Distinctio XXXIII — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

Post praedicta de quatuor...

 

Circa istam Dist. 33 quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utram virtutes morales sint subiective in voluntate et in parte rationali.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia Philosophus et Commentator 1 Ethic. ponunt eas in parte irrationali ; ergo.
  2. Praeterea. Philosophus 3 Ethic. ponit temperantiam et fortitudinem in appetitu sensitivo : ergo.
  3. Praeterea, temperantia est in concupiscibili, fortitudo autem in irascibili ; sed irascibile et concupiscibile dicuntur in appetitu sensitivo et non in voluntate ; ergo.

 

Contra.

Virtus est habitus electivus ex 2 Ethic. ; sed electio est actus voluntatis aut rationis ; ergo virtus ponitur in voluntate vel in parte rationali.

Praeterea, bonum honestum est obiectum virtutis ; sed bonum honestum est etiam obiectum voluntatis ; ergo virtus ponitur in voluntate.

Praeterea, virtus est principium actus laudabilis ex 2 Ethic. ; ergo debet poni in illa potentia cui competit laus.

Sed potentia cui maxime competit laus est voluntas ; ergo virtus ponitur subiective in voluntate.

 

Responsio.

In ista quaestione sunt quatuor videnda. Primo quid est virtus moralis. Secundo unde virtus moralis generatur. Tertio quot sunt virtutes morales. Quarto in quo sunt subiective.

 

Primus articulus patet lib.2 dist. 27 q.1 art. 1.

 

Quantum ad secundum articulum patet per Aristotelem in principio 2 Ethic. quod virtus moralis non inest nobis a natura, sed generatur ex operibus. Et hoc probatur quinque rationibus :

Primo sic : in his quae nobis insunt a natura non fit variatio per consuetudinem. Exemplum suum est de lapide, qui si millesies proiiciatur superius, numquam. tamen assuescit superius ascendere ; sed in virtutibus moralibus fit variatio per consuetudinem ; ergo non insunt nobis a natura, sed generantur ex operibus.

Secundo sic : in his quae insunt nobis a natura, potentia praecedit actum ; sed in virtutibus moralibus actus praecedit potentiam ; ergo.

Tertio sic : legislatores faciunt cives bonos per assuefactionem ; sed cives non fiunt boni nisi ex virtutibus ; ergo virtutes sunt per assuefactionem, et ita ex operibus generantur.

Quarto sic : ex illis virtutes generantur, per quorum opposita corrumpuntur ; sed virtutes corrumpuntur ex malis operibus ; ergo virtutes generantur ex bonis operibus.

Quinto sic : sicut se habet ars ad duas operationes, ita et virtus ; sed ars generatur ex bonis operibus et corrumpitur ex malis operibus. Exemplum Philosophi est de aedificatione, aliud est de cytharizando ; ergo virtus generatur ex bonis operibus. Ex ista conclusione infert Aristoteles unum corollarium, quod oportet operationes quales, idest bonas, reddere et a iuventute exercitari in bonis operibus ; quia secundum differentiam operationum generantur habitus differentes.

 

Quantum ad tertium articulum dicitur communiter, secundum viam theologorum, quod sunt quatuor virtutes morales, scilicet prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo ; ad cuius declarationem assignant aliqui istam sufficientiam, quod sicut quatuor fuerunt nobis inflicta per peccatum, ita oportet ponere quatuor virtutes ; fuerunt enim nobis per peccatum inflicta ignorantia, concupiscentia, infirmitas et malitia. Contra ignorantiam ponitur prudentia ; contra concupiscentiam, temperantia ; contra infirmitatem ponitur, fortitudo ; contra malitiam ponitur iustitia.

Aliqui vero assignant istam sufficientiam sic, quia aut virtus est circa passiones aut circa actiones. Si circa passiones, hoc contingit dupliciter, quia aut est circa passiones illatas, et sic ponitur fortitudo ; aut circa passiones innatas, et sic ponitur temperantia. Si autem virtus ponitur circa actiones, hoc contingit dupliciter, quia aut est circa actiones intrinsecas, et tunc est prudentia ; aut est circa actiones extrinsecas, et tunc est iustitia.

Alii vero assignant istam sufficientiam sic : quia sicut virtutes theologicae ordinant ad Deum, ita virtutes morales ordinant ad seipsum et ad proximum. Si ordinant ad seipsum, hoc contingit dupliciter, quia vel in eligendis et sic ponitur prudentia ; vel in respuendis et sic ponitur temperantitia. Si autem ordinant ad proximum, hoc etiam contingit dupliciter, quia vel in reddendis, et sic ponitur iustitia ; vel in sustinendis, et sic ponitur fortitudo.

Alii vero assignant istam sufficientiam quod virtus moralis ordinat ad seipsum et ad proximum ; si ordinat ad proximum, sic ponitur iustitia ; si autem ordinat ad seipsum, hoc contingit tripliciter, quia vel secundum partem intellectivam seu rationalem, et sic ponitur prudentia ; vel secundum partem concupiscibilem, et sic ponitur temperantia ; vel secundum partem iriscibilem, et sic ponitur fortitudo. Et accipiuntur hic irascibile et concupiscibile prout sunt in appetitu rationali.

