Sancto, - quod est falsum.
- Probatur idem secundo, quia nullus actus notionalis est conversivus in idem agens a quo est vel procedit, propter distinctionem quam talis actus notionalis requirit inter agens et terminum ; ergo, si iste actus est conversivus, non sumitur notionaliter.
- Praeterea, si Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto, ergo Pater diligit se Spiritu Sancto, quia eodem videtur Pater diligere se et Filium ; sed conclusio videtur inconveniens, quia Pater diligit se in primo signo originis, in quo Spiritus Sanctus non intelligitur spiratus.
- Praeterea, eodem diligunt se et creaturam ; sed Spiritus Sanctus non videtur esse quo diligunt creaturam, quia tunc sicut Spiritus Sanctus ex necessitate suae productionis est amor, ita ex necessitate esset amor creaturarum, - et ita Deus necessario amaret creaturam.
- Contra : VI Trinitatis 5 : Spiritus Sanctus est quo genitus a generante diligitur genitoremque suum diligit.
Quaestio 2
- Secundo quaero utrum Pater sit sapiens sapientia genita.
Quod sic : Pater dicit Verbo, secundum Augustinum VII Trinitatis cap. 2 ; sed secundum Anselmum Monologion cap. 64, nihil aliud est summo spiritui dicere quam quasi cogitando intueri ; igitur Pater intuetur Verbo, et ita sapit Verbo.
- Contra : Augustinus VII De Trinitate cap. 4 : Eo est quo sapit, quia idem est ei sapere et esse ; ergo si saperet Verbo, esset Verbo.
- Primam quaestionem Magister reputat difficilem et dimittit eam insolutam.
- Aliqui negaverunt illam propositionem Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, et dixerunt eam ab Augustino retractatam in simili I Retractationum 25, ubi retractat istam Pater est sapiens sapientia genita, cui illa videtur assimilari, - et ideo istam retractatam dicunt in illa.
- Contra : Non solum diversas materias retractandas Augustinus seorsum retractat, sed etiam eandem materiam - quae in diversis libris dicitur (quae tamen est retractanda) - Augustinus pluries retractat, quando scilicet facit mentionem de illis libris diversis ; ergo multo magis istam retractaret seorsum, si esset retractanda.
- Augustinus etiam non retractat dicta aliorum sanctorum, qui videntur istam concedere, - ut Hieronymi Super psalmos.
- Alii dixerunt quod propositio est exponenda, ita quod ly Spiritu Sancto accipiatur in ratione signi,- ita quod Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto ut signo dilectionis communis.
- Contra : Ita posset dici quod diligunt se creatura, quia creatura est signum dilectionis eorum.
- Alii dicunt quod diligunt se amore appropriato Spiritui Sancto, et ita dicuntur diligere se Spiritu Sancto per appropriationem, non per proprietatem.
- Contra : Ita essent boni Spiritu Sancto, quia bonitas appropriatur Spiritui Sancto.
- Aliter dicitur quod ablativus iste construitur in ratione effectus formalis.
- Quod declaratur primo, quia licet non omnis res sit forma, tamen omne illud a quo aliquid denominatur - quantum ad hoc habet habitudinem formae : ut si dicam iste est indutus indumento, iste ablativus indumento construitur in habitudine causae formalis, licet non sit forma hominis.
- Contingit autem aliquid denominari per illud quod ab ipso procedit, non solum sicut agens ab actione, sed etiam sicut a termino actionis qui est effectus, quando ipse effectus in intellectu actionis includitur : dicimus enim quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit calor (qui est forma ignis), sed actio quae ab igne procedit ; et dicimus etiam quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed quidam effectus ab ipsa procedentes.
- Secundum hoc ergo dicendum quod cum diligere in divinis dupliciter sumatur, scilicet essentialiter et notionaliter, - secundum quod essentialiter sumitur, sic Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto, sed essentia sua ; unde Augustinus dicit XI De Trinitate : Quis audet dicere Patrem nec se nec Filium nec Spiritum Sanctum diligere nisi per Spiritum Sanctum ?
