Distinctio II — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio II

DISTINCTIO II

Et quia in homine tota natura....

 

Circa istam Dist. 2 quaeritur primo

 

QUAESTIO I

Utrum si homo non peccasset Deus incarnatus fuisset.

 

Videtur quod non

  1. Quia Apostolus ad Galat. 3 dicit quod Deus misit Filium suum ut eos qui sub lege erant redimeret ; sed si non fuisset peccatum non fuisset redemptio ; ergo nec incarnatio.
  2. Praeterea, Anselmus Lib. de concept. Virginis dicit quod ideo Deus factus est homo ut homines redimeret, quod facere non poterat non Deus.
  3. Praeterea, ubi non est infirmitas non oportet ponere medicum ; sed si homo non peccasset non fuisset infirmitas ; ergo non fuisset medicus. Sed Deus incarnatus est noster medicus ; igitur.

 

Contra.

Christus praedestinatus est ab aeterno secundum Apostolum ad Rom. 1. peccatum autem est temporale : sed nullum temporale est causa aeterni ; ergo homo si non peccasset adhuc Deus incarnatus fuisset.

 

In ista quaestione sunt duo articuli secundum quod de eo sunt duae opiniones.

 

Una est Thomae et multorum sequentium eum part. 3 q.1 art.3, quod si homo non peccasset Deus non fuisset incarnatus, quia circa factum Incarnationis debemus tenere quod dicit Scriptura et Doctores Sancti ; sed Doctores sancti et Scriptura dicunt quod si homo non peccasset Deus non fuisset incarnatus ; ergo. Probatio mitioris per Apostolum ad Gal. 3 ut supra. Item, Augustinus in lib. de verbis Domini dicit quod si homo non peccasset, Christus in mundum non venisset. Item, Glossa super 1 Epist. ad Timoth. dicit sic : nulla causa veniendi fuit Christo Domino nostro nisi peccatores salvos facere ; tolle morbos, tolle vulnera, nulla est causa medicinae. Item, Anselmus lib. de Incarnatione Verbi, dicit : quae erat causa incarnationis nisi ut caro quae peccaverat redimeretur. Item, Leo Papa in sermone : si homo non peccasset, creator creatura non fuisset factus.

Praeterea, secundo principaliter sic. Si Deus fuisset incarnatus ante peccatum, aut fuisset propter dignitatem, aut propter necessitatem. Non propter dignitatem, quia nobilior est natura angelica quam humana, et tamen non assumpsit naturam angelicam ; non etiam propter necessitatem, quia si non fuisset peccatum non fuisset miseria nec necessitas.

 

Alia est opinio quam teneo. Si homo non peccasset adhuc Deus incarnatus fuisset. Est tamen sciendum quod de Incarnatione possumus loqui dupliciter, vel quantum ad substantiam incarnationis in se, vel quantum ad finem incarnationis qui est redemptio : unde dico si homo non peccasset Deus incarnatus fuisset, loquendo de substantia incarnationis in se, licet non fuisset incarnatus ut redemptor.

Quod probatur sic : circa factum incarnationis standum est dictis Sanctorum ; sed Sancti dicunt quod si homo non peccasset adhuc Deus incarnatus fuisset ; ergo. Probatio maioris. Nam glossa Bernardi super illud Ionae 3. Si propter me tempestas hic orta est, dicit quod diabolus vidit naturam humanam debere assumi a Deo, et ex invidia excitavit hominem ad peccandum ut Deus carnem vitio vel peccato infectam non assumeret. Et Augustinus 3 de Trinit. dicit quod cum multi essent modi redimendi genus humanum, tamen voluit redimere isto modo ut magis alliceret hominem ad sui amorem ; sed magis allicebatur ad sui amorem si fuisset assumptus in statu innocentiae.

 

Tertio sic : Summum bonum in natura humana non debet esse occasionatum ; sed incarnatio Dei est summum bonum in natura humana ; ergo non debet esse occasionata. Sed incarnatio fuisset occasionata si fuisset facta propter peccatum ; ergo.

Praeterea, homo est compositus ex duplici substantia scilicet intellectuali et sensibili, et secundum utranque est beatificabilis ; sed non potest secundum partem sensitivam beatificari in videndo divinam essentiam ; ergo beatificatur secundum hanc partem videndo Christi humanitatem ; ergo, si Deus non fuisset incarnatus, homo non fuisset quantum ad utranque partem beatificabilis vel perfecte beatus, et hoc est quod dicit Augustinus lib. de spiritu et anima, ipse Deus factus est homo, ut totum hominem in se beatificaret, et pascua inveniret intus et foris, foris pascua in carne Salvatoris, intus, in divinitate Creatoris.

