Distinctio VI — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Ex praemissis autem contingenter...

 

Circa istam Dist. 6 quaeritur.

 

QUAESTIO I

Utrum in Christo sint plura esse.

 

Videtur, quod non.

  1. Quia esse non est sine ente ; ergo ubi sunt plura esse, ibi sunt plura entia ; sed Christus non est plura entia, quia tunc esset unum per accidens ; ergo in Christo non sunt plura esse.
  2. Praeterea, Anselmus in Monologion dicit quod quemadmodum se habent lux, lucere et lucens, sic se habent essentia, esse et ens ; sed unius lucentis est unum lucere ; ergo unius existentis est unum esse. Sed Christus est unum existens ; ergo, etc.
  3. Praeterea, quae dicunt diversa esse, si uniuntur, faciunt unum per accidens, per Aristotelem 7 Metaph. ; sed Christus non est unum per accidens ; ergo in Christo non sunt diversa esse.

 

Contra.

Augustinus 7 de Trin. sicut ab eo quod est sapere dicta est sapientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia ; sed ad diversas sapientias, sequuntur diversa sapere ; ergo ad diversas essentias sequuntur diversa esse. Sed in Christo sunt plures et diversae essentiae ; ergo plura esse.

 

In ista quaestione sunt duo videnda.

Primo, quomodo se habent in creaturis essentia et esse.

Secundo principale quaesitum.

 

De primo sunt tres opiniones.

Una Bonaventurae, quod essentia et esse differunt ratione solum. Alia Thomae, quod differunt realiter. Alia Henrici de Gandavo, quod sunt idem realiter, differunt tamen intentione, quae non est differentia tantum per actum rationis sicut partes definitionis. Quae autem sunt fundamenta harum opinionum et quid sit ponendum patet lib. 2 d. 3 q.1.

 

De secundo articulo si in Christo sunt plura esse, de hoc sunt duae opiniones.

Una Thomae p. 3 q.27 a.2 quod in Christo non sunt plura esse, quod probatur sic : Natura humana perfectius existit in supposito divino quam in supposito humano ; sed si natura humana esset in supposito humano, haberet tantum unum esse et non haberet aliud esse ab esse suppositi ; ergo.

Praeterea ; pars adveniens alicui toti non habet aliud esse quam esse totius ; sed humana natura advenit supposito divino sicut pars toti ; ergo non habebit aliud esse.

Praeterea, accidens non habet proprium esse in subiecto ; sed humana natura habet in supposito divino modum accidentis ; ergo non habet aliud esse ab esse suppositi divini. Probatio maioris per Philosophum 7 Metaph. ubi dicit quod accidentia non sunt entia nisi quia entis.

Praeterea, omnia quae sunt in subiecto quanto sunt quanta per unam quantitatem ; ergo similiter omnia quae sunt in uno supposito habent unum esse per naturam et suppositum unum.

Praeterea, confirmatur ista opinio duabus aliis rationibus. Primo sic : Persona divina sicut communicat naturae humanae subsistentiam ita communicat existentiam ; sed persona divina sic communicat naturae humanae subsistentiam, quod non est ibi nisi unum esse subsistentiae ; ergo similiter ibi non est nisi unum esse existentiae.

Praeterea, sicut persona divina habet infinitatem subsistentiae, ita habet infinitatem existentiae ; sed propter infinitatem subsistentiae ponitur tantum unum esse subsistentiae ; ergo similiter est ibi tantum unum esse existentiae.

 

Contra istam opinionem obicitur primo sic : Esse est formalis terminus generationis ex 5 Phys. ; ergo ubi est duplex generatio ibi est duplex esse ; sed in Christo est duplex generatio, scilicet aeterna et temporalis ; ergo in Christo est duplex esse.

Praeterea, vivere viventibus est esse, per Philosophum 2 de anima ; sed in Christo est duplex vita, scilicet divina et humana ; ergo.

Praeterea, anima informando corpus dat sibi verum esse ; sed in Christo est vera informatio animae ad corpus ; ergo ex hoc est ibi aliquod verum esse. Sed illud non est esse Verbi increati ; ergo est aliud esse et per consequens sunt in eo plura esse.

