Distinctio XIV — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XIV

DISTINCTIO XIV

Post haec de Poenitentia...

 

In ista Dist. 14 incipit Magister tractare de Poenitentia, ubi quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum Poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis.

Secundo : Utrum actus pernitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis.

Tertio : Utrum poenitentia virtus sit tantum unius poenae inflictiva.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod poenitentia non necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis, quia cessante actu interiori et exteriori cessat etiam peccatum ; sed actus interior ed exterior possunt cessare sine poenitentia ; ergo.

 

Contra.

Luc. 13. Nisi poenitentiam egeritis omnes simul peribitis.

 

Ad evidentiam huius quaestionis et aliarum quaestionum de Poenitentia est sciendum quod secundum Hieronymum peccatum est duplex, scilicet ante Baptismum et post Baptismum. Ad ista autem peccata sequitur naufragium, ideo est data duplex tabula, videlicet Baptismus et Poenitentia. Poenitentia autem est secunda tabula post naufragium. Hic autem non quaeritur de peccato mortali commisso ante Baptismum, quia talia delentur per Baptismum, sed quaeritur de peccato mortali commisso post Baptismum, et tunc in quaestione quatuor sunt videnda :

Primo, quid remanet in peccatore transeunte actu a quo dicitur peccator.

Secundo, si illud quod remanet in peccatore deletur.

Tertio, si deletur per Poenitentiam.

Quarto, quomodo requiritur ad deletionem punitio poenitentialis.

 

Quantum ad primum est duplex modus dicendi.

Una enim opinio dicit sic : quoties dicitur unum oppositorum toties dicitur et reliquum ; sed iustitia et iniustitia sunt opposita ; ergo quoties dicitur iustitia toties dicitur iniustitia. Sed iustitia est duplex scilicet habitualis et actualis ; habitualis ut gratia et charitas, actualis ut rectitudo nata inesse actui elicito ; ergo erit et duplex iniustitia scilicet habitualis et actualis. Habitualis est quaedam privatio gratiae in eo cui dicitur inesse ; actualis est quaedam privatio rectitudinis in actu.

Ad propositum, post actum intrinsecum et extrinsecum transeuntem manet quidem in peccatore iniustitia habitualis, sed ab illa sola non dicitur quis peccator, alioquin ille qui commisisset duo milia peccata mortalia, et alius qui unum, essent aeque peccatores intensive et extensive, quia tota gratia privatur tam in uno quam in alio. Iniustitia autem actualis manere non potest cessante actu, quia subiectum proximum illius est actus, sicut et rectitudinis sibi oppositae ; nunc autem non manente actu non manet rectitudo vel obliquitas eius. Dicunt ergo isti quod in anima quae peccavit manet reatus culpae qui est quaedam obligatio ad poenam debitam illi culpae. Ista autem obligatio est quaedam relatio non fundata super actum realis culpae, sed super essentiam animae.

Alio modo dicitur a Doctore Subtili, quod actu peccati transeunte, nihil reale absolutum nec respectivum manet in peccatore, sed tantum quaedam relatio rationis inquantum est obiectum intellectus vel voluntatis divinae, quia postquam peccator commisit peccatum, divina voluntas ordinat peccatorem ad poenam correspondentem peccato, et intellectus divinus illam praevidet.

Istud probatur per Augustinum super Psalm. Beati quorum. Videre, inquit, peccata Deum, est ad poenam imputare ; avertere autem, hoc est ea ad poenam non reservare. Ita ergo dicit peccata ab eo tecta, non ut Deus non videat ea, sed ut non velit animadvertere et punire ; ergo ipsum relinquere in reatu post actum transeuntem nihil aliud est nisi ipsum a divina voluntate ordinari ad poenam condignam illi peccato. Obiectum autem intellectus vel voluntatis, ut intellectum et volitum, non habet nisi relationem rationis.

 

De secundo articulo dico quod illud tale, sive sit relatio realis ut dicit prima opinio, vel relatio rationis ut dicit secunda opinio, remanens in peccatore deletur, iuxta illud Symboli ; Credo remissionem peccatorum. Et hoc probatur sic : Aliquando praedestinatus labitur in peccatum mortale, sicut patet de Petro et Paulo et multis aliis ; sed praedestinatus non potest beatificari nisi deleto peccato vel obligatione qua obligatur ad poenam propter peccatum ; ergo ante glorificationem oportet deleri istam obligationem ad primam poenam.

 

De tertio articulo dico quod ista obligatio non remittitur sine poena vel aliquo aequivalenti in acceptatione divina, quia per quodlibet peccatum, sicut clamat Scriptura, offenditur Deus ; offensio autem Dei vel eius ira, est eius velle vindicare, aut aliquid aliud sufficiens ad placandum exigere ; ergo posito quocunque peccato, Deus vult vindicare de peccante. Sed velle vindicare est velle punire ; ergo post peccatum commissum, ad eius deletionem requiritur punitio vel aliquod sequi valens in acceptatione divina.

 

Quartus autem articulus, scilicet quomodo requiritur ad deletionem peccati punitio poenalis, dico duas conclusiones.