 

Ad primum alterius opinionis, dico quod omnes illae auctoritates negant Deum non fuisse incarnatum ut Redemptorem quod concedo, quia si non fuisset peccatum non fuisset redemptio ; sed non negant Deum non fuisse incarnatum loquendo de substantia incarnationis praecise.

 

Ad secundum, dico quod Deus assumpsit naturam humanam non propter necessitatem miseriae quae ex peccato oritur, ut tu arguis, sed propter necessitatem perfectae beatitudinis, ut ostendebat tertia ratio mea, et pro eo quod summum bonum in natura humana non debet esse occasionatum, sicut ponit secunda ratio.

 

Ad duo principalia patet ex praedictis.

Ad tertium, dico quod non fuisset medicus tollens infirmitatem sed fuisset medicus praeservans ab infirmitate et largiens perfectam felicitatem.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur

Utrum Deus possit assumere naturam rationalem quae non frueretur eo.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia maior est unio hypostatica quam sit unio animae ad Deum per gratiam in gloria ; sed anima non potest uniri Deo per gratiam in gloria quin fruatur eo ; ergo.
  2. Praeterea, idem suppositum non potest esse fruens et non fruens, quia sunt contradictoria ; sed suppositum divinum fruitur ; ergo, si natura assumpta non frueretur, idem suppositum esset fruens et non fruens quod est impossibile : ergo.

 

Contra.

Deus potest assumere naturam irrationalem quia est in potentia obedientiali ; sed ista natura sic assumpta non frueretur Deo ; ergo non sequitur, ex vi unionis, quod natura assumpta fruatur. Ergo potest natura humana assumi et tamen non frui.

 

In ista quaestione sunt duo articuli secundum duas opiniones.

 

Una dicit quod non est possibile quod Deus assumat naturam humanam rationalem et non fruatur eo, quia ubi est obiectum beatitudinis perfecte praesens et potentia disposita, necessario sequitur fruitio ; sed si Deus assumeret naturam rationalem, ibi esset obiectum beatitudinis praesens et potentia disposita ; ergo sequitur fruitio.

Praeterea. Potentiae animae fundantur in essentia animae ; ergo beatitudo animae redundat in potentiis. Sed sic anima assumpta a Deo est beata in essentia ; ergo redundat in potentiis ; sed beatitudo potentiarum dicitur fruitio ; ergo.

Praeterea. Si Deus sic assumeret naturam rationalem et non frueretur eo, tunc talis natura potest mereri vel demereri, et per consequens damnari, et sic homo assumptus a Deo hypostatice potest damnari ; sed hoc videtur inconveniens.

Praeterea, actio est suppositi I Metaph. ; ergo si Deus assumeret humanam naturam quae potest peccare, sequeretur quod Deus posset peccare, quod videtur omnino absurdum.

 

Alia opinio est quod Deus de potentia absoluta posset assumere naturam rationalem quae non frueretur eo. Quod probatur sic : prius potest separari a posteriori ; sed esse est prius operari ; ergo potest separari ab operatione ; Sed assumptio est ad esse, fruitio autem est operatio ; ergo potest esse assumptio naturae et non sequi fruitio.

Praeterea, actiones realiter differentes quae scilicet non sunt ad invicem connexae essentialiter possunt per divinam potentiam separari : sed tales actiones sunt assumptio et fruitio, patet enim in beatis qui fruuntur Deo et tamen non assumuntur ad unitatem hypostaticam ; ergo istae actiones ponunt separari, per consequens potest esse assumptio naturae et non sequitur fruitio.

Praeterea, si ex vi unionis necessario sequitur fruitio cum terminus unionis sit persona, sequitur quod immediatus terminus fruitionis sit persona, quod falsum est.

Praeterea, arguunt aliqui sic : ratio entis est prior ratione boni sicut subiectum est prius passione ; ergo Deus potest manifestare essentiam suam sub ratione entis, non manifestata sub ratione bonitatis. Sed essentia beatificat sub ratione bonitatis ; ergo etc.

Ultimo sic : si necessario sequitur fruitio natura assumpta aut hoc est ratione obiecti aut ratione potentiae. Non ratione obiecti, quia tale obiectum est divina essentia quae nullum actum causat ad extra necessario. Non etiam ratione potentiae, quia voluntas non necessitatur respectu ultimi finis ut clare visi, ut probatur Lib. 2. dist. 24.

