Distinctio XXXVI — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

Solet etiam quaeri....

 

Circa istam Dist 36 quaeritur.

 

QUAESTIO I

Utrum virtutes morales sint connexae.

 

Et videtur quod non.

  1. Quia aliquis potest esse inclinatus ad actum unius virtutis et non ad actum alterius ; ergo potest acquirere virtutem ad cuius actum naturaliter inclinatur et non ad alteram.
  2. Praeterea, dato quod naturaliter inclinetur ad plures virtutes, tamen potest exercitari circa materiam unius virtutis et non circa materiam alterius, puta circa materiam fortitudinis, et non circa materiam temperantiae ; ergo potest acquirere unam virtutem et non aliam, et per consequens virtutes non sunt connexae. In oppositum est Gregorius 2 Moralium dicens : Quisquis una virtute pollere creditur, tunc veraciter pollet cum vitiis, circa aliam partem non subiacet. Et Lib. 19 ibidem c.3 dicit quod una virtus sine alia non est virtus.
  3. Praeterea, Commentator super 6 Ethic. in principio : non existente temperantia qualiter esset iustitia. Et idem dicit glossa Apocal. super illud : Civitas in quadro posita erat.

 

Respondeo.

In ista quaestione tria sunt videnda. Primo, an virtutes morales sint connexae inter se. Secundo, si sint connexae cum prudentia. Tertio si sunt connexae cum virtutibus theologicis.

 

Quantum ad primum, est opinio Thomae I.2, q.63 a.1 quod virtutes morales possunt accipi vel quantum ad esse imperfectum, vel quantum ad esse perfectum. Primo quidem modo non sunt connexae, et una sine altera haberi potest. Secundo modo sunt connexae ita quod una quantum ad esse perfectum non potest haberi sine aliis. Et ista conclusio probatur ab aliis qui sequuntur ipsum, sic : virtus perfecta non compatitur secundum aliquam obliquitatem, quia habentem perficit, et opus eius bonum redit ex 3 Ethic. ; sed si virtutes non essent connexae, virtus compararetur secundum obliquitatem ; ergo. Minor probatur, quia si esset vitium cum una virtute, tunc obliquaretur potentia. Exemplum de casto et avaro qui non faceret contra castitatem propter avaritiam pecuniae.

Praeterea, virtus est principium operandi delectabiliter ex 7 Ethic. ; sed si aliquis haberet unam virtutem et non aliam aliquando operaretur cum tristitia ; ergo habens unam virtutem habet omnes. Minor patet in avaro et casto, quia si avarus et castus contineat propter virtutem castitatis, tunc hoc erit cum tristitia propter amorem pecuniae.

Praeterea, omnis finis seu virtus ducit ad finem debitum ; sed una virtus non perducit ad finem debitum, scilicet ad beatitudinem sine alia ; ergo.

Praeterea, iustus est qui caret omni malo ; sed nullus caret omni malo nisi habeat omnes virtutes ; ergo virtutes sunt connexae inter se.

Praeterea, confirmatur hoc per auctoritates Sanctorum, quarum una est Gregorii in Moralibus. Alia est glossa in Apocal. sicut fuit argutum ad principale.

 

Contra istam opinionem obiicitur sic : virtutes non necessario sunt connexae in esse imperfecto ; ergo nec in esse perfecto. Antecedens conceditur ab eis. Consequentia probatur sic : sicut virtutes in esse imperfecto acquiruntur ex actibus, ita etiam in esse perfecto ; ergo sicut potest se exercere in actibus usque ad gradum virtutis in esse imperfecto, ita potest se exercere in aliis actibus usque ad gradum perfectum ; ergo si non sunt connexae in gradu imperfecto sequitur quod non necessario sint connexae in gradu perfecto. Et hoc ideo, ut dictum est, quia potest se exercere in actibus circa materiam unius virtutis non exercendo se circa materiam alterius virtutis.

