Distinctio III — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO III
Quaeritur consequenter de incarnatione Verbi...
Circa istam Dist. 3 quaeritur primo.
QUAESTIO I
Utrum Virgo beata fuerit concepta in peccato originali.
Videtur quod sic.
- Quia ille qui est filius Adae secundum rationem seminalem, habet peccatum originale ; sed Virgo beata fuit filia Adae secundum rationem seminalem ; ergo.
- Praeterea, Damascenus dicit quod Spiritus Sanctus purgavit eam ; sed purgatio est a peccato ; ergo habuit peccatum. Sed non habuit peccatum actuale ; ergo habuit originale.
Contra.
Augustinus Lib. de natura et gratia cum de peccatis agitur nullam volo de Maria facere mentionem.
Praeterea, Anselmus de conceptu Virginis decuit ut Mater Dei ea puritate niteret qua maior sub Deo nequit intelligi ; sed pura innocentia potest sub Deo esse ; ergo habuit puram innocentiam. Sed pura innocentia excludit peccatum originale ; ergo non habuit peccatum originale.
In ista quaestione est videndum quid sit peccatum originale, sed hoc patet lib. 2. dist. 3 quaere ibi.
Insistendo igitur circa quaestionem propositam, sunt de ea duae opiniones.
Una dicit quod habuit peccatum originale quod probatur sic. Primo auctoritatibus ; dicit enim Augustinus de fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus dubites omnem qui per concubitum maris et femimae nascitur, cum originali peccato nasci. Item Anselmus in lib. cur Deus homo, Virgo ipsa in iniquitatibus concepta est et in peccatis concepit eam mater sua. Item Leo in sermone de Nativitate Domini sicut a reatu nullum liberum reperit ita curandis omnibus venit. Item Bernardus in Epist. ad Lugdunen. dicit quod habuit peccatum originale et reprehendit eos de celebratione conceptionis Virginis. Item de consecrat, dist. 3 in glossa conceptio non est celebranda quia concepta est in originali peccato.
Praeterea, arguitur per rationes quarum prima est Bernardi in Epist. ad Lugdunenses : si non habuit peccatum originale, aut sanctificata fuit ante conceptum aut in conceptu ; non ante conceptum, quia nondum erat, nec in conceptu, quia in conceptu fuit libido.
Praeterea. Christus est universalis redemptor omnium ; sed si Virgo beata non habuisset originale peccatum, tunc non indiguisset redemptore.
Praeterea, si non habuit originale peccatum ianua caeli erat sibi aperta ; ergo si fuisset mortua ante passionem Christi ivisset ad vitam aeternam.
Praeterea. Ipsa fuit propagata communi lege, et eius corpus fuit conceptum secundum rationem seminalem ; sed omne tale habet originale ; ergo.
Ultimo sic : Ex effectu arguitur causa ; ergo ubi est poena peccati, ibi est peccatum ; sed in Virgine erat poena peccati originalis, puta mors ; ergo in ea fuit peccatum originale ; igitur.
Alia opinio elicit quod non est concepta in originali peccato ; ad cuius evidentiam aliqui notant quod conceptio est duplex, conceptio scilicet seminum et conceptio naturarum. Conceptio seminum est quando semina concurrunt, sed conceptio naturarum est quando anima creatur et infunditur corpori. Peccatum autem originale non ponitur praecise in conceptione seminum quia res irrationalis non est subiectum peccati ; peccatum autem originale ponitur in conceptione naturarum, quia cum anima infunditur corpori infecto inficitur et ipsa, et isto modo probatur quod Virgo non fuit concepta in originali peccato.
Quod probatur :
Primo per Augustinum in lib. de natura et gratia sicut allegatum est supra. Itent per Anselmum de conceptu Virginis : Decuit ut ea puritate niteret qua maior sub Deo nequit intelligi. Item Linconiensis dicit et clare quod non habuit originale. Idem dicit Anselmus in quodam libello quem specialiter fecit de illa materia ; et hoc idem dicit Richardus de Sancto Victore in sermone de conceptione.
