Distinctio XLV-XLVI — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XLV-XLVI

DISTINCTIONES XLV ET XLVI

Praeterea sciendum...

 

Circa istam Dist. 45 et 46 quaero tres quaestiones.

Prima : Utrum Sancti videant orationes nostras quas eis offerimus.

Secunda : Utrum in Deo sit iustitia.

Tertia : Utrum in Deo sit misericordia.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod Sancti non videant orationes nostras quas eis offerimus, quia solus Deus novit secreta cordis humani ; sed oratio est humani cordis secretum ; ergo, etc.

 

Contra est Magister in littera qui probat per multas rationes quod sancti videant orationes quas eis offerimus.

 

In ista quaestione quatuor sunt videnda.

Primo, si anima separata possit naturaliter acquirere cognitionem alicuius prius ignoti.

Secundo, si anima beata novit orationes nostras cognitione naturali.

Tertio, si cognitione supernaturali.

Quarto, si cognoscentes orent pro nobis.

 

 

De primo dicunt aliqui quod non, quia non est transitus de extremo in extremum nisi per medium ; sed res extra est omnino in sensu materialiter, in intellectu autem omnino immaterialiter ; ergo oportet quod transeat per aliquod medium in quo fit aliquo modo materialiter et aliquo modo immaterialiter. Sic autem est in sensu materialiter quidem, quia secundum conditiones individuales, immaterialiter autem in intellectu est secundum Philosophum 3 De Anima, quia sensus est receptivus specierum sine materia. Cum ergo in anima separata non sit sensus, sequitur quod naturaliter non potest acquirere cognitionem alicuius prius ignoti. Si ergo quaeratur ab istis quaestio : potest anima separata habere cognitionem alicuius prius ignoti, dicunt quod hoc non est per eius acquisitionem, sed per species infusas a substantiis superioribus, videlicet a Deo vel angelis. Cuius ratio est quia intellectus noster videtur esse medius inter substantias intellectuales et res corporales ; omne autem medium inquantum appropinquat uni extremorum, tanto magis recedit ab alio, et e contrario ; igitur intellectus noster quanto plus recedit a sensibilibus, tanto plus appropinquat substantias intellectuales, et e contrario. Sed intellectus noster existens in corpore, quia recedit ab intelligibilibus recipit species ex rebus sensibilibus ; igitur intellectus separatus, quia recedit a sensibilibus recipiet species a substantiis intelligibilibus.

 

Contra.

Pluralitas non est ponenda sine necessitate ; sed species istae infusae a Deo vel angelis ponuntur sine necessitate ; igitur. Probatio minoris, quia natura ista sufficienter habet in se unde attingere possit ad perfectionem propriam.

Praeterea, in nulla natura est ponendum quod derogat eius dignitati nisi sit evidens ex aliquo convenienti tali naturae, ex 2 De generat. ; sed ista opinio vilificat naturam animae intellectivae absque aliqua evidentia ; ergo. Probatio minoris, non enim est imperfectior anima separata quam coniuncta, immo videtur perfectior, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam ; sed anima coniuncta potest acquirere huiusmodi species ; igitur.

Praeterea, plura accidentia eiusdem speciei non possunt esse simul, secundum istos ; sed lapidis species obiecto infusa est eiusdem speciei cum specie intelligibili acquisita ab anima in corpore ; vel ergo ista infusa non poterit stare, vel oportet istam acquisitam non manere. Sed illud secundum est falsum, quia cum subiectum proprium illius speciei sit incorruptibile, et ipsa species ex se possit incorruptibilis permanere, sequitur quod ipsa manebit. Igitur non dabitur isti a Deo vel angelo aliqua species lapidis. Dico ergo quod anima separata potest acquirere cognitionem obiecti prius ignoti, quia activo sufficienti et passivo sufficienti sufficienter approximatis potest sequi effectus ; sed in anima separata habente obiectum proportionaliter sibi praesens concurrunt omnia respectu cognitionis abstractivae ; igitur ; etc.