- Contra : Aedificare distincte importat istum terminum qui est aedificium, tamen non conceditur quod aedificator aedificat aedificio ; et in proposito etiam, spirare distinctius importat Spiritum Sanctum quam diligere, et tamen non conceditur quod Pater et Filius spirent Spiritu Sancto.
21 Item, etsi talis praedicatio concederetur, non tamen ut conversiva super agens, - quia non concederetur de igne dici aliquid quod terminaretur ad ipsum ignem aliquo producto a se.
- Praeterea, in constructione transitiva numquam effectus ut effectus construitur in ablativo ; diligere autem est verbum transitivum. Unde exemplum - cui innituntur - non est ad propositum ; florere enim est verbum neutrum, et non significat formaliter productionem alicuius. Omne quippe verbum neutrum idem significat cum nomine adiectivo (si nomen impositum esset), nisi quod nomen illud significat per modum habitus et quietis, verbum autem quasi significat in fieri, - sicut idem significat calidum esse quasi in quiete et calere quasi in fieri. Et sicut tale nomen denominativum posset dici de aliquo cum ablativo, notante illud a quo subiectum denominatur tali denominativo, ita verbum neutrum posset construi cum ablativo in eadem habitudine formae denominantis : ita enim ignis calet calore, sicut est calidus calore, et utrumque est in ratione formae, a qua est ista denominatio per modum quietis in uno et per modum fieri in altero. Illa autem forma aliquando est inhaerens, ut qualitas, - aliquando se habet per modum formae ab extra denominantis, sicut de genere habitus vel per modum illius (utroque modo potest fieri denominatio) ; et sicut aliquid denominatur non tantum a forma sed ab aliquo extrinseco, quandoque, ita denominativum posset dici de eo, cum illo extrinseco ablative sumpto, et hoc sive illud denominativum significetur nominaliter sive verbaliter : sicut enim posset dici iste est ornatus vestimento (prout ornatus significat aliquid de genere habitus), ita posset dici iste nitet vestimento (vel aliquo alio verbo neutro, quod significaret idem cum isto denominativo esse ornatum), - et ita est in proposito, quia arborem florere non significat formaliter arborem producere florem. Si enim ponatur verbum activum, quod sic signilicet, puta florificare (si esset in usu), haec esset falsa arbor florificat floribus ; haec autem vera est arbor floret floribus, quia per verbum istud neutrum significatur quod denominat subiectum quasi per modum habitus, quia licet non sit proprie habitus in inanimatis, possunt tamen denominari ab aliquo adiacente, quod - in quantum est aliquo modo ornamentum vel tegumentum eorum potest reduci ad genus habitus : et tunc, sicut diceretur arbor esse florida floribus et ablativus construeretur in ratione illius a quo subiectum denominatur secundum talem denominationem, ita etiam construitur ly floribus cum hoc verbo florere. Est ergo exemplum ad oppositum, loquendo de verbo activo, et nihil ad propositum - ut verum est - loquendo de verbo neutro.
- Ad istam quaestionem solvendam (quia illa quae sunt in intellectu, sunt manifestiora), primo respondendum est ad secundam quaestionem. Et primo videamus de intellectu nostro : Ibi enim memoria gignit notitiam actualem, quae ad memoriam habet duplicem relationem : videlicet geniti ad gignens, et haec est de secundo modo relativorum et mutua, - et aliam declarantis ad declaratum, et haec est tertii modi relativorum et non mutua. Sicut autem notitia genita declarat formaliter obiectum latens in memoria, ita illud quod producit notitiam actualem et dat illi istam vim declarandi potest dici declarare ista notitia quasi effective : si enim aliquis producat speculum et in eo imagines relucentes, licet speculum formaliter declaret illa relucentia, tamen illud producens speculum effective declarat. Et istud magis apparet, si actus animae, qui non sunt verae factiones, significarentur per verba neutra, non activa (nunc autem significantur per verba activa, propter illam habitudinem quam habent ad obiectum in quod transeunt quasi in terminum, licet nihil causent in illo obiecto) : tunc enim, si essent neutra, significarent formaliter illam realitatem inesse subiecto a qua imponuntur, et tunc possent talia verba activa imponi ab eisdem formis, quae significarent productionem talium ; et tunc notitia genita formaliter esset declarativa obiecti, sed producens diceretur effective causare formam (sicut alias dictum est quod similitudo potest esse in quo fundatur relatio activi et passivi, ita quod assimilans est dans similitudinem), et tunc declarans - active sumptum - esset efficiens ipsam declarationem formalem in ipso actu animae sive in subiecto illius actus.
