Distinctio XXX-XXXI — Livre III — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre III
DISTINCTIONES XXX et XXXI
Hic potest quaeri…
Circa Dist. 30 et sequentem quaeritur :
QUAESTIO I
Utrum omnia sunt diligenda ex charitate.
Videtur quod non.
- Quia quae non sunt capacia charitatis et beatitudinis non sunt diligenda ex charitate ; sed multa sunt quae non sunt capacia charitatis et beatitudinis ; ergo non sunt omnia diligenda ex charitate.
Confirmatur per Augustinum lib. de doctrina christiana. Ea, inquit, ex sola charitate diligenda sunt quae societate quadam nobiscum in Deum referuntur, et talia sunt Angelus et anima ; ergo.
- Praeterea, charitas non est diligenda ex charitate ; ergo non omnia sunt diligenda ex charitate. Consequentia tenet. Antecedetis patet dupliciter. Primo sic, sicut se habet fides ad credendum et spes ad sperandum ita charitas ad diligendum ; sed nullus potest per fidem credere fidem suam, nec sperare spem suam, ergo nec diligere charitatem suam. Secundo sic : si charitas diligeretur ex charitate, eadem ratione illa charitas diligeretur ex alia, et sic in infinitum, quod est inconveniens.
Contra. Omne illud est diligibile ex charitate in quo relucet Dei similitudo ; sed in omnibus relucet Dei similitudo ; ergo.
Respondeo.
In ista quaestione sunt tres articuli secundum quod de ea sunt tres opiniones.
Una opinio ponit tres conclusiones. Prima est quod daemones et damnati non sunt diligendi ex charitate, cuius ratio est quia qui non sunt deputati ad vitam aeternam non sunt diligendi ex charitate ; sed daemones et damnati non sunt deputati ad vitam ; ergo.
Secunda conclusio est quod creaturae irrationales non sunt diligendae ex charitate vel amore amicitiae, quia illa non sunt diligenda amore amicitiae et ex charitate quae non diliguntur propter se, sed propter aliud ; sed creaturae irrationales diliguntur propter aliud et non propter se : ergo.
Tertia conclusio est quod creaturae non viventes non sunt diligendae ex charitate, et ratio huius est quia non conveniunt nobiscum in vita spirituali.
Contra istam opinionem obicitur sic : Quia charitatis obiectum est bonum divinum vel per essentiam vel per participationem ; sed in omnibus creaturis invenitur bonum divinum, scilicet per participationem ; ergo omnia sunt diligenda ex charitate.
Ideo est alia opinio quod diligi aliquid ex charitate potest intelligi dupliciter. Uno modo ex charitate eliciente actum qui est supernaturalis. Alio modo ex charitate imperante actum qui actus est naturalis a voluntate licet sit imperatus a charitate.
Ad propositum, si loquimur de dilectione primo modo, dicitur quod non omnia sunt diligenda ex charitate sed solum illa quae possunt uniri summo bono per cognitionem et amorem, et quia creaturae irrationales non possunt uniri Deo per cognitionem, ideo illa non sunt ex charitate diligenda, charitate dico eliciente actum. Si autem loquamur de charitate secundo modo seu de dilectione, sic diligenter omnia ex charitate quae sunt promoventia ad salutem et ad divinam laudem ; et quia cunctae creaturae promovent nos ad divinam laudem ex eo quod in eis relucent divina bonitas et iustitia, ideo omnes creaturae sunt isto modo diligendae ex charitate.
Tertia opinio est quae dicit quod aliquid diligi ex charitate potest intelligi dupliciter. Uno modo proprie, et sic solum illa sunt ex charitate diligenda quae sunt capacia felicitatis aeternae. Alio modo minus proprie, et sic omne quod est referibile in Deum est ex charitate diligendum.
Ex his duabus ultimis opinionibus patet ad argumenta utriusque partis, excepto argumento de charitate cum dicitur quod charitas non est diligenda ex charitate, ubi oportet negare antecedens.
