Distinctio XXXI — Livre I — Jean Duns Scot - Ordinatio
Jean Duns Scot - Ordinatio - Livre I
DISTINCTIO XXXI
Quaestio Unica
- Circa distinctionem trigesimam primam quaero utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo.
Quod non : Augustinus V De Trinitate cap. 7 : Quaerimus, secundum quid aequalis sit Patri Filius ? Non secundum hoc quod ad Patrem dicitur, Filius est aequalis Patri ; restat ergo ut secundum illud quod ad se dicitur, sit aequalis ; et infert : restat ergo ut secundum substantiam sit aequalis. Ergo aequalitas non dicitur ibi secundum relationem.
- Praeterea, forma eiusdem speciei non numeratur nisi per materiam ; probatio : omnis forma separata a materia, habet totam speciem, secundum aliquos. Ergo aequalitas in divinis, cum sit forma eiusdem rationis et sine materia, non plurificatur nec distinguitur : ergo non est alia aequalitas in Patre et in Filio, et per consequens non est realis in Patre, quia tunc requireret relationem distinctam correspondentem in Filio.
- Praeterea, si in Patre est aequalitas alia ab aequalitate quae est in Filio, pari ratione et ab aequalitate quae est in Spiritu Sancto, et tunc aequalitati in Filio et aequalitati quae est in Spiritu Sancto correspondebit alia et alia aequalitas in Patre, quia correlativa commultiplicantur, ergo in Patre erunt duae aequalitates, quod videtur inconveniens.
- Praeterea, si illae sint relationes reales, ergo aeque realiter sunt distinctae sicut relationes originis, - et per consequens ita possent constituere personas divinas sicut et illae originis ; et si possunt constituere, ergo constituunt, quia non est ibi potentia sine actu.
- Oppositum : Hilarius III De Trinitate : Similitudo sibi ipsi non est.
- Ad quaestionem. Videtur dicendum quod ad relationem realem tria sufficiunt : primo, quod fundamentum sit reale et terminus realis ; et secundo, quod extremorum sit distinctio realis ; et tertio, quod ex natura extremorum sequatur ipsa talis relatio absque opere alterius potentiae, comparantis unum extremum alteri.
- Quantum ad primam condicionem relationis realis, negatur hic esse fundamentum, quia dicitur quod magnitudo transit in essentiam (secundum Augustinum, in multis locis), et ita non manet sub ratione magnitudinis nisi secundum rationem.
- Sed contra istud : Essentia divina ut est primum obiectum intellectus divini, visa prima cognitione intuitiva, ante omnem negotiationem est obiectum beatificum illius intellectus, quia ille non beatificatur per actum negotiativum ; igitur ex se, absque omni negotiatione intellectus, est formaliter infinita, quia nihil beatificat nisi formaliter infinitum. Ergo est ibi magnitudo virtutis - immo infinitas magnitudinis - ex natura rei.
- Item, intellectus antequam intelligatur aliquid intelligere vel negotiari est comprehensivus istius essentiae ut primi obiecti, et ex hoc - negotiativus circa illud - potest omnes rationes reducere in actum quae possunt circa illam essentiam considerari ; ergo ex natura rei ille intellectus est infinitus, - ergo et essentia, in qua fundatur.
- Praeterea, ratio eorum non valet, quia licet quantitas molis dicat aliquid additum naturae subiecti, et ideo ipsa non possit manere sub ratione sua formali et transire in essentiam secundum identitatem, - tamen magnitudo virtutis in omni ente transit in illud cuius est per identitatem, etiam in creatura.
Probatio : si enim angelus habet aliquam magnitudinem virtutis (de qua dicit Augustinus VI Trinitatis cap. 7 : In his quae non sunt magna mole, hoc est maius esse quod melius), si ista perfectionabilis magnitudo non sit idem essentiae, circumscribatur ab ipsa essentia. Ipsa essentia remanente, quaero quem gradum perfectionis tenet in entibus ? nihil enim erit nisi aliquem gradum determinatum perfectionis habeat inter entia ; ergo adhuc manet in ipsa essentia magnitudo virtutis, qua dicitur sic vel sic perfectum. Ergo illa quantitas in omnibus transit per identitatem, et manet in omnibus secundum propriam rationem, quia ratio talis quantitatis est dicere modum intrinsecum illius perfectionis cuius est : et ex hoc quod dicit modum, manet, - ex hoc autem quod dicit intrinsecum, per identitatem transit in essentiam cuius est.
