Distinctio XLIV — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIO XLIV
Solent autem nonnulli...
Circa istam Dist. 44 quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum resurrectio fiat m instanti.
Secundo : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus.
Tertio : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur isto igne infernali.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod resurrectio fiat in instanti, quia 1 ad Thessal. 4 dicitur : Mortui qui in Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui vivimus, etc.
Contra.
1 ad Cor. 15 dicitur : In momento, in ictu oculi, in novissima etc. ; igitur resurrectio fiet in instanti.
In ista quaestione sunt tria videnda.
Primo, si collectio partium corporis humani fiat in instanti.
Secundo, si inductio formae corporeae seu mixti fiat in instanti.
Tertio, si unio animae intellectivae fiat in instanti.
De primo dico quod non, quia Angelus non potest movere corpus de loco ad locum in instanti ; sed collectio partium corporis humani in resurrectione, fit ministerio angelorum ; ergo non fit in instanti. Maior patet, quia motus non fit in instanti, 6 Phys. Minor patet Matth. 24 : Mittet filius hominis angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quatuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum.
De secundo articulo, dico quod ista informatio erit in instanti. Cuius ratio est quia fiet immediate virtute divina ; virtus autem divina infinita est. Sed virtus infinita operatur in instanti, igitur ista informatio erit in instanti.
Notandum tamen, quod non dico istam informationem necessario fieri in instanti, quia licet ista virtus sit infinita, potest tamen successive agere sicut virtus creata, et successive inducere formam sicut suae fuerit placitum voluntati. Tamen magis congruit quod ista virtus formam in instanti inducat.
De tertio articulo dico quod unio animae intellectivae ad corpus erit in instanti, tum propter rationem praedictam, scilicet quia est a solo Deo immediate cuius virtuti activae nihil resistit. Tum quia non potest esse successio in receptione formae nisi vel propter partes formae inducendae, vel propter partes corporis quarum una prius recipit formam quam alia. Sed neutrum potest poni in ista unione animae ; igitur unio animae intellectivae erit in instanti.
Ad argumentum in contrarium, concedo quod non erit idem instans resurrectionis omnium, quia in instanti resurrectionis primo mortuorum adhuc aliqui vivent vita mortali, et isti solvent mortem et postea resurgent.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod ignis infernalis non cruciet spiritus malignos, quia agens est praestantius patiente ; sed corpus non est praestantius spiritu ; igitur nullum corpus agit in spiritum. Sed ignis infernalis est corporeus ; igitur ignis infernalis non cruciet malignos spiritus.
Contra.
Matth. 25 dicitur : Ite maledicti in ignem aeternum, etc.
Veritas istius quaestionis claret ex dicto Salvatoris iam allegato, et per Augustinum 12 De Civ. Dei 10, ubi dicit : Cur non dicamus spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, etc. Et per B. Gregorium 4 Dialog. 30 dicentem : Si diabolus, inquit, eiusque angeli cum sint incorporei corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae antequam recipiant corpora possint corporea tormenta sentire. Sed difficultas est invenire possibilitatem, quomodo spiritus potest pati ab igne corporeo. Et circa hoc sunt quatuor opiniones.
Una dicit quod spiritus cruciatur igne inquantum apprehendit ignem sub rationem disconvenientis. Unde Gregorius 4 Dialog. dicit : eo patitur quo videt, et quia cremari se respicit, cruciatur. Adducit exemplum per Avicennam 9 Metaph. c. 8, quod aliquis cruciatur magis in somno ex apprehensione phantastica alicuius disconvenientis, quam affligeretur quandoque in vigilia ex praesentia eiusdem.
Contra.
Quia secundum Gregorium, ubi supra, anima non solum videndo, sed etiam experiendo incendium patitur.
Praeterea, aut vera apprehensione apprehendit ignem ut disconvenientem sibi, aut falsa. Si vera, oportet ponere modum istius disconvenientiae quae non apparet possibilis. Si falsa, sequitur primo quia non ab igne, sed a sua aestimatione cruciatur ; secundo, si ista falsa aestimatio est a Deo, Deus erit immediata causa deceptionis. Si autem ab Angelo, non videtur probabile, quia secundum Dionysium De div. nominibus, naturalia in eis sunt splendidissima, ergo possunt naturaliter apprehendere quod ignis non est eis disconveniens.
