Distinctio XI — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIO XI
Si autem quaeritur...
Circa istam Dist. 11 sic proceditur, et quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum in ista transubstantiatione panis convertatur in Corpus Christi.
Secundo : Si panis in ista conversione annihiletur.
Tertio, sine argumentis quaeritur : Que sit materia conveniens huius Sacramenti.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod panis non convertatur in Corpus Christi, qui in omni mutatione positiva terminus ad quem accipit esse ; sed Corpus Christi non accipit esse ; ergo, etc.
Contra.
Ambr. lib de Sacram. dicit : Ubi hoc corpus conficitur iam non suis sermonibus sed Christi sacerdos utitur. Et quis sermo Christi nisi quo facta sunt omnia. Si ergo tanta vis est in sermone Domini, ita ut reciperet esse quod non erat, quanto magis operativus est ut quae erant in aliud convertantur.
In ista quaestione sunt duo videnda :
Primo, si panis transubstantiatur in Corpus Christi.
Secundo, quis est formalis terminus illius transubstantiationis.
Quantum ad primum, sicut recitat Innocentius in Officio Missae p.3 c. 16 circa hoc sunt tres opiniones. Una, quod panis manet, et tamen cum eo est vere Christi Corpus. Alia, quod panis non manet, et non convertitur, sed tamen desinit esse per annihilationem vel per resolutionem in materiam vel per corruptionem in aliud. Tertia opinio, quod panis non manet sed transubstantiatur in Corpus Christi et virtum in sanguinem. Quaelibet autem istarum opinionum voluit theologice salvare quod est ibi vere Corpus Christi, quia hoc negare est plane contra fidem, ut patuit supra Dist. 9. Nam Christus ait, Matth. c. 26 : Hoc est enim corpus meum. Et Ioan. 6 : Caro mea vere est cibus. Et Luc. 21 : Hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus.
Pro prima opinione arguitur primo sic : Nulla pluralitas ponenda est sine necessitate ; sed veritas Eucharistiae salvari potest sine transubstantiatione ; ergo. Probatio minoris, quia ad veritatem Eucharistiae requiritur signum et signatum realiter contentum sub substantia panis ; sed substantia panis cum suis accidentibus aeque potest esse signum sicut sola accidentia, immo magis, quia substantia panis magis est sub speciebus nutritiva quam accidentia ; ergo magis repraesentat Corpus Christi in ratione nutritivi vel nutrimenti spiritualis. Res etiam contenta, scilicet Corpus Christi seque potest salvari cum substantia panis sicut cum accidentibus, quia non repugnat magis substantiae esse cum substantia simul, quam cum quantitate illius substantiae.
Secundo sic : Nihil est tenendum tamquam de substantia fidei nisi quod potest expresse haberi de sacra Scriptura, vel expresse declaratum per Ecclesiam, vel evidenter sequatur ex aliquo plane contento in Scriptura, vel plane determinato ab Ecclesia ; sed non videtur haberi expresse, non esse ibi panem, nam Ioan. 5 scribitur : Ego sum panis vivus. Et Apostolus dicit : Panem quem frangimus nonne communicatio Corporis Christi est ? Nec videtur ubi Ecclesia veritatem istam solemniter determinet.
Pro secunda opinione arguitur sic : Ex praecedenti probatione apparet quod non videtur magis probari ex Scriptura transubstantiatio quam panis manere, immo minus.
Contra istas opiniones arguitur sic : Primo contra primam, quia ipsa est inconveniens, impossibilis et haeretica.
Primum probatur, quia tollit reverentiam debitam Christo ut continetur in hostia, sibi enim ut est in Eucharistia debetur cultus latriae ; sed si ibi maneret substantia panis non deberet talis cultus adhiberi propter idololatriam adorando creaturam.
Secundo, scilicet quod positio sit impossibilis probatur sic : Nihil potest incipere esse ubi prius non fuit nisi per sui mutationem vel alterius in ipsum ; sed Corpus Christi non mutatur per hoc quod in Eucharistia conficitur, quia manet in caelo sicut prius ; ergo si nihil convertatur in ipsum, tunc Christus non magis est in altari quam prius, quod est impossibile.
