Distinctiones XVIII-XIX — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctiones XVIII-XIX

DISTINCTIONES XVIII ET XIX

Hic quaeri solet...

 

Circa Dist. 18 et 19 quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis sacerdotii dentur claves regni caelorum.

Secundo : Utrum potestas clavium tantum se extendat ad pccnam temporalem.

Tertio : Utrum potestas clavium se extendat ad excommunicationem, ita quod recte quis possit excommunicari.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in susceptione sacerdotii non conferantur sacerdoti claves regni caelorum, quia de Christo dicitur Apoc. 3 : Claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit ; ergo solus Christus habet claves.

 

Contra.

Matth. 16 promittitur Petro et aliis sacerdotibus : Tibi dabo claves regni caelorum.

 

In quaestione ista quinque sunt notanda.

Primo, quod in Ecclesia est una clavis apud sacerdotem, quae est potestas sententiandi.

Secundo, quod in Ecclesia est una clavis apud sacerdotem, quae est potestas cognoscendi.

Tertio, quod haec et illa non sunt una clavis, sed aliae.

Quarto, qualiter habens istas claves potest exire in actum earum.

Quinto, si praeter illas in Ecclesia est aliqua alia clavis.

 

De primo dico quod nomen clavis translatum est a corporalibus ad spiritualia secundum aliquam similitudinem, secundum illud Philosophi : omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Clavis autem est instrumentum ad removendum obstaculum ne aliquis in domum ingrediatur. Ideo quaelibet virtus sive potestas removens obstaculum introitus ad regnum caelorum potest dicit clavis.

Sed cum sit triplex obstaculum intrandi in regnum caelorum, triplex erit clavis. Est enim obstaculum primum debitum aeterni supplicii, propter mortale peccatum commissum, et hoc solus Deus removet. Aliud est obstaculum, scilicet, debitum solutionis pretii, et hoc solus Christus in passione sua removit. Tertium obstaculum est debitum peccati dimissi quo peccator obligatur ad poenam temporalem, et hoc potest removeri per illum qui potest poenas taxare, et talis est Sacerdos ; ergo apud sacerdotem clavis huiusmodi reservatur.

Ex hoc habetur quod triplex est clavis, scilicet auctoritatis, excellentia et ministerii. Prima convenit Deo ; secunda Christo ; tertia sacerdoti.

 

De secundo articulo dico quod potestas sententiandi accipitur tripliciter, ut statim dictum est, scilicet principaliter ut in Deo, excellenter ut in Christo, ministerialiter ut in sacerdote. Sic potestas cognoscendi principaliter est in Deo, excellenter in Christo, ministerialiter in sacerdote.

Et quod in sacerdote sit ista potestas probatur : Quicunque habet potentiam sententiandi aliquam causam, habet potentiam discernendi in eadem causa, loquor de communi lege ; sed sacerdos habet potentiam sententiandi in causa peccati, ex praeced. artic. ; ergo habet potentiam cognoscendi de eadem causa.

Sed diceres : quid est ista clavis cognoscendi vel scientiae. Magister dicit in littera, quod est aliqua scientia actualis vel habitualis, aut discretio quaedam, ut patet I c. dist. 19. Sed aliis videtur oppositum, quod sicut potestas iudicandi non est iustitia, immo potest esse sine iustitia, ita potestas cognoscendi non est scientia, immo est sine scientia sicut de facto in multis hodie sacerdotibus ; unde ista potestas non dicit habitum, sed officium discernendi. Ista fuit opinio Praepositivi quam hodie Doctores communiter sequuntur.

 

De tertio articulo dicunt quidam quod istae claves sunt idem cum charactere sacerdotali, et tunc esset facile videre quomodo conferuntur cuilibet sacerdoti in eius ordine sicut characteres.

Sed contra hoc arguitur sic : Illae sunt distinctae potestates quarum una potest esse sine alia ; sed potestas conficiendi Corpus Christi sive character sacerdotii ut est ad conficiendum Corpus Christi, potest esse sine illa potestate quae includitur in clavibus ; ergo. Minor probatur, quia sic fuit in Apostolis in coena, quando dicebatur eis : Hoc facite in meam commemorationem, ubi data est eis potestas conficiendi Eucharistiam ; potestas autem clavium data est eis post resurrectionem, Ioan. 20 : Quorum remiseritis etc. Confirmatur, quia Episcopus ordinando sacerdotes primo dicit eis : Accipite potestatem conficiendi vel celebrandi Missam ; et quibusdam interpositis, imponit manum super caput eorum dicens : Accipite Spiritum Sanctum, etc.

Dico igitur simpliciter quod sunt duo claves, ita quod absolute verum est illud verbum Christi : Tibi dabo claves regni caelorum.

