Distinctiones XXII-XXIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XXII ET XXIII
Cumque multis auctoritatibus...
Circa istam ultimam Distinctionem istius tractatus de Poenitentia et sequentem in quo tractat de sacramento Extremae Unctionis quaero duas questiones.
Prima : Utrum peccata per Poenitentiam dimissa redeant eadem numero in recidivante.
Secunda : Utrum Extrema Unctio sit sacramentum nove legis.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur.
Videtur quod peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero, per illud Iac. 2 : Qui in uno offendit factus est omnium reus.
Contra.
Nullum successivum potest redire idem numero, ut patet discurrendo per omnia successiva ; sed peccatum est quoddam successivum ; ergo.
In ista quaestione tria sunt videnda.
Primo, si absolute loquendo peccatum possit redire idem numero.
Secundo, si hoc esset possibile de potentia Dei ordinata.
Tertio, quomodo peccata dicuntur de facto redire.
De primo dicitur uno modo quod absolute loquendo peccatum non potest redire idem numero, quia nihil potest redire idem numero nisi per potentiam divinam ; sed peccatum quoad culpam non potest redire idem numero, per potentiam divinam ; ergo. Probatio minoris per Augustinum Lib. 83 q.3 : Deo auctore nemo fit deterior.
Praeterea, peccatum non inest alicui nisi per actum peccantis ; sed iste actus non redit idem numero in peccante propter interruptionem temporis, 5 Phys. ; ergo.
Contra.
Peccatum accipitur dupliciter : uno modo ut dicit deordinationem in actu ; alio modo et dicit reatum, idest obligationem ad poenam. Hic autem non quaeritur si peccatum possit redire primo modo, quia si non redit actus certum est quod non revertitur obliquitas in actu ; sed quaeritur de peccato secundo modo, scilicet ut dicit obligationem ad poenam, et de ista arguitur quod potest redire, sic : Deus potest obligare istum pro B ad eandem poenam ad quam obligavit pro A ; ergo iste potest obligari ad eandem, et per consequens habere eundem reatum. Antecedens probatur, quia voluntas mea hoc potest, scilicet velle istum primo ordinari ad poenam, et secundo velle non ordinari ad poenam sub conditione ista : si iterum non offendat, et si iterum offendat velle eum ex tunc ordinari ad eandem poenam.
Ad argumenta autem opinionis patet quod arguunt de actu vel obliquitate quae est in actu, non autem de reatu, si reatus sumitur pro obligatione. Sumitur enim reatus multipliciter, ut dicit Magister Lib. 2 dist. 42, videlicet pro culpa, pro poena, pro obligatione ad poenam.
De secundo articulo dico quod Deus disponit peccata poenitentis post poenitentiam esse tecta secundum illud Augustini exponentis illud Psalm. 31 : Beati quorum etc., et quorum tecta sunt peccata, idest non amplius videri ad vindictam ; et super illud Nahum I : Non iudicabit Dominus bis in idipsum ; et ideo de potentia ordinata non potest redire eadem obligatio nec ad eandem poenam post quam extincta est, ut habetur de Poenit. dist. 4. Divina clementia, dimissa peccata in ultionem ulterius redire non permittit, nec patitur.
Contra istam conclusionem instatur, quia simpliciter se habent mala ad punitionem et bona ad remunerationem ; sed bona prius facta resurgunt ad remunerationem ; ergo mala ad punitionem.
Ad illud dico quod non eodem modo se habent mala ad punitionem, sicut bona ad praemiationem quoad hoc quod mala possunt puniri temporaliter et sufficienter, si poena aeterna sit commutata in temporalem ; sed bona meritoria nunquam possunt praemiari sufficienter per talem commutationem, nec per consequens nisi ipsum praemium aeternum in se sit collatum, quod nunquam fit viatori, et ideo semper remanet sibi ius salvum ad gloriam quam acquisivit per illa merita.
Contra hoc, quia tunc omnis resurgens a peccato mortali resurgeret in gratia maiori quam fuerit illa a qua cecidit, quia resurgit in omnibus illis bonis quae prius habuit iam vivificatis, et praeter hoc in isto actu poenitentiae per quem resurgit et quem superaddit illis praeteritis, et ita in maiori gratia, quod videtur inconveniens, tum quia non omnis cadens semper gravius cadit quam prius ceciderat, nec ergo resurgens, gratior resurget quam praefuit ; tum, quia prima gratia potest esse maior et minor, et per consequens minima, per poenitentiam autem acquiritur gratia prima ; ergo possibile est gratiam recuperatam per poenitentiam esse minimam.