- Ad propositum : Verbum divinum a Patre exprimitur, et haec expressio est relatio originis ; huic autem expresso communicatur ex vi productionis suae notitia infinita, quae - ex hoc - est declarativa omnis declarabilis. Habet igitur relationem realem ad exprimentem, a quo gignitur, sed aliam - scilicet declarantis - habet non tantum ad ipsum, sed, quia est infinitum, habet hunc respectum declarativi ad se et ad ipsum et ad omnia alia : et ista est tantum rationis, quia non tantum est ad creaturam, sed ad se ipsum ; et si nulla relatio realis est ad creaturam (ex distinctione XXX), multo magis ergo nec eiusdem ad se est relatio realis. Sed istud declarare competit formaliter Verbo, producenti autem competit principiative (sicut in nobis competebat memoriae effective), - et tunc Verbum formaliter declarat omne declarabile ; Pater autem Verbo declarat non formaliter sed principiative, in quantum sibi communicat notitiam actualem infinitam, qua Verbum actualiter declarat.
- Applicando ergo istam realitatem ad istud vocabulum quod est dicere, dico quod dicere potest significare illam relationem originis quae est generantis ad genitum, et hoc modo solus Pater dicit, - non quidem Verbo, sed Verbum ; et hoc modo loquitur Richardus VI De Trinitate cap. 12, quod solus Pater dicit, et Augustinus dixit Verbum, quo omnia disposuit. Alio modo potest significare istam habitudinem rationis quae est declarare, et hoc prout declarare competit alicui formaliter, - et sic Verbum dicit omnia declarabilia et se ipso formaliter ; et de hoc loquitur Augustinus VII De Trinitate cap. 5 : si enim hoc verbum nostrum temporale etc. Tertio modo significare potest istam eandem habitudinem declarantis, prout competit alicui non formaliter sed principiative, et hoc modo dicitur de Patre quod dicit Verbo, et isto tertio modo loquitur Augustinus VII De Trinitate cap. 2, quod Pater dicit Verbo ; hoc etiam modo loquitur XV De Trinitate cap. 14, quod Pater se ipsum dicens genuit Filium sibi aequalem, ubi accipit dicere pro principiative declarare, licet non addat ibi illud principium quo Pater dicit.
- Sed tunc est unum dubium, utrum declarare formaliter omne declarabile, sit proprium Verbi.
- Dicunt aliqui quod sic, quia ex vi productionis suae hoc sibi competit.
- Sed de hoc supra dictum est, distinctione XXVII quaestione 3 ; et generaliter, cum istud verbum declarare dicat relationem rationis, et nulla talis est propria alicui personae nec includitur in proprio alicuius personae, non erit declarare proprium Verbo, sed tantum est ei appropriatum, pro eo quod Verbum ex vi productionis suae habet notitiam actualem sibi communicatam : Pater autem licet habeat eandem, tamen ex vi ea qua producit, est memoria, et non producit in quantum actualis notitia ; notitiae autem actuali - unde actualis - competit declarare, et ideo declarare magis convenit cum proprio Filii quam cum proprio aliarum personarum, et ita sibi magis appropriatur. Vere tamen est in omni alia persona, quia quaelibet habet actualem declarationem in quantum est actualis notitia, et aeque declarativam realiter sicut est illa notitia actualis quae est verbum. Declarat ergo formaliter Pater omnia se ipso, sicut Filius formaliter omnia se ipso et Spiritus Sanctus omnia se ipso declarant. Declarant ergo Pater et Filius Spiritu Sancto principiative, licet isti modi accipiendi declarare - formaliter et principiative non sint ita usitati sicut illi quibus Verbum dicitur declarare formaliter et Pater principiative Verbo ; et ratio maioris usitationis istorum verborum est propriatio notitiae actualis ad Verbum.
