Distinctio X — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio X

DISTINCTIO X

Sunt item et alii ...

 

Circa istam Dist. 10 quaero duas quaestiones.

Primo : Utrum idem corpus per aliquam potentiam possit esse localiter in pluribus locis simul.

Secundo : Utrum possit simul esse in caelo et in Eucharistia.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod idem corpus non potest esse localiter in pluribus locis simul, quia idem non potest referri ad se oppositis relationibus ; sed si idem corpus posset esse localiter in pluribus locis simul, tunc refertur ad se oppositis relationibus, quia posset dici inferius et superius seipso, etiam dextrum et sinistrum, propinquum et distans eodem respectu ; ergo.

 

Contra.

Hugo, De Sacramentis part. 8 c.11 dicit : Qui fecit ut unum corpus esset in uno loco, fecit quod voluit, et si aliter voluisset aliter facere potuisset.

 

In ista quaestione, primo ponam unam opinionem ; secundo aliam quam teneo ; tertio dicam ad argumenta primae opinionis.

 

Quantum ad primum dicit una opinio quod idem corpus per nullam potentiam potest esse in pluribus locis simul, quod probatur primo sic : Si idem corpus posset esse in pluribus locis simul, ergo posset esse in infinitis ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Falsitas consequentis patet, quia esse ubique est proprium Dei, et sic non convenit alicui creaturae. Probatio consequentiae : quando aliquid indifferenter se habet ad plura, qua ratione potest esse in duobus, eadem ratione potest esse in omnibus ; sed corpus indifferenter respicit illum vel illum locum et omnia loca ; ergo si potest esse in pluribus locis maxime per potentiam divinam potest esse in omnibus.

Secundo sic : Illud non est factibile quod implicat contradictionem ; sed idem corpus esse in pluribus locis implicat contradictionem ; imo multas contradictiones ; ergo. Probatio minoris, quia quando ponitur in uno loco, aut habet eandem formam quam in alio, aut non. Si sic, in uno loco ponatur gelu, in alio calor, sequitur quod in uno loco habebit frigus et in alio loco calorem. Similiter si in uno loco non inveniat quid comedat et in alio quid comedat, tunc in uno loco esuriet et in alio non esuriet ; et in uno loco poterit infirmari et in alio non, et sic moreretur et non moreretur. Si autem teneatur secundum membrum eadem sequentur inconvenientia, vel ad minus idem corpus habebit contraria simul.

Tertio sic : Sicut locatum mensuratur dimensionibus loci secundum quantum et continuum, sic commensuratur secundum unum et multa ; igitur si locatum erit in diversis locis, erit simul unum et multa.

Quarto sic arguit alius Doctor : Termini locati et termini loci sunt simul ; ergo si locatum est extra terminos loci proprii, est extra terminos suos proprios.

Quinto, alius arguit sic ; Sicut per propriam naturam res est in una specie tantum, sic per unam dimensionem est in uno loco tantum, quia sicut se habet natura ad speciem, sic quantitas ad locum.

Sexto, alius arguit sic : Si idem corpus esset in diversis locis simul, aut una mutatione, aut duabus. Non una mutatione, quia una mutatio est ad unum terminum. Nec duabus, quia aut eiusdem speciei, aut alterius speciei. Non eiusdem speciei, quia idem non potest moveri simul duobus motibus eiusdem speciei ex 5 Phys. ; nec duobus motibus alterius speciei, quia cum termini sunt contrarii motus sunt incompossibiles.

Septimo, ad idem arguitur sic per rationes Doct. Subt. Impossibile est eandem materiam esse sub diversis formis substantiatibus ; sed si possibile esset idem corpus esse simul in diversis locis, eadem materia simul esset sub diversis formis substantialibus. Probatio huius dupliciter patet. Uno modo sic : si ponatur idem nutrimentum in diversis locis et comedatur a diversis animalibus in diversis locis existentibus, tunc virtus nutritiva istorum animalium convertit nutrimentum in substantiam propriam, et per consequens eadem materia nutrimenti erit sub diversis formis substantialibus istorum animalium. Secundo sic : Ponatur quod idem lignum sit in diversis locis, et in illis locis sint duo ignes qui agant in illud lignum, tunc inducent formam ignis sed non inducent eandem formam, cum agentia sint diversa ; igitur aliam et aliam in eandem materiam, quod est propositum.

