Distinctio XLVII-XLVIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XLVII ET XLVIII
Solet etiam quaeri...
Circa Distinct. 47 et 48 quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum universale iudicium sit futurum.
Secundo : Utrum mundus sit purgandus per ignem.
Tertio : Utrum post iudicium cessat motus corporum caelestium.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod universale iudicium non sit futurum, quia Deus non punit bis in idipsum, ut dicitur Nahum I ; sed Deus puniret bis in idipsum si esset universale iudicium futurum ; ergo non est universale iudicium futurum.
In contrarium est Augustinus 21 De Civ. Dei c. 21.
In ista quaestione tria sunt videnda.
Primo, si universale iudicium est futurum.
Secundo, si illud iudicium erit in tempore vel in instanti.
Tertio, de loco ubi erit.
De primo dico quod sic propter quatuor congruentias, quarum :
Prima talis est : Congruum est finaliter separari omnes malos ab omnibus bonis : ideo enim malus vivit cum bono, vel ut malus corrigatur, vel ut bonus per illum exerceatur, secundum Augustinum ; sed istam separationem congruit finaliter fieri per generalem sententiam ; ergo congruum est fieri per generale iudicium.
Secunda congruentia est quia in secretis iudiciis quae fiunt circa singulas personas, licet sit iustitia, non tamen est omnibus manifesta ; ergo rationabile est quod Deus habeat aliquod iudicium generale in quo manifestetur sententia et iustitia aliter quam in iudiciis particularibus.
Tertia congruentia est quia sicut res exeunt a primo efficiente, ita reducuntur in finem ; sed praeter speciales exitus rerum a Deo per istam operationem de qua dicit Christus : Pater meus usquemodo operatur, et ego operor, fuit universalis exitus in prima rerum creatione ; ergo praeter singulares reductiones congruum est esse unam finalem reductionem in suum finem, et per consequens adhuc oportet ponere unam sententiam generaliter definitivam.
Quarta congruentia est quia praeter hoc quod unusquisque adscribatur regno vel carceri, tota multitudo ista praevisa ad regnum debet aliquando determinari ad possidendum illud, et tota alia multitudo debet carceri vindicari, ut sit sequestratio duarum civitatum et familiarum, ut tractat Augustinus Lib. De Civ. Dei. Sed illud fit per quandam sententiam generalem ; ergo, etc.
Secundo est videndum an illud universale iudicium sit in tempore, vel in instanti ; et dico quod fit in tempore vel in instanti eo modo quo declarabo. Sed statim oritur dubium, si fit in tempore brevi vel non brevi. Et dico quod potest poni tripliciter.
Uno modo sic : possibile quidem est quod merita singulorum omnia singulis innotescant, ita quod sit miraculum ex parte ostensionis ; tamen dimittatur unusquisque intellectus suo modo intelligendi naturali, et tunc in tali ostensione requiritur magnum tempus ad intelligendum modo merita istius, modo merita illius.
Secundo sic : possibile est quod unicuique manifestentur merita vel demerita propria in speciali, et merita vel demerita aliorum in generali, et hoc dupliciter : vel sic, quod singulas personas considerat, tamen hanc ut iustam in generali, et illam ut iniustam ; vel alio modo considerando tam personas quam merita in generali, utpote concipiendo omnes relictos in terra esse condemnandos, raptos autem in nubibus esse praemiandos, et in hoc etiam esset magnus tractus temporis.
Tertio modo : possibile esset per potentiam Dei non tantum manifestantem sed causantem actum cognoscendi et intentiones distinctas omnium meritorum, et cum hoc omnium personarum simul esse in quocunque intellectu, quia quaecunque non repugnant formaliter et possunt successive recipi in aliquo per potentiam Dei absolutam, ad minus possunt recipi in eodem simul. Sed si ista via ponatur forte non oporteret illud iudicium esse in tempore sed in instanti.
De tertio articulo dicunt aliqui quod erit in valle Iosaphat, ut videtur innui in Ioele. Sed plane vult Apostolus ad Thessal. 4. quod boni rapientur obviam Christo in aere, mali autem delinquuntur in terra, et per consequens boni non erunt in valle Iosaphat. Et ideo Magister Sententiarum pen. cap. huius Dist. dicit quod quidam pueriliter illud Ioelis intelligentes dicunt in valle Iosophat, qui est in latere montis Oliveti, Dominum ad iudicium descensurum, quod frivolum est. Iosaphat autem interpretatur iudicium Dei ; in valle ergo Iosaphat idest Domini iudicium congregabuntur omnes impii ; iusti vero non descendunt in valle iudicii, idest inter damnatos, sed in nubibus elevabuntur obviam Christo.