- Dico ergo quod hic est fundamentum aequalitatis reale et ex natura rei, non tantum remotum, quod est essentia, - sed propinquum, quod est magnitudo sive specialiter infinitas. Et hoc probatur per omnes rationes quae fiunt ad ostendendum essentiam primi esse infinitam : illae quippe omnes concludunt quod ex natura rei ipsa sit infinita, nam quaecumque dependent ad ipsam sive ut primam in ratione principii effectivi, sive principii finalis, sive in ratione eminentis et mensurantis et participati (quae viae tactae sunt supra distinctione II) - omnia, inquam, dependent ad ipsam secundum illud quod ipsa est ex natura rei, circumscripto omni actu intellectus, quia nulla dependentia effectus finiti est ad aliquid sub ratione formali entis rationis, sicut probari potest per rationes factas distinctione XIII contra opinionem sextam. Est etiam hic ex natura rei illud quod ponitur fundamentum proximum aequalitatis sive ratio fundandi, scilicet unitas, quia secundum Damascenum cap. 8 : Illic (scilicet in Deo) commune et unum re consideratur ; non sic in creaturis, sed commune ibi est unum intellectu tantum.
- Secundum sic, scilicet quod illa relatio requirit extrema distincta realiter : Patet per Hilarium, ut dictum est opponendo.
- Et per Augustinum VI De Trinitate cap. 9 : In Filio - inquit - est prima aequalitas. Quod non esset verum, si aliqua persona posset dici aequalis ad se ; tunc enim Pater prius esset aequalis. Sed quia aequalitas non potest intelligi sine distinctione, et prima distinctio est producto Filio, ideo est ibi prima aequalitas in eo, - terminative et quasi subiective accipiendo illam aequalitatem, qua Filius est aequalis Patri.
- Hoc etiam probatur per hoc quod relationes originis ponuntur reales, et tamen non praeexigunt distinctionem extremorum, sed quasi formaliter causant eam ; istae autem relationes illam distinctionem quasi causatam per relationes originis praesupponunt, sicut communiter ponitur quod istae non possunt pullulare in essentia nisi iam praeexsistentibus relationibus originis in ea ; ergo istae magis videntur requirere distincta extrema quam relationes originis, vel saltem non minus.
- Et si obicias quod istae non sunt alterius rationis sicut illae originis, - hoc non concludit nisi quod non distinguuntur specie ; in creaturis autem non tantum relationes suppositionis et superpositionis sunt reales, ubi extrema differunt specie, - sed etiam relationes communes sunt reales, ubi extrema differunt tantum numero ; ergo hic sufficit distinctio numeralis realis in extremis, ad realitatem relationum communium, sicut ad distinctionem relationum originis, quae quasi specie differunt.
- Quantum ad tertium articulum, - videtur quod ista relatio consequatur personas ex natura rei, sine omni comparatione per aliquam potentiam extrinsecam comparantem : Quia enim Pater generando communicat Filio perfecte essentiam suam, ideo communicat sibi eandem magnitudinem infinitam, - sicut dicit Augustinus Contra Maximinum libro III cap. 18 : si dicis - inquit - eo ipso Pater est maior Filio quia Pater genuit, cito respondebo : immo, ideo non est Pater maior Filio, quia aequalem genuit. Non videtur ergo aliqua ratio esse, quare aequalitas Patris ad Filium non debeat poni relatio realis.
- Consimiliter potest dici de similitudine. Et - sicut in creaturis - est duplex similitudo : scilicet essentialis, secundum differentiam specificam, - et accidentalis, secundum qualitatem aliquam accidentalem. Et licet prima negetur in proposito (quia Deus non habet aliquam differentiam specificam), tamen, quia - si illud quod est in differentia specifica in creatura esset tota essentia individui - nihil minus esset forma respectu individui (ideo nihil minus relatio similitudinis quam modo), ideo videtur proprie posse concedi ibi similitudo secundum essentiam (non in quantum quid, sed in quantum est actus et quasi forma, qua personae sunt Deus), et etiam similitudo secundum attributa omnia, quae sunt quasi proprietates huius naturae (sicut dicit Damascenus cap. 4 : Quae circa naturam sunt, dicunt) : et tunc, sicut ex natura rei est fundamentum aequalitatis et distinctio realis extremorum (et ista relatio sine operatione intellectus), ita de similitudine.
