Distinctio XXXII-XXXIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XXXII ET XXXIII
Quod vero sine consensu...
Circa Dist. 32 et 33 quaero quatuor quaestiones.
Primo : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum petenti.
Secundo : Utrum bigamia fuerit aliquando licita.
Tertio : Utrum bigamus ante baptismum possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri.
Quarto : Utrum virginitas sit virtus.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod in matrimonio non sit simpliciter necessarium reddere debitum petenti, quia nullus simpliciter obligatur ad peccandum mortaliter ; sed reddere debitum est peccatum mortale ; ergo, etc. Probatio minoris, actus seu usus rationis est maius bonum quam actus cuiuscunque virtutis ; sed in illo actu privatur ille usu rationis, 7 Ethic. ; ergo privat se maximo bono, et per consequens peccat mortaliter.
Contra.
1 ad Cor. 7 dicitur : Vir uxori debitum reddat, similiter autem et uxor viro. Et probat, quia vir non habet potestatem sui corporis sed uxor, et e converso.
In ista quaestione sunt tria videnda.
Primo in genere si simpliciter reddere debitum est necessarium petenti.
Secundo, magis in specie, si illud est necessarium pro omni loco et tempore.
Tertio, si actus coniugalis sit semper sine peccato.
Quantum ad primum, dico quod aliquis potest iuste non reddere debitum petenti et hoc tripliciter.
Primo si alter coniugum amisit ius petendi.
Secundo si alter coniugum non habet ius reddendi pro tunc.
Tertio si alter coniugum obligatur ad non reddendum debitum vinculo fortiori.
Primum patet in fornicatione coniugis ; tunc enim innocens non tenetur reddere debitum lapso, quia lapsus in fornicationem amisit ius petendi. Si autem uterque lapsus sit, ut patet De adulterio et stupro c. Tua paria delicta mutua compensatione tolluntur.
Secundum, patet quando aliqui contrahunt matrimonium per verba de praesenti et est inter eos matrimonium ratum, et tamen licitum est postmodum ingredi religionem ; sed si teneretur statim reddere debitum teneretur se reddere inhabilem ad religionem, quod est falsum.
Tertium patet, quod non tenetur reddere debitum petenti si obligatur ad non reddendum vinculo fortiori, utpote si alter coniugum infirmetur, et redditio debiti vergat in detrimentum propriae incolumitatis ; tenetur enim magis diligere propriam incolumitatem quam istud debitum alteri coniugi. Consimiliter fortiori vinculo tenetur non occidere foetum in utero praegnantis, vel non esse causa abortus, quam istud reddere. Igitur ubi est probabile periculum de extinctione foetus vel de abortu faciendo non tenetur reddere debitum. Similiter maiori praecepto tenetur non agere unde proles nascatur leprosa, quae posset alias procreari sana, quam pro nunc satisfacere voluntati mulieris ; ut in pluribus autem puer tempore menstrui conceptus nascitur leprosus ; igitur tunc non tenetur reddere debitum.
Confirmatur, quia non sine causa in lege mosaica accedens ad mulierem menstruatam debuit mori ; mors autem non intelligitur nisi pro peccato mortali et gravi ; ergo non videtur probabile quin implicite sit prohibitum hoc in lege evangelica quae est lex charitatis et castitatis.
Sed contra hoc instatur quia tunc uxori leprosae vir sanus non deberet reddere debitum, quia est contra bonum prolis quae nasceretur leprosa, et contra incolumitatem propriam quia posset ex tali actu incurrere lepram, cuius tamen oppositum habetur, Extra. De coniugio leprosorum c. 1, quod licet coniugi leprosae coniux sanus vel leprosus debeat debitum reddere secundum istud capitulum praeallegatum, non tamen sequitur quod mulieri tempore menstruorum, quia ibi non est contra bonum prolis quod procreatur leprosa, immo magis esset contra bonum prolis quod nunquam procrearetur ; de ista autem matre nunquam procreatur si propter lepram vitetur ; hic autem et si non procreetur tempore menstruorum tamen procreabit postea, et tunc sana, nunc autem leprosa.