 

De quarto, scilicet qualiter habens istas claves potest exire in actum earum, dico : potentia activa est duplex, scilicet propinqua et remota, ut patet 9 Metaph. et 2 de Anima. Potentia activa propinqua est illa cui statim correspondet passiva, et nullo prohibente, posset exire in actum. Potentia autem activa remota non habet istam, non enim statim correspondet sibi potentia passiva, ut possit exire in actum.

Ad propositum dico quod alia est potestas conficiendi et alia potestas absolvendi. Potestas enim conficiendi statim habet materiam in natura, scilicet panem triticeum, et haec est potestas non impedibilis ; unde quandocunque sacerdos attentat facere hoc quod Ecclesia facit in materia determinata tenendo formam debitam, vere conficit, et ideo dicitur potestas propinqua. Sed potestas absolvendi non sic ; non enim statim ex Ordine habet potentiam passivam sibi correspondentem, sed oportet sibi aliquem subditum dare in quem habeat iurisdictionem, quia sententia lata a non suo iudice nulla est. Sic ergo habens istas claves non potest exire in actum eorum, nisi supra materiam debitam.

 

De quinto articulo, scilicet si praeter istas claves est alia clavis in Ecclesia, dico quod sic, quia in Ecclesia est duplex forus, unus secretissimus in quo idem est actor et reus, et ad istam pertinent claves praedictae. Alius est forus publicus, quia Ecclesia habet auctoritatem corrigendi peccata publica, et ita requiritur duplex auctoritas correspondens duplici foro praedicto. Istae autem auctoritates pertinentes ad forum publicum sunt duae claves de quarum potestate habetur Matth. 7 : Si peccaverit in te frater tuus, sequitur : dic Ecclesiae ; si Ecclesiam non audierit, sit tibi velut ethnicus et publicanus. Et sequitur : amen dico vobis quaecunque ligaveritis super terram erunt ligata et in caelo.

Ex isto patet quod istae claves non sunt eaedem cum prioribus, quia possunt ab illis separari, sicut statim melius patebit in 3 Quaest.

 

Ad argumentum in contrarium patebit quod ista auctoritas non debet intelligi de clavi ministeriali, sed de principali quae competit Deo et etiam Christo, ut expositum est in 1 art.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod potestas clavium non se extendat ad poenam temporalem, quia si sic, aut esset ad remittendum illam aut infligendum. Non ad remittendum, quia per frequentes absolutiones posset tota poena debita pro peccato remitti, et sic apud quemcunque sacerdotem esset potestas absolvendi a culpa et poena per frequentes absolutiones, quod est inconveniens. Nec extendit se ad infligendum, quia tunc quilibet poenitens teneretur implere quamlibet poenam iniunctam sibi a sacerdote, quod est falsum quando iniungit poenitentiam indiscretam.

 

Contra.

Ista potestas clavium ad aliquid se extendit ; sed non ad aliud quam ad poenam temporalem ; ergo. Probatio minoris, quia non ad remissionem culpae nec poenae aeternae, quia haec duo, secundum Magistrum, competunt soli Deo ; ergo non extendit se ad aliquid aliud quam ad poenam temporalem.

 

In ista quaestione sunt varii modi dicendi, sed breviter possunt reduci ad quatuor, et secundum hoc possunt esse in quaestione articuli quatuor.

Unus modus dicendi, est quem recitat Magister in littera, quod sacerdos non absolvit a poena aeterna. Quam opinionem Magister in littera improbat, ideo sic improbata relinquo.

 

Alius modus dicendi, est quod sacerdos non absolvit a poena, sed a vinculo confessionis ligando ad satisfactionem.

Sed istud non valet, quia sacerdos in absolvendo non dicit : Absolvo te a confessione, sed absolvo te a peccatis. Et tunc quaero : vel absolvit eum a peccatis quantum ad poenam, vel quantum ad culpam ; ergo oportet plus dicere eum.

 

Alius modus dicendi, est quod absolvit eum non tantum a vinculo, sed etiam a poena purgatorii ligando ad poenam satisfactoriam, et non absolvit aliquam partem poenae relaxando, sed solum commutando.

Sed nec istud valet, quia iste peccator post absolutionem divinam non obligatur ad poenam purgatorii magis quam ad aliam. Hoc patet, quia tantum posset conteri quod Deus totum dimitteret et statim evolaret ; ergo non oportet quod illam commutaret.

 

Quartus modus dicendi, quem teneo, est quod sacerdos aliquam partem poenae absolvendo dimittit ex vi clavium. Et hoc sic possumus intelligere : Universae viae Domini misericordia et veritas ; ideo in iustificatione quae est opus misericordiae, misericordia Domini remittit culpam et iustitiae regulam non praeterit ; adhuc tamen iustitia divina tenet eum obligatum ad poenam, sed divina misericordia praevidit et statuit arbitrium sacerdotale cui dedit potestatem arbitrandi et remittendi aliquam partem poenae ex virtute passionis Christi. Quanta autem sit ista pars, non est nostrum determinare, sed solius Dei.