Tertium, scilicet quod sit hceretica, probatur sic, quia est contra verbum Christi instituentis Matth. 26 : Hoc est, inquit, corpus meum. Non dixit : Hic est corpus meum, sed hoc est corpus meum. Si autem substantia panis maneret vel annihilaretur et non converteretur, verius diceretur hic est corpus meum, quam hoc est corpus meum.
Contra secundam opinionem potest argui per argumenta immediate facta, et etiam potest argui specialiter contra hoc quod ponit resolutionem in materiam panis praeiacentem, vel in nihilo, quia vel fieret in materiam nudam, et hoc est impossibile, quia tunc esset materia sine forma, quod ipsi negant ; vel fieret in materiam sub alia forma, sed hoc est inconveniens, quia vel idem corpus aliud novum esset simul cum speciebus et Corpore Christi, et tunc duo corpora essent simul ; vel mutaretur de loco ad locum, quod est inconveniens, quia ille motus localis potest percipi per exclusionem corporis alterius circumstantis.
Quidquid autem sit de efficacia istarum rationum, clarum est quod illae duae opiniones sunt falsae. Ideo dico quod nec panis manet, ut dicit prima opinio ; nec annihilatur, ut dicit secunda opinio ; sed convertitur in Corpus Christi, ut dicit tertia quae est catholica. Hoc autem probatur auctoritatibus Ambrosii et aliorum quos adducit Magister in littera supra Dist. 10. Sed principalis ratio ad hoc probandum talis est : De sacramentis est tenendum sicut tenet sacrosanta Ecclesia romana, Extra. De haereticis ad abolendam ; sed sacrosanta mater Ecclesia tenet panem transubstantiari in corpus, et vinum in sanguinem ; sicut clare habetur Extra. De summa Trin. et fide catholica cap. Firmiter credimus, ubi dicitur quod Iesus Christus sacerdos est et sacrificium, cuius Corpus et Sanguis in Sacramento altaris in speciebus panis et vini veraciter continentur, transubstantiatis pane in Corpus et vino in Sanguinem potestate divina, etc.
Ad argumenta autem primae opinionis, ad primum nego minorem. Et cum dicit, quod veritas Eucharistiae potest salvari pane manente, dico quod Deo bene fuisset possibile instituisse quod Corpus suum vere esset praesens manente substantia panis vel cum accidentibus pane annihilato, et fuisset ibi veritas Eucharistiae, quia verum signum et verum signatum ; sed hoc non est modo veritas tota Eucharistiae ; non enim sic instituit ut dicunt auctoritates Sanctorum et Ecclesiae. Et cum dicitur quod ad veritatem Eucharistiae nihil plus requiritur nisi verum signum et verum signatum, dico quod verum est eo modo quo signum est institutum, et quod debet sibi correspondere signatum, quod non est nisi praecise quod corpus sit cum aliquo, scilicet cum pane vel cum accidentibus panis. Sed institutum est nunc quod sit tantum signatum cum accidentibus sub signo.
Ad argumentum secundum ubi stat vis, dicendum quod Ecclesia determinat istum intellectum esse de veritate fidei, in cap. praeallegato : Firmiter credimus, ubi dicitur transubstantiatis pane in Corpus et vino in Sanguinem potestate divina ; et per hoc patet ad argumentum alterius opinionis.
De secundo articulo, scilicet quis sit formalis terminus illius transubstantiationis, dicitur quod in humana natura Christi nihil est nisi materia prima et anima intellectiva tanquam forma, et terminus primus conversionis est compositum ex materia et forma, anima intellectiva inquantum intellectiva dat esse corporeum, et constituit compositum quod est corpus. Quod autem in natura humana non sit alia forma praeter animam intellectivam, probatur ab eis multipliciter.