- De identitate etiam dici potest quod ipsa dupliciter accipitur in divinis : uno modo eiusdem personae ad se, sicut Pater est idem sibi, - alio modo unius personae ad alteram, sicut Pater est idem Filio et e converso. De prima identitate, alias. De secunda potest dici - sicut de aliis - quod est realis, quia ibi est vera unitas ex natura rei et sufficiens distinctio extremorum, nec videtur necessaria comparatio intellectus ad esse huius identitatis. Et si identitas eiusdem suppositi ad se in creaturis sit relatio rationis tantum, tunc numquam est vera et perfecta identitas nisi in Deo tantum : nam Socratis ad se non est perfecta identitas, quia rationis tantum, - et ita omnis talis est secundum quid ; nec Socratis ad Platonem est perfecta identitas, quia non fundatur in perfecta unitate. Hic autem Patris ad Filium est perfecta identitas quantum ad fundamentum, quia Patris ad Filium est perfecta unitas, - et realis identitas, quia realis distinctio et sufficiens extremorum.
- Sed de aequalitate sunt duo dubia : Primo enim videtur quod non sit relatio distincta ab identitate et similitudine, quia (sicut dictum est alias) infinitum non est speciale attributum, sed dicit modum intrinsecum cuiuslibet attributi, - et pari ratione magnum, quod quasi dicit indistincte quod infinitum dicit distincte : ergo magnitudo essentiae non distinguitur ab essentia (nec illa distinctione quae est inter attributa), et tunc aequalitas secundum istam magnitudinem non distinguitur ab identitate, quae est secundum essentiam ; similiter, magnitudo non distinguitur a sapientia, illa distinctione quae est inter attributa, - ergo aequalitas secundum magnitudinem sapientiae non distinguitur a similitudine secundum sapientiam. Omnis autem magnitudo vel est essentiae, secundum quam est identitas, - vel attributi, secundum quod est similitudo ; ergo nulla aequalitas videtur in divinis esse distincta ab identitate et similitudine.
- Praeterea, si etiam quodlibet attributum habet suam magnitudinem propriam, secundum quamlibet videtur fundari aequalitas, ergo tot erunt aequalitates personarum, quot sunt attributa.
- Ad primum potest concedi quod - sicut in creaturis - potest ; esse similitudo sine aequalitate (sicut remissum album est simile intenso albo, licet non perfecte), non autem e converso, in forma illa qua aliqua nata sunt assimilari ; et per hoc, comparando aliqua in forma secundum quam nata est esse similitudo, aequalitas videtur quasi determinare similitudinem et fundamentum similitudinis. Ita potest concedi hic quod aequalitas non ita distinguitur ab identitate et similitudine sicut illa inter se, sed quod ipsa dicat modum proprium fundamenti utriusque illarum duarum relationum, et quasi etiam modum proprium utriusque relationis, - quod scilicet tam identitas quam similitudo sit perfecta : quia si per impossibile Pater haberet deitatem maiorem et Filius minorem, esset aliqua identitas, sed quia fundamentum identitatis non haberet eandem magnitudinem, non esset identitas perfecta, nec cum aequalitate ; similiter, si per impossibile Pater haberet maiorem scientiam et Filius minorem, essent aliquo modo similes, sed quia deficeret modus ille fundamenti - scilicet magnitudo perfecta ideo non esset similitudo perfecta. Nunc autem magnitudo, quae est quasi modus fundamenti identitatis et similitudinis, fundat aequalitatem, quae est quasi modus similitudinis et identitatis, quia dicit utramque illarum ut perfectam.
- Ad secundum potest concedi quia quot sunt perfectiones in Deo simpliciter, tot et magnitudines et tot aequalitates ; sicut tamen omnes illae sunt simpliciter una res, ita et aequalitates secundum eas sunt simpliciter una res. Et ex hoc patet quomodo Magister bene assignavit - distinctione XIX - aequalitatem perfectam in tribus (secundum Augustinum De fide ad Petrum cap. 2), scilicet magnitudine, potentia et aeternitate : per magnitudinem quidem intelligitur aequalitas in omnibus attributis (accipiendo magnitudinem non pro aliquo attributo distincto, sed ut est commune magnitudini cuiuslibet attributi), et per potentiam notantur esse aequales ad obiecta extra, et per aeternitatem notatur aequalitas esse in eis quasi secundum durationem. Aequalitas autem secundum quantitatem discretam non quaeritur ibi, quantitatibus vero continuis in creaturis - quae sunt quantitas permanens et successiva - correspondent ibi magnitudo et aeternitas.
- Ad primum argumentum dico quod album et album dicuntur similia secundum albedinem, et hoc prout ly secundum notat suum determinabile esse proximum fundamentum relationis ; dicuntur autem esse similia similitudine formaliter. Ita dico quod Pater et Filius sunt aequales secundum essentiam ut secundum fundamentum proximum, quia istae relationes communes fundantur super aliquid ut commune est ; nihil autem est unum in personis, nisi essentia vel essentiale.