 

Ad argumentum autem opinionis dico quod aliquid est medium uni virtuti quod non est medium alteri, loquendo de medio necessario, sicut in transferendo corpus de loco ad locum, ubi est medium necessarium virtuti naturali motivae, et tamen illud non est medium virtuti divinae, quae potest subito transferre de quocunque ubi ad quodcumque ubi. Sic in proposito perfectae virtuti abstractivae necessarium est medium inter sensibile extra et purum intelligibile, scilicet esse imaginabile ; sed virtuti perfectiori abstractivae non est istud medium necessarium ; unde argumentum potest duci ad oppositum.

 

Ex iam dictis patet ad secudum articulum. Anima enim beata vel separata potest acquirere notitiam non solum abstractivam sed etiam intuitivam non solum sensibilium sicut potest coniuncta sed etiam quorumcunque intelligibilium ; ergo orationem sive vocalem sive mentalem potest cognoscere dummodo immoderata distantia non impediat vel divina voluntas non prohibeat. Nec valet quod intellectus actum suum proprium habet occultum [et actum voluntatis pari ratione occultum] quia haec sunt intima creaturae. Et hoc non concludit, quia manifestum est quod omnem actum voluntatis meae potest intellectus meus cognoscere ; sed intellectus alius perfectior potest in illud obiectum in quod potest intellectus meus si non impediat determinatus ordo ad intelligibilia vel defectus proportionatae praesentiae. Intellectus autem separatus aeque perfectus est sicut meus coniunctus, vel perfectior, et non determinatur ex aliquo ordine ad non cognoscendum operationes alterius intellectus vel voluntatis, nec praesentia necessaria requisita deficit, quia ista potest esse sine illapsu ; ergo, etc.

 

De tertio articulo dico quod non est necesse ex ratione beatitudinis quod beatus videat orationes nostras, neque regulariter sive universaliter in Verbo, quia non est aliquid quasi necessaria sequela beatitudinis ; neque quod revelentur sibi, quia nec talis revelatio necessario sequitur beatitudinem. Tamen quia congruum est beatum esse adiutorem Dei in procurando salutem electi, et ad istud requiritur sibi revelare orationes nostras specialiter quae sibi offeruntur, ideo probabile est quod Deus revelet beatis de his quae in nomine eius sanctis offeruntur.

 

De quarto articulo videtur dubium, quia si revelatur eis talem petere per eos salutem vel aliquid pertinens ad salutem, aut vident Deum velle talem salvare, aut nolle, aut non velle. Si velle, ergo sciunt quod salvabitur ; frustra igitur orant pro tali. Si nolle, non orabunt pro aliquo nolito ipso Deo. [Si non velle, sciunt quod non eveniet ; ergo frustra orarent]. Sed hoc non obstante, dico quod sanctus videns orationes nostras orat pro nobis.

Cum igitur arguis : Beatus aut videt Deum velle aut non velle, etc. respondeo, nullum membrum oportet dare, nec de salute finali alicuius nec de exauditione huius orationis quam nunc offert. Non enim sequitur : Deus revelat Petro Ioannem nunc petere per merita Petri ; ergo revelat Petro Ioannem salvandum vel non salvandum.

 

Ad argumentum in contrarium, cum dicitur quod solus Deus novit abscondita cordium, dico quod verum est ex propria perfectione et universaliter, ita quod impossibile est quod per aliquod impediens sibi lateat, sed non sic est de quacunque alia natura intellectuali, sive sit angelus sive anima.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in Deo non sit iustitia quia domini ad servum nulla est iustitia, quia nulla aequalitas ex 5 Ethic. ; ergo multo fortius nec Dei ad hominem vel creaturas, cum sit Dominus creaturarum ; ergo in Deo non est iustitia.

 

In oppositum est illud Psalmi : Iustitia plena est dextera eius.

In ista quaestione est videndum :

Primo quid sit iustitia.

Secundo, quot modis sumitur iustitia.

Tertio, si in Deo est iustitia.

 

Quantum ad primum, dicit Anselmus De veritate cap. 12, quod iustitia est rectitudo voluntatis propter se servata. Sed Philosophus magis eam specificat 5 Ethic. dicens quod iustitia est virtus ad alterum, quia ista virtus qua quis potest uti non solum ad se sed ad alterum, est virtus ad alterum ; sed iustitia est huiusmodi, propter quod principatus rerum ostendit ; ergo iustitia est virtus ad alterum.