 

Quantum ad quartum articulum, dicunt aliqui quod virtutes morales non ponuntur in voluntate, sed sunt subiective in appetitu sensitivo, quod probant sic : Habitus virtuosus ponitur in potentia ad hoc ut determinet potentiam ad bonum simpliciter ; sed voluntas est per se determinata ad bonum simpliciter, cum ei hoc ostenditur ab intellectu ; ergo virtus non ponitur in voluntate quia superflueret.

Praeterea, medium quod est virtus ibi ponitur subiective ubi sunt passiones et extremitates vitiosae ; sed passiones sunt in appetitu sensitivo ; ergo, etc.

Confirmatur, quia ibi apponitur medicina ubi est infirmitas vitiorum ; sed illae sunt in appetititu sensitivo ; ergo.

Praeterea, si virtus moralis ponitur subiective in voluntate vel in parte rationis, sequitur quod cum ista sint in angelo, quod angelus potest acquirere virtutes morales, cuius contrarium dicit Philosophus 4 Ethic. qui removet a diis virtutes morales.

 

Contra istam opinionem arguitur per tres rationes factas ad principale de habitu electivo et de obiecto virtutis et de actu laudabili.

Praeterea, Augustinus de moribus Ecclesiae dicit quod virtutes morales non sunt nisi amores ordinati ; sed amores ordinati sunt in voluntate ; ergo, etc. Idem ponit Augustinus 14 de Civ. Dei diffuse pertractans illud.

Praeterea, in statu innocentiae, secundum Magistrum, Adam habuisset virtutes morales, et tunc tamen non fuissent in appetitu sensitivo, quia nulla fuisset rebellio virium sensitivarum ad rationem.

Praeterea, rationes opinionis non valent, imo prima ratio trahitur ad oppositum quadrupliciter : Primo sic : potentia quae est indeterminata ad opposita, puta ad virtutem et vitium, oportet quod determinetur per habitum ; sed voluntas est indeterminata ad virtutem et ad vitium ; ergo oportet ut determinetur per habitum. Secundo sic : illa potentia quae patitur difficultatem, indiget habitu ad hoc ut facilitetur ; sed voluntas est huiusmodi ; ergo, etc. Tertio sic : voluntas non est magis determinata quam intellectus nec minus determinabilis ; sed in intellectu ponuntur virtutes intellectuales ; ergo in voluntate ponuntur virtutes morales. Quarto sic : voluntas habet habitum ad diligendum, puta charitatem ; sed ista est determinata ad diligibilia sicut ad alia ; ergo.

Secunda etiam ratio trahitur ad oppositum, quia ubi sunt passiones et extremitates, ibi ponitur virtus quod est medium ; sed secundum Augustinum 14 de civ. Dei, passiones sunt in voluntate ; ergo.

Ad tertiam autem rationem dicitur dupliciter : primo concedendo consequentiam ; quia si Deus crearet angelum nudum in puris naturalibus, ita quod non haberet virtutes morales, ipse potest tales virtutes acquirere ex multis electionibus, non quidem quod essent sibi inexistentes circa passiones in appetitu sensitivo, sed tantum circa passiones in universali ostensas per intellectum. Aliter potest dici negando consequentiam. Dato enim quod angelus habeat in voluntate virtutes, et tales virtutes sunt in voluntate subiective sive in appetitu rationali, non propter hoc oportet concedere quod angelus potest acquirere tales virtutes morales, scilicet quia virtus est circa bonum difficile, tale autem bonum non est difficile alicui nisi habenti appetitum sensitivum qui natus est moveri in oppositum illius boni ; ergo qui non habet appetitum sensitivum non potest acquirere virtutes morales, et quia angeli non habent appetitum, ideo non possunt acquirere virtutes morales quamvis ponantur in voluntate.

 

Dicitur ergo ad quaestionem, quod virtutes morales sunt in parte rationali, ubi notat quidam, scilicet Bonaventura, quod rationale accipitur duobus modis. Uno modo ut distinguitur contra potentiam sensitivam, et sic omnes virtutes sunt in parte rationali. Alio modo, prout distinguitur contra potentiam volitivam, et sic in parte rationali ponitur tantum prudentia. Caeterae autem virtutes, scilicet iustitia, temperantia, et fortitudo ponuntur in voluntate. Est autem notandum propter auctoritatem Philosophi qui videtur dicere contrarium, quod licet virtutes morales ponantur in voluntate modo praeexposito, tamen voluntas potest imperare appetitui sensitivo moderando passiones eius circa fugienda vel prosequenda. Et ex his actibus potest derelinqui et generari quidam habitus, qui potest dici virtus, non quidem virtus ut est habitus electivus, ut hic loquimur ; sed in quantum est habitus inclinativus ad ea quae sunt consona rectae rationi. Et ex hoc dico quod omnes auctoritates quae ponunt. virtutes in appetitu sensitivo, loquuntur de habitu ultimo modo sumpto, de quo nihil ad propositum ; et per hoc patet ad argumenta principalia.

 

Ad tertium principale scilicet de irascibili et concupiscibili dico quod irascibile et concupiscibile non solum sunt in appetitu sensitivo, sed etiam sunt in voluntate.