De secundo articulo magis videndum est in specie si pro omni loco et tempore, sit debitum reddendum petenti. De tempore autem sciendum est quod tempus dupliciter accipitur hic in proposito, quia est tempus quo coniuges subiacent infirmitatibus, et est tempus quo vacant solemnitatibus. Ad reddendum debitum tempore infirmitatum, dictum est in art. praec. Sed de redditione debiti tempore solemnitatum, dicit Apostolus 1 Cor. 7 : Nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ut vacetis orationi ad tempus quia, ut ponit Magister, debitum est reddendum illo tempore petenti sed non petendum, et reddi potest sine culpa sed non potest peti sine culpa. De alio, si in omni loco est reddendum debitum petenti, dico quod in loco sacro regulariter abstinendum est, quia non statim imminet periculum fornicationis, qui possunt cito ad locum non sacrum venire. Si tamen diu necesse esset eos commanere in loco sacro, et aliud non obstaret, teneretur reddere debitum petenti. Nec forte ex hoc si actus esset occultus locus sacer esset interdictus, nec oportet cultum divinum ibidem publice praetermitti.
De tertio articulo, si actus coniugalis semper sit sine peccato, dico quod coitus coniugalis est triplex. Aliquando est meritorius, aliquando licitus, aliquando illicitus, et intelligitur illicitus quantum ad peccatum veniale et mortale. Coitus vero meritorius duplex est, quia aliquando fit causa prolis procreandae ad cultum divinum sicut fuit in antiquis patribus. Aliquando fit causa reddendi debitum uxori, 1 ad Cor. : Vir uxori debitum reddat ; iste enim coitus est iustitiae et per consequens meritorius.
Aliquando est coitus licitus, quando scilicet homo movetur ad coitum coniugalem causa fornicationis vitandae, secundum quod dicit Apostolus 1 ad Cor. : ergo unusquisque suam propriam uxorem habeat propter fornicationem vitandam. Iterum est coitus coniugalis permissus fragilis cum aliquis coit cum uxore sua quaerendo in ea delectationem suam, quam in alia non quaereret, postponendo tamen delectationem suam illi delectationi quae est in Deo ; et ad istum coitum sequitur peccatum, quia delectatur in creatura, sed tamen veniale eo quod postponit illam delectationem ei quae est in Deo.
Est alius coitus qui dicitur illicitus, sicut quando quis coit cum uxore sua causa libidinis explendae sicut faceret cum meretrice quaerendo meretriceas blanditias, et ad talem coitum sequitur peccatum mortale.
Ad argumentum in contrarium nego minorem. Ad probationem dico quod perpetuus usus rationis, est maius bonum quam actus cuiuscunque virtutis ; et ideo qui per aliquem actum privaret se perpetuo usu rationis, peccaret mortaliter, sed carentia usus rationis pro momento non est tantum malum sicut actus oppositus actui virtutis. Si etiam talis carentia usus rationis esset peccatum mortale, sequeretur quod dormiens semper peccaret mortaliter.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod bigamia nunquam fuerit licita, quia nihil est licitum quod est contra legem naturae ; sed bigamia est contra legem naturae, ut ponit quaedam glossa, de Lamech qui primus inducit bigamiam.
Contra.
Gen. 6. Patet quod Abraham habuit Saram et Agar ; igitur aliquo tempore fuit licita bigamia.