 

Quantum ad secundum articulum arguitur contra opinionem istam. Non minus est inconveniens duo corpora simul esse in eodem loco quam idem corpus in duobus locis ; sed Deo est possibile primum ; ergo. Maior patet secundum principia Physicorum ; nam aequalem repugnantiam posuerunt inter duo quanta respectu eiusdem ubi, sicut e converso. Minor patet de facto de nativitate Christi et resurrectione, et quando intravit ianuis clausis ad discipulos suos.

Respondetur quod argumentum non valet ; nam duae dimensiones repugnant propter situm localem ; et istam repugnantiam tollit dos subtilitatis ; sed illud quod est ratio limitationis ad unum ubi, videlicet situs determinationis, non potest tolli per aliquod unum donum vel dotem, quia etiam corpus gloriosum habet situm determinationis quo oportet ipsum esse hic et non alibi, licet non habeat situm localem quo resistat alteri corpori, quod est magis accidentale.

Contra : ubi est aequalis commensuratio loci ad locatum et e contra, si unum non potest esse in pluribus locis, sequitur quod nec plura possunt esse in eodem loco ; sed aequalis commensuratio est hic et ibi ; igitur si unum corpus non potest esse in locis pluribus, sequitur quod nec plura in eodem.

 

Secundo ad principale sic : Ubicunque potest Deus facere substantiam naturalem non sub suo modo naturali, potest eam facere ibi sub suo modo naturali sibi proprio, seu convenienti suae naturae, quia in primo sunt duo miracula, in secundo est unum tantum ; sed Deus secundum omnes facere potest corpus suum sacramentaliter non sub suo modo naturali in diversis locis simul, et facit de facto ; ideo potest facere idem in eisdem sub modo naturali, alio modo scilicet localiter et dimensive.

Tertio sic : Angelus potest esse simul in pluribus locis definitive ; igitur idem corpus potest esse in diversis locis circumscriptive. Consequentia patet, quia similis limitatio est hic et ibi. Probatio antecedentis : Deus potest convertere panem in Angelum ; sed secundum unam ex primis opinionibus, scilicet Thomae, ubi praefuit conversum, ibi est illud quod convertitur ; ergo Angelus est ubi fuit panis et non movetur de caelo ; igitur est in duobus locis.

Quarto sic : Ad multiplicationem posterioris non sequitur multiplicatio prioris ; sed locus est posterior locato ; igitur ad multiplicationem locorum non sequitur multiplicatio locatorum.

 

Dico ergo simpliciter quod Deo est possibile facere idem corpus in diversis locis simul esse localiter. Et hoc patet ex intellectu terminorum ; cum enim dico idem corpus simul esse localiter in diversis locis, nihil dico supra corpus nisi quendam respectum extrinsecus advenientem fundatum in quanto ad aliud quantum circumscribens. Respectum autem talem plurificari super idem fundamentum ad diversos terminos non apparet contra aliquid notum secundum rationeni, quia respectus intrinsecus advenientes de quibus minus videtur possunt plurificari fundamento eodem manente, ut supra eandem albedinem possunt duae similitudines fundari ad duos terminos.

Et si dicas : verum est quod plures respectus possunt fundari in eodem fundamento, quando unus non adaequat totum fundamentum, hic autem unum ubi adaequat totam rationem corporis localiter inquantum locabile.

Contra ; quia respectus qui oritur ex natura fundamenti magis debet adaequari fundamento quam ille qui extrinsecus advenit ceteris paribus ; sed ad duos terminos in eodem fundamento possunt esse duo tales respectus orientes ex natura fundamenti, ut duae aequalitates ad duo quanta aequalia, igitur non hic bene dicitur, quod unus respectus tantum adaequat.

 

Pro solutione autem argumentorum sunt notandae tres propositiones, quarum prima est ista : Quaecunque sunt priora essentialiter ipso ubi, uniformiter insunt corpori quamvis habeant diversa ubi, idest non variantur variato ipso ubi. Istud patet, quia prius essentialiter non variatur propter variationem posterioris.

Sedunda propositio est illa : sicut passum existens in uno ubi recipiet formam a duobus agentibus sibi ibidem approximatis, sic idem passum in duobus locis existens patietur ab eisdem agentibus sibi approximatis in illis duobus locis, et hoc intelligo de passione quae est ad formam absolutam.