Prima, quod ad deletionem peccati regulariter requiritur punitio voluntaria. Probatur : nam per aliquam punitionem non deletur peccatum sicut in punitione damnatorum ; sed hoc non videtur aliunde nisi quia prima voluntaria, secunda autem est omnino involuntaria ; ergo ad deletionem peccati requiritur punitio voluntaria.

Sed diceres : cum punitio sit tristabilis et omne triste est involuntarium ex 5 Metaph., quomodo ista punitio dicitur esse voluntaria.

Respondeo quod involuntarium dicitur simpliciter illud contra quod voluntas simpliciter remurmurat ; sed ibi voluntas non remurmurat simpliciter, esto quod illud non placet ; et propterea non dicitur involuntaria simpliciter, quia haec voluntas simpliciter non remurmurat immo patienter sustinet, ideo dicitur voluntaria.

Secunda conclusio est declarare quid intelligitur per poenitentialem punitionem ; et dico quod concurrunt ibi quatuor. Primo, velle punire, et hoc in voluntate causante. Secundo, nolle peccasse, et hoc in voluntate detestante. Tertio, velle poenam inflictam acceptare. Quarto, velle eam sufficienter et patienter sufferre. Et secundum ista dantur de Poenitentia quatuor descriptiones : Prima, poenitentia est vindicare peccatum e se commissum. Secunda est ista : poenitere est odire vel detestari peccatum commissum. Tertia est ista : poenitere est poenam inflictam pro peccato commisso gratanter acceptare. Quarta est ista : poenitere est poenam sibi pro peccato suo inflictam patienter supportare.

 

Ad argumentum principale in contrarium, patet ex dictis in 1 art. quomodo peccatum manet.

 

 

QUAESTIO II

Ad secutidam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis non sit actus alicuius virtutis, quia poenitere est passio ; sed passio non est actus alicuius virtutis. Probatur minor, quia in actibus virtutum laudamur ; sed ex passionibus nec laudamur nec vituperamur ex 2 Ethic. ; ergo passio non est actus virtutis.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

In ista quaestione sunt tria videnda.

Primo, si poenitere est actus virtutis.

Secundo, si poenitere est alicuius actus virtutis specialis.

Tertio, cuius virtutis sit actus.

 

Quantum ad primum dico quod sic, quia actus conformis rectae rationi est actus alicuius virtutis ; sed poenitere est huiusmodi ; ergo. Sed notandum quod dupliciter potest intelligi poenitere esse actum virtutis. Uno modo quod sit elicitus a virtute. Alio modo quod sit natus elici a virtute. Nunc autem poenitere non dicitur actus virtutis primo modo, sed secundo modo.

 

De secundo articulo dico quod poenitere est actus virtutis specialis, quia ille actus qui est natus habere speciale obiectum et circumstantias speciales ordinatas est actus virtutis specialis ; sed poenitere est huiusmodi actus ; ergo. Maior patet, sed ad evidentiam minoris est sciendum quod poenitere requirit distinctam cognitionem eius de quo pcenitet peccator ; cognoscit enim peccator se ad poenam obligatum. Ista autem obligatio generat tristitiam, postea autem sequitur complacentia tristitiae et demum gaudium de tristitia, secundum illud Augustini : peccator de peccato doleat et de dolore gaudeat. Nunc autem in his omnibus est speciale obiectum, et sunt speciales circumstantiae bonae.

 

De tertio articulo dico tres conclusiones.

Prima, quod poenitere non est actus intellectualis virtutis. Probatio huius : quia actus appetitus ut appetitus non actus virtutis intellectualis ; sed poenitere est actus appetitus ut appetitus ; ergo. Praterea, virtus intellectualis consistit circa verum et falsum, virtus autem poenitentiae consistit circa bonum et malum, scilicet huic prosequendo bonum et fugiendo malum.

 

Secunda conclusio, quod poenitere est actus virtutis ordinantis ad alterum, sicut est iustitia. Probatio huius, quia poenitere non est actus virtutis appetitivae ordinantis ad seipsum, cuiusmodi sunt temperantia et fortitudo ; ergo est actus virtutis ordinantis ad alterum. Sed virtus ordinans ad alterum est iustitia ex 5 Ethic. ; ergo. Consequentia tenet supponendo famosam distinctionem virtutum, quod ad duo genera omnes virtutes reducuntur. Probatio antecedentis, quia actum istum vindicandi potest aliquis eodem modo secundum rectam rationem excercere in alterum sicut in seipsum ; si autem exerceat in seipsum, non exercet in se nisi ut alterum, quia non exercet nisi inquantum committur sibi a legislatore in istum reum vindicare.

 

Tertia conclusio est quod poenitere est actus voluntatis cuius est imperare, et hoc imperio pertinente ad irascibilem vel potentiam aliam habente aliquid in se simili virtuti irascibili. Sicut enim irascibilis in sensitiva suo modo vindicat, ita et ista potentia quae imperat vindictam in parte, intellectiva habet aliquod simile in irascibili ; sed illud inest voluntati.

Sed hic potest esse dubium de habitudine istius vitutis ad charitatem, quae sit nobilior ; ex quo enim ista importat actum charitatis, ergo est nobilior charitate.

