Distinctio VIII — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO VIII
Post praedicta inquiri oportet...
Quaeritur in ista Distinctione 8 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales, et haec quaestio aliqualiter habet evidentiam ex illa difficultate si plura accidentia eiusdem speciei possunt esse in eodem subiecto.
Ideo quaeritur primo.
QUAESTIO I
Utrum plura accidentia solo numero differentia possunt esse simul in eodem subiecto.
Videtur quod sic.
Ponantur multa alba in medio, oculus videns seu existens in quocunque puncto medii potest videre omnia ea ; ergo habet species distinctas omnium istorum. Sed istae species differunt solo numero ; ergo plura accidentia solo numero differentia possunt simul esse in eodem. Respondetur quod argumentum bene concludit de accidentibus intentionalibus non autem realibus. Nam plura accidentia intentionalia bene possunt simul esse, realia non, nunc istae species habent esse intentionale.
Contra.
Solutio praesupponit falsum, scilicet quod istae species non habent esse reale, propter duo. Primo quod habet actionem realem habet esse reale ; sed species in oculo habet actionem realem, quia excellens sensibile corrumpit sensum ex 2 de anima ; ergo.
Secundo quia species in medio vere est sensibilis seu etiam visibilis ; ergo est res. Probatio assumpti : Si radius solis transeat per vitrum rubeum potest species vitri rubei videri in pariete, iste autem rubor in pariete est species, quia si feratur ibi oculus per illud videbit ruborem in vitro.
Praeterea, secundo arguitur ad principale sic : Iste pater potest habere plures filios ; ergo sunt in eo plures paternitates. Sed istae sunt eiusdem speciei ; ergo. Consequentia probatur dupliciter : Primo per Aristotelem 2 Metaph. ubi dicitur quod pater dicitur pater quia genuit ; sed iste pater genuit plures filios diversis seu pluribus actibus ; ergo sunt in eodem diversae seu plures paternitates.
Secundo quia si moreretur unus de filiis adhuc iste diceretur pater ; ergo non per eandem paternitatem est pater filii mortui et vivi.
Praeterea, ponantur duae candelae una hic, alia ibi, et sit corpus aliud in medio, puta columna, tunc fierent duae umbrae si amoveretur corpus medium, tunc lumen utriusque candelae incedit directe usque ad locum ubi corpus fuit, et sic erunt duo lumina in eodem subiecto vel in eadem parte medii.
Praeterea, duo agentia eiusdem speciei, puta duo ignes a^que calidi, possunt calefacere idem calefactibile ; tunc quaeritur, aut hoc fit una actione aut diversis actionibus ; non primo modo quia actio est actus activi in quantum activum ex 3 Phys. ; cum ergo sint distincta activa ; ergo habent distinctas actiones. Si secundo modo, habetur propositum, quia tunc erunt duo termini per duas actiones puta duo calores in eodem. Respondetur quod isti duo calores faciunt unum calorem compositum.
Contra, pono duo activa aequaliter et eodem modo disposita respectu eiusdem passivi, tunc erunt inducti duo calores aeque in actu et aeque perfecti ; sed ex duobus aeque in actu non fit unum ex 7 Metaph. ; ergo.
In contrarium est Philosophus 5 Metaph. Quaecunque, inquit, in eadem substantia sunt habent differentiam specificam.
Praeterea oportet receptivum denudari ab eo quod recipit ex 2 de anima ; ergo subiectum existens in actu per unam formam non potest recipere aliam eiusdem speciei.
Responsio.
In ista quaestione sunt duo Articuli secundum duas opiniones.
Una est Henrici et fere omnium antiquorum quod plura accidentia eiusdem speciei non possunt simul esse in eodem, quod probatur sic. Ab eodem est aliquod ens et unum ex 4 Metaph. ; sed accidens habet suam entitatem subiecto ; ergo et unitatem. Sed subiectum est unum : ergo et accidens est unum.
Praeterea, materia est primo et per se in potentia ad formam ; ad hanc autem formam vel illam est in potentia per accidens, quia si materia esset primo et per se in potentia ad hanc formam vel illam, tunc in materia essent infinitae potentiae, quod est inconveniens. Ex hoc arguitur sic : Idem non potest esse in potentia et inactu respectu eiusdem ; sed si in subiecto possent esse plura accidentia eiusdem speciei simul, tunc idem potest esse in potentia et in actu respectu eiusdem in specie, quia esset in actu sub forma quam habet et esset in potentia ad aliam quam potest recipere ; sed hoc est falsum.
