Distinctio XXXIV-XXXV — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIONES XXXIV et XXXV
Nunc de septem donis...
Circa Distinct. 34 et 33 quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum dona Spiritus Sancti differant a virtutibus.
Et videtur quod non.
- Quia Gregorius pertractans illud Iob : Nati sunt ei filii septem, dicit quod cum Spiritus Sanctus fecundat mentem, nascuntur in ea septem virtutes, scilicet : sapientia, intellectus consilium, fortitudo, scientia, pietas et spiritus timoris Domini ; ergo, secundum Gregorium, dona sunt virtutes.
- Praeterea, cuicunque competit definitio et definitum ; sed definitio virtutis competit donis ; ergo dona sunt virtutes. Probatio minoris : Virtus, secundum Augustinum, est bona qualitas mentis qua recte vivitur ; sed haec definitio convenit donis ; ergo.
Contra.
Gregorius in Moral. super illud Iob : Nati sunt ei septem filii et tres filiae, dicit quod septem filii sunt septem dona Spiritus Sancti, tres autem filiae sunt virtutes ; ergo virtutes differunt a donis sicut filii a filiabus.
Praeterea, quae non habent easdem differentias divisivas non sunt idem ;
sed dona et virtutes non habent easdem differentias divisivas, quia virtutes per morales et theologicas, dona autem non ; ergo.
Praeterea, timor non est virtus, ex 3 Ethic. ; sed timor Domini est donum ; ergo virtus et donum non sunt idem.
Respondeo.
In ista quaestione sunt duo videnda. Primo, quae et quot sunt dona Spiritus Sancti. Secundo, si dona et virtutes differunt.
Quantum ad primum dico quod septem sunt dona Spiritus Sancti, videlicet donum sapientiae, scientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, pietatis et timoris Domini, unde Isaias 11 : Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, etc.
Item, Gregorius in Moral. dicit quod per septem filios Iob intelliguntur septem dona Spiritus Sancti.
Item, Glossa Isaiae dicit quod per septem mulieres, quae apprehenderunt virum unum, intelliguntur septem dona Spiritus Sancti.
Si autem quaeratur sufficientia horum donorum, assignatur a quibusdam talis : Tot sunt dona Spiritus Sancti quot sunt vitia capitalia, quia per illa vitia excluduntur ; sed vitia principalia sunt septem ; ergo similiter dona Spiritus Sancti erunt septem. Et ordinantur sic : Sapientia est contra luxuriam ; scientia contra iram, quia ira habet execrare ; intellectus est contra gulam ; consilium est contra avaritiam ; fortitudo contra accidiam ; pietas contra invidiam ; timor Domini contra superbiam.
Gregorius tamen in Moralibus aliter ordinat dicens quod sapientia est contra stultitiam ; intellectus contra ebrietatem ; consilium contra praecipitationem ; fortitudo contra pusillanimitatem ; scientia contra ignorantiam ; pietas contra duritiam ; timor Domini contra superbiam.
Alii autem assignant istam sufficientiam sic : Dona sunt ad expedite perveniendum ad ultimum finem. Hoc autem potest esse dupliciter, quia aut expediunt contra malum, aut ad bonum. Si primo modo, sic est donum timoris. Si secundo modo, hoc potest esse dupliciter, quia aut expediunt sive promovent ad bonum quod est finis, vel ad bonum quod est ad finem. Si primo modo hoc contingit dupliciter, quia vel promovent per modum videntis, et sic ponitur donum intellectus, vel per modum gustantis et sic ponitur donum sapientiae. Si autem promovent ad bonum quod est ad finem, hoc contingit dupliciter, quia illud bonum vel est supererogationis, vel necessitatis. Si supererogationis, hoc contingit dupliciter, quia donum ad illud bonum aut se habet per modum dirigentis, et sic ponitur donum consilii ; aut se habet per modum exequentis, et sic ponitur donum fortitudinis. Si autem ponatur illud donum esse necessitatis, hoc etiam contingit dupliciter, quia donum respectu illius boni aut se habet per modum regulantis, et sic ponitur donum scientiae ; aut se habet per modum excquentis, et sic ponitur donum pietatis.
Quantum ad secundum articulum sunt quatuor modi dicendi. Unus Henrici Quodl. 4 q.33 qui dicit quod sicut circa delectationes vitiosas contingit aliquem tripliciter se habere, scilicet modo humano, modo superhumano, et modo inhumano, ita similiter circa tristitias contingit aliquem tripliciter se habere : primo, modo humano ut quando circumstantiis debitis sustinet terribilia ; secundo, modo superhumano ut quando sustinet terribile cum gaudio sicut fuit in martyribus ; tertio, modo inhumano et quasi divino quando non solum sustinet terribilia, sed etiam gaudenter appetit, sicut Paulus dicebat : Cupio dissolvi et esse cum Christo. Dicendum ergo ad propositum quod virtutes, dona et beatitudines differunt, quia virtutes perficiunt hominem modo humano, dona autem modo superhumano ; sed beatitudines perficiunt modo inhumano et divino.