Primo sic : Unius rei unicum est esse ; sed unicum esse est ab una forma ; ergo unius entis, puta hominis, est tantum una forma.
Secundo sic : Forma substantialis distinguitur a forma accidentali, quia forma substantialis advenit enti in potentia, accidentalis autem advenit enti in actu ; sed si in homine esset alia forma substantialis praeter animam intellectivam, tunc anima intellectiva adveniret enti in actu existenti, et sic esset forma accidentalis.
Tertio sic : Si in homine essent plures formae substantiales, dicendo homo est animal, non esset praedicatio per se primo modo ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Probatio consequentis, quia praedicatio sumpta a diversis formis est per accidens, sicut cum dicitur, homo est albus ; sed si in homine essent plures formae, cum diceretur homo est animal, tunc ista praedicatio sumeretur a diversis formis.
Contra illam opinionem quantum ad illud quod dicit de pluralitate formarum nolo ad praesens disputare, quia illud spectat ad materiam secundi Libri directe, et ut nunc breviter indirecte tangatur, arguo contra illud quod dicit quod formalis terminus illius conversionis est materia et anima intellectiva ; quia si hostia consecrata in Coena fuisset reservata in triduo in pixide, permansisset ibi eadem res contenta. Illud autem in quod primo fiebat conversio non fuit materia prima, nec accidentia, nec compositum ex materia et accidente ; igitur erat compositum ex materia et forma substantiali. Sed tunc non erat compositum ex materia et anima intellectiva, quia Christus fuit vere mortuus et anima intellectiva vere fuit separata a corpore.
Praeterea, terminus illius conversionis oportet quod sit aliquid reale, quia conversio est realis ; sed anima intellectiva, ut dat esse corporeum distinguendo contra esse intellectivum secundum aliquos, non est aliquid reale sed quid abstractum per actum intellectus ; ergo ista conversio non potest esse in anima sub tali ratione.
Praeterea, quod non est corporeum formaliter non dat alteri esse corporeum formaliter, quia causalitas causae formalis est dare tale esse alteri quale sibi competit ; sed anima intellectiva non est corporea formaliter ; ergo non potest dare esse alteri corporeum.
Ad argumenta autem quibus probatur unitas formae, dicebatur in secundo.
Quantum igitur ad illum articulum, dico quod Corpus Christi includit per se materiam, et ad minus unam formam mixti priorem anima intellectiva, quae constituit corpus de genere substantiae, et idem corpus est formalis terminus conversionis praedictae.
Ad argumenta autem quibus probatur quod in homine non sit alia forma praeter animam intellectivam, visum est in 2 Lib. dist. 17 q. 4.
Ad argumentum in contrarium patet ex dictis, quia haec mutatio non est qua terminus accipit esse simpliciter, sed qua accipit esse ut hic.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod panis in illa conversione annihiletur, quia quod praecessit et nihil eius manet, annihilatur ; sed panis praefuit et nihil eius manet ; ergo.
Contra.
Conversio non est annihilatio ; ergo quod convertitur non annihilatur.
Ad illam quaestionem dico breviter quod panis non annihilatur, quia terminus ad quem transitus ipsius panis non est pure nihil ; igitur panis non est annihilatus. Consequentia probatur, quia terminus annihilationis debet esse purum nihil ; probatur per simile, quia terminus creationis a quo est purum nihil. Antecedens probatur, quia terminus illius transitus est Corpus Christi. Nam si negatio panis concomitetur terminum ad quem, non tamen terminus ille est omnino nihil, sed in aliquo positivo. Et ideo est notandum quod terminus annihilationis est purum nihil, ita quod nihil termini a quo manet in termino ad quem.
Item secundo, negatio eius non manet in aliquo apto nato quae dicitur privatio terminans eam.
Item tertio, negatio non est in aliquo positivo disparato terminans eam, sed est simpliciter negatio extra genus, scilicet extra omne positivum, sive illud sit subiectum quod dicitur privativum secundum illam negationem, sive sit disparatum, quod includat illam negationem.