Ad quaestionem patet quod bigamia aliquando fuit licita, quia non est verisimile quod sancti Patres veteris testamenti fecerint aliquid illicitum maxime publice illicitum ; sed patet ex Scriptura veteris testamenti, quod Patres tunc erant bigami, sicut patet de Abraham, Gen. 16. ; similiter de Iacob, Gen. 29, qui habuit quatuor uxores ; similiter de David, 2 Reg., qui habuit quinque ; et ergo bigamia aliquando fuit licita. Sed difficultas oritur ex Quaestione propter duo. Primum est quod iustitia commutativa requirit aequalitatem 5 Ethic. per hoc enim distinguitur a iustitia distributiva quae requirit proportionem, iustitia autem commutativa requirit aequalitatem. Sed in matrimonio est iustitia commutativa ; igitur requirit aequalitatem. Sed in bigamia non est aequalitas, quia unus habet plures, et plures non habent nisi unum ; ergo non est ibi iustitia, et per consequens non est licita.
Secundum unde oritur difficultas est quia, ut tangebatur in arguendo, quod est contra legem naturae nullo modo est licitum ; sed bigamia est huiusmodi ; ergo nullo modo est licita. Ideo sunt duo declaranda :
Primum quomodo in bigamia est iustitia commutativa et non aequalitas.
Secundum, quomodo bigamia non est simpliciter conrta legem naturae.
Primum declaratur dupliciter : primo ex parte instituentis contractum ; secundo ex parte contractus. Primo modo : iustitia commutativa requirit aequalitatem commutatorum quantum est possibile ad illum finem propter quem commutantur ; sed in contractu matrimonii est commutatio propter duplicem finem, scilicet propter prolem procreandam et propter fornicationem vitandam ; ergo iustitia commutativa in contractu matrimonii requirit aequalitatem quantum est possibile propter duplicem finem praedictum. Sed primum corpus viri est maioris valoris quam corpus mulieris, quia pro eodem tempore vir potest plures fecundare et una non a pluribus fcecundari ; igitur propter istum finem est optima aequalitas. Propter alium finem, scilicet propter fornicationem vitandam, corpus viri et corpus mulieris sunt aequalis valoris ; et ideo ex ista parte non est completa ratio iustitiae nisi superior dispenset legem declarando vel eam aliquo tempore revocando. Sic autem in proposito fuit ; licet enim esset institutum ut uni una sociaretur et e converso, tamen ad multiplicandum et generandum Dei cultores fuit aliquando dispensatum.
Secundo declaratur hoc idem ex parte contractus sic : quando aliquid ordinatur ad aliquem finem principalem et ad alium finem minus principalem, rationabile est uti illo modo quo magis valet ad finem principaliorem, licet per hoc aliquid detrahitur fini minus principali. Exemplum : cibus valet ad delectationem quae est minus principalis, et ad nutritionem quae magis est principalis secundum rectam rationem. Utendum igitur est cibo eo modo quo plus valet ad nutritionem licet in hoc minus valeat ad delectationem, sed contractus matrimonii est propter prolem tanquam propter finem principalem, et est secundario propter fornicationem vitandam ; igitur secundum rectam rationem debent contrahentes sic commutare ut commutatio plus valeat ad procreationem licet minus valeat ad illam redditionem, et sic tali modo fit commutatio corporis unius viri pro pluribus corporibus mulierum. Si autem est hoc absolute faciendum, igitur tempore necessitatis necessario faciendum.
Ad evidentiam autem secundas difficultatis est sciendum quod aliquid dicitur de lege naturae dupliciter. Uno modo primario quod est sicut principium practicum simpliciter notum lumine rationis naturalis, vel sicut conditio demonstrata ex illis principiis. Alio modo secundario quod est consonum dictamini rationis naturalis pro loco et tempore.
Contra primum nulla cadit dispensatio et ideo oppositum eius simpliciter est peccatum, sed contra secundum bene cadit dispensatio in casu, et isto modo monogamia est de lege naturae, bigamia vero contra legem naturae. Sed in hoc quod dictum est in casu cadit dispensatio et per hoc patet ad argumentum principale.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod bigamus ante baptismum possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri, quia ut dicitur Dist. 26 c. 1 et est Hieronymi in Epist. eius ad Occeanum : qui ante baptismum coniugem habuit, quae habuit duos viros, non ei imputatur ; sed imputaretur hoc sibi si non posset ad sacros Ordines promoveri ; igitur, etc.