Tertia propositio et ista : Sicut corpus in uno ubi existens se haberet in ratione activi ad diversa sibi approximata in illo ubi, sic ipsum ut existens in duobus ubi se habet ad eadem sibi in illis ubi approximata.

 

His praemissis dico ad primum argumentum quod falsum est quod per nullam virtutem idem corpus potest esse in pluribus locis ; et probo : Ipsi enim concedunt quod Corpus Christi posset esse ubique sacramentaliter, quia potest Deus totum universum convertere in Corpus Christi sicut panem ; sed non est maior limitatio ad esse alicubi localiter quam sacramentaliter comparando ad potentiam Dei. Et cum dicitur quod esse ubique est proprium Dei, dico quod Deus ex sua immensitate est necessario ubique, et nullum potest esse ubi in quo non sit Deus per essentiam, potentiam et praesentiam, et illo modo est impossibile aliud a Deo esse ubique. Sed non est inconveniens aliquid aliud a Deo, non per potentiam creatam sed per potentiam divinam esse ubique ; nec per hoc dicitur esse proprie ubique sicut Deus, quia Deus est per potentiam suam ubique, istud autem non, quia non est immensum.

 

Ad aliud autem negetur minor. Propositiones solvuntur per tres propositiones superius positas. Esto enim quod huic corpori existenti in uno loco approximetur ignis, et eidem ligno in alio loco aqua, dico quod ignis et aqua aut sunt aequalis virtutis in agendo aut unum vincit alterum. Si autem sunt aequalis virtutis, et essent approximata isti corpori habenti unum ubi, vel utrumque impediret alterum ita quod neutrum ageret, vel agerent ad quendam effectum medium in quo passum nec perfecte assimilaretur uni nec alteri. Eodem modo dico si ista agentia approximentur eidem corpori existente in diversis locis. Si autem virtus alterius vincat, dico vel quod simpliciter assimilat sibi passum vel magis quam alterum.

De fame autem et saturitate dico quod fames est appetitus calidi et sicci. Ille autem appetitus est naturalis vel voluntarius, et utroque modo dicit quid absolutum ; ergo non variatur ad variationem ubi, ex prima propositione, et per consequens si hic comederet alibi non esuriret. Eodem modo de sanitate et infirmitate et morte et vita, quia si dicunt aliquid absolutum non variantur ad variationem posterioris, et si hic infirmatur alibi infirmatur, et si hic moritur, alibi moritur

Ad aliud dico quod non oportet locatum commensurari dimensionibus loci secundum unum et multa, sicut nec ad multiplicationem posterioris sequitur multiplicatio prioris, maxime de respectu extrinsecus adveniente.

Ad aliud dico quod termini unius possunt intelligi simul esse cum terminis alterius, vel simultate praecisa et adaequata, vel non praecisa nec adaequata. Si primo modo intelligatur de simultate adaequata, dico quod maior est vera et etiam minor. Si autem intelligatur de simultate non adaequata, minor est falsa, quia non oportet illud quod est extra terminos unius esse extra terminos alterius.

Ad aliud dico quod illud simile non tenet, quia natura una est vera et formalis ratio essendi una specie ; sed dimensio non est formalis ratio essendi in loco, sed tantum ratio fundamentalis. Illa autem potest esse una, licet similitudines sint diversae.

Ad aliud dico quod si manet in eodem ubi in quo prius erat, potest acquirere novum ubi unica mutatione vel duabus mutationibus. Cum dicis : aut illae mutationes sunt eiusdem speciei, aut non ; dico quod potest concedi utrunque. Et cum arguis : duae mutationes non sunt simul in eodem, dico quod non est impossibilitas mutationum nisi ex impossibilitate terminorum ; igitur prius oporteret probare impossibilitatem duorum ubi, (quod nego), quam habeatur impossibilitas duarum mutationum ad illos terminos. Et quando dicitur quod termini mutationum sunt impossibiles, dico quod verum est de terminis primis, non autem de terminis concomitantibus. Intelligo autem quod primi termini cuiuslibet mutationis sunt privatio et forma, concomitantes autem sunt quae coniunguntur praedictis.