Sed hoc non obstante dicendum est quod charitas est nobilior, et eius obiectum est Deus sub ratione obiectiva nobilissima, proprium autem obiectum istius virtutis est malum vindicabile vel Deus inquantum est vindicandum.

 

Ad istam instantiam dico quod voluntas secundum diversos habitus potest uti seipsa quasi circulariter, hoc modo, ex dilectione Dei quae est actus charitatis, potest imperare actum voluntatis vindicativum peccati, et e converso ex actu imperativo vindicandi potest imperare actum dilectionis divinae. Dico ergo quod illa virtus est simpliciter superior cui magis ex obiecto convenit imperare ; sed charitati ex obiecto, idest, ex ultimo fine, convenit magis uti quacunque alia virtute, quam e contrario ; igitur charitas est simpliciter superior.

 

Ad argumentum principale dico quod licet tristitia sit passio, tamen imperare eam est actus virtutis, etc.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod Poenitentia virtus sit tantum unius poenae inflictiva, quia poenitentia infligit poenam culpae ordinativam ; sed unius culpae est poena una ordinativa, sicut unius deordinationis una est ordinatio ; ergo.

 

Contra.

Poenitentia est iustitia punitiva secundum legem divinam ; sed secundum legem divinam oportet plures poenitentias infligere, iuxta illud Matth. 3. : Facite dignos fructus poenitentiae.

 

In ista quaestione sunt duo videnda.

Primo si Poenitentia sit virtus tantum unius poenae inflictiva.

Secundo, si per Sacramentum Poenitentiae remittatur peccatum.

 

Quantum ad primum breviter dicitur quod unicuique virtuti in appetitu existenti oportet quod correspondeat aliqua regula existens in intellectu ; sed Poenitentia est virtus in appetitu ; igitur Poenitentiae convenit aliqua regula in intellectu, et secundum illam regulam sequitur actus inflictivus unius poenae vel plurium. Sed ista regula est duplex, quaedam est naturaliter cognoscibilis, scilicet quod peccatum est displicendum, alia est nota ex revelatione, scilicet quod peccatum est detestandum inquantum est Dei offensivum et a Deo aversivum.

Ad propositum dicitur quod Poenitentia primo modo, ut habens regulam naturaliter notam tantum est unius poenae inflictiva et ex hoc tristitiae consequenter. Sed Poenitentia secundo modo, scilicet ut habens regulam ex Sacra Scriptura, vel ex revelatione divina accepta est plurium poenarum inflictiva tot scilicet quot ibidem legislator revelavit sibi velle sufficere pro culpa expianda totaliter.

 

Quantum ad secundum articulum, videlicet si per sacramentum Poenitentiae remittatur peccatum, videtur esse opinio Magistri Dist. 18 c. 6 : In solvendis culpis, inquit, et retinendis, ita operatur sacerdos evangelicus et iudicat, sicut olim legalis in illis qui contaminati erant lepra quae peccata significat ; probatque per illud Hieronymi super Matth. exponentis illud : Tibi dabo claves regni caelorum, hunc, inquit, locum non intelligentes quidam, aliquid sumunt de superbia pharisaeorum, ut damnare innoxios, vel solvere noxios putant cum apud Deum non sententia sacerdotum, sed reorum vita quaeratur ; et huius, inquit probationem subdens, in Levitico se ostendere sacerdotibus iubentur leprosi quos illi non faciunt leprosos nec mundos, sed tantum discernunt ; igitur.

Sed illud videtur mihi mimis derogare sacramento Poenitentiae, nam secundum hoc nunquam deletur per sacramentum Poenitentiae peccatum. Et sequeretur ulterius inconveniens quod sacramentum Poenitentiae nunquam esset secunda tabula post naufragium, quia nunquam liberaret naufragum a periculo submersionis.

 

Dico ergo quod ita requirit Deus dispositionem de congruo ad hoc ut peccatori conferat gratiam, et hoc ut non alliget potentiam suam sacramentis, ut tamen sine dispositione illa praevia et congrua quae sufficeret, conferat per sacramentum gratiam ; et hoc est maioris misericordiae viam duplicem instituere per quam iustificetur peccator quam ipsum ad unam viam arctare. Sicut ergo adultus non potest habere duplici via gratiam delentem originale peccatum, scilicet ex bono motu disponente ad illam de congruo et ex susceptione Baptismi, ita in proposito.

Ad illud vero Hieronymi respondeo quod illa affirmativa est vera, quod sicut sacerdos legalis ostendebat leprosos mundatos, sic sacerdos evangelicus ostendit peccatores iustificatos ; sed negativa, scilicet quod sacerdos evangelicus non aliter se habet ad leprosos spiritualiter quam sacerdos legalis ad leprosos corporaliter, scilicet ostendendo munditiam huic inesse, hoc est falsum ; ergo.

 

Ad principale argumentum dico quod poena ordinans peccatorem potest esse una unius, et hoc secundum se ; sed ordinans illud in ordine ad tertium, idest ad quem offendit, poena potest esse multiplex secundum voluntatem illius in comparatione ad quem ordinavit.