Distinctio XII — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XII

DISTINCTIO XII

Si autem quaeritur...

 

In ista Distinctione 12 quaero duas questiones.

Primo : Utrum in Eucharistia sit aliquod accidens sine subiecto.

Secundo : Utrum quodcumque accidens maneat sine subiecto.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in Eucharistia non sit aliquod accidens sine subiecto, quia sicut substantiae convenit esse per se, sic accidenti convenit esse in alio ; sed impossibile est esse substantiam et esse in alio ; quia quod vere est nulli accidit, I Phys. ; ergo impossibile est accidens esse et non esse in alio.

 

Contra.

Magister in littera adducit multas auctoritates Sanctorum Doctorum, quod accidentia in Eucharistia sunt sine subiecto.

 

In ista questione pono : Primo aliquas opiniones. Secundo pono aliquas conclusiones. Tertio removebo dubitationes.

 

Quantum ad primum dicit una opinio quod accidens potest esse sine subiecto, non tamen naturaliter sed supernaturaliter, quia Deus accidenti dat novum esse.

Contra istam opinionem arguitur sic : Si accidens quando separatur habet novum esse, oportet ibi ponere aliquam transmutationem a carentia praecedentis esse ad illud novum esse ; sed hoc est impossibile, primo quia non potest poni quae sit illa mutatio ; non enim est generatio, quia accidens non est subiectum generationis, nec augmentatio, quia non acquiritur quantitas per istam mutationem ; eodem modo nec est alieratio, quia non acquiritur qualitas.

Item illud esse novum aut est substantia, vel accidentis, vel, neutrum. Si autem est substantia, tunc erit independens, et per consequens non erit formaliter esse alicuius accidentis, quia nullum accidens potest formaliter esse independens. Si autem sit accidens, quomodocunque per reductionem erit aeque dependens cum forma cuius est, et per consequens per illud non poterit esse independens. Neutrum autem non potest dari, quia omne ens creatum vel est substantia vel accidens.

Alia opinio dicit quod accidens separatur a subiecto quia Deus dat sibi quandam virtutem supernaturalem, per quam virtutem potest per se esse. Sed ista opinio dicit idem quod praecedens licet sub alio vocabulo.

Ideo arguitur contra eam sicut contra praecedentem, quia illa virtus adveniens est terminus alicuius mutationis. Tunc quaero, cuius mutationis est terminus, et ad quam speciem mutationis reducitur, qui vel est generatio vel augmentatio ; et arguitur sicut prius.

Praeterea, licet aliqua virtus detur alicui supernaturaliter, tamen postquam inest, naturaliter inest sibi, sicut si caecus supernaturaliter illuminaretur, non propter hoc potentia visiva erit supernaturalis ; ergo licet esset miraculum in primo instanti conservationis istorum accidentium sine subiecto quando confertur accidenti ista virtus, post tamen istam virtutem erit accidens naturaliter sine subiecto.

Praeterea, impossibile est substantiam accipere aliquam virtutem per quam dependeat ad aliud non sibi inhaerens ; ergo impossibile est accidens recipere virtutem per quam posset esse sine inhaerentia. Consequentia probatur, quia illa duo esse, scilicet per se esse et inhcercre aeque appropriantur istis, scilicet substantiae et accidenti.

 

Quantum ad secundum articulum, praemitto primo distinctiones ; secundo formabo tres conclusiones,

Prima distinctio est ista quod accidens potest accipi pro per se significato, vel pro eo quod denominatur ab isto per se significato. Ulterius accipiendo pro illo quod denominatur a significato istius nominis quod est accidens, potest accipi vel pro absoluto vel pro respectivo.

Secunda distinctio est ista, quod aliquid inesse subiecto potest dupliciter accipi, vel secundum actum vel secundum aptitudinem.

Tunc pono tres conclusiones :

Prima est ista, quod loquendo de per se significato accidentis, contradictio est ipsum non esse in subiecto ; intelligo uniformiter in subiecto et praedicato, scilicet si actu, actu ; si aptitudine, aptitudine.