Ad argumentum in contrarium dico quod unusquisque inquantum persona privata iudicatur in termino vitae sibi praefixae, sed inquantum est pars familiae deputata pro aula vel pro carcere, iudicabitur cum aliis iudicio universali et finali.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod mundus non sit purgandus per ignem, quia tunc idem purgaret seipsum, quia ignis purgaret ignem ; sed istud non convenit ; ergo.
In oppositum est illud Psalmi : Ignis ante ipsum praecedet.
In ista quaestione primo est videndum si mundus purgabitur per ignem.
Secundo, quis est ille ignis.
Tertio, quantum ascendet.
Quarto, si praecedet an sequatur iudicium.
De primo dico quod sic. Hoc probatur, primo auctoritate Petri in 2 can. cap. 3 : caeli ardentes solventur, elementa vero ardore ignis tabescunt.
Item Isaice ult. : Dominus in igne veniet.
Item per sanctos et maxime per Augustinum c. 20 De civ. Dei.
Item hoc est possibile, quia non includit contradictionem.
Item hoc est rationabile, quia ubi est innovatio in melius ibi est purgatio ; sed mundus innovabitur in melius ; ergo purgabitur. Sed purgatio debetur elemento magis activo ; tale autem elementum est ignis ; igitur.
De secundo articulo dicitur tripliciter. Uno modo, quod ille ignis est rivus igneus de novo creatus, iuxta illud Danielis : Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie. Et sequitur : Iudicium fecit et libri aperti sunt.
Alio modo dicitur quod erit fluvius igneus per virtutem corporum caelestium generatus.
Tertio modo, quem etiam sequor, dicitur quod sicut in diluvio non sunt novae aquae creatae, sed eaedem ipsae multiplicatae et fontes abyssi aperti sunt, sic credo quod non solum ignis qui est in sphaera sua, sed omnes ignes qui sunt sub terra et supra terram concurrant ad istam conflagrationem. Et hoc videtur velle Augustinus 20 De Civ. Dei. Figura enim, inquit, huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit, sicut factum est in diluvio.
De tertio articulo, scilicet quantum ascendet ignis ille, dico quod ascendit tantum quantum durant corpora combustibilia et passibilia. Et, quia corpora caelestia non receptiva alienae impressionis, dico quod quantum durat spatium continens elementum, tantum ascendet flamma non plus. Et sic ascendit plus quam aqua diluvii.
De quarto articulo, sunt tres modi dicendi : Unus talis est, quod duplex est iudicium, scilicet definitionis, et istud praecedit ignem, quia ante dabitur sententia contra malos quam ignis. Item est iudicium executionis, et istud sequitur ignem quia reprobi illo igne involventur et ad infernum deducentur. Sed contra hoc Augustinus est 28 De Civ. Dei, qui dicit quod iudicatis impiis et in aeternum ignem missis, figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione peribit.
Alius modus dicendi est quod ille ignis habet duplicem effectum, scilicet purgare et innovare. Ratione quidem purgationis praecedit iudicium, sed ratione innovationis sequitur. Contra. Isti effectus scilicet innovare et purgare in igne sunt coniuncti et ab invicem inseparabiles, ideo ille ignis purgando innovat.
Tertius modus dicendi est quem teneo. Nam sicut ponit Glossa super illo verbo : Purgabit filios Levi, duos ignes futuros legimus, unum qui purgabit electos, alium qui cruciabit reprobos. Primus ignis praecedit iudicium, sed secundus ignis sequitur iudicium. Et confirmatur per Augustinum 20 De Civ. Dei, ut iam allegatum est : iudicatis impiis et in aeternum ignem missis, etc.
Ad argumentum in contrarium dico quod non est inconveniens quod ignis purget ignem, sicut nec est inconveniens quod manus lavet manum.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod post iudicium non cesset motus corporum caelestium, quia corpora caelestia non erunt imperfectiora post iudicium quam nunc ; sed motus est propria perfectio corporum caelestium, vel requitur ad eorum perfectionem, alias frustra moverentur ; ergo post iudicium non cessabit motus corporum caelestium.
In oppositum est Magister in littera.
In ista quaestione, primo ponam opinionem philosophorum.
Secundo opinionem theologorum.
Tertio videbo quantum valeant rationes eorum.
Quarto, si motus caeli est naturalis vel violentus.