Seconda opinio dicit quod spiritus potest pati igne corporeo per aliquem habitum supernaturalem propter demeritum peccati datum angelo seu spiritui.
Contra.
Aut ille habitus est corporalis aut spiritualis. Si corporalis, ita potest Deus dare istum habitum angelo ut inhaereat, sicut quod angelus sit albus. Si spiritualis, ergo non magis per illum est passum approximatum. corpori ut agenti quam prius.
Praeterea, ista poena reciperetur immediate in isto habitu tamquam in proximo receptivo, immo nec mediate in ipsa natura angeli, si repugnat illi naturae. Et si detur primum, sequitur quod ille habitus separatus ab angelo posset puniri eadem poena. Si detur secundum, sequitur quod nullo modo angelus punitur, sed tantum ille habitus.
Tertia opinio dicit quod spiritus non patitur ab igne passione corporali quae est dolor, quia talis passio sequitur appetitum sensitivum qui non est in angelo, patitur autem poena quae est tristitia, inquantum apprehendit ignem sub ratione obiecti disconvenientis, et hoc dupliciter ; primo, ut detinens spiritum definitive ; secundo, ut immutans obiective.
Primus patet sic : nullum corpus, ut locans, est disconveniens locato, nisi quia aliud corpus est sibi conveniens. Spiritus autem sicut cum nullo corpore habet naturalem convenientiam, quia tunc illud esset naturale salvativum eius, ita ad nullum corpus habet naturalem disconvenientiam propter quam ibi detineri sit naturae suae disconveniens.
Sed dices : quomodo igitur patitur ab igne ex quo detinet eum definitive.
Respondeo : Si Michael alicui corpori esset ex praecepto divino coniunctus localiter definitive etiam perpetuo, et hoc apprehenderet, nullo modo apprehenderet ut disconveniens, et sic non tristaretur, quia non apprehenderetur sub ratione noliti, sicut apparet a simili in aliquo incluso in domo ; igitur.
Secundo patitur ab isto igne immutante obiective. Ubi notandum quod intellectus angeli, primo determinatur perpetuo ad intense considerandum ignem in ratione obiecti. Secundo apprehendit istam determinationem ad talem considerationem. Tertio, odit, et istud odium oritur ex affectione commodi ex qua vult quodcunque obiectum prout sibi delectabile fuerit considerare nunc hoc nunc illud. Quarto sequitur apprehensio non tantum nuda istius considerationis sicut in secundo, sed apprehensio certa de eyentu illius considerationis intensae et perpetuae. Quinto, ex hoc sequitur tristitia.
Quarta opinio est planior secundum illos qui ponunt materiam in spiritualibus ; nam proprium est materiae pati etiam passione reali, I De generat. ; sed in spiritualibus est materia ; igitur possunt pati ab igne reali. Hoc autem habet evidentiam si ponatur quod materia sit eiusdem rationis in superioribus et inferioribus, quod videtur probabile, quia distinctio fit per actum ; sed materiam secundum se sumpta nullum dicit actum distinctum ; igitur non distinguitur in superioribus et inferioribus. Sed de hoc in secundo.
Ad argumentum in contrarium, si teneatur ista quarta via, tunc satis patet. Sed tenendo tertiam viam potest dici quod maior est vera de agente aequivoco et totali, seu principali ; sed secundum istam viam ignis non est agens principale in spiritum sine illa detentione.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod homines damnati post iudicium non cruciabuntur illo igne infernali, quia omnis passio facta magis abiicit a substantia, 6 Topic. ; ergo si continue cruciarentur ab isto igne magis ac magis deperderetur eorum substantia, et per consequens tanto consumarentur ; ergo.
Contra.
Matth. 25 dicet iudex hominibus iudicandis : Ite maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius ; igitur damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali.
In ista quaestione sunt principaliter tria videnda.
