Distinctio XXXVII-XXXVIII — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIONES XXXVII et XXXVIII
Sed iam distributio Decalogi...
Circa istam Dist. 37 et sequentem, quaeritur primo :
QUAESTIO I
Utrum omnia praecepta Decalogi sint de lege naturae.
Et videtur quod non.
Quia in his quae sunt a lege naturae, non cadit dispensatio, etiam apud Deum ; sed in aliquibus praeceptis Decalogi Deus dispensat ; ergo non omnia praecepta Decalogi sunt de lege naturae. Maior patet, quia quae sunt de lege naturae, vel sunt principia necessaria nota ex terminis, vel sunt conclusiones quae necessario sequuntur ex illis principiis, et per consequens in eis non cadit dispensatio. Probatur minor in duobus casibus. Primo, quando Deus praecepit Abrahae ut immolaret filium suum, quod erat contra illud praeceptum : non occides. Secundo, quando Deus praecepit filiis Israel ut acciperent ab Aegyptiis vasa aurea et argentea, quod est contra illud praeceptum : non furtum facies.
Contra.
In decretis dicitur Dist. I : Ius naturale est quod continetur in lege et Evangelio.
Respondeo.
In ista quaestione sunt tria videnda. Primo, quae et quot sunt praecepta Decalogi. Secundo, qualiter praecepta Decalogi erant distincta in tabulis. Tertio, si omnia praecepta Decalogi sint de lege naturae.
Quantum ad primum dico quod praecepta Decalogi sunt decem, quorum ratio et sufficientia sic accipitur : nam sicut legislator ad duo principaliter intendit, primo ut subditi ordinentur ad principem, secundo ut ordinentur ad se invicem, consimiliter praecepta Decalogi aut ordinantur ad Deum, aut ad proximum. Si ordinantur ad Deum hoc potest esse tripliciter quia aut ordinantur ad Deum in corde, aut in ore, aut in opere. Si in corde, tunc habetur illud praeceptum : non habebis deos alienos. Si in ore, tunc habetur illud praeceptum : non assumes nomen Dei tui in vanum. Si in opere, tunc habetur illud praeceptum : memento ut diem sabbati sanctifices. Vel possunt distingui ista tria praecepta secundum Magistrum sic : primum praeceptum pertinet ad Patrem in quo est auctoritas. Secundum ad Filium in quo est aequalitas. Tertium ad Spiritum Sanctum in quo est utriusque communitas. Si autem praecepta ordinant hominem ad proximum, hoc potest esse dupliciter quia vel per exhibitionem beneficii, vel propter fugam nocumenti. Si primo modo tunc ponitur hoc praeceptum : honora patrem tuum et matrem tuam. Si secundo modo, hoc potest esse tripliciter ; vel quia est contra nocumentum operis, vel contra nocumentum oris, vel contra nocumentum cordis. Si praeceptum est contra nocumentum operis, hoc contingit tripliciter, quia vel est contra nocumentum operis in propriam personam proximi, tunc datur hoc praeceptum : non occides. Vel est contra nocumentum operis in personam coniunctam, et tunc datur hoc praeceptum : non moechaberis. Vel est contra nocumentum operis in re utili, tunc datur illud praeceptum : non furtum facies. Si autem praeceptum ordinat hominem ad proximum contra nocumentum oris, tunc datur hoc praeceptum : non falsum testimonium dices. Si autem praeceptum ordinat hominem ad proximum contra nocumentum cordis, hoc contingit dupliciter sicut sunt duo quae possunt corde concupisci, puta res delectabilis vel res utilis. Si est res delectabilis datur hoc praeceptum : non concupiscas uxorem proximi tui. Si autem est res utilis datur hoc praeceptum : non concupiscas res proximi tui, non servum, non ancillam, etc.
Quantum ad secundum articulum sunt tres modi dicendi. Unus Iosephi qui dicit quod quinque praecepta erant in prima tabula et quinque in secunda. Alius modus dicendi est Origenis qui dicit quod quatuor praecepta erant in prima tabula et sex in secunda. Tertius modus dicendi est Augustini qui dicit quod tria praecepta erant in prima tabula scilicet : non habebis deos alienos, non assumes nomen Dei tui in vanum et memento ut diem sabbati sanctifices. Reliqua autem septem erant in secunda tabula, et hic modus Augustini communiter a doctoribus tenetur.
Quantum ad tertium articulum sunt duae opiniones. Una indistincte dicit quod omnia praecepta Decalogi sunt de lege naturae, quia omnia talia praecepta, aut sunt sicut quaedam principia prac- tica nota ex terminis, vel sicut conclusiones quae necessario sequuntur ex illis, et hoc quia omnia praecepta aut sunt imperata, aut prohibita ; praecepta autem quae sunt imperata habent bonitatem formalem, praecepta vero prohibita habent in obiectis malitiam formalem.
Alia est opinio quae dicit quod aliquid esse de lege naturae potest intelligi dupliciter. Uno modo tanquam principia practica nota ex terminis, vel tanquam conclusiones necessario sequentes ex illis, et haec dicuntur strictissime esse de lege naturae in quibus non cadit dispensatio, quia tunc fieret licitum illud quod de natura rei et ex se esset illicitum.
Alio modo dicitur aliquid esse de lege naturae pro eo quod sunt consona dictamine legis naturae, et in eis cadit dispensatio.
Ad propositum ergo dicitur quod praecepta tabulae primae sunt de lege naturae ad minus duo prima, quae sunt negativa, quia de tertio est dubium cum in illo sit dispensatum, quia sanctificatio sabbati est secundum ritum Iudaeorum, quae secundum ritum Christianorum hodie non tenetur, quia illa sanctificatio translata est in diem Dominicum. Praecepta autem secundae tabulae sunt de lege naturae secundo modo.