- Contra istam solutionem arguitur multipliciter : Primo, quia pari ratione videtur in Deo unica aequalitas, sicut unica paternitas : tum quia aeque adaequatur utraque relatio suo fundamento ; tum quia quidlibet in Deo unius rationis est unicum, - alioquin non esset de se summe unum, sed alio ens secundum quiditatem, alio hoc ens, et ita potentialitas et compositio ; tum quia eodem modo videtur sequi infinitas in omnibus, quia non erit dare per quid plurificabile determinetur ad certam pluralitatem ; tum quia habens causam unius rationis et rationem unicam receptivam, est unicum, quia nec distinguitur ab agente nec materia, VIII Metaphysicae (similitudo est huiusmodi).
- Item, non tantum sequitur quod sint sex aequalitates in tribus personis, immo quaelibet persona est aequalis duabus et e converso, - et non eadem aequalitate qua uni, quia non idem extremum ; immo quaelibet est aequalis tribus, quia VIII Trinitatis 1 : Non maius aliquid sunt tres quam una (nec minus, patet ; igitur aequale). Et istud ultimum videtur satis ostendere quod non est realis, quia est eiusdem ad se, dummodo non ad se praecise sed cum aliis ; numquam realis est ad se, quantumcumque connumeretur aliis. Quare autem non est ad se praecise, - potest dici, non quia dicit relationem, sed tantum significat unitatem quantitatis ; connotat tamen distinctionem suppositorum, et ideo est ad alterum.
Ulterius : haec aequalitas est aequalis illi aequalitati, et sic in infinitum ; haec etiam est similis illi, et eadem illi quasi specie, et sic iterum in infinitum.
- Ad ista : Ad primum dicitur quod nulla relatio ibi adaequat fundamentum, quia essentia est immediatum fundamentum omnium : cum enim relatio non fundet relationem, et non est nisi essentia et relatio, sequitur.
Ad hoc dicitur quod distincta attributa sunt proxima fundamenta relationum originis, sicut memoria dictionis activae et notitia actualis dictionis passivae ; isti fundamento proximo aequatur una relatio originis.
- Aliter dicitur ad primum quod in creaturis relationes disquiparantiae requirunt distincta fundamenta (quia illae differunt specie), relationes communes non : ideo illa disquiparantiae sic adaequat, quod non est idem fundamentum oppositae relationis ; non sic in communibus. Ad propositum patet.
- Sed data ista responsione, quare est tantum unica paternitas ? quia licet fundamentum eius proximum non sit oppositae relationis (quae quasi differt specie), tamen quare haec paternitas adaequat, et haec aequalitas non adaequat suum ?
Responsio : nulla relatio communis unica potest adaequare, quia oportet oppositam habere idem fundamentum ; aliqua disquiparantiae potest.
- Contra : quare necessario adaequat haec paternitas ?
Responsio : nihil unius rationis plurificatur nisi quasi praeintelligantur aliqua alterius rationis, quae causaliter necessario requirantur ad eius plurificationem ; ideo paternitas non potest plurificari, quia non praeexigit talia alterius rationis (quae sint quasi causa plurificationis eius), - aequalitas potest, quia praeexigit relationes constituentes personas, ex quarum personarum distinctione distinguuntur aequalitates. Probatur : per quid est a aliud a b ? Si per aliquid alterius rationis in eis, vel causaliter, habetur propositum ; si non, sed tantum per aliquam eiusdem rationis, quaero iterum per quid illa distinguitur, et sic in infinitum. - Quidquid sit de ista probatione generali, est probatio specialis in Deo : quia alias esset infinitas, quia nihil ibi determinatur ad certam multitudinem per aliquam causam priorem ; ergo tantum per aliquam alterius rationis, quia quidquid unius rationis se habet ad plura, non determinat ad quot talia se extendat (habetur supra distinctione II quaestione 7, in solutione, extra).
- Per istud patet ad tertium ; quare certa pluralitas aequalitatum, sed non esset paternitatum.
- Ad secundum : quidlibet unius rationis in re - non tantum in conceptu - est unicum, concedo. Ad probationem dico quod, in conceptu, non eodem est aequalitas et haec, sed quaelibet in re eodem est aequalitas et haec, - sicut respondetur distinctione VIII de conceptu communi Deo et creaturae, sive re communi (ita etiam distinctione XXIX de principio et distinctione XXIII de relationibus pluribus habentibus conceptum communem).
- Ad quartum : illa propositio potest concedi, et est vera quando una receptiva est tantum in uno recipiente et est forma absoluta ; in relationibus plures sunt in eodem, et necessario plures in extremis oppositis.