 

Respondetur quod bene potest se exercere circa materiam unius virtutis in « re », non exercendo se circa materiam alterius virtutis : tamen in « conceptu », de necessitate habet materiam alterius virtutis, et sic non exercitat se circa materiam unius virtutis quin etiam exercitet se circa materiam alterius virtutis. Et hoc non valet, quia possibile est, sicut experimur, quod aliquis non habeat materiam alicuius virtutis nec in re nec in conceptu. Et praeterea, cum materiae sint diversae, et voluntas sit libera, non videtur ratio quare non possit se exercere vel exercitare circa unam materiam et non circa aliam.

Praeterea, virtus est habitus electivus immediate existens determinata recta ratione ex 2 Ethic. ; sed talis determinatio et conformitas potest esse circa materiam unius virtutis absque omne dictamine recto circa materiam alterius virtutis ; ergo.

Praeterea, inconveniens est quod duae virtutes sint sibi invicem causae essendi, quia tunc esset circulatio in causis, quod est inconveniens, secundum Philosophum in Post. ; sed si virtutes essent connexae, ut ponit prima opinio, tunc essent sibi invicem causae essendi ; ergo. Probatio minoris : nam si fortitudo non esset perfecta nisi quia concomitatur eam temperantia, et similiter temperantia non esset perfecta nisi quia concomitatur eam fortitudo ; ergo temperantia est causa essendi fortitudinem, et fortitudo est causa essendi temperantiam.

Praeterea, in virtutibus moralibus maior videtur connexio inter species eiusdem generis quam inter duo genera, et hoc ideo quia materiae specierum eiusdem generis sunt magis connexae quam species duorum generum ; sed species eiusdem generis virtutis non sunt connexae, puta virginitas et castitas coniugalis ; ergo.

Ultimo arguitur sic : virtus est perfectio hominis partialis non totalis, alias sufficeret una virtus moralis ; sed quando sunt plures perfectiones partiales alicuius, illud potest esse perfectum in summo secandum unam perfectionem, non obstante quod careat alia perfectione ; ergo aliquis potest habere unam virtutem in summo, dato quod non habeat alias. Minor declaratur in exemplo : nam visus et auditus sunt perfectiones hominis partiales, et potest homo perfecte habere sensum visus absque eo quod habeat sensum auditus.

 

Dicitur ergo ad quaestionem aliter, quod virtutes morales possunt accipi vel quantum ad esse vel quantum ad conservari. Quantum ad esse quidem, non necessario sunt connexae, ut patet per argumenta contra praecedentem opinionem. Quantum autem ad conservari, sic se habent quod una virtus non diu durat sine alia.

 

Ad primum autem alterius opinionis est dicendum, quod virtus, aut accipitur secundum se, aut non in comparatione ad potentiam. Primo modo non compatitur secum aliquam obliquitatem, secundo vero modo potest esse obliquitas in potentia per accidens, quia non ratione virtutis quam habet, sed ratione alterius virtutis qua privatur seu quam non habet.

 

Ad secundum dicendum est eodem modo ; nam virtus est principium operandi delectabiliter, quantum est de se. Si autem non operatur delectabiliter, hoc non est ratione sui sed per acccidens, quia caretur aliqua virtute.

 

Ad tertium dicendum quod ly « omne » potest accipi distributive aut collective. Si primo modo, maior est falsa, quia non omnis, idest non quaelibet virtus, per se ducit ad ultimum finem. Si autem accipiatur alio modo tunc maior est vera, sed non est contra me, quia habet talem sensum : omnis virtus, idest omnes virtutes, simul sumptae, perducunt ad ultimum finem. Vel est dicendum quod finis virtutis est duplex scilicet proprius et communis qui est beatitudo vel felicitas. Nunc autem omnis virtus ducit ad finem proprium, sed non quaelibet virtus per se ad ultimum finem quae est felicitas.

 

Ad quartum, cum dicitur quod iustus caret omni malo, dicendum quod iustitia aliquando sumitur pro omni perfectioney et tunc includit omnes virtutes, ut patet 5 Ethic. ; aliquando autem dicit virtutem specialem, et tunc non oportet quod includat omnem virtutem, nec quod creato omni malo, sicut patet in quibusdam principibus, qui servant iustitiam specialem, et tamen in quibusdam sunt incontinentes.