 

Ex hoc patet ad primum argumentum alterius opinionis ; cum dicitur : ubi est obiectum praesens et potentia disposita necessario sequitur fruitio, non valet, quia obiectum non necessario causat et voluntas non est potentia naturalis sed libera.

 

Ad secundum, concedo eo modo quo competit essentiae animae beatificari, ita redundat in potentiis ; sed essentia non beatificatur in isto illapsu nisi secundum esse qui non est actus secundus, et ideo non redundat in potentiis fruitio qui est actus secundus.

 

Ad tertium et quartum quae habent eandem difficultatem dicitur dupliciter ; uno modo quod natura illa assumpta quamvis non frueretur, adhuc non peccaret quia esset confirmata in gratia sicut beata Virgo quae fuit confirmata in gratia et nunquam peccavit.

Aliter dicitur quod sicut Deus per communem illapsum est in rebus deformatis et tamen ipse in nullo deformatur, sic Deus per istum illapsum specialem esset in natura deformata et tamen nulla esset deformatio in eo sicut Deus immortalis assumpsit naturam mortalem. Puto tamen quod prima solutio sit melior.

 

 

Ad primum principale, dico quod non valet, quia istae duae uniones qua anima unitur Deo per gratiam et qua natura unitur Deo hypostatice, non sunt eiusdem rationis, et ideo non sequitur : in ista unione est fruitio, ergo in ista.

Ad ultimum dicitur quod contradictoria non possunt dici de eodem secundum idem, sed secundum diversa possunt dici, et sic est in proposito, quia illud suppositum non esset fruens et non fruens secundum idem sed secundum diversas naturas ; diceretur enim fruens secundum divinam naturam et non fruens secundum assumptam, idest natura assumpta esset non fruens.

 

 

QUAESTIO III

Tertio quaeritur

Utrum Deus possit assumere naturam irrationalem.

 

Videtur quod non.

  1. Quia quanto aliqua natura est nobilior tanto est in potentia ad nobiliorem perfectionem ; sed natura rationalis est nobilissima creaturarum ; ergo est in potentia ad nobilissimam perfectionem. Sed nobilissimum quod ponitur in natura rationali est quod sit unita Deo ; ergo hoc non competit naturae irrationali.
  2. Praeterea. Maior unio requirit maiorem dispositionem ; sed ista assumptio est maxima unio ; ergo requirit maximam dispositionem. Sed ista dispositio fit per gratiam cuius natura irrationalis non est capax ; ergo non potest assumi.
  3. Praterea. Impossibile est quod aliquid insit alicui nisi habeat appetitum ad illud ; sed natura irrationalis non habet appetitum ad illam assumptionem ; ergo. Probatio minoris, quia ille appetitus esset frustra cum numquam sit reducturus ad actum.

 

Contra.

Augustinus contra Volusianum, in rebus mirabilibus tota ratio facti est potentia facientis ; sed Deus est potentiae infinitae ; ergo. Praeterea, Deus potuit assumere naturam rationalem, quia est in potentia obedientiali natura irrationalis sicut rationalis ; ergo potuit assumi.

 

In ista quaestione sunt duo articuli secundum duas opiniones.

Una dicit quod Deus non potest assumere naturam irrationalem, quia quod implicat contradictionem non est a Deo factibile, unde 6 Ethic. dicitur quod hoc solo privatur Deus ingenita facere quae facta sunt ; sed ista assumptio implicat contradictionem ; ergo. Probatio minoris quia natura irrationalis assumpta esset personata et non personata, quae contradicunt ; esset enim personata quia ista assumptio esset ad suppositum divinum, in Deo autem persona et suppositum sunt idem realiter. Esset etiam non personata quia persona est intellectualis naturae individua substantia, nunc autem natura irrationalis non est intellectualis.

Praeterea, in omni creatura essentia et potentia proportionantur ; ergo sicut essentia assumitur ad unionem, ita potentia assumitur ad fruitionem ; sed potentia naturae irrationalis non potest assumi ad fruitionem ; ergo nec eius essentia ad unionem.

Praeterea, cui repugnat quod est minus ei repugnat quod est maius ; sed unio beatifica quae est minor unione hypostatica repugnat naturae irrationali ; ergo et unitas hypostatica, et per consequens non potest assumi.