Ad aliud dico quod si ponitur idem esse in duobus locis, non sequitur quod eadem materia informetur duabus formis simul, nec eiusdem speciei vel alterius. Ad exemplum de alimento, dico quod idem fieret de alimento sumpto a diversis in diversis locis, sicut fieret si duo stomachi fierent in eodem loco, et cibus ille esset in utroque stomacho. Tunc enim vel virtus una totalis vinceret aliam, et tunc totum alimentum converteret in substantiam suam ; vel esset aequalis virtutis, et tunc aequaliter converteret de alimento, ista in suum corpus et illa in suum ; vel esset inaequalis, non tamen una omnino vinceret aliam, et tunc fortior plus converteret in suum corpus, et alia debilior minus converteret. Eodem modo de animalibus in diversis locis recipientibus illud alimentum. Eodem etiam modo de diversis ignibus approximatis uni ligno in diversis locis.

 

Ad argumentum in contrarium, multi concedunt relationes oppositas simul esse in eodem dicentes idem esse et secundum idem principium agendi vel patiendi, scilicet quando intellectus intelligit et voluntas vult.

Potest etiam dici quod non est inconveniens idem corpus esse superius et inferius, si habet ubi inferius et superius, ut patet ex iam dictis.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod Corpus Christi simul non potest esse in caelo et in Eucharistia, quia formalis ratio essendi in loco est quantitas secundum Philosophum 4 Phys. c. de vacuo ; sed non potest aliquid plurificari nisi plurificata eius ratione formali ; ergo cum quantitas Corporis Christi sit una, non potest ipsum esse nisi in uno loco.

 

Contra.

Corpus Christi vere est in caelo secundum illud Augustini : Donec finiatur saeculum, sursum est Dominus. Est etiam vere in Eucharistia, ut probatum est superius.

 

In ista quaestione, conclusio certa est ex fide quod Corpus Christi est in caelo et in altari ; sed diversitas est in modo ponendi. Unus dicit quod per conversionem alterius in ipsum, potest idem corpus esse alibi quam in loco suo naturali, quia ubi primo conversum, ibi est illud in quod conversum est, non localiter sed sacramentaliter ; et hoc modo, scilicet sacramentaliter, potest esse in diversis locis non autem localiter. Sed improbatio huius opinionis patet ex dictis superius. Ideo dico aliter sic : Non est impossibile idem corpus esse in uno loco quantitative et in alio non ; sed Christi Corpus est in caelo quantitative, in altari autem non quantitative quia non est ibi secundum ordinem partium in loco, licet ibi sit secundum ordinem partium in toto, ut dictum fuerat in 2 Quaest. 9 Dist. ; ergo idem corpus potest esse in caelo et in Eucharistia. Si autem teneatur quod in praeced. quaest. conclusum est, quod scilicet idem corpus posset esse localiter in pluribus locis, quaestio est soluta.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod ratio formalis potest intelligi dupliciter, scilicet pro ratione formali proxima vel remota, sicut calor dicitur formalis ratio agendi, dicitur etiam formalis ratio essendi. Similiter loquendo de prima ratione, potest concedi quod sine plurificatione huius non plurificatur illud cuius est ratio formalis ; sed de ratione formali secundo modo falsum est ; quantitas autem non est formalis ratio essendi in loco primo modo, sed secundo modo ; igitur, etc.

 

 

ITERUM DISTINCTIO X

 

Adhuc circa Dist. 10 quaero tres quaestiones.

Prima : Utrum Christus existens in Eucharistia posset per aliquam virtutem naturalem aliud transmutare in se.

Secundo : Si intellectus creatus posset naturaliter videre existentiam Corporis Christi.

Tertio : Utrum aliquis sensus posset sentire Corpus Christi in Eucharistia.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod Christus in Eucharistia existens per virtutem naturalem posset transmutare aliud in se, quia habens principium transmutandi, potest per illud aliud transmutare. Sed Christus in Eucharistia existens habet principium transmutandi aliud, quia omnem formam absolutam quam habet in existentia naturali, habet in existentia sacramentali.

 

Contra.

Omne agens physicum in agendo repatitur ; sed Corpus Christi in Eucharistia existens non potest pati ; ergo nec agere.

 

In ista quaestione, primo pronuntur duae distinctiones. Secundo, duae conclusiones. Tertio, conclusionum declarationes.

