Distinctio XII — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIO XII
Solet etiam quaeri....
Circa istam Dist. 12 quaerentur primo.
QUAESTIO I
Utram Christus potuit peccare.
Et videtur quod sic.
- Quia Ioannis 8 : Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax ; sed Christus potuit dicere non novi eum ; ergo potuit mentiri, et per consequens peccare. Probatio minoris, quia qui dicit totam orationem potest dicere partem orationis ; sed Christus dixit totum illud allegatum in Ioanne ; ergo potuit dicere hanc partem, non novi eum.
- Praeterea, Augustinus in lib. de libero arbitrio, perfectior est natura quae potest peccare quam quae non potest peccare ; sed Christus habuit naturam perfectissimam ; ergo.
- Praeterea, eadem est facilitas ad merendum et demerendum ; sed Christus potuit mereri ; ergo et demereri, et per consequens peccare.
Contra.
Christus est Deus ; ergo non potuit peccare.
Praeterea. Si potuit peccare, potuit damnari ; sed Christus non potuit damnari ; ergo, etc.
Respondeo.
In ista quaestione sunt duo articuli.
Primus, si Deus potest facere creaturam rationalem impeccabilem per naturam ; secundus si Christus potuit peccare.
Primus articulus patet lib. 2 d. 23 q.7.
De secundo, scilicet « si Christus potuit peccare, dic » quod de Christo possumus loqui dupliciter, quia aut in quantum Deus, aut ratione naturae assumptae. Si loquamur de Christo in quantum Deus, patet quod non potest peccare, quia in Deo nulla cadit obliquitas. Si autem loquimur de Christo ratione naturae assumptae, hoc potest esse dupliciter, quia aut ratione naturae assumptae eo modo quo assumpta est de facto, aut ratione naturae assumptae eo modo quo potuit assumi. Si loquimur de Christo illo ultimo modo, illi qui dicunt quod ex vi unionis non necessario sequitur fruitio, si Christo non fuisset collata summa gratia, habent dicere quod Christus potuit peccare. Si autem loquamur de Christo ratione naturae assumptae eo modo quo assumpta est de facto, planum est per omnes quod non potest peccare.
Et hoc probatur ratione gratiae confirmatae et ratione gloriae consumatae. Ex parte gratiae probatur sic : Confirmatus in gratia non potest deviare vel peccare ; sed Christus fuit confirmatus in gratia : ergo. Ex parte gloriae probatur sic. Voluntas immersa obiecto beatifico per fruitionem non potest deviare vel peccare ; sed voluntas Christi est perfecte immersa obiecto beatifico ; ergo.
Aliqui aliter probant istam conclusionem sic : actiones sunt suppositorum ; sed suppositum divinum quod est in Christo non potest peccare ; ergo Christus non potest peccare.
Praeterea actio non attribuitur agenti instrumentali imo attribuitur agenti principali ; sed in actionibus Christi, natura humana est instrumentum, per Damascenum Lib. 3 ; ergo talis actio peccandi attribuitur Deo. Sed Deus non potest peccare ; ergo nec Christus.
Istae rationes non valent.
Prima non, quia cum dicitur quod actiones sunt suppositorum, verum est in ratione agentis, sed non est verum in ratione agendi quia in ratione agendi sunt naturae, et attribuuntur supposito per naturam, unde quemadmodum Christus moriebatur ratione naturae humanae, ita attribueretur ei ratio peccandi ratione naturae humanae.
Similiter ratio secunda non valet, quia aequivocat de instrumento quia quoddam est instrumentum inanimatum, et quoddam animatum ; quod autem dicitur, verum est de instrumento inanimato non autem verum est de instrumento animato, sicut est voluntas libera. Nunc autem in Christo natura se habet ut instrumentum animatum et non inanimatum.
Ad primum princale dico quod aliter est dicere orationem, et aliud afferre orationem tanquam veram. Christus autem potuit dicere illam orationem, sed non poterat illam asserere, tamquam veram, quia non poterat mentiri.
Ad secundum dico quod natura quam assumpsit de se erat peccabilis ; sed quia habebat perfectam gratiam et confirmationem in gratia et de facto perfectam gloriam, ideo non poterat peccare.
Ad tertium dico quod hoc dispensative factum est in Christo, quia simul fuit viator et comprehensor, et quia fuit viator potuit mereri ; non tamen sequitur quod potuerit demereri, tum quia confirmatus in gratia, tum quia erat in perfecta gloria.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur
Utrum Deus potuit aliunde assumere hominem quam de genere illius Adae.
Et videtur quod sic.
Quia morbus et medicina debent esse alterius naturae ; sed Christus secundum naturam assumptam fuit medicina filiorum Adae ; ergo debuit esse alterius naturae ab eis.
Contra.
Ad Hebraeos 2. Qui sanctificantur et sanctificat ex uno sunt omnes ; sed qui sanctificat est Christus, qui autem sanctificantur sunt filii Adae ; ergo Christus et alii homines sunt ex uno scilicet ex Adam.
Responsio.
Ad quaestionem dico quatuor conclusiones.
Prima est quod Deus potuit aliunde assumere hominem quam de genere illius Adae. Haec conclusio probatur per Magistrum in littera et per Augustinum 13 de Trin. qui sic ait : Poterat aliunde Deus suscipere in quo esset mediator Dei et hominum, quam de genere illius Adae quod peccato suo obligavit genus humanum sicut seipsum quem primo creavit non de genere alicuius creavit.
Secunda conclusio est quod congruum fuit quod Deus assumeret hominem de genere illius Adae. Haec conclusio declaratur sic : Congruum est ut praevaricator et sanctificator, sint eiusdem generis ; sed Christus, vel homo assumptus est sanctificator, Adam autem et filii eius sunt praevaricatores ; ergo congruum fuit ut Deus assumeret hominem de genere illius Adae.
Tertia conclusio est quod Deus non debuit assumere illum hominem qui dictus est Adam, quia ille qui debet omnes peccatores iudicare non debet esse peccator ; sed ille homo assumptus debet omnes homines iudicare ; ergo non debuit esse peccator. Sed Adam erat peccator ; ergo non debuit Adam assumere.
Quarta conclusio, quod Deus debuit assumere hominem in sexu virili non femineo, sicut patet per Magistrum in littera et probatur per Augustinum 83 quaest. Et praeterea congruum est ut Deus assumat hominem qui habeat auctoritatem in praesidendo ; sed habens auctoritatem in praesidendo est vir et non mulier, quia secundum Apostolum, vir est caput mulieris ; ergo debuit assumere virum et non mulierem.
Ad principale argumentum, dico quod morbus et medicina sunt alterius naturae non simpliciter sed quantum ad efficaciam et virtutem, et sic est hic, quia Christus est sine peccato, filii autem Adae cum peccato.