Ad propositum, licet hic non sint illae duae primae rationes de quibus patet quod propter eas corruptio non est annihilatio, quia aliquid rei corruptae manet in esse, quia negatio terminans eam manet in subiecto apto nato ; est tamen ibi tertia ratio, silicet quod negatio terminans est in aliquo positivo non subiecto sed disparato. Per hoc igitur patet quod illa desitio panis secundum se, etiam ut est ad non esse panis, non est negatio extra genus, sed ut in corpore, et ideo non est annihilatio.
Ad argumentum principale neganda est illa maior, quia oportet ibi addere : nihil eius manet, et simpliciter nihil succedit ut per se terminus ; ergo.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur sine argumentis et dico duas conclusiones :
Prima quod solus panis triticeus cum aqua elementari coagulatus est materia conveniens conversionis in Christi Corpus. Tum quia Christus sic ordinavit ; tum quia Christus sic grano frumenti se comparavit ; tum quia Melchisedech hoc praefiguravit, ut patet Gen. 14, quando obtulit panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi.
Secunda conclusio, quod solum vinum expressum de vite, vel vinum vitis est conveniens materia conversionis in Sanguinem Christi, ut patet De consecr. Dist. 2 cap. Vinum. Cuius ratio est, quia Christus sic instituit ; et congruentia potest assignari, quia secunda pars principalis nutritionis, scilicet potus, principaliter consistit in vino ut in potu principali. Cerevisia tamen plus nutrit de qua non fit mentio quia non est in communi usu.
Sed contra ista occurrunt quatuor dubia, et tria sunt contra primam conclusionem, quartum autem contra secundam. Primum, an de amido posset formari panis consecrabilis. Secundum an de farina triticea pasta confecta non tamen cocta posset confici. Tertium, an panis azimus aut fermentatus sit materia conveniens huic sacramento. Quartum dubium est quare vino apponitur aqua.
Ad primum dico quod non, quia accidentia differentia specie arguunt subiecta differentia specie ; sed amidum et panis triticeus secundum medicos habent accidentia differentia specie ; ergo differunt specie. Sed panis triticeus est materia propria conversionis in Corpus Christi ; ergo non amidum.
Ad secundum dico quod de pasta non potest confici, quia noluit Christus in sacramentis suis subtilem disputationem de differentia specifica nobis imponere, sed quod habeamus panem triticeum usualem pro materia consecrationis ; panis autem usualis est coctus et non pasta cruda.
Ad tertium dicunt Graeci quod necesse est conficere in fermentato. Dicunt enim quod Christus passus est luna 14, ut impleretur figura legis de agno paschali. Sed inter Iudaeos licuit tunc habere panem fermentatum in usu, et communiter habebatur, non enim fuit eis interdictus panis fermentatus ; ergo Christus confecit in fermentato. Sed illud est falsum ; quod enim Christus sit passus luna 14 probatur expresse per illud Matth. 26 prima die azimorum, scilicet luna 14 comedit agnum paschalem, et 15 erat solemnitas, et illa die passus est Christus, et sic illa hora qua comedi debuit agnus paschalis, secundum legem comederunt discipuli agnum. Hoc igitur est tenendum quod de necessitate panis consecrabilis non est nec quod sit azimus, nec quod sit fermentatus, quia secundum Anselmum in lib. suo de azimo et fermentato, non differunt substantialiter fermentatus et azimus ; ergo non nego Graecos vere conficere, quia tempore Leonis Papae fuit constitutum quod conficeretur de fermentato, tamen de necessitate ministri in Ecclesia latina est conficere in azimo.
Ad quartum autem dubium, quare scilicet aqua vino apponatur, dicit Magister in ista Dist. hoc esse quia aqua significat populum Christi passione redemptum, secundum illud capitulum dist. 2 de consecrat. Non oportet. Et Extra. de celebrat. Missarum, in qua distinctione dicit hoc esse, quia dum Christus in Cruce pependit, de corpore eius fluxit sanguinis et aqua ; ergo, etc.