Praeterea, si Deus dimitteret naturam illam assumptam ipsa non acquireret aliquod novum esse seu aliquam entitatem, quia sequeretur quod esset perfectior in seipsa quam in supposito divino ; sed natura illa sic dimissa habet proprium esse ; ergo similiter existens in supposito divino habet proprium esse. Sed illud esse non est esse Verbi increati ; ergo est aliud esse.

Praeterea, relatio praesupponit fundamentum ; sed ista unio est quaedam relatio ; ergo praesupponit fundamentum. Sed illud fundamentum est natura humana ; ergo habet proprium esse et illud non est esse Verbi increati ; ergo.

 

Dico ergo ad quaestionem duas conclusiones.

Prima conclusio est quod in Christo est unum esse subsistentiae.

Secunda quod in Christo sunt plura esse existentiae.

 

Prima conclusio probatur sic : Una persona dicit unum esse subsistentiae ; sed Christus est una persona, quia persona divina non assumpsit humanam personam, ex queestione procedenti.

Secunda conclusio probatur per rationes factas contra primam opinionem, scilicet quod in Christo sunt plures naturae, plures generationes, et plures vitae.

 

Ad primum argumentum opinionis primae dico quod sicut natura humana existens in supposito proprio non habet aliud esse subsistentiae, ita etiam existens in supposito divino non habet aliud esse subsistentiae ; sed, hoc non obstante, habet aliud esse existentiae ab esse Verbi increati.

 

Ad aliud de parte et de toto, dico quod non est simile, quia quod pars non habeat aliud esse a toto, hoc pro tanto est quia pars informatur a natura totius, quod in proposito dici non potest, quia natura humana non informatur a supposito divino.

 

Ad aliud de accidente negetur maior. Ad probationem dico quod non allegatur auctoritas Philosophi sicut iacet, quia Philosophus dicit sic : accidentia non sunt entia nisi in eo quod taliter entis, et tunc dico quod ly « eo » potest capi causaliter et effective, vel formaliter et entitative. Si primo modo, concedo quod accidens est ens eo quod taliter entis, idest quod causatur ab ente quia oritur ex principiis subiecti. Si secundo modo, dico quod accidens habet entitatem praeter entitatem subiecti.

 

Ad quartum de quanto, dico quod non est simile, imo est ad oppositum ; ideo enim ea quae sunt in subiecto sunt quanta per unam quantitatem, quia ponitur ibi una quantitas ; sed si ponerentur insubiecto plures quantitates, non essent quanta per unam quantitatem ; sic est in proposito, quia in Christo sunt plures naturae ideo plura esse.

 

Ad alias duas rationes quae habent eandem vim, dico quod non est simile de subsistentia et existentia, quia subsistentia humanae naturae suppletur per subsistentiam extrinsecam, per suppositum divinum quando est independens ; sed existentia humanae naturae ibi non suppletur, sed quemadmodum ibi ponitur formaliter natura humana, ita ibi formaliter eius existentia.

 

Ad primum principale cum dicitur : si in Christo sunt plura esse, ergo sunt plura entia, nego consequentiam quia concretum non numeratur absque numeratione suppositi, sicut patet de homine habente scientias duas, quod non dicitur duo scientes ; ita in proposito non sequitur : sunt duo esse, ergo entia ; sicut etiam dicimus quod in Christo sunt duae voluntates et tamen non sequitur quod Christus sit duo volentes sed unus volens.

 

Ad secundum dico quod est ad oppositum, nam ideo in uno lucente est unum lucere quia ponitur in eo una lux ; sed si essent in eo plures luces essent in eo plura lucere, et quia in Christo sunt plures naturae, ergo in eo sunt plura esse.

 

Ad ultimum dico quod illa quae dicunt diversa esse et uniuntur per inhaerendam bene faciunt unum per accidens : sed ea quae uniuntur per illapsum quantumcumque dicant diversa esse non faciunt unum per accidens, et sic est in proposito, quia verbum divinum est unitum naturae humanae per illapsum.