Ad primam autem probationem dicendum quod ideo nullus credit se habere fidem sed scit se habere fidem, quia cum ipsa fides sit praesens non invenitur in ea ratio obiectiva habitus fidei, quia obiectum fidei est verum absens, fides autem non est absens, et similiter est de spe. In charitate autem
non est sic, quia invenitur in ea ratio formalis obiectivae potentiae, scilicet ratio boni.
Ad secundam probationem dicendum quod cum dicitur charitas diligitur a charitate, non est intelligendum quod diligatur alia charitate, sed seipsa, sicut dicit Augustinus 9 de Trin. c. 6. Amor, inquit, amatur, non alio autem amore amari potest, sed seipso.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur :
Utrum charitas remaneat in patria ita quod non evacuetur ?
Videtur quod non.
Quia ratio Apostoli I Cor. c.13 ad probandum quod alii habitus evacuentur, est quod illi habitus sunt ex parte. Ex parte enim, inquit, cognoscimus et ex parte prophetamus ; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est ; sed charitas nunc est ex parte quia imperfecta, alias cum in ea sit beatitudo esset aliquis perfecte beatus in via ; ergo charitas non manet. Si dicas quod non sequitur eum esse beatum quia beatitudo non consistit in habitu sed in actu, ut ponit Aristoteles 1 et 10 Ethic.
Contra. Secundum perfectionem habitus potest elici actus ; ergo si charitas nunc in via potest esse perfecta sicut in patria, sequitur quod actus potest elici seque perfectus, et per consequens potest esse fruitio sive beatitudo in via.
Praeterea, ad principale arguo sic : Fides evacuatur quia est circa obiectum latens ; sed charitas similiter est circa obiectum latens ; ergo charitas evacuatur.
Contra. I Corinth. 13. dicitur : Charitas numquam excidit.
Respondeo.
In ista quaestione sunt tria videnda. Primo si in patria evacuatur fides. Secundo si in patria evacuatur spes. Tertio si in patria evacuatur charitas.
De primo sunt duo modi dicendi : Unus quod in fide est duo reperire, scilicet illuminationem habitualem et aenigmatis obscuritatem. Quantum ad luminis habitum fides non evacuatur sed perficitur et conservatur. Quantum vero ad enigmatis obscuritatem fides cum sit ex parte, simpliciter tollitur ; et hoc confirmatur per glossam super illud Cor. 13. Cum venerit quod perfectum est, dicit glossa : destruetur imperfectio, non autem illud quod verum est evacuabitur.
Alius modus dicendi, quod fides simpliciter tollitur, quia nullus habitus in patria debet poni frustra, alias aliquis habitus in patria esset superfluus ; sed si habitus fidei poneretur in patria, poneretur ibi frustra ; ergo fides simpliciter tollitur. Probatio minoris. Habitus ponitur ut eliciat actum vel ut inclinet ad actum ; sed fides in patria non ponitur ut eliciat actum credendi vel ut inclinet ad ipsum, quia fides est circa obiectum latens, unde ad Hebraeos 5 : Fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium ; in patria autem est obiectum praesens et non latens ; ergo frustra poneretur ibi fides seu habitus fidei.
Quantum ad secundum articulum sunt duo modi dicendi.
Unus quod in spe est reperire duo, scilicet aliquid imperfectionis et aliquid perfectionis sive complementi. Ad imperfectionem enim spei spectat quod est expectatio quaedam eorum quae non habentur. Ad complementum autem eius spectat confidentia et certitudo quae facit nos inniti summae bonitati. Quantum ad primum, spes totaliter tollitur. Quantum ad secundum non tollitur sed perficitur.