- Ad aliud : conceditur sex esse aequalitates alias, inter quam libet personam et duas alias ; sed inter unam et tres, vel duas et duas, conceditur sicut quasi partis numeralis ad quasi totum numerale, - et tunc negatur illa numquam est realis etc. Aliter negatur realis, ubi eadem persona in utroque extremo : non sequitur non maius nec minus, ergo aequale, quia praemissa vera est de Patre respectu Patris, conclusio falsa.
- Ad ultimum, de infinitate aequalitatum, respondetur libro II distinctione I quaestione 4 quae relationes referantur aliis, quae se ipsis.
- Et si obicias quod tunc posset dici Pater secundum essentiam, quia essentia est fundamentum paternitatis (quod tamen non conceditur), licet istud argumentum alias fecerim ad probandum quod relatio originis non sit actus essentiae, tamen tenendo communem viam potest assignari ratio quare secundum essentiam dicitur Pater aequalis Filio et non Pater Filii : quia licet sit fundamentum utriusque, et non distinctum (nec per istam, nec per illam), tamen est fundamentum relationis communis in quantum unum, - non autem in quantum unum est fundamentum relationis originis, licet sit unum ; et quia essentia ut essentia non accipitur ibi nisi prout est unum formaliter in tribus, ideo dicitur Pater aequalis esse secundum essentiam, propter hoc quod essentia ut una est proximum fundamentum istius relationis. Non autem dicitur secundum deitatem esse Pater, quia deitas ut una non est ratio fundamenti huius, ita quod unitas sit ratio fundandi, sicut notaretur si diceretur secundum deitatem esse Pater : quia ubicumque relatio est actus fundamenti, ibi suppositum potest dici ad alterum secundum illud fundamentum sicut Socrates secundum albedinem est similis, ignis calore calefacit, lapis secundum quiditatem lapidis est mensura notitiae de lapide ; haec autem non conceditur Pater deitate est Pater, vel secundum deitatem ; ergo etc.
- Sed ita videtur posse argui quod nec secundum deitatem sit aequalis, quia ista relatio non est actus fundamenti.
Responsio : ubi relatio est actus fundamenti, ibi secundum fundamentum dicitur aliquid ad alterum (hanc accepi), sed non concedo e converso quod ubicumque aliquid dicitur ad alterum secundum fundamentum, quod ibi relatio sit actus fundamenti, - quia universaliter tale secundum est nota causae inhaerentiae per se secundo modo, non primo. Et bene actuatio fundamenti per relationem concludit fundamentum esse causam inhaerentiae relationis ipsi supposito (causam, inquam, per se secundo modo), non autem e converso, quia esse per se fundamentum quandoque sufficit ad esse per se causam inhaerentiae relationis ipsi supposito absque hoc quod relatio actuet, licet quandoque non sufficiat, quia tunc Pater secundum essentiam esset Pater.
- Sed saltem, quae est ratio dissimilitudinis hic, quod relatio communis dicitur inesse secundum essentiam, propria sive originis non, - cum neutra sit magis actus quam alia ? In creaturis utraque est actus, et utraque dicitur inesse secundum fundamentum : tam enim calidum secundum calorem est calefactivum quam secundum calorem est simile !
- Ad secundum dico quod maior propositio est falsa, immo ubi forma distinguitur in materia et cum materia, materia non est ratio principalis huius distinctionis, quia in quacumque distinctione illud est principalis ratio distinguendi quod est ratio principalis essendi in illo esse (de hoc alias, in quaestione De individuatione).
- Ad tertium : videtur concedendum quod in Patre sit alia aequalitas ad Filium et alia ad Spiritum Sanctum, sicut si Pater genuisset Spiritum Sanctum, esset in eo alia paternitas ad Filium et alia ad Spiritum Sanctum, - et de isto dicto, generaliter erit sermo in III libro utrum in uno, relato ad plura, sint plures relationes.
- Ad quartum : videtur difficile argumentum illis qui ponunt personas esse relativas (sicut argutum fuit contra eos distinctione XXVI, pro opinione tertia), tamen tenendo communem viam oportet dicere quod prius pullulant in essentia relationes originis quam communes, et illae primo pullulantes distinguunt et constituunt personas, - non autem illae communes, quia sunt quasi adventiciae personis (sicut ponitur quod spiratio actio nullam personam constituit, quia intelligitur quasi advenire Patri et Filio iam constitutis in esse personali) ; prima enim ibi pullulantia quae possunt personaliter distinguere, distinguunt personaliter et constituunt.