Contra.
Dist. 26, et accipitur a B. Augustino super Epist. ad Titum, ubi dicitur quod acutius intelligunt qui negant bigamum ad sacros Ordines promovendum ; ergo, etc.
Ad istam quaestionem patet per omnes quod huiusmodi bigamus non potest ad sacros Ordines promoveri ut ponitur in Canone, Dist. 26 c. praellegato. Acutius et fit una. Sed si quaeras quae sit causa irregularitatis in bigamia ante baptismum ; respondetur tripliciter secundum tres opiniones.
Una opinio dicit sic : per baptismum solum deletur peccatum ei sequela peccati ; sed bigamia non est peccatum nec sequela peccati ; igitur. Et per hoc patet illud de homicidio ante baptismum commisso ; nam homicida ante baptismum potest ad sacros Ordines promoveri post baptismum et non bigamus, quia homicidium est peccatum et maxime si peccat occidendo, sicut est in homicidio voluntario, et ideo tollitur per baptismum.
Contra.
Esto quod bigamus peccet in bigamia, puta illicite contrahendo, sequitur quod ille contractus cum sit peccatum vel annexum peccato delebitur in baptismo.
Praeterea, si ex ista ratione esset necessario irregularitas in bigamia, quia non est peccatum nec sequela peccati, sequeretur quod non posset Ecclesia istam irregularitatem tollere, quia non potest bigamia tribuere quod sit ex se peccatum vel sequela peccati.
Praeterea, Augustinus in cap. praelleg. 26. Acutius dicit quod si femina cathecumena vitiata est, non potest post baptismum inter virgines consecrari ; sed possibile est istam vitiationem seu corruptionem ante baptismum fuisse peccatum ; ergo illud peccatum non deletur per baptismum quantum ad sequelam correspondentem sibi.
Alia opinio dicit sic quod aliqua infamia est sequens actum ex notitia actuali, aliqua infamia sequens actum propter defectum significationis. Primam autem infamiam tollere potest Ecclesia, secundam autem non potest tollere. Nunc autem homicidium inducit irregularitatem propter statutum Ecclesiae, ideo Ecclesia potest tollere. Sed bigamia inducit irregularitatem non propter statutum Ecclesiae, sed propter defectum significationis, ideo Ecclesia non potest hanc irregularitatem tollere.
Sed diceres : quomodo est ibi defectus significationis. Dicitur quod sacerdos repraesentat personam Christi, ideo non debet habere aliquid quod repugnet personae Christi ; sed Christus est unicus sponsus unius Ecclesiae, et Ecclesia unica sponsa Christi ; ergo qui habet oppositum huius non recte repraesentat Christum. Sed bigamus qui habuit duas, vel una quae habuit duos habet aliquid quod repugnat isti coniunctioni Christi et Ecclesiae ; igitur.
Contra.
Si irregularitas bigamiae esset ex aliquo priori quam ex statuto Ecclesiae, Ecclesia non posset ibi dispensare, cuius contrarium habetur Dist. 34 can. Lector, ubi Papa Martinus dispensat et concedit Lectorem qui duxit viduam posse in subdiaconum promoveri.
Respondetur quod in primitiva Ecclesia subdiaconatus non erat sacer Ordo, et ideo Martinus concessit quod bigamus posset ordinari in subdiaconum et non ultra ascendere.
Contra :
Dist. 5 c. Si quis viduam, habetur quod Lucius Papa dispensavit cum Panormitano Archiepiscopo, qui fuit bigamus.