Ad istud dico quod talis resurgens plura merita habet in acceptatione divina, quam habuit quando cecidit, et per consequens ex ea parte ordinatur ad maiorem gloriam. Sed non oportet eum in maiori gratia resurgere, quia secundum dispositionem eius detestando peccatum commissum intense vel remisse datur sibi tunc maior vel minor gratia.
Sed contra hoc obicitur, quia tunc iste de lapsu suo ad minus in acceptatione divina resurget in digniori praemio.
Respondeo et dico quod non habet commodum sed incommodum magnum, non solum quia peccavit, sed quia totum tempus quo mansit in peccato est sibi perditum, quo tempore potuisset multiplicasse merita, si mansisset in gratia.
De tertio articulo dicunt aliqui quod peccata de facto simpliciter redeunt eadem, maxime propter illud Matth. 18. : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi ; et sequitur : Tradidit eum tortoribus quousque redderet debitum.
Sed ista via sic generalis quibusdam non placet ; propterea dicunt aliter, quod peccata non redeunt nisi per quatuor genera peccatorum, scilicet per odium fraternum, per apostasiam, per contemptum confitendi, et per hoc quod dolet se poenituisse ; et rationem assignant quia Dominus remittit culpam sub conditione quadruplici, scilicet : si ipse dimitit proximo suo ; item si perseveret in fide ; item si confiteatur culpam commissam ; item, si perpetuo detestatur culpam praeteritam. Et quia pactum frangitur non existente conditione quando aliquis peccat aliquo genere peccatorum praedictorum, ideo dicunt culpam redire.
Sed nec ista opinio aliis placet ; ideo melius dicitur quod peccatum dimissum redit tanquam circumstantia aggravans illud peccatum in quo recidivat, et hoc dupliciter :
Primo, quia quanto aliquis recipit ab alio beneficium sibi indebitum, tanto magis tenetur sibi ; sed existenti in peccato mortali non est Deus debitor nisi poenae ; ergo si sibi gratiam confert, hoc erit donum maxime gratiae ; ergo iste ex lege gratitudinis tenetur specialiter Deo, et per consequens offendens contra eum, gravius peccat propter ingratitudinem.
Secundo, quia quanto aliquis tenetur pluribus obligationibus ad aliquid, tanto, si transgreditur, gravius peccat ; sed poenitens quotiescunque digne poenitet obligat se saltem voto ad non peccandum in posterum, sine enim tali proposito non est digna poenitentia, et propter hoc adstrictus est ad non peccandum sicut quilibet innocens ; si ergo peccat transgreditur duplicem legem obligantem ad non transgrediendum, et per consequens talis gravius peccat.
Contra illud obicitur sic : Illud non aggravat, quo existente vel non existente, peccatum esset aeque grave vel gravius ; sed si non fuisset prius poenitens, immo non fuisset semper innocens, et si tunc peccaret, gravius peccaret quam modo ; ergo. Probatio minoris, quia cadens a statu innocentiae gravius peccat quam cadens a statu poenitentiae ; tum quia maius beneficium recepit iste cui Deus servavit innocentiam quam cui concessit poenitentiam post peccatum ; tum quia innocens habet minorem occasionem cadendi.
Ad illud credo quod simpliciter maius beneficium divinum est cui conservatur innocentia quam cui concessa est poenitentia ; nam maius beneficium contulit Dominus Matri suae quam Mariae Magdalenae ; singularis enim est gloria nunquam cecidisse in peccatum.
Tunc ad argumentum negetur maior, quia possibile est aliquod peccatum habere nunc unam circumstantiam aggravantem, nunc aliam, et ista quae hic aggravat potest esse gravior quam illa quae ibi aggravat, et istae duae circumstantiae possunt esse repugnantes, et in hoc poenitentia praecedens aggravat, quia tribuit ingratitudinem. Similiter ab innocentia cadere aggravat propter ingratitudinem, et innocentia et poenitentia quodammodo repugnant, sed simpliciter cadere ab innocentia magis aggravat.
Ad aliud quod dicitur : tradidit eum tortoribus donec universum redderet debitum, dico quod ista universitas intelligitur quantum ad durationem, sed non quantum ad intensionem. Et ita dicendum esset ad omnes auctoritates Sanctorum fundatas in ista auctoritate.
Ad argumentum principale dico quod factus est omnium reus quantum ad aversionem a fine ultimo, quae est communis omni peccato mortali, sed non est factus omnium reus quantum ad gravitates speciales singulorum peccatorum.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod Extrema Unctio non sit sacramentum novae legis, quia sacramenta novae legis instituta sunt a Christo, ut visum est supra Dist. 2 ; sed sacramentum Unctionis videtur institutum fuisse a Iacobo, secundum illud Iac. 5. : Infirmatur quis in vobis, inducat praesbyteros ecclesiae, et orent super eum, et ungent cum oleo sancto.