Praeterea arguitur per rationes sic : Filius debet exhibere matri omnem honorem sibi possibilem ; sed possibile est esse Virginem sine originali ; ergo. Probatio minoris : pro eodem instanti pro quo anima est susceptiva culpae est etiam susceptiva gratiae ; sed pro primo instanti creationis et infusionis anima est susceptiva culpae ; ergo et gratiae. Sed anima habens gratiam non habet originale ; ergo potuit praeservari ab originali.
Praeterea : Christus immediatius videtur fuisse reparator ab originali quam actuali culpa, quia necessitas incarnationis et passionis communiter assignatur ex peccato originali ; sed Deus praeservavit Virginem a peccato actuali ; ergo praeservavit eam a peccato originali.
Praeterea, si non habuit minus peccatum in genere, scilicet veniale, nec maius, scilicet originale, cui debetur poena aeterna, alteri temporalis.
Praeterea dicit Salvator : Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista. Aut ibi Christus loquitur de non peccante, aut resurgente a peccato. Si primum falsum est, quia Maria maior est Ioanne Baptista ; si secundum scilicet de resurgente et beata Virgo fuisset in peccato et resurrexisset ipsa iterum non fuisset maior Ioanne, quod non dicitur, quia secundum Augustinum de natura et gratia, ipsa praeservata fuit a culpa actuali et veniali.
Ad auctoritates autem quae adducuntur pro alia opinione, respondetur sic, quod quilibet filius Adae naturalis est debitor iustitiae originalis, et si caret ea in se vel in aliquo aequivalenti, sicut est gratia, habet peccatum originale, et quilibet, quantum est de se, contraheret originale peccatum nisi praeservaretur a Deo, et sic beata Virgo contraxisset originale peccatum nisi fuisset privilegiata ; et sic intelligunt Sancti ubique, quia Virgo fuit praeservata ex speciali privilegio, ideo non habuit originale peccatum. Sed respondetur ad quamlibet auctoritatem per se.
Ad primam Augustini, concedo quod quilibet habet originale quantum ex parte parentum, sed in se, non oportet, si praeservetur a Deo.
Ad secundum dicitur quod Anselmus non dicit id asserendo sed ex quadam suppositione discipuli quod si Virgo esset concepta in peccato adhuc caro Christi fuisset munda. Vel dicitur quod tunc Anselmus fuit illius opinionis, tamen postmodum per miraculum informatus, tenuit oppositum ut patet in Epistola quam scripsit ad Episcopos Angliae, ubi dicit : Non credo eum esse verum amatorem Virginis qui respuit celebrare festum Conceptionis.
Ad tertium dicitur quod communis modus sanctorum est cum loquuntur in communi de aliqua materia non excludere aliquem, dato quod de facto sit exclusus, et quia Leo loquebatur in communi, ideo non fecit mentionem specialem de Virgine, quamvis ipsa sit exclusa a reatu.
Ad quartum, ad Bernardum dicitur quod suum dictum non asseruit quia correctioni Domini Papae illam Epistolam supponit.
Aliter dicit quidam doctor, scilicet Varro, quod Bernardus retractavit post mortem apparens cuidam monacho Clarevallis ; apparens enim ei fulgidus et lucidus apparuit una macula in eius pectore quam dixit se habere pro eo quod dixit Virginem esse conceptam in originali peccato. Et si illa responsio non placet, negandus est in hoc, nec derogat sanctitati eius, quia non semper sancti a Spiritu Sancto locuti sunt, propter quod Hieronymus, Augustinus, Cyprianus sibi contradicunt in his quae non sunt simpliciter contra fidem.
Ad illud decreti, dicitur quod non est textus sed apparatus ; quando autem apparatus est contra Sanctos non debemus eum tenere.
Ad primam rationem dico quod ratio bene concludit de conceptione seminum et non de conceptione naturarum, sicut declaratum est in principio huius opinionis.