 

Ex hoc patet secundus articulus, scilicet quot modis sumitur iustitia. Ex quo enim iustitia est virtus ad alterum, hoc potest esse dupliciter, quia vel est universaliter ad alterum, et sic dicitur iustitia legalis ; vel particulariter ad alterum, et sic dicitur iustitia particularis. [Et haec subdividitur quia vel potest esse simpliciter ad alterum, vel ad se quasi ad atlerum]. Item alio modo distinguitur iustitia in eodem 5 Ethic., in iustitiam commutativam et distributivam. Iustitia autem commutativa est cuius medium accipitur secundum proportionem arithmeticam non geometricam. Iustitia autem distributiva est cuius medium accipitur secundum proportionem personarum et rerum, et in eodem Libro declaratur cap. 5 et 6.

 

De tertio articulo dico ista per ordinem :

Primo quod in Deo est iustitia, ut iustitia est rectitudo mentis, quia eius voluntas est prima regula inobliquabilis.

Secundo quod in Deo est iustitia, ut iustitia est virtus ad alterum, quia est agens quod in omni actione sua servat rectitudinem.

Tertio, quod in Deo est iustitia legalis, quia ubi est veritas practica praecedens omnem determinationem voluntatis divinae, ibi est iustitia legalis ; sed in Deo est aliqua veritas practica praecedens omnem determinationem voluntatis sicut est ista : Diliges Dominum Deum tuum ; ergo.

Quarto, quod in Deo est iustitia particularis ad se quasi ad alterum, quia voluntas sua determinatur per rectitudinem ad volendum illud quod decet suam bonitatem, et hoc est redditio debiti sibi ipsi quasi alteri.

Quinto dico quod iustitia commutativa in proposito proprie respicit in Deo punitionem et praemiationem, ut scilicet pro meritis reddantur praemia, et pro peccatis supplicia. Distributiva vero respicit quasi naturas et perfectiones superadditas, ut scilicet naturae distribuatur perfectio sibi proportionata. Iustitia primo modo non potest simpliciter esse in Deo respectu creaturae, quia non potest esse sempliciter aequalitas, sicut nec domini ad servum, ut arguebatur ad principale. Sed iustitia secundo modo sumpta potest hic simpliciter esse, quia simpliciter potest dare naturis perfectiones debitas vel convenientes eis secundum gradus perficientes.

Ex dictis patet ad argumentum principale.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in Deo non sit misericordia quia misericordia est compassio de malo alieno, secundum Damascenum Lib. I c. 13 ; sed in Deo nulla est compassio, quia nulla passio ; ergo, etc.

 

In oppositum, est illud Psalm. : Patiens et multum misericors.

 

Quantum ad istam quaestionem primo videndum est quid est misericordia.

Secundo, si in Deo est misericordia.

 

Quantum ad primum dico quod misericordia duo importat, unum principale, aliud ex consequenti. Principaliter enim misericordia est habitus vel forma qua nolumus miseriam alterius ; et quia vel nolumus miseriam eius in futurum, et tunc praeservamus si possumus ; vel quia nolumus miseriam praesentem, et tunc relevamus si possumus. Ex consequenti autem misericordia importat quandam displicentiam et passionem ; unde isto modo misericors idem est quod miserum habens cor.

 

Quantum ad secudum articulum dico duo.

Primo, quod isto secundo modo non est in Deo misericordia, cum in Deo nulla passio vel miseria possit poni.

Secundo dico quod accipiendo misericordiam primo modo ipsa proprie est in Deo ; quod probatur de imminente, quia sicut nullum bonum evenit nisi Deo volente, ita nullum malum prohibetur ne eveniat nisi Deo volente ; sed multae miseriae possibiles evenire aliquando prohibentur ne eveniant ; ergo Deus habet nolle respectu istorum. Consimiliter dicitur de miseria praesente, quia nulla miseria tollitur nisi Deo nolente istam miseriam inesse ; sed multae miseriae frequenter tolluntur ; ergo Deus habet nolle respectu illorum.

Ex dictis patet ad argumentum principale.