Contra istam opinionem obicitur primo contra primum motivum ; quando namque dicitur quod accidens habet entitatem a subiecto, aut hoc intelligitur formaliter vel causaliter aut materialiter. Si formaliter hoc non potest stare propter duo. Primo quia tunc Deus non potest facere accidens sine subiecto si entitas et unitas accidentis essent formaliter entitas et unitas subiecti ; secundo quia tunc duae albedines essent unum numero quod patet sic : esto quod sortes sit nunc albus et postea niger et iterum albus, tunc si albedo sit una formaliter unitate subiecti, cum unitas subiecti semper manet eodem numero, sequitur quod istae albedines erunt unum numero. Si autem intelligatur causaliter tunc non valet ad propositum, quia ab eodem efficiente possunt esse multi effectus solo numero differentes. Si autem intelligatur materialiter, concedo quod una materia est diversorum numero in eadem specie, et si accipis oppositum petis principium.
Contra secundum motivum obicitur sic : ad illud est materia primo in potentia quod primo introducitur per motum ; sed illud quod primo introducitur per motum non est materia specifica, sed est haec forma ; ergo materia est primo in potentia ad hanc formam.
Confirmatur per auctorem 6 princ. qui dicit quod natura latenter operatur in his, ita quod secundum eum natura primo intendit singulare et consequenter universale.
Praeterea, in materia sunt distinctae potentiae numero ad formas distinctas ; ergo in subiecto possunt esse plura accidentia numero differentia. Antecedens probatur per Aristotelem 3 Phys. ubi dicit quod si posse sanari et posse aegrotari sunt idem, ergo aegritudo est sanitas. Similiter arguitur in proposito, si posse dealbari hac albedine et illa sunt idem ; ergo haec et illa albedo sunt idem. Secundo, quia alias corruptum posset reparari idem numero per naturam quia quando haec forma corrumperetur, cederet in eandem potentiam in qua primo fuit.
Alia est opinio Scoti in quaestionibus super metaphysicam quia aut loquimur de formis intentionalibus aut realibus. Si de intentionalibus conceditur quod plures tales formae eiusdem speciei possunt simul esse in eodem. Si autem loquamur de formis realibus tunc distinguitur quia aut sunt formae respectivae aut absolutae. Si respectivae conceditur quod possunt esse plures formae in eodem, sicut patet quod in eodem patre sunt duae paternitates ad duos filios ; si autem sunt formae absolutae adhuc distinguitur quia aut introducuntur per motum aut sine motu. Si sine motu conceditur quod plures formae possunt esse simul in eodem, sicut patet de diversis speciebus in oculo, et de diversis luminaribus in medio, sicut tangebant quaedam argumenta ; si autem formae introducuntur per motum, et agentia non agant simul, tunc dicitur quod plures formae eiusdem speciei non possunt esse simul in eodem, cuius ratio est quia motus non est nisi propter dispositionem oppositam formae naturae ; sed si agens inveniat in mobili formam eiusdem speciei formae suae et non inveniet ipsum sub dispositione opposita ; ergo non movebit ipsum simpliciter ut inducat aliam formam sed augebit formam praeexistentem in mobili.
Ad argumentum Philosophi 2 Met. dicitur quod auctoritas Philosophi loquitur de formis introductis per motum.
Ad secundum dicitur quod receptivum denudatur a forma recepti quando fit receptio per motum, alias non. Aliter dicitur quod receptivum debet denudari a forma recepti quando perficitur secundum suam capacitatem. Nunc autem si in materia ponuntur distinctae potentiae numero, tunc nulla forma perficit materiam ipsam secundum totam ipsius capacitatem.
Ad primum argumentum alterius partis dantur multae solutiones una est posita in principio quaestionis, alia responsio datur quod diversae species in oculo non sunt in eadem parte oculi sed in diversis partibus.
Aliter respondetur et melius, quod argumentum non valet, quia istae species non introducuntur per motum.
Ad secundum conceditur quod diversa accidentia respectiva solo numero differentia possunt esse in eodem.
Ad aliud de luminaribus dico quod non valet, quia non introducuntur per motum ; si autem introducerentur per motum, concedo quod agens non imprimit formam novam, sed auget praeexistentem.