Alius est modus dicendi quod spes in patria simpliciter tollitur, quia in patria nullus ponitur habitus frustra ; sed si spes maneret in patria poneretur ibi frustra ; ergo. Minor probatur, quia spes inclinat vel elicit actum sperandi circa bonum arduum absens, quia ut ait Apostolus ad Romanos 8 : Spes est eorum quae non videntur ; sed ibi bonum non est absens immo praesens et videtur in patria ; ergo frustra spes ibi poneretur.
Quantum ad articulum tertium scilicet si charitas evacuatur, patet per Apostolum 7 Cor. 13 quod non, quia in hoc assignat Apostolus differentiam charitatis ad alia dona. Charitas, inquit, nunquam excidit, et sic non evacuatur, alia autem dona evacuantur, unde dicit ibidem : sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur ; ergo.
Et persuadetur a quibusdam, scilicet : actus charitatis est diligere Deum propter se ex toto corde et ex tota anima ; sed ille actus magis competit statui gloriae quam statui viae ; et ergo habitus charitatis magis competit statui gloriae, et per consequens non evacuatur.
Praeterea, aliqui moderni arguunt ad idem sic : Habitus qui indifferenter respicit unum obiectum praesens et absens secundum omnes status manet in omni statu : sed charitas indifferenter respicit unum obiectum praesens et absens secundum omnes status, puta viae et gloriae ; ergo manet in omni statu, et per consequens manet in gloria et non evacuatur.
Sed occurrit hic unum dubium, scilicet si actus charitatis viae et actus charitatis patriae sunt eiusdem rationis. Et est dicendum quod non, quia actus charitatis in via est meritorius, actus autem charitatis in patria non est meritorius, alioquin in patria Beati continue mererentur ; sed meritorium et non meritorium non sunt eiusdem rationis ; ergo illi actus non sunt eiusdem rationis.
Praeterea, actus charitatis in patria est beatificus, actus autem charitatis in via non est beatificus ; sed actus beatificus et non beatificus non sunt eiusdem rationis.
Contra solutionem istius dubii instatur quia causa eiusdem rationis arguit effectum eiusdem rationis ; sed patet ex dictis quod charitas in patria non evacuatur, immo manet charitas eadem in patria quae habetur in via ; ergo videtur quod effectus sive actus charitatis in via et in patria sunt eiusdem rationis.
Dicendum quod non sequitur, quia ad hoc quod actus eliciatur, non solum requiritur charitas sed etiam requiritur cognitio ; sed modo ita est quod alia cognitio habetur in via et alia in patria, quia in gloria habetur cognitio in lumine gloriae, in via autem habetur cognitio in lumine fidei, et ista lumina sunt alterius rationis, et ideo actus qui eliciuntur a charitate cum diversitate horum luminum sunt alterius rationis.
Ad primum principale dicendum quod non est similis imperfectio in charitate et in aliis virtutibus, nam aliae virtutes dicuntur imperfectae quia in actibus suis includunt aliquid ad quod necessario sequitur imperfectio aliqua. Actus autem charitatis non sic, quia indifferenter se habet ad perfectionem et imperfectionem, et accidunt sibi ista ; et haec est via Scoti.
Aliter potest dici sustinendo responsionem datam in principio quaestionis, et tunc instatur quod cum aliquis potest esse beatus in via, quia secundum perfectionem habitus potest elici actus ; dicendum quod non sequitur, quia ad hoc ut eliciatur actus beatificus non solum requiritur charitas sed etiam praesentia obiecti beatifici in lumine gloriae, quae praesentia non potest haberi in via de lege communi.
Ad secundum dicendum quod quamvis latentia sit formalis ratio in obiecto fidei vel spei, tamen actus fidei est per se talis quod necessario concomitatur eum imperfectio ex determinatione sui habitus ; ideo fides inclinat ad talem actum in via ad quem non potest inclinare in patria, charitas autem licet modo sit circa obiectum latens, non tamen inclinat ad actum sic imperfectum sed ad actum cui accidit imperfectio.