Est igitur tertia opinio quae dicit quod causa irregularitatis non est nisi statutum Ecclesiae. Eodem modo dicit quod causa quare irregularitatis poena de homicidio remittatur in baptismo, irregularitatis autem poena de bigamia non remittatur in ipso baptismo non est nisi statutum Ecclesiae volentis hanc poenam remitti, hanc non remitti. Unde per specialem dispensationem potest tolli, ut patet in duobus casibus praeallegatis.
Ad argumentum in contrarium, vel Hieronymus negatur sicut communiter canonistae negant eum, tenentes Augustinum, vel exponi potest : crimina non obsunt quantum scilicet ad gratiam recipiendam, obsunt tamen quantum ad gradum dignitatis in Ecclesia habendum. Et accipitur ista expositio ex can. Ambrosii : una tantum.
QUAESTIO IV
Ad quartam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod virginitas non sit virtus, quia cui non competit definitio virtutis, illud non est virtus ; sed virginitati non competit definitio virtutis ; igitur, etc. Probatio minoris, quia virtus secundum suam definitionem consistit in medio, ex 2 Ethic. ; sed virginitas non consistit in medio, quia tenet extremum, ideo non competit ei definitio virtutis.
Contra.
Cui competit definitio, et definitum ; sed virginitati competit definitio virtutis ; igitur. Probatio minoris, quia secundum Augustinum, virtus est bona qualitas mentis ; sed ista definitio competit virginitati ; igitur virginitas est virtus.
Hic sunt tria videnda.
Primo, si virginitas est virtus.
Secundo, si continentia virginalis est melior continentia coniugali.
Tertium est, quod est praemium continentiae virginalis.
De primo dico quod continentia virginalis tria dicit : Primum est abstinentia ab omni coitu illicito. Secundum est abstinentia ab omni coito licito. Tertium est integritas mentis et carnis. Quantum ad primum, virginitas dicit virtutis habitum ; quantum ad secundum dicit virginitatis statum ; quantum ad tertium dicit decorem et ornatum. Quod autem primo dicat virtutis habitum probatur, quia habitus circa debitum obiectum cum determinatis circumstantiis est habitus virtutis ; sed virginitas, ut dicit abstinentiam ab omni coitu illicito est huiusmodi ; ergo virginitas dicit habitum virtutis.
Sed contra istud instatur tripliciter.
Primo sic : Omnis actus virtutis est sub praecepto, quia sunt necessarii ad salutem ; sed actus virginitatis non sunt sub praecepto secundum illud Apostoli : De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do ; ergo virginitas non est virtus.
Secundo sic : nulla virtute quis male utitur ; sed virginitate potest quis male uti, ut patet de virginibus fatuis, Matth. 20 ; ergo.
Tertio sic : nulla virtus perditur nisi per vitium vel peccatum ; sed virginitas potest perdi sine peccato, ut patet in violenter defloratis ; igitur.
Ad primum dico quod virtus est triplex scilicet moralis, theologica seu cardinalis et heroica.
De prima patet per Philosophum 2 Ethic. De secunda patet per Apostolum 1 ad Cor. De tertia patet per Philosophum in princ. 7 Ethic., ubi dicitur quod tria sunt fugienda, scilicet malitia, incontinentia et bestialitas, et tria sunt prosequenda scilicet virtus moralis quae opponitur malitiae, et continentia quae opponitur incontinentiae, et virtus heroica quae opponitur bestialitati. Tunc ad propositum, cum dicitur : virtus est sub praecepto, conceditur de virtutibus moralibus et cardinalibus, sed negatur de virtutibus heroicis. Nunc autem virginitas ponitur virtus heroica.
Ad secundum, cum dicitur : nulla virtute potest quis male uti, concedo, ut sic. Et cum dicitur : virgines fatuae male sunt usae virginitate, dico quod non est verum inquantum virginitas est virtus, sed hoc erat ex vitiis adnexis virginitati et integritati carnis.
Ad tertium, cum dicitur : virtus non perditur nisi per peccatum, conceditur. Et cum additur : virginitas potest perdi sine peccato, etc., dico quod ab eis potest tolli integritas carnis quae dicitur ornatus, sed non tollitur virginitas quae dicit habitum virtutis.
