Distinctio XL — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XL
Sancta Synodus...
Circa istam Dist. 40 quaeritur.
QUAESTIO I
Utram lex nova sit gravior lege veteri.
Et videtur quod sic.
Quia quod se habet per additionem ad aliud, est gravius illo ; sed lex nova se habet per additionem ad legem veterem ; ergo lex nova est gravior veteri lege. Probatio minoris. Non enim venit solvere legem, sed adimplere.
Contra.
Matth. 11 : Iugum enim meum suave, et onus meum leve.
Ad istam quaestionem breviter respondeo quod in lege veteri est tria considerare scilicet praecepta moralia, et caerimonialia, et iudicialia. Si ergo comparemus legem novam ad antiquam quantum ad praecepta moralia, sic eadem sunt praecepta hic et ibi, in lege tamen nova sunt magis explicita. Si autem comparemus legem novam ad antiquam quantum ad caerimonialia, tunc lex antiqua longe gravior est, et quantum ad multitudinem, et quantum ad difficultatem observandi. Unde Augustinus ad Ianuarium refert quod Rabbi Moyses numeravit in lege sexcenta praecepta : in lege autem nova non est sic, quia in ea non sunt nisi septem sacramenta ad quem etiam non omnes generaliter tenentur, puta ad matrimonium vel ad susceptionem ordinum. Si autem comparemus legem novam ad legem antiquam penes iudicialia, tunc lex nova est levissima quia nulla iudicialia Christus imponit, licet in quantum fuerint per alios declarata sint aliqua superaddita.
Ad argumentum in contrarium, quando dicitur quod lex nova se habet per additionem ad legem antiquam, si intelligatur de iudicialibus et caerimonialibus tunc est falsa. Si autem intelligatur quantum ad praecepta moralia, etiam non est verum, nisi per additionem intelligas maiorem explanationem ; sunt enim praecepta antiquae legis magis explicita in nova lege, quorum praeceptorum adimpletionem nobis concedat Deus Trinus et Unus.
Amen.
Explicit Liber tertius