- Ad quaestionem tunc secundam concedo partem quaestionis negativam, propter rationem Augustini VII De Trinitate cap. 4.
- Ad argumentum in oppositum dico quod Anselmus accipit ibi dicere mere essentialiter, pro actualiter intelligere, sicut expresse vult cap. illo, ubi dicit quod sunt unus dicens sicut unus intelligens, et licet quilibet dicat et quemlibet, tamen sunt unus in ratione dicentis et dicti sicut sunt unus intelligens et unum intellectum. Iste modus est valde extensivus huius quod est dicere, quia nec significat illam relationem originis, nec connotat eam, sicut nec intelligere vel sapere ; et hoc modo non dicit Augustinus quod Pater dicit Verbo.
- Sed quomodo conceditur quod Spiritus Sanctus dicit Verbum ?
Respondeo : sicut intelligit Verbum. Sed non pro exprimere ; nec pro declarare, nisi accipiatur formaliter, quia Spiritus Sanctus declarat formaliter omne declarabile ; non autem pro declarare principiative, nisi forte respectu creaturae, quia loquendo de manifestatione creaturae, illam efficit tota Trinitas. Et quia absolute super manifestationem formalem Verbi - non comparando ad creaturam - Spiritus Sanctus non habet aliquam rationem principii (quia non dat Verbo illud quo formaliter est manifestativum), ideo non videtur aliquo modo concedendum. Nec Anselmus dicit quod Spiritus Sanctus dicit Verbo, licet videat omnia in Verbo : ita etiam beatus quilibet videt omnia in Verbo, et quaelibet persona videt in qualibet (secundum Augustinum XV De Trinitate cap. 14), sed dicere Verbo videtur importare aliquam auctoritatem dicentis Verbo respectu Verbi in quantum est declarativum formaliter.
- Ad primam quaestionem, de Spiritu Sancto, procedendum est eodem modo ut in praecedente quaestione processum est. Et primo de voluntate nostra : Ubi dico quod amor in nobis, ut productus est, habet ad voluntatem, ut producentem, relationem secundi modi, et illa forte est mutua. Habet etiam aliam relationem, ad obiectum, pertinentem ad tertium modum relativorum, - et illa non est mutua, quia sicut scientia refertur ad scibile et non e converso, ita amor ad amabile et non e converso ; et sicut amor habet formaliter habitudinem aliquam ad obiectum, ita illud quod producit amorem posset denominari ab illa habitudine, si esset verbum impositum hoc significans active.
- Ita dico in divinis, quod Spiritus Sanctus ex vi productionis suae - non quidem proprie sed appropriate - est amor omnis necessario amati, et ideo habet aliquam relationem rationis formaliter ad sic amatum ; producens autem ipsum potest denominari ab eadem habitudine quasi principiative, et illa habitudo ut principiative denominans, importatur per hoc verbum diligere, quando dicuntur Pater et Filius diligere se Spiritu Sancto : hoc quippe est Patrem et Filium producere Amorem qui est Patris et Filii, sicut Patrem dicere se Verbo est producere Verbum, quod est declarans ipsum Patrem.