Ad ultimum posset sustineri prima solutio, quod illi duo calores facerent unum calorem compositum. Cum dicit quod ex duobus aeque in actu non fit tertium, dico quod illa propositio non est vera generaliter, quia duae guttae aquae sunt aeque in actu, et tamen ex eis potest fieri una tertia gutta aqua composita.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur.
Utrum in Christo sint duae filiationes reales.
Videtur quod non.
- Quia filiatio constituit filium ; ergo ubi sunt duae filiationes ibi sunt duo filii ; sed Christus non est duo filii ; ergo.
- Praeterea, Sancti ponunt quod non est incarnatus Pater nec Spiritus Sanctus sed solus Filius, ne fieret confusio in proprietatibus ; sed si in Christo essent duae filiationes reales, non videretur vitari confusio in proprietatibus, quia non magis poneretur ibi unica filiatio ; ergo.
Contra.
Si Pater esset incarnatus, vere esset Filius, sed non esset filius filiatione aeternali ; ergo esset filius filiatione temporali ; sed suppositum filii ita abstrahit ab omni creatura sicut suppositum patris ; ergo similiter incarnatus Filius incarnatus est filiatione temporali, et constat quod est filius filiatione aeterna ; ly « aeternum » autem et temporale ponunt in numerum ; ergo.
Responsio.
In ista quaestione sic procedam : primo recitabo unam opinionem quam non teneo ; secundo quam teneo ; tertio movebo dubia.
Quantum ad primum est una opinio quod in Christo non sunt duae filiationes reales, quod probatur sic : Filiatio est suppositi non naturae quia licet natura sit nata non tamen conceditur quod sit filius ; sed in Christo est unum suppositum ; ergo et una filiatio tantum.
Praeterea. Si in Christo essent duae filiationes una ad patrem alia ad matrem, pari ratione et in quolibet filio essent duae filiationes reales, quod videtur inconveniens.
Praeterea. Duo accidentia eiusdem speciei non possunt esse in eodem subiecto ; ergo nec duae filiationes in eodem filio ; ergo in Christo est tantum una filiatio.
Contra istam opinionem obicitur sic.
In Patre aeterno, non obstante unitate suppositi et fundamenti, ponuntur duae reales relationes propter terminos realiter differentes sicut generatio activa et spiratio activa quae sunt ad Filium et Spiritum Sanctum ; sed hic sunt termini realiter differentes scilicet pater et mater ; ergo sunt ibi duae relationes reales. Confirmatur sic. Ubi sunt duo fundamenta realia et duo termini reales ibi sunt duae filiationes reales ; sed in Christo sunt duo fundamenta realia scilicet natura humana et divina, et ponuntur duo termini realiter differentes scilicet pater et mater ; ergo.
Praeterea. Actio est suppositi sicut relatio, immo magis, quia operari attribuitur supposito ; sed non obstante unitate suppositi ponuntur in Christo plures operationes ; ergo similiter plures filiationes vel relationes.
Praeterea. Causa et effectus sic se habent quod quando est relatio realis in causa potest etiam esse realis in effectu, sed non e converso, sicut patet de Deo et creatura, quod licet sit relatio creaturae realis ad Deum, non tamen est relatio realis Dei ad creaturam, et pro hoc tanto est quia effectus magis dependet a causa quam e converso ; sed mater Christi est causa Christi et Christus est effectus, et constat quod mater Christi est realis mater eius ; ergo Christus est realiter filius eius. Sed non filiatione aeternali ; ergo filiatione temporali et per consequens sunt ibi duae filiationes quia temporale et aeternum ponunt in numerum.
Ultimo sic. Si natura assumpta a Verbo dimitteretur, statim esset persona sine aliquo absoluto adveniente et ille homo esset vere filius Virginis Matris. Ex hoc arguitur sic. Nulla relatio potest de novo advenire alicui nisi per adventum alicuius absoluti : ergo cum nullum absolutum ponatur advenire illi naturae dimissae nec alteri extremo idest Virgini, tunc nulla relatio potest de novo advenire illae naturae dimissae ; ergo cum tunc sit vere filius Virginis sequitur quod modo etiam sit vere filius Virginis ; et non filiatione aeternali ; ergo temporali.
Est ergo alia opinio quam teneo quae ponit duas conclusiones. Prima quod in Christo alia filiatio est ad patrem alia ad matrem ; secunda quod utraque est realis.