Ista conclusio probatur, quia per se significatum huius nominis accidens est quidam respectus ad illud cui accidit, quem importat haec dictio inhaerens ad illud cui inhaeret. Nunc autem idem significatum est accidentis et accidentia, ut ita loquar, et inhaerentis et inhaerentia. Sicut ergo impossibile est accidentia esse et non sit inhaerentia, si actu, actu ; si aptitudine, aptitudine ; ita impossibile est aliquid esse accidens, loquendo de per se significato et primo huius nominis, quin sit inhaerens proportionabiliter, hoc est, si actu, actu ; si aptitudine, aptitudine.

 

Secunda conclusio est quod loquendo de eo quod denominatur a per se significato accidentis, et est per se respectus, contradictio est quod sit sine subiecto, et hoc actu, ita scilicet quod non actu inhaereat subiecto. Probatur, quia respectus est essentialiter habitudo inter duo extrema, et ideo sicut tollere terminum ad quem est respectus, est destruere respectum, ita tollere illud cuius est respectus, est destruere rationem respectus ; non igitur quia respectus est accidens, ideo requirit subiectum vel fundamentum, sed quia est respectus.

 

Tertia conclusio est ista, quod illud quod denominatur a per se significato accidentis, et est quid absolutum, potest inesse et non inesse subiecto actualiter licet necessario insit aptitudinaliter. Ista conclusio probatur, quia absolutum ut absolutum non requirit terminum vel terminos, quia tunc non esset absolutum. Igitur si accidens requirit subiectum, oportet quod hoc sit propter aliquam aliam dependentiam essentialem ad ipsum ; sed nulla est dependentia simpliciter necessaria alicuius absoluti ad aliquid quod non est de essentia eius sed tantum causa extrinseca, ut ad causam extrinsecam simpliciter primam, scilicet ad Deum. Sed subiectum non est de essentia accidentis, quia tunc homo albus non esset ens per accidens. Igitur dependentia accidentis absoluti ad subiectum omnino est simpliciter necessaria. Voco autem simpliciter necessarium cuius oppositum includit contradictionem.

 

Quantum ad tertium articulum sunt aliquae dubitationes maxime contra istam conclusionem, et arguitur primo sic : Nihil potest fieri sine eo quod est de essentia eius ; sed inhaerentia ad subiectum est de esse accidentis ; ergo non potest esse accidens sine subiecto. Probatio minoris, quia dicit Aristoteles 7 Metaph. quod accidentia non sunt entia nisi in eo quod taliter entis. Probatur etiam ratione sic, quia si inhaerentia non est de essentia albedinis, ergo illa est aliud ab albedine et inhaeret albedini. Tunc quaero de illa inhaerentia, qua inhaerentia inhaeret albedini, quia aut ipsa est eadem albedini, seu ipsi inhaerendae, et sic pari ratione fuit standum in primo ; aut non est eadem, et quaeram de illa sicut de priori in infinitum.

Secundo sic : non minus dependet accidens a subiecto, quam quantitas a figura, vel linea a punto ; sed quantitas non potest separi a figura, nec linea a punctis, quia tunc esset infinita.

Tertio sic : non minus dependet accidens, a subiecto suo, quam subiectum a sua propria passione, immo magis ; sed subiectum non potest separari a sua propria passione ; ergo nec accidens a subiecto.

Quarto sic : posterius non potest esse sine priori ut dicitur 5 Metaph. cap. de priori ; sed accidens est essentialiter posterius substantia ; ergo. Probatio minoris, 7 Metaph. : est enim substantia prior quocunque accidente notitia, tempore et definitione.

 

Ad ista respondeo.

Ad primum, negando minorem, et ad probationem cum dicitur quod accidentia non sunt entia nisi in eo quod taliter entis, dico quod ly « eo » potest referri ad causam efficientem sive effectivam, vel ad causam formalem. Si ad causam effectivam, tunc concedo quod accidentia non sunt entia nisi effective eo quod taliter entis, quia oriuntur ex principiis subiecti. Si formaliter, ly « eo » referendo ad causam formalem, dico quod illud non est verum. Ad probationem aliam dico quod inhaerentia inhaeret albedini ; et cum quaeris de illa inhaerentia, quia inhaerentia inhaeret albedini, dico quod illa est eadem inhaerentiae albedinis, et ibi est status, quia illa relatio est eadem fundamento sine qua fundamentum sive subiectum esse includit contradictionem ; sed talis est inhaerentia inhaerentiae.

