Distinctio IV — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

Cum vero incarnatio...

 

Circa Dist. 4 quaeritur.

 

QUAESTIO I

Utrum Virgo beata fuerit aliquid cooperata active in conceptione Filii sui.

 

Videtur quod non.

  1. Quia principia naturalia sunt per se distincta ; sed mas et femina sunt principia naturalia ; ergo sunt per se distincta ; sed mas est principium mere activum ; ergo mulier est principium mere passivum.
  2. Praeterea, virtus finita non operatur in instanti ; sed Virgo habet virtutem finitam, et illud corpus formabatur in instanti ; ergo, etc.
  3. Praeterea, principium activum in Maria est ratio seminalis, sed Christus non est conceptus secundum rationem seminalem ; ergo Virgo Maria non se habuit active in ipsa conceptione.

 

Contra.

Violentum est cuius principium est extra non conferens vim passo ex 3 Ethic. ; ergo si Virgo se non habuit active in illa conceptione sequitur quod conceptio Filii sui fuerit violenta, et per consequens non fuit vera mater eius, quod est haereticum dicere.

 

In ista quaestione sunt duo videnda

Primo principale quaesitum.

Secundo si Virgo Maria est Dei Genitrix appellanda.

 

Circa primum sunt tres opiniones.

Una est divi Thomae part. 3 q.32 art.4 quod Virgo Maria tantum materiam ministravit et non se habuit active in conceptione Filii sui. Et probatur sic : Virgo Maria habuit tantum illam potentiam in illa conceptione qua esse potuit mater, et non qua esse potuit pater ; sed patri competit potentia activa, matri autem potentia passiva tantum ; ergo. Minorem non probat ipse sed probatur ab aliis sic : Aristoteles 15 de animalibus dicit quod virtus patris assimilatur arti, matris vero ligno ; igitur. Item Avicenna nono de animalibus reprehendit Galenum qui ponebat in spermate femineo vim activam, et dicit quod in hoc ignoravit Galenus radicem scientiae naturalis. Item dicit Averrois in suo quodlibeto et facit talem rationem : Si in spermate femineo esset vis activa ad formationem foetus tunc mulier potest concipere sine viro quod est falsum. Consequentia probatur. Agens debile potest inducere suam formam in materia bene disposita ; sed sanguis menstruus et mulier sunt bene disposita ; ergo quantumcunque illa vis esset debilis, mulier posset concipere.

 

Secunda opinio est quod Virgo non solum materiam ministravit, sed et active se habuit in conceptione Filii sui, quia Virgo habuit illam potentiam per quam mulier est mater ; sed mater habet potentiam activam respectu prolis ; ergo. Minor probatur per rationes Galeni. Primo sic : quod ex se inspissatur habet vim activam ; sed sperma femineum ex se inspissatur ; ergo habet vim activam. Assumptum probatur per unam experientiam de muliere quae patiebatur suffocationem matricis et tamen non utebatur viro, et hoc non erat nisi quia sperma fuerit inspissatum in matrice. Secundo sic : matrix habet vim retinendi sperma proprium : tunc quaero ad quid retinet, quia aut propter materiam foetus, et hoc non, quia illa materia ponitur menstruum, aut retinet propter vim activam, et habetur propositum.

Praeterea, Scotus probat idem tripliciter sic.

Primo : formae eiusdem speciei habent potentiam eiusdem speciei ; sed mas et femina sunt formae eiusdem speciei, per Philosophum 10 Metaph. ; ergo habent potentiam eiusdem speciei. Sed mas habet potentiam activam respectu foetus ; ergo et mulier.

Secundo sic : Pater diligit filium suum sicut opus suum, per Philosophum 8 Ethic. ; sed naturaliter plus diligit mater filium suum quam pater ex eodem 8 Ethic. ; ergo est opus suum.

Tertio sic : Agens intendit sibi assimilare passum ; sed filius pluries assimilatur matri quam patri ; ergo mater se habet active circa conceptionem filii.

 

Contra est opinio Doctoris venerabilis Fratris Bonaventurae quod Virgo Beata habuit virtutem divinitus sibi datam per quam administraret materiam illius conceptionis, materiam inquam quae non solum habuit rationem materiae seu potentiae passivae, sed etiam sufficientiam et virtutem ad prolis productionem. Ex his opinionibus accipiatur quae plus placet ; inter omnes autem tertia videtur mihi rationabilior.

 

De secundo principali dico quod Virgo Maria est Mater et Dei genitrix appellanda sicut patet per Damascenum lib. 8 cap.3 Dei, inquit, genitricem Sanctam Virginem praedicamus.

Praeterea, ipsa habuit omnia quae requiruntur ad veram matrem, quia concepit et peperit iuxta illud Luca cap.1 : Ecce concipies et paries filium.

Praeterea, propter communicationem idiomatum quaecumque dicuntur de illo homine dicuntur de Deo ; sed de isto homine dicitur quod est filius Virginis ; ergo Deus est filius Virginis et per consequens Maria est Mater Dei.

Praeterea, sicut se habet filius Dei ad Virginem Matrem, sic filius hominis ad Deum patrem ; sed Christus est filius Dei Patris ; ergo Filius Dei est Filius Virginis Matris.

 

Ad primum principale dicitur quod principia naturalia non sunt distincta per hoc in proposito quod unum dicatur mere activum, alterum mere passivum ; sed per hoc quod unum est activum principalius sicut pater, aliud minus principale sicut mater.

 

Ad aliud dicitur quod virtus finita potest agere in instanti si sunt remota omnia impedimenta a principio passivo. Nam propter indispositionem principii passivi agens agit in tempore.

 

Ad tertium dicitur quod non valet : illud est principium activum, ergo producit secundum rationem seminalem, quia principium activum in plus se habet quam ratio seminalis.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur.

Utrum Christus dici possit filios Spiritus Sancti.

 

Videtur quod sic.

  1. Quia pater dicitur pater per hoc quod producit filium ad esse ; sed Spiritus Sanctus produxit Christum ad esse perfectius quam pater carnalis producat filium suum ; ergo Spiritus Sanctus est pater Christi.
  2. Praeterea, conceptionem Filii perfectius operatur Spiritus Sanctus quam Beata Virgo ; sed Virgo est Mater Christi ; ergo Spiritus Sanctus est pater Christi.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Ad hanc quaestionem breviter respondeo et dico quod ista est falsa locutio : Spiritus Sanctus est pater Christi, quia ista filiatio et parternitas aut recipiuntur ratione naturae aut ratione suppositi Christi ; sed Spiritus Sanctus non dicitur pater Christi ratione natura nec ratione suppositi ; ergo. Probatio minoris est quod Spiritus Sanctus non sit pater Christi ratione natura, quia pater et Filius debent habere eandem naturam ; sed Christus et Spiritus Sanctus non habent eandem naturam, naturam dico humanam, non divinam, quia de humana loquimur ; ergo Christus non est filius Spiritus Sancti ratione naturae. Probo quod non sit filius ratione suppositi quia Spiritus Sanctus potius est a Filio quam e converso sicut declaratum est superius Lib. I dist. 11.

 

Ad primum principale dico quod pater est pater quia producit filium ad esse, ita quod est idem esse in patre et Filio ; nunc autem in Christo et Spiritu Sancto non est idem esse humanum vel eadem natura humana. Et per hoc patet ad secundum ; nam Virgo fuit vera mater Christi quia ipsum concepit et humanam naturam in specie cum eo habet quod non habet Spiritus Sanctus.