 

Ad auctoritates autem Gregorii et Glossae, dicitur quod loquuntur de virtutibus prout sunt principia merendi, et hoc modo una virtus moralis non est sine alia ; non autem loquuntur de virtutibus secundum se, ut sunt principia actuum moralium.

 

Quantum ad secundum articulum, oportet primo videre si est una prudentia omnium virtutum moralium, an si quaelibet virtus moralis habeat propriam prudentiam adiunctam. Secundo, oportet videre si virtutes morales sint annexae cum prudentia.

 

Quantum ad primum est una opinio quod omnium virtutum moralium est una prudentia, quia ad hoc quod habitus sit unus secundum speciem, sufficit habere unum obiectum formale ; sed omnis prudentia habet unum obiectum formale, scilicet bonum operabile ; ergo est tantum una prudentia.

 

Alia opinio dicit quod sunt distinctae prudentiae respectu distinctarum virtutum, quia sicut se habet ars respectu omnium artificialium, ita se habet prudentia respectu omnium agibilium, sed non est una ars respectu omnium artificialium ; ergo non est una prudentia respectu omnium agibilium.

Praeterea, quando generatur virtus moralis potest generari prudentia ; sed una virtus potest generari sine alia ; ergo una prudentia sine alia, et per consequens sunt distinctae prudentiae. Et confirmatur hoc experimento, quia aliqui habent prudentiam in una virtute et non in alia, sicut patet in viris religiosis qui sunt prudentes circa continentiam, et tamen non sunt prudentes in rebus bellicis. Dicitur ergo quod in virtutibus possumus attendere duplicem unitatem, scilicet unitatem secundum speciem, et unitatem secundum ordinem. Quantum ad unitatem secundum speciem sunt plures et distinctae prudentiae. Quantum ad unitatem secundum ordinem, sic conceditur quod sit una prudentia, sicut etiam dicimus quod scientia est una unitate ordinis, in qua tamen sunt plures conclusiones et habitus specifice distincti.

Praeterea, ratio opinionis non valet, quia sequeretur quod omnes virtutes essent una virtus secundum speciem, quia obiectum omnium virtutum est bonum agibile, et haec est una ratio formalis in obiecto.

 

Quantum ad secundum, dicit una opinio quod virtutes sunt annexae cum prudentia, quia virtus est habitus electivus determinatus a recta ratione ex 2 Ethic. ; sed recta ratio non est sine prudentia ; ergo virtutes sunt annexae cum prudentia. Tertio dicit quod prudentia est annexa cum virtutibus moralibus, quia prudentia est recta ratio confesse, idest conformiter se habens appetitui recto, ex 6 Ethic. ; sed appetitus non est rectus sine virtute morali ; ergo. Aliis videtur quod non oporteat, quia possibile est quod aliquis abstineat propter malum finem ex conscientia erronea, et tunc talis habitus qui generatur ex illis actibus non est virtus, quia non est conformis rectae rationi. Sed ponatur quod dimittat errorem, tunc iste habitus erit virtus, et tamen non erit habitus prudentiae. In toto isto articulo accipiatur quod plus placet.

 

Quantum ad tertium articulum principalem dico quod virtutes morales possunt dupliciter accipi. Uno modo quantum ad esse meritorium, et sic necessario sunt connexae cum virtutibus theologicis, quia charitas est principium actus meritorii, charitas autem praesupponit fidem et spem. Alio modo possunt accipi virtutes morales quantum ad esse proprium et intrinsecum, scilicet inquantum tales habitus, et sic non sunt connexae cum theologicis. Et hoc probatur, quia sicut esse naturale potest esse et manere sine esse supernaturali, ita perfectiones in esse naturali possunt manere sine perfectionibus in esse supernaturali ; sed virtutes morales perficiunt naturaliter, theologicae autem supernaturaliter ; ergo illae possunt esse sine istis, et per consequens non sunt connexae.

Praeterea, ad generationem virtutum moralium sufficiunt cognitio veri et dilectio boni ; sed illa possunt haberi sine virtutibus theologicis ; ergo virtutes morales possunt esse sine theologicis.

 

Ad duo argumenta principalia, patet quod non concludunt contra me, quia concludunt pro opinione recitata in I artic.

 

Ad auctoritates autem in contrarium, responsum est in fine I articuli.