Primo enim dico quod ignis praesens corpori corruptibili animato anima sensitiva potest habere in illud duplicem actionem, videlicet realem quae est univoca, et intentionalem, quae respectu illius est aequivoca, quia species sensibilis non simpliciter est eiusdem speciei cum ipso obiecto. Ad propositum ergo dico quod post iudicium corpus hominis cum sit per se corruptibile, ignis praesens poterit in illud habere utranque actionem, quia non repugnat, et est ibi tam susceptivum quam causa activa utriusque. Potest etiam tunc una esse sine alia, loquendo de obiecto potentiali, quia neutra dependet essentialiter ab altera. Unde et modo sunt separabiles, si aliquid sit susceptivum formae realiter et non intentionaliter. Sed tunc non poterit una non inesse nisi propter aliquod impedimentum, et hoc vel quia Deus non coagit igni ad istam actionem, vel quia aliud agens creatum impedit unam actionem et non aliam.
De secundo dico quod sola intentionalis sufficit ad causandum dolorem, sola autem realis sine intentionali non sufficeret ad hoc. Secunda pars est manifesta, quia lignum quantumcunque calefit, tamen non dolet. Sed prima pars probatur, quia excellens sensibile natum est inferre dolorem, et tamen inquantum excellens sensibile non immutat nisi intentionaliter. Licet enim aliqua immutatio realis concomitetur quae dissolvit organum a media proportione in qua consistit, tamen si sine illa actione esset obiectum disconveniens sensatum, sequeretur dolor. Hoc etiam probatur quia aliquando ubi est modica vel nulla immutatio realis, est magnus dolor propter immutationem intentionalem, sicut si manus fuerit excessive frigefacta, si statim approximetur igni, est ibi vehemens dolor, et tamen modica vel nulla actio realis.
Tertio dico quod probabilius videtur post iudicium ponere solam immutationem intentionalem, quia etsi possit utraque tunc poni, ex I artic., tamen realis non faceret aliquem dolorem sine intentionali, nec etiam cum intentionali ; sed sola immutatio intentionalis faceret dolorem. Si ergo pluralitas non sit ponenda sine necessitate, sufficit ponere solam intentionalem.
Praeterea, congruum est circa damnatos ponere ita pauca miracula sicut possibile est ; sed ponendo actionem realem, et cum hoc necesse est intentionalem ponere, videtur quod oportet ponere circa eos plura miracula quam ponendo solam intentionalem ; ergo.
Ad argumentum in contrarium dico quod illa auctoritas 6 Topic. videtur improbare actionem realem ignis in corpus, non autem intentionalem. Sed si realis ponatur, oportet dicere quod propositio est vera quantum est ex parte causae naturalis dimissae sibi in agendo ; sed in proposito non dimittitur causa naturalis sibi.
Sed posset dicit clarius ad argumentum et ad totam quaestionem. Tota enim difficultas est quomodo ista corpora possunt pati ab igne infernali perpetuo, et tamen non transmutetur. Ad hoc B. Augustinus ponit aliqua exempla 12 De Civ. Dei, videlicet de salamandra quae vivit in igne, similiter de igne qui est in Siciliae partibus. Sed talia exempla dicunt quia et non propter quid, ideo potest declarari dupliciter. Primo sic : Cessante motu primi mobilis, cessat omnis motus qui est ad corruptionem ; sed iste motus primi mobilis cessabit post iudicium ; igitur. Sed ista via non valet secundum Augustinum, quia adhuc figuli rota moveretur et stuppa combureretur. Ideo dico aliam rationem talem : Causa secunda naturalis non agit nisi prima causa coagente ; sed ignis est causa secunda naturaliter agens ; ergo ignis non agit nisi prima causa coagente. Sed in igne inter alias pronuntur duae actiones quarum una est ad calefactionem et incendium, alia ad consumptionem ; Deus autem potest coagere igni ut primi ad primam, licet non coagat ad secundam ; igitur ignis iste potest agere ad incendium, esto quod non agat ad consumptionem. Sic ergo patet ad argumentum et per consequens ad quaestionem.