Praeterea, propter communicationem idiomatum dicimus quod Deus est homo et homo est Deus, et haec communicatio idiomatum est quia duae naturae sunt in eodem supposito ; sed si Deus assumeret naturam irrationalem puta lapidem, duae naturae essent in eodem supiposito et posset dici Deus est lapis et lapis est Deus, quod videtur inconveniens.

Praeterea, Augustinus lib. de spiritu et anima dicit quod Deus assumpsit hominem quia est ad imaginem Dei ; sed natura irrationalis non est ad imaginem Dei ; ergo non potest assumi.

 

Alia opinio est quam teneo, quod Deus posset naturam irrationalem assumere. Hoc probatur sic : quod continet perfectionem suppositi creati potest supplere vicem illius ; sed suppositum divinum continet perfectionem cuiuslibet suppositi creati ; ergo potest supplere vicem eius et sic potest supplere vicem suppositi leonis et assumere leonem. Sed haec ratio parum valet, ut ostensum est supra in I. q. huius tertii. Ideo probatur aliter sic : Si Deus non posset assumere naturam irrationalem, aut hoc esset ex parte Dei aut ex parte creaturae. Sed non ex parte Dei, tum quia independens in quantum independens potest terminare dependentiam alterius ad ipsum, tum quia ex hoc nulla ponitur imperfectio in Deo, ut ostensum est supra in I q. huius tertii ; non etiam ex parte creaturae quia illa quae habent uniformem modum vivendi et dependendi possunt eodem modo assumi ; sed natura rationalis et irrationalis habent similem modum dependendi et rationalis potest assumi ; ergo et irrationalis.

Praeterea, corpus mortuum non est natura rationalis ; sed in triduo corpus Christi fuit vere mortuum et tamen vere unitum Deo, quia secundum Damascenum quod semel assumpsit nunquam dimisit ; ergo non repugnat Deo uniri naturae irrationali.

 

Ad primum alterius opinionis negetur minor, et cum dicitur : personatum et non personatum contradicunt, dico quod , verum est si uniformiter accipiantur ; sed si in proposito natura sic assumpta diceretur personata et non personata, diceretur quidem personata extranee sed non personata intranee, et ista non contradicunt.

 

Ad secundum concedo quod essentia et potentia proportionantur ; et cum dicitur essentia non potest assumi ad unionem nisi potentia assumatur ad fruitionem, ista potest negari, ut patet ex praecedenti quaestione.

Aliter ad argumentum dico quod propositio tunc habet veritatem quando potentia assumpta est apta nata frui ; potentia autem irrationalis naturae non est apta nata frui ; igitur.

 

Ad tertium, concedo quod cui repugnat minus eidem repugnat maius, si sunt eiusdem rationis ; sed illae uniones non sunt eiusdem rationis ideo non sequitur : naturae irrationali repugnat unio beatifica, ergo et hypostatica.

 

Ad quartum dicunt aliqui quod sicut dicitur Deus homo et homo Deus propter communicationem idiomatum, ita si Deus assumeret lapidem, Deus diceretur lapis et lapis Deus, quia ita essent hic duae naturae in eodem supposito sicut ibi.

Alii dicunt quod non oportet, quia Deus in triduo uniebatur corpori mortuo et tamen non dicebatur Deus est corpus et corpus est Deus. Accipiatur solutio quae plus placet.

 

Ad ultimum Augustini, dico quod Augustinus loquitur de congruo, quia congruentius est quod Deus assumat naturam rationalem quam irrationalem, sed non negat per hoc a Deo potentiam assumendi quamcunque naturam.

 

Ad primum principale, dico quod quanto aliqua natura est perfectior tanto est in potentia ad nobiliorem perfectionem, loquendo de potentia naturali ; sed hoc non obstante natura irrationalis est per potentiam obedientialem in potentia ad istam perfectionem.

 

Ad secundum, dico quod unio per inhaerentiam requirit dispositionem, et maior unio maiorem dispositionem ; ista autem unio quae est naturae assumptae ad Deum non est per inhaerentiam sed per quendam illapsum specialem.

 

Ad tertium, dico et ad maiorem quod ipsa est vera de eo quod inest per potentiam naturalem.

Aliter potest dici ad maiorem quod natura habet appetitum ad omne id quod potest terminare eius dependentiam, et quia suppositum divinum potest terminare dependentiam cuiuslibet naturae, ideo quaelibet natura si est supposito privata haberet appetitum ad ipsam. Et cum dicitur quod talis appetitus est frustra, nego istud, quia quamvis non sit reductus ad actum est tamen reducibilis.