Distinctio XXVIII-XXIX — Livre III — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre III

Distinctio XXVIII-XXIX

DISTINCTIONES XXVIII et XXIX

Hic quaeri solet...

 

Circa istam Dist. 28 et 29 quaeritur :

 

QUAESTIO I

Utrum charitas sit maxima virtutum.

 

Videtur quod non.

  1. Quia illa est maxima virtus cuius oppositum est maximum vitium ; sed oppositum charitatis non est maximum vitium. Probatio minoris. Oppositum charitatis est odium Dei, oppositum autem fidei est infidelitas ; sed infidelitas est maius vitium quam odium Dei eo quod separat hominem a Deo et ab Ecclesia ; ergo.
  2. Praeterea, nobilioris perfectibilis est nobilior perfectio ; sed intellectus nobilior est voluntate et fides est perfectio intellectus, charitas autem est perfectio voluntatis ; ergo fides est nobilior charitate.
  3. Praeterea, optimum non est melius optimo ; sed quaelibet virtus est optima ; ergo, etc.

 

Contra.

Augustinus 15 de Trin. Nullum est donum Dei excellentius isto dono quod est charitas.

 

Respondeo.

In ista quaestione sunt duo videnda. Primo si charitas est idem realiter quod gratia, et hunc articulum quaere lib. 2 dist. 27 art.3. Secundo est videndum si charitas est maxima virtutum. Et dico quod sic, quia Apostolus 1 ad Cor. 13 dicit : nunc manent fides, spes, charitas tria haec, maior autem horum est charitas.

Praeterea, Augustinus 15 de Trin. Nullum est donum Dei excellentius isto dono quod est charitas.

Praeterea, probatur idem per rationes sic : Illa virtus est nobilissima quae ducit ad nobilissimum terminum et permanet et quiescit in termino ; sed charitas est huiusmodi ; ergo. Maior probatur, nam ignis est nobilissimum inter elementa quia vadit ad locum superiorem et quiescit ibidem. Minor probatur quia sola charitas permanet in via et in patria, charitas enim nunquam evacuatur secundum Apostolum, aliae autem virtutes sic.

Praeterea, finis est nobilior his quae sunt ad finem ; sed charitas est finis omnium virtutum ; ergo.

Praeterea, illa virtus quae ultimate dividit et distinguit inter filios regni et filios perditionis est maxima virtus ; sed charitas est huiusmodi, secundum Augustinum ; ergo.

Praeterea, illud quod magis Deus diligit, non propter indigentiam sed prdpter bonitatem rei, est melius et nobilius ; sed Deus magis diligit charitatem in nobis non propter sui indigentiam sed propter nos ; ergo charitas. est nobilior et melior.

Ultimo sic : illa virtus est nobilior qua Deus immediate diligitur et attingitur ; sed charitas est huiusmodi ; ergo.

 

Ad primum principale dicit Varro in quaestionibus I Sent. quod maior tenet quando una pars unius oppositorum non includit aliam partem alterius oppositorum ; sed in proposito infidelitas includit odium Dei, unde infidelitas non est maximum vitium seu peccatum nisi inquantum includit in se malum actum voluntatis, unde si infidelitas praecise consideretur, tunc odium Dei est peius ea.

 

Ad secundum difficile esset illis respondere qui ponunt intellectum nobiliorem voluntate, sed ponendo sicut oportet ponere quod voluntas sit nobilior intellectu, ut ostensum est lib.I dist. 24 patet quod argumentum non valet quia prima pars minoris est falsa.

 

Ad tertium dico quod optimum non est melius optimo infra eandem naturam et speciem, sed in diversis naturis et speciebus optimum potest esse melius optimo, sicut optimus homo est melior optimo equo.

 

 

QUAESTIO II

Secundo quaeritur

Utrum secundum ordinem charitatis magis sint diligendi parentes qnam filii.

 

Et videtur quod filii sint magis diligendi.

  1. Quia Apostolus I Cor. 2 dicit quod filii non debent thesaurizare parentibus sed parentes filiis ; sed nemo debet thesaurizare nisi ei quem diligit ; ergo filii sunt magis diligendi quam parentes.
  2. Praeterea, filius comparatur ad patrem sicut ramus arboris ad radicem ; sed humor rami procedit a radice et non e converso ; ergo similiter in proposito homo debet plus respicere filium et amare quam patrem.
  3. Praeterea, gratia seu charitas conformatur naturae ; sed naturaliter videmus quod homines plus diligunt filios quam parentes ; ergo secundum gratiam et charitatem plus sunt diligendi filii quam parentes vel patres.

 

Contra est Magister in littera.

 

Respondeo.

Ad istam quaestionem breviter dico quod secundum ordinem charitatis plus sunt diligendi parentes quam filii. Hoc patet per Ambrosium sicut allegat eum Magister in littera qui dicit quod primo diligendus est Deus, secundo parentes, deinde filii.

Praeterea, mandata Dei sunt tradita secundum ordinem charitatis, sed unum de decem praeceptis est : Honora patrem tuum et matrem tuam ; ergo amor charitatis plus est ad parentes quam ad filios.

Praeterea, secundum ordinem charitatis illum plus tenemur diligere a quo recipimus plura bona et beneficia ; sed ille a quo recipimus plura beneficia est pater ; ergo.

Praeterea, maior est obligatio effectus ad causam quam causae ad effectum ; sed homo comparatur ad patrem sicut ad causam, ad filium autem ut ad effectum ; ergo plus obligatur patri quam filio, et per consequens plus tenetur parentes diligere.

Praeterea, illud plus tenemur diligere amore charitatis cui secundum dictamen rectae rationis magis tenemur subvenire tempore necessitatis : sed secundum dictamen rectae rationis magis tenemur subvenire patri tempore necessitatis quam filio ; ergo. Minor patet 9 Ethic. c.2 ubi dicit quod plus tenemur subvenire patri quam nobis ipsis, et assignat ibi rationem, quia pater est causa essendi.

 

Ad primum et secundum principale dicendum quod dilectio accipitur duobus modis. Uno modo secundum affectum sensualitatis et carnis. Alio modo secundum affectum charitatis. Primo modo homines plus diligunt filios quam parentes, et ratio est quia natura appetit conservari in suo simili et magis diligit illud in quo habet principalius conservari. Nunc autem pater habet salvari in filio et non econverso, ideo secundum amorem sensualitatis et carnis plus diligunt filios. Si autem loquamur de dilectione secundum affectum charitatis, tunc plus diligendus est pater quam filius. Ista duo argumenta arguunt de dilectione sensualitatis et non de dilectione charitatis.

 

Ad tertium dicendum quod maior in quibusdam habet veritatem, in quibusdam autem non ; habet enim veritatem in hoc quod sicut homo per naturam plus diligit seipsum quam proximum, ita et per gratiam ; sed in proposito de dilectione parentum et filiorum non habet veritatem.