Ad secundum dicunt aliqui quod nullum inconveniens est quantitatem esse infinitam, vel lineam infinitam ; sed hoc improbatum fuit Lib. I dist. 42 ; ideo dico quod aliquid finiri potest a termino intrinseco vel extrinseco ; ergo quantitas illa sive figura, sive linea, sive punctus, licet non finiretur termino extrinseco, finiretur tamen termino intrinseco.

Ad tertium dico quod inhaerentia non est per se passio albedinis, sed est accidens, per accidens est enim inhaerentia quidam respectus extrinsecus adveniens, et adhuc minus accidenti absoluto, quia dicit actualem unionem illius absoluti cum illo absoluto ; omnis enim unio absoluti ad aliud absolutum est respectus extrinsecus adveniens, et omnis talis respectus est illi cui accidit, accidens per accidens.

Ad quartum dico quod prius et posterius possunt intelligi vel secundum actum vel secundum aptitudinem. Si autem accipias uniformiter, concedo quod posterius naturaliter non potest esse sine priori ; sed hoc non est verum si accipias posterius naturaliter secundum aptitudinem ; non enim potest esse sine priori secundum actum, sicut est in proposito.

 

Ad principale argumentum dico eodem modo, quod accipiendo per se esse et esse in alio uniformiter, prout per se negat aptitudinem ad inhaerendum, et esse in alto affirmat istam aptitudinem, sic ista duo proportionaliter conveniunt subiecto et accidenti, et tunc non plus sequitur nisi quod accidens non potest esse per se ens cui repugnat inhaerere sicut nec substantia potest esse cui conveniat haec aptitudo inhaerendi ; igitur.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in Eucharistia quodcunque accidens sit sine subiecto, quia quodcunque accidens est ibi sine substantia ; igitur quodcunque accidens est ibi sine subiecto. Antecedens patet : probatio consequentia : quod ponitur in definitione alicuius ut additum est subiectum eius, 7 Metaph. ; sed substantia ponitur in definitione accidentis, ex eodem 7.

 

Contra.

Motus non est sine mobili ; in Eucharistia autem est motus ; ergo est ibi aliquod subiectum motus.

 

In ista quaestione sunt tres articuli, secundum quod de ea sunt tres opiniones, duae extremae, et alia est media.

Prima opinio dicit quod sola quantitas est ibi sine subiecto, alia autem accidentia habent subiectum. Quod autem sola quantitas sit ibi sine subiecto, probatur

Primo sic : Impossibile est aliquid esse sine eo quod est formaliter tale ; sed omnia accidentia individuantur formaliter per quantitatem ; ergo cum accidentia habeant hic esse per quantitatem, sequitur quod sunt in quantitate ut in subiecto, alias idem esset hic et non esset hic.

Secundo sic : Si esset albedo separata a quantitate, esset sensibilis et non sensibilis. Quod esset sensibilis probo, quia esset de tertia specie qualitatis. Probatur quod non esset sensibilis, quia quod non est quantum non potest sentiri ; sed albedo separata a quantitate est huiusmodi ; ergo.

Tertio sic : Si albedo esset sine quantitate, esset quaedam qualitas spiritualis et corporalis. Quod esset spiritualis probatur, quia esset indivisibilis ; probo etiam quod esset corporalis, quia esset in tertia specie qualitatis, et tunc esset corporalis et spiritualis simul, quod est inconveniens.

Quarto sic : Si esset albedo sine quantitate, et per consequens .spiritualis, non esset repugnantia quin inesset spiritui, et sic spiritus vel angelus posset esse albus.

 

Contra istam opinionem arguitur sic : Dependentia ad prius est essentialior quam ad posterius, loquendo de absolutis dependentibus ; sed qualitas est forma sicut quantitas absoluta ; ergo essentialius dependet qualitas a substantia quam a quantitate. Igitur si potest esse qualitas sine dependentia actuali ad substantiam poterit esse sine actuali dependentia ad quantitatem.

Praeterea : Absoluto perfectiori non magis repugnat per se esse quam absoluto imperfectiori ; sed qualitas est forma absoluta, et secundum eos, perfectior quam quantitas ; igitur si quantitas potest esse per se, qualitas potest esse per se. Minor probatur, quantum ad secundam partem, multipliciter.