Ex ista opinione patet ad principale, quia arguit de praeceptis secundae tabulae in quibus cadit dispensatio.
Ad argumentum autem contrarium, dico quod Gratianus in decretis loquitur de lege naturae large, ut sumitur lex naturae secundo modo, et non stricte.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum omne mendacium sit peccatum.
Et videtur quod non, quia mentiri est contra mentem ire vel dicere ; sed aliquis potest dicere contra mentem, et tamen non peccat ; ergo non omne mendacium est peccatum. Probatio minoris : non enim est verisimile quod Abraham, exercendo praeceptum Domini in immolatione filii, peccaret, et tamen dixit contra mentem, quia dixit pueris suis ; expectate hic, ego autem et puer meus usque illuc properantes, revertemur ad vos, et tamen non intendebat reverti cum puero quia debebat eum immolare.
Contra.
In Psal. : Perdes omnes qui loquuntur mendacium.
In quaestione sunt duo videnda.
Primo, si omne mendacium sit peccatum.
Secundo, si omne mendacium sit peccatum mortale.
Quantum ad primum, dico quod omne mendacium est peccatum, quia quicunque facit alteri quod sibi non vult fieri, peccat ; sed qui mentitur facit alteri quod sibi non vult fieri ; ergo. Minor probatur, quia qui facit alteri quod sibi non vult fieri, facit contra generale praeceptum de dilectione proximi : diliges proximum sicut teipsum.
Praeterea, quicunque abutitur aliqua re, peccat ; sed qui mentitur abutitur vocibus seu verbis, quae sunt ad signandum interiorem animi conceptum uno modo, ut visum est Lib. I dist. 8 q.1 ; ergo qui mentitur peccat.
Praeterea, alii probant idem sic : quicunque vadit contra primam veritatem, quae est Deus, peccat ; sed qui mentitur vadit contra primam veritatem ; ergo.
Praeterea, actus transiens super materiam indebitam est malus ; sed mendacium est actus transiens super materiam indebitam ; ergo est malus et per consequens peccatum.
Quantum ad secundum articulum, scilicet si omne mendacium est peccatum est sciendum quod Augustinus in Lib. de mendacio ponit octo genera mendaciorum, tamen, sicut ponit Magister in littera, omnia possunt reduci ad tria, scilicet ad mendacium officiosum, iocosum et perniciosum. Dicitur autem mendacium officiosum, quando aliquis mentitur pro utilitate alicuius sine damno alterius. Dicitur vero mendacium iocosum, quando quis recitat historias vel fabulas, in quibus recitans non intendit decipere nec audiens decipitur. Dicitur autem mendacium perniciosum, quando semper laedit.
Ad propositum ergo dicuntur duae conclusiones.
Prima est quod mendacium officiosum et iocosum non sunt peccata mortalia viris imperfectis, quia quod non est contra charitatem Dei vel dilectionem proximi non est peccatum mortale ; sed mendacia praedicta non sunt contra charitatem vel dilectionem Dei et proximi ; ergo.
Secunda conclusio est quod mendacium perniciosum semper est peccatum mortale, quia quod est contra charitatem Dei et proximi est peccatum mortale ; sed mendacium perniciosum est huiusmodi ; ergo.
Sed restat hic unum dubium : si mendacium iocosum et officiosum sint peccata mortalia in viris perfectis, puta religiosis et praelatis. Et dicunt aliqui quod sic, quia in hoc faciunt statum suum vilescere ne credatur eis, et per consequens ea quae dicuntur ab eis exponuntur derisioni.
Contra hoc obicitur, quia quod in uno est veniale, in altero non est mortale nisi obligetur ad illud ex voto ; sed viri perfecti non obligantur ex voto ad non mentiendum iocose ; ergo cum in aliis hoc sit veniale, eis non erit mortale.
Ideo dicitur secundum alios, distinguendo de persona perfecta, quia est quaedam perfecta in statu perfectionis perficienda sicut praelatus, et quaedam in statu perfectionis acquirenda sicut religiosus.
De primo potest concedi quod exercendo actus qui competunt sibi ratione talis perfectionis et status, puta docere et praedicare, mendacium esset in eo peccatum mortale, quia ex hoc auferetur utilitas et soliditas doctrinae quam praedicat, iuxta illud Augustini ad Hieron. : si ad scripturas sacras admissa fuerint quaecunque mendacia iocosa, nihil in eis remanet soliditatis.
Si autem loquamur de persona quae habet statum perfectionis acquirenda non exercenda, videtur aliud dicendum, quia talis non videtur obligatus plus quam caeteri, nisi ad ea quae vovit. Non enim assumpsit statum curae pastoralis, ideo si non exercet actus perfectionis, cu- iusmodi est docere et pnedicare, non videtur peccare mortaliter in mendacio iocoso vel officioso, nisi forte propter scandalum, quia imperfecti magis possunt scandalizari de mendacio huius personae, quam de mendacio personae communis.
Ad argumentum principale dicendum quod Abraham non dixit ibi contra mentem, quia sicut recitat Iosephus in lib. Antiquitatum : dum Abraham solus iret cum filio, informavit eum qualiter fuerit miraculose conceptus et qualiter eum, si esset mortuus, miraculose resuscitaret, et hoc Abraham firmissime creditur expectasse, quia non dubitabat de promissione Dei in Isaac, unde credebat eum miraculose resuscitandum et secum reversurum ad pueros suos : sic non dixit aliter quam sentiret in mente.