 

Quantum ad primum dico quod sicut homo compositus est ex anima et corpore, ita habet quasdam potentias mere spirituales quae conveniunt primo animae, et toto corpori per animam, sicut intellectus et voluntas. Etiam habet quasdam potentias, scilicet corporeas quae scilicet non sunt animae per se sed totius coniuncti ex corpore et anima, sicut patet in Lib. de sensu et sensato.

Secunda distinctio est quod istarum potentiarum quae sunt totius coniuncti, quaedam sunt magis corporeae, quia sequuntur naturam corporis mixti, quaedam autem sunt magis approximatae ad naturam animae, sicut sunt illae quae sequuntur corpus animatum inquantum animatum.

 

De secundo articulo pono duas conclusiones :

Prima, quod Christus in Eucharistia non potest uti aliqua potentia activa corporea, sive illa sit mere corporea consequens naturam mixti, sive sit corporea consequens totum animatum. Probatur, quia omnis potentia activa corporea requirit passum in quod agat approximatum sibi localiter ; sed illa potentia ut est hic, non approximatur alicui localiter ; ergo ut hic est non potest habere passum sibi approximatum in quod agat. Maior patet 7 Phys. Oportet enim agens corporeum esse approximatum passo mediate vel immediate.

Secunda conclusio est quod Christus in Eucharistia potest uti quacunque potentia activa spirituali. Hoc probatur per medium tale : Illa potentia potest Christus uti in Eucharistia, quae non requirit ad suam actionem quod habeat esse localiter ; sed potentiae activae mere spirituales sunt huiusmodi, scilicet intellectus et voluntas, quia abstrahunt a loco.

 

De tertio articulo, conclusiones praedictas in speciali declarando dico quod Christus in Eucharistia potest habere aliquam actionem mere spiritualem tam ex parte principii quam ex parte termini ; et potest habere aliquam spiritualem ex parte principii agendi, corporalem tamen ex parte termini. Probatur primum istorum : quia si esset aliquis angelus praesens Christo in Eucharistia, posset anima Christi illum angelum illuminare et illi loqui locutione intellectuali eo modo quo angelus existens ubi Christus est, potest alium angelum illuminare vel alteri loqui ; nam ista illuminatio et locutio non requirit nisi principium activum sufficiens illuminare et loqui, et subiectum capax ex parte recipientis, et approximationem sufficientem illuminantis ad illiminatum secundum ubi definitivum. Haec autem omnia in proposito sunt ; ergo etc.

Secundum, scilicet quod Christus existens in Eucharistia potest habere actionem spiritualem ex parte principii, et tamen corporalem ex parte termini, declaratur sic : Quia angelus habet potentiam motivam secundum locum non tamen organicam ; ista autem potest esse principium movendi secundum totum, non tamen secundum partes quomodo corpus nostrum movetur organice. Sed quaecunque anima intellectiva habet talem potentiam motivam. Igitur potest esse principium motus, et per consequens est mere spiritualis ex parte principii, quia nullo modo est organica, et tamen corporalis ex parte termini, quia eius terminus est motus localis corporis.

Si tunc arguitur contra istud, quia tunc anima hominis habet duplicem potentiam motivam secundum locum, videlicet organicam et non organicam ; hoc autem ponere videtur superfluum, tum quia videtur esse eiusdem rationis, tum quia alia potentia non potest exire in actum suum pro statu isto. Dico quod nulli naturae debet negari quod est in ea perfectionis, nisi appareat in ea manifesta necessitas, quia semper facit natura quod melius est, ex 2 de generat. ; non ergo ista potentia est superflua. Et cum arguitur quod esset eiusdem rationis, nego.

Tu dicis : frustra ponitur, quia nullus eius actus potest haberi. Contra : nunc habemus gustum et alios sensus necessarios ad perfectionem naturae humanae, et tamen isti sensus erunt sine actu suo in beatitudine, tamen non sunt frustra ; ergo, etc.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod habens principium transmutandi, potest transmutare quantum est ex parte sui ; sed multa impedimenta possunt pervenire vel ex parte agentis vel ex parte subiecti vel medii, propter quod habens illud principium non potest exire in actum, et sic in proposito.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod nullus intellectus creatus possit naturaliter videre existentiam Corporis Christi in Eucharistia, quia existentia supernaturalis naturaliter non est visibilis ; sed illa existentia est supernaturalis ; ergo, etc.

 

Contra.