Prima conclusio probatur sic. Filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali vel sensitivae. Particulae huius descriptionis declarantur sic. Filiatio est habitudo producti quia sicut paternitas producentis ita filiatio est habitudo prodiitti.
Secundo additur ibi naturaliter quia propter defectum huius particulae, Spiritus Sanctus non est filius.
Tertio additur similis producenti quia per hoc vermis non est filius hominis.
Quarto additur in natura intellectuali vel sensitiva, quia per hoc planta non est filius plantae. Sed nihil positum in ista descriptione respicit primo et per se suppositum sed naturam quae communicatur in generatione passiva ; cum ergo in Christo sint duae generationes passivae scilicet aeterna et temporalis, sequitur quod in Christo sint duae filiationes reales.
Praeterea, potest ista opinio probari per omnes rationes factas contra primam opinionem.
Secunda conclusio declaratur : quod enim filiatio aeterna sit realis patet ; de temporali probatur sic : Illa relatio est realis quae exurgit ex natura extremorum sine actu intellectus ; sed posita matre et supposito filio habente naturam per generationem, necessario exurgit filiatio, nullo existente opere intellectus, ut ponit Avicenna 3 Metaph. ; ergo ista filiatio est relatio realis.
Ad argumenta autem praecedentis opinionis respondetur sic.
Ad primum patet ex dictis quod maior non bene accipitur, cum dicitur quod filiatio est suppositi, quia filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura intellectuali vel sensitiva.
Ad secundum dicitur dupliciter : primo secundum aliquos qui non habent pro inconveniente positum consequens quia in quolibet filio est una filiatio ad patrem et alia ad matrem, quod probatur sic : Mortua matre alicuius et remanente patre corrumpitur filiatio quae est ad matrem et non corrumpitur illa quae est ad patrem ; ergo haec et illa non sunt una filiatio.
Aliter dicitur quod non est simile de Christo et de aliis filiis quia in Christo sunt duae naturae et duae generationes passivae in aliis autem non sic, quare non valet.
Ad tertium dicitur dupliciter.
Primo quod antecedens est falsum, quia sicut probatum est in praecedenti quaestione, duo accidentia relativa eiusdem speciei possunt stare simul in eodem.
Secundo dicitur quod consequentia non valet quia illae filiationes quae ponuntur in Christo non sunt eiusdem speciei nec eiusdem generis, immo differunt plus quam genere, cum altera illarum, scilicet aeterna sive divina, sit transcendens.
De tertio articulo occurrunt duo dubia ;
Primum si illa filiatio est idem realiter suo fundamento. Videtur quod sic, quia relatio creaturae ad Deum est eadem suo fundamento, ergo et illa. Probatio consequentia : quia omnes causae efficientes habent rationem unius causae ; ergo sicut ibi est identitas relationis et fundamenti, ita et hic. Dico oppositum quod illa relatio non est realiter idem suo fundamento, quia quae possunt ab invicem separari non sunt idem realiter ; sed ista possunt ab invicem separari ; ergo. Probatio minoris : quia Deus potuisset illam naturam per se assumere ; potuit etiam nasci de alia matre : potest etiam illam matrem annihilare, et tunc remaneret natura et non filiatio.
Ad argumentum pro dubio, dico quod nihil valet, quia relatio creaturae ad Deum est essentialissima, et non potest creatura manere sine illo respectu, illa autem relatio est accidentalis, quia potest natura manere relatione non manente.
Secundum dubium est : Si generaliter loquendo quaelibet relatio creaturae ad creaturam sit eadem suo fundamento. Quid autem sit ad hoc dicendum patet Lib. 2. dist.1 q.4.
Ad primum principale quando dicitur : ubi sunt multae filiationes ibi sunt multi filii, nego istam ; quia sicut alias dictum est, concreta non plurificantur nisi plurificentur tam forma quam supposita, hic autem non plurificantur supposita ; sic enim in Christo ponuntur duae voluntates non tamen dicimus quod Christus sit duo volentes.
Ad secundum dico quod si Pater fuisset incarnatus, confusio fuisset in proprietatibus, quia idem fuisset Pater et Filius ; sed si in Christo ponuntur duae filiationes reales, non sequitur propter hoc confusio in proprietatibus, quia idem est Filius in utraque filiatione prius dicta.