- Ad primum argumentum dico quod nec mere essentialiter nec mere notionaliter tenetur, sed connotat notionem (scilicet productionem Spiritus Sancti), et significat illam habitudinem consequentem Spiritum Sanctum ad illud amatum (non quidem formaliter, sed principiative) ; et ratione illius habitudinis consequentis, essentiale est quantum ad terminum illius habitudinis, quia terminus ille non tantum est Spiritus Sanctus, sed omne necessario amabile, - et quoad illud fit conversio, non autem quantum ad notionale connotatum (per hoc patet ad secundum). Et istud potest manifestari in exemplo de dicere, quod eo modo quo conceditur Patrem dicere Verbo, non est dicere neque mere essentiale neque mere notionale, sed connotat notionale (scilicet gignitionem), et importat habitudinem declarativi quae est ad omne declarabile ; simile huius (licet non ita perfecte) potest haberi in hoc quod est mitti, quod connotat in divinis processionem, licet significet principaliter effectum temporalem : et quantum ad illud quod significat, tota Trinitas operatur effectum illum, - sed quantum ad notionem illam, non respicit totam Trinitatem in ratione principii (Filius enim potest mitti, licet non sit a Spiritu Sancto).
- Ad tertium. Licet posset fieri vis in ista propositione, quod ly se potest construi retransitive vel reciproce (de qua duplici constructione habetur ab illo Petro Eliae Super Priscianum Constructionis, - et patet in illo sophismate isti pugnant ut vincant se), et videretur secundum aliquos magis concedenda propositio prout ly se construitur retransitive quam reciproce, pro eo quod Spiritus Sanctus secundum eos spiratur a Patre et Filio voluntate concordi (in quantum scilicet Pater impendit amorem Filio et Filius rependit, secundum Richardum De Trinitate), tamen dicendo consequenter his quae dicta sunt distinctione XII de ista materia, quod Pater et Filius spirant formaliter voluntate in quantum una est (non autem ipsa relatio concordiae Patris ad Filium, et e converso, est formalis ratio spirandi, quia non videtur quod Pater et Filius in quantum habent respectum originis ad Spiritum Sanctum habeant mutuam relationem ad invicem : tunc enim non haberent tantum mutuam relationem originis paternitatis et filiationis ; et hoc, inquam, dicendo quod licet habendo unam voluntatem concordent in ea formaliter, tamen concordia non est per se ratio sed voluntas una, - et quod fecunditas plena sit in una sicut in duabus ; ideo tamen duo spirant, quia praeintelligitur illa fecunditas una esse in duobus antequam habeant terminum), potest concedi quod eadem est veritas accipiendo ly se sic vel sic ; et tunc concedo consequens, quod Pater diliget se Spiritu Sancto. Et cum dicis diligit se in primo signo originis, verum est, - sed tunc diligit se voluntate ut in ipso est formaliter ; spirando autem Spiritum Sanctum, qui necessario est amor eius, diligit se Spiritu Sancto quasi principiative, - quo modo etiam diligit Filius se Spiritu Sancto.
- Ad ultimum dico quod non oportet concedere Patrem et Filium diligere creaturam Spiritu Sancto sicut diligunt se Spiritu Sancto, quia iste modus diligendi - ut sumitur principiative - videtur esse primo illius termini dilectionis cuius ipsa dilectio est formaliter, ex hoc quod est principiata : sic enim diligere obiectum, est principiare amorem, qui - ut principiatus - est formaliter illius obiecti ; Spiritus autem Sanctus ex vi principiationis suae neque primoneque concomitanter est amor creaturae, quia creatura tantum contingenter amatur a Deo. Licet autem ex vi productionis suae primo sit amor essentiae, tamen concomitanter potest dici amor Filii, quia illae personae sunt in natura primo amata ex necessitate illius naturae ; et ideo posset concedi quod Pater non diligit creaturam Spiritu Sancto eo modo quo Filium, quia non producit amorem qui ex vi productionis sit amor creaturae, immo completa productione necessaria illius amoris, adhuc est contingentia illius amoris ut sit creaturae, - et hoc est in potestate non tantum producentis hunc amorem, sed illius amoris producti, quia ita contingenter amat Spiritus Sanctus creaturam sicut Pater et Filius.