Primo, quia qualitas est per se principium agendi actione reali, quantitas autem non, quia nulla actio realis, ut hic loquimur, convenit quantitati.

Secundo, quia qualitas est principium attingendi beatitudinem, sicut est operatio intellectus et voluntatis ; sed quantitas nullo modo est principium attingendi beatitudinem seu finem suum ; ergo.

Tertio, quia quantitas consequitur compositum ratione materiae, qualitas autem ratione formae ; sed forma est simpliciter perfectior materia, 7 Metaph.

Quarto sic : quod magis convenit cum perfectione simpliciter, est perfectius simpliciter ; sed qualitas utpote sapere, velle, intelligere, magis convenit cum perfectione simpliciter, quam aliqua quantitas ; ergo.

Sed hic instatur : quod est propinquius perfectiori est simpliciter perfectius ; sed quantitas est simpliciter propinquior substantiae quam qualitas ; substantia enim est perfectissimum entium ; igitur quantitas est perfectior qualitate.

 

Respondetur quod quando in primo perfecto concurrunt plures perfectiones, aliquid potest sibi esse propinquius secundum unam perfectionem et non secundum aliam, utpote Deus est simpliciter necesse esse, et haec necessitas est in eo perfectio simpliciter ; quanto ergo aliquid est magis necessarium, tanto est propinquius Deo, et sic caelum est propinquius Deo quocunque corruptibili. Praeter hoc, Deus est natura intellectualis simpliciter perfecta ; secundum hoc magis propinquat creatura media intellectualis, ut angelus, post hanc natura intellectualis animae nostrae, post ista vero sensitiva ; in hoc autem ordine quantum ad esse vivum propinquior est musca Deo quam caelum. Posset ergo inferri ex primo ordine, quod caelum est propinquius Deo, et per consequens perfectius musca ; ex secundo ordine posset inferri quod musca est perfectior caelo, et ita inferuntur opposita.

Respondetur quod quandocunque concurrunt, in primo, perfectiones qualitercunque disparatae, illud est simpliciter perfectius quod est sibi propinquius, secundum illud quod habet rationem simpliciter perfectionis. Nunc autem in substantia prout est primum omnium entium, est duplex ordo prioritatis, unus in substando aliis, quod includit recipere alia et perfici ab eis, alius est actualitatis intensivae, et illa perfectio secunda est simpliciter maior prima. Quantitas autem est propinquior substantiae secundum primam rationem, quia se habet in ratione receptivi. Qualitas autem est propinquior ratione actualitatis intensivae, et secundum hoc apparet melior et perfectior quantitate.

 

Ad argumenta, autem opinionis, primum non valet, quia nullum ens est formaliter singulare per aliquod alterius generis ; sunt enim coordinationes praedicamentorum primo diversae, ut declarabatur in secundo, et ideo falsum assumitur quando dicitur quod omnia accidentia individuantur per quantitatem formaliter.

Similiter secundum de sensibili non concludit ; sensibile enim potest dici vel quod est in potentia remota, ut sentiatur, vel in potentia propinqua. In potentia enim remota est quidquid habet formam sufficientem, non tamen sub modo convenienti sub quo oportet eum habere ad hoc quod sentiatur. In potentia autem propinqua, quod habet eam, ut statim cessante impedimento posset sequi actus ; ergo albedo separata erit sensibilis in potentia remota, sed non in potentia propinqua.

Ad tertium dico quod qualitas separata esset corporalis, quia esset simpliciter determinata ad perficiendum corpus ; sed secundum quid potest dici incorporea, quia non est actu in corpore.

Ad quartum, non habet apparentiam, quia sicut lapis non potest esse sapiens, quia non est receptivus sapientiae, ita angelus potest esse albus, quia non est receptivus talis formae, et hoc propter inextensionem angeli, vel hoc ex natura formarum in se, videlicet quia angelus est talis forma et albedo talis forma.

 

Alia opinio est in alio extremo, quod nullum accidens potest esse subiectum alterius accidentis, et per consequens in Eucharistia quodcunque accidens est sine subiecto. 

Pro ista arguitur sicut arguebatur in principio quaestionis, videlicet, quodcunque accidens est sine substantia, ergo sine subiecto.