In contrarium est Magister in littera.
In ista quaestione tria sunt videnda ad modum trium conclusionum.
Prima, quod possibile est esse aliquod sacramentum novae legis quod est signum efficax remissionis peccatorum venialium.
Secunda, quod illud sacramentum remissionis peccatorum venialium est sacramentum Extremae Unctionis.
Tertia quid est istud sacramentum secundum suam definitionem vel descriptionem.
Prima conclusio probatur sic : Possibile est Deum remittere peccata venialia ; ergo possibile est sibi instituere signum efficax istius remissionis. Consequentia patet, quia possibile est homini instituere signum efficax practicum cuiuscunque operationis suae ; ergo multo fortius hoc est possibile Deo.
Secunda conclusio, scilicet quod illud Sacramentum in remissionem peccatorum venialium sit sacramentum Extremae Unctionis, fuit declaratum superius Dist. 2 q.1 sic : Sacramenta sanant infirmitates ; ergo secundum numerum infirmitatum accipitur numerus sacramentorum et efficacia eorum. Sed infirmitas est duplex scilicet culpae et poenae ; infirmitas autem poenae est quadrupliciter, scilicet ignorantia, pusillanimitas, malitia et concupiscentia. Contra ignorantiam est Ordo ; contra pusillanimitatem est Confirmatio ; contra malitiam est Eucharistia ; contra concupiscentiam est Matrimonium. Infirmitas vero culpae est triplex, scilicet originalis, actualis mortalis et actualis venialis. Contra originale est Baptismus ; contra actualem mortalem est Poenitentia ; ergo contra culpam actualem venialem est Extrema Unctio.
De tertio articulo, scilicet quid est Unctio Extrema secundum suam descriptionem, dico quod Extrema Unctio est unctio hominis infirmi poenitentis facta in determinatis partibus corporis cum oleo consecrato ab Episcopo ministrata a Sacerdote simul verba certa cum intentione debita proferente ex institutione divina efficaciter signans curationem venialium finalem.
Ista ratio apparet bona quia non est in se falsa, ex 5 Metaph. quia nulla pars eius repugnat alteri. Ad cuius evidentiam oportet partes eius exponere. Dicitur enim ibi primo quod est unctio, cuius congruentia est quia illud signum sensibile congruit effectui ; scilicet unctioni interiori.
Secundo subditur : hominis infirmi, ideo non debet conferri sano nec qualitercunque exposito periculo mortis, puta in transire mare, vel bellum, sed infirmo existente in periculo mortis.
Tertio additur : pernitentis, quia nullus est capax istius digne, qui non est in gratia.
Quarto additur : in determinatis partibus corporis ; istae partes sunt organa potentiarum per quarum actus peccatur frequenter venialiter, utpote organa quinque sensuum et potentiae motivae. Sunt autem haec, organa potentiae visiva duo oculi ; organa potentiae auditiva, duae aures ; organa odorativa, duae nares ; tactiva, duae manus ; organum gustus est lingua in qua non fit unctio propter abominationem dolentis, sed fit ad os exterius. Propter organum potentiae generativa fit unctio ad lumbos ; propter organum potentiae motiva vel progressivae, fit unctio in pedibus.
Quinto sequitur : cum oleo ; nec oportet ibi aliquid esse confectum ex oleo et balsamo sicut in materia confirmationis, quia confirmatio est ad confessionem fidei, et ideo requiritur in confirmato non tantum puritas conscientiae signata per oleum, sed etiam odor bonae famae signatus per balsamum.
Sexto subditur ; consecrato ab Episcopo, quia ille est actus episcopalis ; si enim alius consecraret nihil faceret.
Septimo subditur : ministrata a sacerdote, quia si alius attentaret nihil faceret, sicut si non sacerdos attentaret conficere, nihil facit. Unde notanter dicit Apost. Iacobus : Inducant presbyteros, etc.
Ultimo sequitur : verba certa cum intentione debita proferente ; et hoc pertinet ad formam huius sacramenti, cuius forma septiformis est ad septem unctiones principales sub istis verbis : Per istam sanctam Unctionem et suam piis simam misericordiam, parcat tibi Deus quidquid oculorum vitio deliquisti ; et sic de aliis.
Ad argumentum in contrarium dico illud sacramentum fuisse institutum a Christo, ut visum est supra. Iacobus autem non erat institutor sed promulgator huius sacramenti a Deo instituti.