Anima Christi naturaliter novit se esse ubicunque est ; sed est in Eucharistia ; ergo.

 

In ista quaestione dicitur a quodam absolute quod non potest cognosci naturaliter illa existentia ab intellectu hominis viatoris, quia est obiectum fidei ; potest tamen cognosci ab intellectu beato, et hoc beatifico actu, quia eorum quae aenigmatice cognoscuntur in via, succedit clara visio in beatitudine.

Iterum primum dictum patet secundum alios et probatur, quia lumen naturale non attingit cognitionem existentiae supernaturalis.

Sed aliter dico, et primo expono terminos in quaestione positos. Secundo respondebo ad quaestionem.

 

Proponuntur autem in quaestione ista tres termini, scilicet intellectus, naturaliter et videre. Expono autem illos terminos : Intellectus enim creatus vel est omnino separatus a materia sicut angelus ; vel est similis in operatione, utpote intellectus animae separatae ; et intellectus animae coniunctae corpori corruptibili qui non intelligit nisi cum phantasmate, ex 3 de Anima.

Secundo expono hoc verbum naturaliter : non enim intelligitur quod intellectus ex sola sua natura possit illud obiectum cognoscere, quia est sicut tabula rasa, ex 3 de Anima ; sed intelligitur cognoscere naturaliter, quia potest cognoscere concurrentibus causis naturalibus, scilicet activo vel passivo.

Tertio expono quid intelligitur per videre. Videre enim importat intellectionem intuitivam ut distinguitur contra abstractivam intellectionem. Sicut enim dicebatur in Prologo I Lib., intellectio intuitiva est intellectio rei ut in se est praesens. Abstractiva autem cognitio rei secundum quod relucet in aliqua similitudine quae potest esse sive alicuius existentis sive non existentis, sive praesentis sive non praesentis. Non ergo quaeritur de intelligere naturaliter, sed de videre, hoc est de intellectione intuitiva huius existentiae.

 

His autem omnibus praemissis, terminorum expositione declarata, dico ad quaestionem tres conclusiones.

Prima, quod intellectus nunc pro statu viae non potest naturaliter videre Corpus Christi ut in Eucharistia existens. Probatio huius conclusionis : quia intellectus qui non intelligit nisi ex sensibilibus, si sunt sensibilia praesentia eodem modo intelligit ; sed intellectus noster pro statu viae non intelligit nisi ex sensibilibus ; ergo si sensibilia eodem modo se habent, intellectus eodem modo intelligit. Sed sensibilia eodem modo se habent ante consecrationem sicut post consecrationem ; sed ante consecrationem intellectus noster ex sensibilibus illis non videbat existentiam Corporis Christi ; ergo nec post.

 

Secunda conclusio est de intellectu non alligato sensibus in intelligendo, et sit ista conclusio : Omnis intellectus talis potest naturaliter videre existentiam Corporis Christi in Eucharistia. Probatio huius : quia intellectus se habens ad intelligibilia, sicut ipsa in se sunt intelligibilia, prius intelligit quod prius est intelligibile in se, et per consequens quod prius est in se ens, quia unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad intelligibilitatem ; sed intellectus modo exposito acceptus respicit totum ens et quodlibet ens secundum ordinem suae intelligentiae ; substantia autem est prior in entitate ; igitur talis intellectus prius illam substantiam intelligit, quam quemcunque modum eius, et per consequens nullus modus impedit intellectionem substantiae.

Secundo, hoc idem breviter ostenditur : Modus accidentalis per se in obiecto non impedit cognitionem illius obiecti ; sed ista praesentia in illa Eucharistia est modus accidentalis substantiae Corporis Christi ; igitur non impedit substantiam cognosci ab intellectu cuius ipsa est per se obiectum. Sed est per se obiectum illius intellectus abstracti qui non dependet intelligendo a sensibilibus ; ergo.

 

Tertia conclusio est quod intellectus beatus nullo modo per actum beatificum videt Corpus in Eucharistia, quia beatus non distinguitur a non beato nisi videndo obiectum beatificum ; sed Corpus Christi in Eucharistia non est obiectum beatificum, ut patet de se, nec est inclusum in obiecto beatifico, quod patet quia aeque essentialiter pertinet ad obiectum beatificum includere in ratione obiecti visionem unius sacramenti sicut alterius ; sed nullo modo pertinet ad obiectum beatificum includere illud in ratione ostensi, puta conferre gratiam parvulo in Baptismo, poenitenti conferre gratiam in Poenitentia seu Confessione ; et ista aeque veraciter includuntur in sacramentis istis sicut Corpus Christi in Eucharistia ; ergo nullo modo obiectum beatificum, ut est tale obiectum, includit Corpus Christi, ut visum est in Eucharistia.