Secundo sic, quia nullum accidens est subiectum accidentis ; ergo in Eucharistia quodcunque accidens est ibi sine subiecto. Probatio, per Philosophum 4 Metaph. : Accidens, inquit, non accidit accidenti, nisi quia ambo accidunt eidem subiecto.

Confirmatur etiam ratione, quia sicut substantia convenit per se essei ita accidenti inhaerere ; ergo sicut repugnat substantiae inhaerere, ita accidenti per se esse.

Tertio, aliquod accidens est ibi sine subiecto ; ergo quodlibet accidens potest ibi esse sine subiecto. Antecedens probatur, quia accidens quod primo natum est substantiae inesse non habet ibi subiectum. Consequentia probatur, quia tunc quodlibet accidens aeque dependet essentialiter a subiecto.

Contra istam opinionem arguitur sic : Illud per se est subiectum accidentis alicuius de quo idem accidens praedicatur per se secundo modo ; sed de aliquo accidente praedicatur aliquod accidens per se secundo modo, ut propria passio eius. Probatio maioris : illud de quo praedicatur accidens secundo modo per se, cadit in definitionem accidentis, ut additum est, et nonnisi additum ut subiectum, quia nullam dependentiam habet definitum ad tale definiens. Minor patet, quia universaliter omnes passiones in tota scientia metaphysica demonstrantur de accidentibus, et per se secundo modo dicuntur de eis. Probatio : velox et tardum fundantur in motum sicut in subiecto ; sed velox et tardum sunt duo accidentia motus ; ergo. Et hoc est quod dicit Avicenna 2 Metaph. c.1, ubi manifeste vult quod aliquod accidens est subiectum alterius accidentis, et exemplificat ibidem, sicut motus est subiectum velocitatis et tarditatis.

Praeterea, manifestum est multas relationes hic esse sicut aequalitas, similitudo, et huiusmodi, quae non possunt esse sine subiecto ; sed istae relationes sunt accidentia quaedam.

 

Alia est opinio media quam teneo, et distinguo de subiecto, aut quia sumitur pro ultimate terminante dependentiam alicuius accidentis per accidens ; aut pro quocunque terminante dependentiam illam proxime, esto quod non ultimate terminet.

Primo modo planum est quod nihil potest esse subiectum accidentis nisi substantia. Secundo modo dico quod possibile est quod aliquod accidens sit subiectum accidentis sicut patet per rationes contra secundam opinionem. Possibile est etiam quodcunque accidens absolutum esse sine subiecto utroque modo sicut probatum est contra primam opinionem ; sed respectivum non est possibile esse sine subiecto secundo modo, quia non est possibile quod respectus sit inter duo qui sit alicuius ad aliquod, et hoc non est ratione accidentis, sed ratione respectus, ut dictum est in quaestione praecedenti.

 

Tunc ad argumenta secunda opinionis.

Ad primum, quod erat etiam ad principale, concedo quod quodlibet accidens careat aliquo subiecto, accipiendo subiectum primo modo, quod scilicet est subiectum, accipiendo subiectum primo modo, quod scilicet est subiectum ultimate terminans dependentiam accidentis ; ideo enim in definitione omnium accidentium ponitur substantia, sed non propter hoc est substantia immediatum additum in definitione cuiuscunque accidentis, immo in definitione alterius est additum ut mediatum receptivum mediate terminans dependentiam, et alterius immediate.

Ad secundum dico quod accidens potest esse subiectum accidentis, accipiendo subiectum secundo modo et non primo.

Ad auctoritates Philosophi dico quod ly quia non est nota causae sed concomitantiae, ut sit sensus : accidens non accidit accidenti, nisi quia, idest, quando ambo accidunt alteri. Aliter potest dici quod Philosophus loquitur ibi de accidentibus disparatis, sicut praetendit exemplum ibi ; dicit enim album et musicum.

Et cum probatur per rationem de per esse et in alio esse, patet ex praeced. quaest., quia eo modo quo ista sunt propria substantiae et accidenti, quod non potest competere accidenti per se esse, nec substare, sic nec substantiae potest competere inhaerere, accipiendo substare sicut competit ultimo terminanti dependentiam inhaerentis.

Ad ultimam concedo consequentiam loquendo de possibili de quocunque accidente absoluto, licet non de respectivo, ut patet ex praedictis.