Quantum ad primum diceret Philosophus, sicut patet per eum in diversis locis, quod motus caeli est perpetuus. Et ad hoc sunt tres rationes. Prima talis est, ut patet 12 Metaph. : Substantia separata non potest carere suo fine ; sed ultimus finis substantiae separatae est in causando lationem corporis caelestis ; ergo. Secunda ratio talis est : quodcunque permanens et sempiternum ad quodcunque permanens et sempiternum, semper et necessario habet eandem habitudinem. Hoc probatur, quia habitudo non potest pro aliqua re variari nisi ex variatione alterius extremi ; extrema autem sunt sempiterna et invariabilia. Sed intelligentia movens eam est quaedam substantia permanens et sempiterna, et caelum similiter ; ergo hoc sempiternum habet eandem habitudinem ad aliud sicut movens ad motum, et per consequens motus est invariabilis. Tertia ratio est talis, quia quidquid est in entibus, vel est necessarium in essendo, vel ut in pluribus, vel ut in paucioribus, vel ut ad utrumlibet ; sed in caelo nihil est ad utrumlibet, nec ut in paucioribus, quia utrumque esset imperfectionis et repugnaret tali corpori. Nec aliquid est ibi ut in pluribus, quia tunc quandoque oppositum contingeret, nec ut in paucioribus ex eadem causa. Ergo quidquid est ibi est simpliciter necessarium.
De secundo articulo dicunt theologi oppositum, pro quo adducunt auctoritates et rationes. Auctoritas enim est Isaiae 60 : Non erit tibi sol amplius ad lucendum per diem.
Alia auctoritas Apoc. 10, ubi iuravit Angelus quod amplius tempus non erit ; ergo nec motus, quia tempus et motus simul sunt, et non sunt secundum potentiam et secundum actum ex 4 Phys.
Ad idem adducitur talis ratio : Motus caeli est propter generationem et corruptionem tanquam propter finem, ex 2. De generat ergo cessante ista generatione frustra erit motus talis.
Quantum ad tertium articulum dico cum theologis in conclusione, quod post iudicium cessabit motus corporum caelestium ; sed nec theologi nec philosophi probant suam conclusionem. Theologi quidem non probant, quia auctoritas quae adducitur de Isaia non negat solem tunc lucere, sed tantum dicit his qui erunt in vita aeterna usum lucis non praestabit. Similiter auctoritas quae adducitur de Apocal. potest exponi, quod non erit amplius ibi tempus ut impleatur prophetia, quia iam omnes prophetiae impletae sunt. Sed nec ratio quae adducitur concludit, quia nunquam Philosophus poneret aliquod ignobilius esse finem nobiliorem, loquendo de fine perficiente, sed tantum de fine proveniente. Et praeterea sicut Philosophus ponit motum non cessare, ita diceret generationem non cessare, ut patet ex 2 De generat.
Similiter philosophi conclusionem suam non probant, quia nulla ratio philosophorum concludit. Prima ratio, quia non est finis substantiarum separatarum movere orbes ; sed finis eorum proprius est in speculatione veritatis, ut patet 12 Metaph. Istam autem solutionem Doctor non approbat, sed ad praesens sufficiat.
Similiter secunda ratio non concludit, quia oportet negare istam propositionem maiorem in agente voluntario, quia voluntate antiqua et immutabili potest difformiter agere in passum antiquum et esse immutabile in se. Et tunc ad probationem maioris, extrema illius habitudinis non erunt absoluta natura agentis et passi quae sunt uniformia, sed agens et passum habent formam novam causatam ab agente ; sed illud fundamentum est novum, ideo fundat novam habitudinem ad agens.
Similiter tertia ratio non concludit. Dico enim quod aliquid potest contingere ad utrumlibet ita quod non est repugnantia ex parte ipsius caeli, quia est de se in potentia contradictionis, et completive est contingentia ad utrumlibet ex parte causae voluntarie moventis sic quod eius voluntas nec necessario determinatur ad movendum nec ad non movendum.
De quarto articulo dico quod motus caeli nec est naturalis nec violentus, ut patet per Avicennam 9 Metaph. et per rationem eius. Non est quidem naturalis, ut ipse probat, quia omnis motus naturalis est ad quietem naturalem ; ergo si motus caeli est naturalis, erit ad quietem naturalem, quod patet falsum. Non est etiam violentus, quia tam longo tempore non movetur.
Ad argumentum in contrarium, dico quod motus est perfectio secundum quid ipsius mobilis, et talem perfectionem deficere caelo non est inconveniens, maxime cum quies perpetua sit sibi maior perfectio. Et si arguas : ergo frustra movetur modo, dico quod caelum non movetur propter aliquam perfectionem intrinsecam completivam sui quae consistit in motu vel acquiratur per motum ; sed stante non imperfectione caeli, quia in potentia neutra est ad moveri et quiescere, perfectio tamen universi pro statu isto magis requirit caelum moveri propter statum generabilium et corruptibilium.