 

Ad argumentum in contrarium, dico : si arguis, uniformiter est ens supernaturale, ergo est cognoscibile supernaturale, ita quod supernaturale in antecedente et consequente referatur ad idem, concedo consequentiam, quia in consequentia refertur supernaturalitas ad entitatem sicut in antecedente. Sed tunc non sequitur : ergo tantum supernaturaliter potest cognosci. Si autem intelligitur in consequente, cum dicitur cognoscibile supernaturale, referri ad cognoscibilitatem, idest : non potest esse cognitum nisi supernaturaliter, nego consequentiam. Multa enim sunt entia supernaturalia quae possunt cognosci a causa naturali, ut si Deus crearet aliquam novam speciem, non videretur ratio quare non posset ab intellectu naturali cognosci.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod existentia Corporis Christi in Eucharistia possit videri oculo corporali, quia beatus videndo istas species non deciperetur, quia deceptio repugnat beatitudini ; sed si videret ibi species et non videret Corpus Christi, posset decipi et credere ibi esse substantiam panis ; ergo.

 

Contra.

Nihil videtur oculo corporali nisi habens ordinem naturalem ad oculum ; sed Corpus Christi in Eucharistia existens, non habet ordinem naturalem ad oculum ; ergo.

 

In ista quaestione, primo dicta aliorum proponam. Secundo, quid videtur esse dicendum exponam.

 

Quantum ad primum, distinguendo de videre naturaliter et miraculose, et de oculo glorioso et non glorioso, dicitur ergo quod neuter visus potest naturaliter videre Corpus Christi in Eucharistia. Ad quod assignatur multiplex ratio.

Prima est ista : Actio naturalis non est sine contactu ; sed oculi ad Corpus Christi existentis in Eucharistia non potest esse contactus ; igitur. Probatio minoris, quia contactus non est sine quantitate ; sed Corpus Christi non est ibi sub modo quantitatis ; igitur non potest ibi esse contactus.

Secunda ratio est ista : In visione oportet quod fiat derivatio speciei visibilis per medium ; sed species non potest derivari a Corpore Christi existenti in Eucharistia per medium ; ergo. Probatio minoris ; nam species derivatur ab aliquo existenti in loco ; sed Corpus Christi non est in Eucharistia ut in loco ; ergo.

 

Quidquid sit de efficacia istarum rationum, dico quod Deus de potentia absoluta potest in oculo glorioso vel non glorioso visionem illius corporis causare, licet illud corpus nusquam esset nisi in Eucharistia. Probatio huius, quia visio est forma absoluta ; sed absolutum potest fieri absque respectu sine contradictione, ideo potest fieri visio sine respectu praesenti ali tatis ad obiectum.

Secundo dico quod nulla visio sic a Deo causata posset esse corporis, ut hic. Primo quia hoc includeret corpus ut hic esse causam primae visionis, vel esse proprium et primum subiectum seu terminum visionis ; sed Corpus Christi ut hic non potest causare primo, nec terminare primo, quia tam causatio quam terminatio talis requirit in obiecto causante vel terminante dispositionem debitam secundum locum utpote approximationem vel distantiam determinatam ; sed Corpus Christi ut hic seu in Eucharistia non potest debite approximari organo, nec distare ab eo, quia non est in loco ut hic ; ergo.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod sensus noster non decipitur circa Eucharistiam, sed tantum intellectus arguens ex his quae sensus apprehendit quod ibi est substantia panis. Dico ergo quod sensus Beati perciperet hoc quod sensus noster, scilicet accidentia sensibilia. Nec in isto aliquo modo deciperetur, sicut nec noster, immo minus quam noster. Sed nec ipse intellectus Beati decipitur, quia non sic sophistice argueret ex actu sensus, sicut noster arguit. Unde alia ratio est de intellectu hominis viatoris et de intellectu hominis apprehensoris. Igitur, etc.