De secundo articulo principali, scilicet si continentia virginalis est perfectior continentia coniugali, dico sicut dictum est, quod in virginitate est tria considerare, scilicet habitum, statum et integritatis decorem sive ornatum. Si autem loquemur quantum ad habitum sic se habent sicut excedentia et excessa, quia aliquando ex maiori virtute continet coniugata quam e contrario. Si autem loquamur quantum ad decorem, sic virginitas praefertur continentiae coniugali, quia in continentia coniugali est corruptio, in continentia virginali incorruptio. Si autem loquamur de virginitate quantum ad statum, tunc est dici dupliciter : aut secundum idem tempus, aut secundum diversa tempora. Si secundum idem tempus, hoc est dupliciter, quia aut secundum tempus legis naturae, aut secundum tempus legis gratiae. Si secundum tempus legis naturae, tunc status continentiae coniugalis praefertur virginitati, immo pro illo tempore status virginalis prohibetur et sterilis maledicitur. Si secundum statum temporis gratiae ubi non requiritur fecunditas ventris sed puritas mentis, ibi virginitas praefertur continentiae coniugali. Si autem loquamur secundum diversa tempora, ut puta si consideremus pro tempore gratiae continentiam coniugalem, tunc dico quod unusquisque status optimus est, et unus non praefertur alteri dummodo ex utraque parte charitas sit aequalis. Et ad istum intellectum loquitur B. Augustinus in lib. de bono coniugali, quod virginitas Ioannis Evangelistae non praefertur coniugio Abrahae.
De tertio articulo, quod est praemium continentiae virginalis, dicitur communiter quod est aureola. Et probatur per figuram Exodi 25, ubi praeceptum est fieri unam magnam coronam et unam parvam coronam. Et secundum hoc ponitur a Doctoribus duplex praemium scilicet substantiale quod est aurea ad similitudinem magnae coronae, et accidentale quod dicitur aureola ad similitudinem parvae coronae. Tali autem debet coronari anima quae est sponsa Christi ; sed talis est virgo ; igitur.
Licet igitur illud satis bene dictum sit, tamen possum dicere magis complete, scilicet quod in virginitate, ut supra dictum est, tria est considerare, scilicet habitum, statum et decorem sive ornatum. Habitui correspondet aurea, statui respondet fructus, sed decori seu ornatui quae est carnis et mentis respondet aureola. Primum, scilicet quod habitui respondet aurea patet per omnes. Secundum, scilicet quod statui respondeat fructus, patet ; esto enim quod sint tres continentes inquantum continere possunt alius in continentia coniugali, et alius in continentia viduali, et alius in continentia virginali, fructus erit in eis maior et minor secundum parabolam Salvatoris : Semen cecidit in terram bonam et attulit fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum. Tertium, scilicet quod ornatui seu integritati mentis et carnis respondeat aureola, patet sic : aureola assignatur illis actibus qui respiciunt aliquid intrinsecum, et hoc tripliciter, vel ratione doctrinae et informationis, vel ratione martyrii et passionis, vel ratione decoris et incorruptionis. Propter primum datur aureola Doctoribus ; propter secundum Martyribus ; propter tertium Virginibus.
Ad argumentum principale dico quod hoc non est intelligendum respectu obiecti, quia tunc nullus esset castus nisi cognosceret medium omnium mulierum de mundo, quia idem est medium inter aliquam et nullam ; sed istud intelligitur ut virtus sit medium inter delectationes et tristitias. Nam qui omnino nihil sentit de passionibus camis, insensibilis iudicatur, si hoc habet per naturam ; qui vero omnino eis consentit hic luxuriosus est ; qui vero excitatur sed non consentit eis, hic virtuosus est, et quia hoc in Virginibus est, ideo virginitas est virtus.