Ad secundum cum dicitur quod non indiguisset Redemptore, dico quod falsum est imo maxime ipsa indiguisset redemptore quia ipsa contraxisset originale nisi fuisset Deus mediator praeveniens et praeservans ipsam.
Ad aliud dicunt aliqui quod non est inconveniens quod Christus suae Matri tantam gratiam contulerit, quod si mortua fuisset ante passionem ivisset ad caelum.
Aliter dicitur quod consequentia non valet, quia illud erat decretum divinum quod nullus ingrederetur caelum ante passionem Christi, nam antiqui Patres quierant in limbo non habebant originale peccatum, immo habebant gratiam Dei, et tamen eis non erat ianua caeli aperta.
Ad quartum dicatur sicut ad rationem Bernardi.
Ad ultimum dico quod mors non est poena peccati ; si enim fieret unus homo in puris naturalibus, et non haberet peccatum originale, adhuc esset mortalis, et hoc patet de Christo qui nullum habuit peccatum et tamen fuit mortalis.
Ad primum principale patet ex praedictis.
Ad secundum dico quod Maria non fuit purgata per amotionem maculae, sed quia fuit praeservata et ei gratia infusa. Unde Damascenus dicit eam purgatam non a peccato quod infuit sed a peccato quod infuisset, sicut matrimonium excusat a peccato, non quidem a peccato quod insit, sed a peccato quod inesset si non esset matrimonium.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur
Utrum corpus Christi fuerit formatum subito rei in instanti.
Videtur quod non.
- Quia quando ex uno figurato fit aliud figuratum, hoc non fit nisi per motum ; sed alia est figura carnis alia figura sanguinis, et corpus Christi fiebat ex sanguinibus Virginis ; ergo per motum. Sed motus non fit in instanti ; ergo formatio illa non fuit in instanti.
- Praeterea, glossa Chrysostomi in Epistola ad Hebraeos dicit quod Christus debuit per omnia fratribus assimilari in eo quod natus et educatus ; sed corpus aliorum non formatur in instanti ; ergo.
In contrarium est Damascenus Lib. 3 qui ponit illam carnem subito fomatam.
In ista quaestione duo sunt videnda :
primo de formatione corporis humani in generali ;
secundo de formatione Christi in speciali.
Circa primum adhuc duo sunt videnda,
primo in quanto tempore formatur foetus ;
secundo quae membra primo formantur, et haec lib. 2 quaere dist. 22 art. 2.
De principali dico duas conclusiones.
Primo quod corpus Christi potuit formari in instanti.
Secundo quod de facto fuit formatum in instanti.
Prima conclusio probatur : Illa formatio fuit facta cooperatione Spiritus Sancti ; sed Spiritus Sanctus habet potentiam infinitam, virtus autem infinita potest operari in instanti ; ergo illa formatio potuit fieri in instanti.
Secunda conclusio probatur sic per Gregorium 18 moralium cap.5 : nunciante, inquit, Angelo et adveniente Spiritu Sancto, Verbum in utero mox fit caro. Item Damascenus lib. 6 dicit quod simul caro, simul Dei caro, simul caro animata. Item Linconiensis 2 de divinis nominibus dicit : illud corpus formatum est in termino indivisibili idest in instanti.
Ad argumentum in contrarium dicitur quod maior est falsa etiam de agente naturali, quia si esset aqua in uno vase quadrato et generetur ex eo ignis, illa generatio esset instantanea et in instanti et ex uno figurato fieret aliud figuratum, quia aqua habens figuram quadratam transmutaretur in ignem qui habet figuram sphericam.
Aliter dicitur quod maior non est vera de agente quod habet potentiam infinitam ; nunc autem Spiritus Sanctus habet potentiam infinitam.
Ad secundum dico quod debuit per omnia fratribus assimilari in eo quod habuit corpus verum et veram animam, sed non quantum ad modum formationis corporis.