 

Sed occurrit hic unum dubium. Si enim sacerdos remittit aliquid de poena, ut dicis, ergo per absolutiones iteratas posset sacerdos dimittere totam poenam, quia absolutio secunda est eiusdem rationis cum prima ; ergo potest eandem virtutem habere respectu alicuius partis poenae remittendae.

Hic dicitur uno modo, quod non sequitur, quia non semper fit relexatio secundum partes eiusdem proportionis. Quando autem est processus secundum partes eiusdem proportionis, potest esse processus in infinitum. Alio modo dicitur quod secunda absolutio virtute clavium nullam partem poenae remittit, quia iudicium semel latum sine errore Deus ratificat in caelis sic quod est irrevocabile ; ergo rationabile est quod sic ratificetur quod sit irrevocabile, non dico quod illicitum vel impossibile sit iterari, sed tamen cum fructu isto quem nunc habet non est iterabile.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod nullus debeat vel possit excommunicari, quia excommunicatio est separatio a communione fidelium ; sed separatio est contra charitatem ; ergo.

 

Contra.

I ad Cor. ult. : Qui non amat Dominum Iesum Christum anathema sit.

 

In ista quaestione sunt tria videnda.

Primo, an aliquis possit excommunicari.

Secundo, a quo possit excommunicari.

Tertio, pro quo debet excommunicari.

 

De primo dico quod sic, quia sicut in corpore naturali est, sic suo modo est in corpore mistico. Ita enim arguit Apostolus ad Rom. 12 : Sicut in uno corpore multa membra habemus, etc. ; sed in corpore naturali membrum putridum abscinditur ; ergo et in corpore mystico ; sed ista abscissio est per excommunicationem ; ergo.

 

De secundo articulo, scilicet a quo possit excommunicari, dico quod in hoc videtur esse controversia inter Doctores. Quidam dixerunt quod potestas excommunicandi solum Episcopis convenit. Alii dixerunt quod non solum Episcopis, sed etiam Archidiaconibus et abatibuset aliis praelatis. Tertii dixerunt quod hoc competit his et etiam parochialibus sacerdotibus. Sed potest dici quod potestas quae est in Ecclesia Christus eam contulit Apostolis et praecipue apostolo Petro.

Ista autem potestas est duplex. Una est in foro poenitentiali, alia in foro iudiciali. Prima potestas respicit legis ordinem ; secunda praelationem. Secundum primam, par potest absolvere parem ; sed secundum secundam, par non potest ligare parem nec superiorem. Prima potestas quando collata est Petro ut sacerdoti, descendit in omnes sacerdotes quamvis omnes non habeant executionem ; secunda autem potestas, quia collata est Petro ut praelatus est, descendit in omnes persones ecclesiasticas quae habent praelationem et iurisdictionem, et quandocunque iurisdictionem habent, non solum claves primas habentes in foro poenitentiali, sed etiam non habentes, ut archidiaconi et aliqui capitulares, et forte aliqui alii vel ex iure vel ex consuetudine ; ideo possunt excommunicare.

 

De tertio articulo, scilicet pro quo quis debeat excommunicari, dico quod duplex est excommunicatio, una inflicta a iure, alia inflicta a iudice. Prima est praeservativa, secunda est curativa. Prima fit propter evitandam culpam ad praeservandam libertatem ecclesiasticam ; secunda autem infertur propter contumaciam, ideo debet monitio praemitti, ut sic de contumacia excommunicetur ; et sic iudex nullum debet excommunicare nisi pro peccato mortali, et non pro quocunque peccato mortali, sed pro peccato contumaciae vel cui contumacia connexa est, ut patet 11 q.3. Adsit.

 

Sed notandum quod quatuor modis huiusmodi contumacia incurritur, scilicet quando sufficienter vocatus ad iudicium non venit nec remanendi habet legitimam causam, 24 q.3 de illicita.

Item, secundo, quando venit, tamen respondere contemnit, ut 11 q.3 c. Certum.

Item, tertio quando antequam debeat discedit, ut patet in cap. praellegato.

Item, quarto quando sententiae non obedit, 2 q.6 Quisquis.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod communio triplex est. Quaedam omnino spiritualis, et haec est quantum ad dilectionem interiorem ; quaedam corporalis in exteriori conversatione ; quaedam est medio modo se habens in sacramentorum perceptione. Dico igitur quod a prima communione nullus debet excludi ; a secunda vero et tertia potest et debet excludi, nec ista exclusio est contra charitatem.