Contra hoc obicitur sic, secundum Augustinum : charitas est virtus excellentissima, et etiam secundum Apostolum ; si tradidero corpus meum ita ut ardeam (quod tamen est superhumanum, immo etiam inhumanum) charitatem autem non habeam, nihil sum et nihil mihi prodest ; ergo dona non differunt a virtutibus per hoc quod perficiunt modo superhumano, cum charitas sit donum excellentissimum in perficiendo.
Alius est modus dicendi Thomae I secundae q.68 art.1 quod virtutes dicuntur quae perficiunt appetitum in quantum movetur a ratione recta ; dona autem dicuntur quae perficiunt appetitum in quantum movetur a Spiritu Sancto vel a Deo.
Contra opinionem istam obicitur, quia primum dictum supponit falsum, scilicet quod ratio moveft appetitum, cuius contrarium ostensum fuit Lib. 2 d.38 q.2 nam ibi ostensum est quod voluntas potest se movere contra iudicium rationis.
Praeterea, contra secundum dictum de donis, arguitur sic : charitas habet imperare actibus omniuni virtutum ; ergo virtutes habent moveri per charitatem ; ergo non est necessaria spiritualis motio Spiritus Sancti.
Praeterea, virtutes theologicae sunt perfectiores quam morales ; sed virtutes morales cum potentia in qua sunt, sufficiunt ad eliciendum actus suos sine aliquo alio : ergo in virtutibus theologicis non est necessaria spiritualis motio Spiritus Sancti.
Alius esi modus dicendi antiquorum, quod virtutes et dona et beatitudines differunt per hoc quod per virtutes contingit perfecte agere, per dona autem perfectius, sed per beatitudines expedite.
Contra hoc obicitur, quia eadem virtute operor et expedite operor, quia virtus est perfectio habentis, et opus eius bonum seu perfectum reddit ex 2 Ethic. ; ergo illa non est sufficiens differentia inter virtutes et dona.
Confirmatur quia communiter attribuuntur quatuor conditiones habitui, scilicet quod est illud quo habens operatur faciliter, delectabiliter, expedite et prompte.
Quartus modus dicendi est aliquorum modernorum qui consistit in tribus conclusionibus.
Prima est quod inter virtutes et dona non est distinctio realis, quia nulla pluralitas vel distinctio est ponenda sine necessitate ; sed hic nulla est necessitas ad ponendum distinctionem realem inter dona et virtutes ; ergo. Probatio minoris, quia sicut ad omnem actum humanum sufficiunt virtutes humanae sine aliquo alio adveniente, ita ad omnem actum supernaturalem sufficiunt virtutes theologicae ; ergo non oportet ponere dona habitus realiter distinctos a virtutibus theologicis.
Secunda conclusio est quod dona et virtutes distinguuntur quantum ad respectus, quia dona dicuntur per comparationem ad principium, inquantum scilicet sunt a Deo ; sed dicuntur virtutes, inquantum scilicet perficiunt subiectum in ordine ad actum. Sed restat dubium : si dona et virtutes sunt idem, quomodo se habent ad invicem ? Et est dicendum, secundum istam viam, quod tria dona sunt idem cum tribus virtutibus theologicis, scilicet intellectus, sapientia et scientia sunt idem quod fides, spes et charitas. Alia autem quatuor dona sunt idem cum quatuor virtutibus cardinalibus, quia donum pietatis reducitur ad iustitiam ; donum autem timoris Domini reducitur ad temperantiam ; donum autem fortitudinis est constantia sive fortitudo ; donum autem consilii est prudentia.
Si teneatur ista opinio potest responderi ad argumenta facta ad secundam partem quaestionis.
Ad primum dicendum quod si accipiantur tres virtutes tantum et septem dona, tunc est bene differentia inter dona et virtutes, et ponunt in numerum, et sic accipit Gregorius. Si autem accipiantur septem virtutes et septem dona, tunc non habent differentiam realem, ut dictum est.
Ad secundum, de differentiis divisivis, est neganda minor, quia, ut patet ex dictis, tria dona sunt idem cum tribus virtutibus theologicis, et quatuor dona cum quatuor virtutibus cardinalibus.
Ad tertium dicendum quod accipiendo donum timoris Domini, illa bene est virtus, et de illa non loquitur Aristoteles in Ethic. ; loquitur enim ibi de aliis timoribus.
Si autem ista quarta opinio non placet, et ponatur realis differentia inter virtutes et dona, potest dici ad primum in contrarium quod nomen virtutis et doni aliquando accipitur communiter, et sic virtutes dicuntur dona, et dona virtutes, et sic accipit Gregorius. Aliquando accipitur proprie, et sic quemadmodum virtutes et dona distinguuntur secundum rem, ita etiam distinguuntur secundum nomen.
Ad secundum dicendum quod illa non est propria definitio virtutis, sed est quaedam notificatio communis, ideo potest dici tam de virtutibus quam de donis.
